장음표시 사용
491쪽
honestare conentur , semper tamen seipsam verbis suis prodit, &propalat. Verum ut supra i nui etiam iuxta eorum falsas, & ineptissimas glossas, ita spurca,&obscaena est ι ut Contra omnes honestatis ac modestiae leges, Contraque naturam ipsam pugnare nemo non agnoscat.
Nesarium autem hoc flagitium in maribus squod in sacris literis tanta seueritate prohiberi , adeoque atrociter a Deo punitum fuisse legimus , dc Mahumetus ipse fatetur tam leuiter plectendum statuit, ut paenae ipsius leuitate homines ad illud perpetrandum inuitare dc allicere videatur. Vide quae supra dicta sunt: non
enim est otium hic eadem repetere. Ce tu est, notumq; apud omnes , Mahumetanos in hoc faetidissimo caeno usqi ad verticem immersos usse, de assiduis volutari. At enim inter alias quoq;Gentes,atq,etia Christianos, huiusmodi flagitium reperiφ. tur.Quidquid sit de csteris; negari no po- 'test , etiam aliquos Cnristianos hoc ho laborare. Verum hoc non prouenit
492쪽
ex concessione vel indulgentia legis , cum tam Per sacra , quam per politica iura, serro ac flamma hoc scelus puniendum esse statuatur:&cum probatum fuerit , puniatur e sed ex Corruptae naturaei nfirmitate , quae infirmitas licet per gratiam Christi valde minuatur: non tamen ita semper tollitur ι ut Christiani, homines esse definant; dc aliquando etiam ipsi utpote libero arbitrio ad bonum ac malum sibi relicto in consueta caeteris hominibus peccata non labantur. Secundo i Mahumetus in Alcorano decernit,coitum cum suis ancillis unicuique liberum esse,etiam prout distinguuntur ab uxoribus. Sura 23. Fidelis,
Ium filicis sunt Fidelis ... qui. mentutis suas custaiunt, non utentes illis ,
493쪽
nis eum uxoribus suis, o cum ancillis,quas Ud nt: nam ipse inculpabiles erunt in hoc. aut Nero prater has , alias faminas appetie pis, erit prauaricator. Hic manifestis distinguit ancillas ab uxoribus r alias si loqueretur de ancillis , quas in coniuges legitimas acceperunt, esset inepta loquutio , & mera Ta υτολογοι. Eadem verba repetit. Sura To. Gradus, v. 2 O.
Porro ancillae poterant , ut supra vidimus , in uxores duci a Mahumetanis , quotquot ipsi voluissent, dummodo eas ita alere possent, ut in statu uxorum d center permanerent. Et certe aliqua distinctio necessaria erat inter simplices ancillas, & ancillas coniugatas: alioqui non fui stet cur Mahu metus concederet Mosemis, ut possent accipere in uxores ancillas suas. Praeterea legimus in vita Mahumeti, illum quatuor tantum, vel quinque ancillas in uxores accepisse ἔcum tamen dubium non sit multo plures eum ex tot bellis acquisiuisse . Concedit igitur suis Mahumetus usum omnium ancillarum, quas haberent, ad lD
494쪽
bidinem exercendam , etiam si uxores non essent : quod absque dubio est. crimen fornicationis contra legem Dei co- cedere. Quod si obstinath contendant Mosse mi, omnes ancillas esse uxores Dominorum suorum , eo ipso , quod sub eorum sunt potestate: resp6debimus,in hoc
etiam Alcoranum vituperationem magnam mereri : Cum enim contingat, ut
opulentiores ac potentiores Mosse mi ali. quot centenaria ancillarum possideant, nimis eorum libidini fraena laxantur, si cum omnibus commisceri illis concedatur et nemo enim non vide id esse contra omnes regulas honestatis, ac temperantiae . Quamobrem in ipsb Salomone tam profusam luxuriem damnatam a Deo sitisse , ex Sacris Scripturis Cognouimus. Tertio: excusat Alcoranus a peccato illum , qui vi, metu, aut necessitate adductus, aliquid contra Dei leges , etiam per le&intrinsecis malum committit. Sura . ι ut Melsa, verΩ Prohiben
495쪽
Caro porcina o eridsuper quod inuocatum es, dum mactaretur , aliud nomen , quam
Seir ct id quod immolatum es super sa-
tuas. Haec duo ultima videntur censeri posse nomine idolothyti . . Tum subdi-
gnam famem ad ea comedeia coactus Derit , sene intentione aut libidine peccandis utique Deus erit illi indultorimisericors . A bsoluthfalsa est haec Mahumeti doctrina. Nam si quis comederet idolothyta, vel alios cibos vetitos ita coactus ab infidelibus in odium religionis , vel cum scandalo eorumdem infidelium, vel fidelium , etiamsi esset in extrema fame, peccaret pro culdubio: & hoc manifesto docet S.Paulus in Epistola ad Rom. cap. Iq. dc Epist. I. ad Corinth. c. 8. Cum enim dixisset, licitum esse Fidelibus idolothyta , sine ullius ossensione , & absque praua conscientia, ut reliquos cibos, manducare,
496쪽
statim subdidit : Videte autem , ne fori hae licentia vesra ostendiculum sat infimmis. Si enim quis Siderit eum, qui habet mentiam, in idolio recumbentem e nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolotbditum p θ peribit insi mus in tua scientia ., frater , propter
quem Chrinus mortuus eri. Et multo magis 1 cibis illicitis abstinendum, quando
in eorum usu esset aliquis contemptus , etiam inuoluntarius, dc tantum modo ain parens, religionis: ut docet exemplum Eleazari, aliorum Machabaeorum, qui potius crudeli stimam mortem oppetere squam cibis a diuina lege interdictis vesci elegerunt. Sed Alcoratius non solum purgat a culpa eum, qui rebus per se licitis,quamuis a lege vetitis, in necessitate utitur, nulla habita ratione scandali et verum etiam illum, qui coaetus ea commiserit, quae ex sua natura illicita sunt 8c mala. En eius verba. Sura I 6. A si An V. O .
497쪽
': -aio ' Mi bo . ii sineptam filem abnegaverit Teu prater eum qui inuitus ad Me coactus fuerit , permanente cor e eius firmo insis et qui , inquam, volenti θ libenti animo abnegauerit Deum; super hune erit ira Dei, O punietur ab eo pana magna . Itaque , iux ta Alcorani sententiam, Deum fidemque eius verbis tantum ut exponit Gelal, abnegare, dummodo id fiat inuito, &ob metum , seu violentiam sibi illatam , di fides coide retineatur; non erit pecca tum , neque merebitur paenam ullam a
Deo . Longissimis distat doctrina hic Mahumeti a doctrina Christi , imo illi prorsus opposita est. Ipse enim dixit in
in Evangelio Matthaei cap. Io. Omis,qui confitebitur me coram hominibus, confiteborct ego eum coram Patre meo, qui in caesis es. ui autem negauerit me coram hominibvs enegabo edi ego eum coram Patre meo , qui in calis es. Hinc tot myriades martyrum
498쪽
atrocissima tormenta perserre , & vitam cum saguine prosundere maluere, quam Christam , eiusque fidem , etiam verbis tantum , negare . Huiusmodi constantia & robur non est Mahumetanorum , neqsse statorum false religionis : quamuis & in his aliquando Daemon caecam in errore suo obstinationem gignat, ac Bueat, itaut pro eo asserendo ac tuendo, mortem ipsam subire non reformident. Venim paucos admodum ex his inu nias, quos tamen paena miseros, Causa infames essicit: nec desuere etiam apud Ethnicos, qui eos imitarentur . Mahu- metani tamen per Alcorani doctrinam ab his tricis se facilε possunt expedire . Negent Deum; abiurent Mahumetum: fidem re ijciant, at verbis tantum: si Cor de & Deum, dc Mahumetum, fidem retineant; in tuto sunt : Abnegare Deum, eius fidem, est intrinsece malum ἱ nec potest per contrariam voluntatem amittere malitiam suam: quamobrem ne ob
vitam quidem tuendam , vel ob aliam quamcumque grauissim alii causam p
499쪽
test Deus, vel fides sine execranda. impietate negari . Quarto: Sura 2. Vacca, versa a. Sancit illicita esse coniugia Mahumeta norum cum feminis Associantibus, idest , idololatris r & ε conuerso A ciantium virorum cum Deminis Mahu- metanis , his verbis :: b . ciis
Et ne nubatis faminis Asectatricibus , donec siteles fant : nrque nuptui detis filias vestras Associatoribus , nisi silem sivicipiant.
HIc laudem meretur Mahumetus s lumi. ne enim naturae cognouit , cultus disparitatem dirimere matrimonium. At Sum S. . lut , vers. 6. concedit coniugium inter suos Μossemos, &Scripturales , nempe Iudaeos &Christianos, his verbis: G-Ful t-,--- cl
500쪽
Hodie helium es vobis nubere cum mulieribus honesis eorum, quibus data sunt Sacra Scriptura ante vos . dummodo prius detis illis dati ac dotaba earum , ct sitis veri
coniuges, non scortatores, aut amasy earum .
Et nihilominus hic etiam est cultus di sparitas . Vel igitur Mahumetus sibi contradicit: vel censet Scripturalium ne pe Iudaeorum &Christianorum) religionem esse aequh bonam de veram ac suam: vel certε non esse talem , ut cultus disparitatem a sua vere dici possi i habere. Cur ergo in Alcorano vocat e deles , impios , ct incredulos , & Eserantes , nempe a vera religione deuios ΘΗoc Mossemis Sapientioribus magnas tricas parit: dc quidam suspicantur esse unum ex abrogatis in Alcorano: sed versum abrogantem non inueniunt. Quidam putant explicandam esse hanc sanctionem iuxta illam , qua prohibetur, ne Mosemi feminas idololatras ducant,nisi mollemae de ipsae fiant. Sed nunquam Nahumerus comprehendit Scripturales