Animadversiones criticae Antonii Octaviani in Launoji Commentarium de matrimonio

발행: 1829년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ab ipso Christo sit tributa, an a Regibus e-cosa, in quam tamen postremam opinionem sonon parum inclinare ostendat O . E quibus patet Espenium etiamsi non adprobet Ecclosias notionem a Launojo confictam , quam Pro eis nullus sanae mentis homo unquam in Tridentinis decretis admittet, tamen eadem sere ratione, ae ille, ejus Concilii canones interpretari; ut scilicet queat impedimonia dirimentia Ecclesia edi re non jure Proprio ac nativo, sud Principum indulgentia , sive eorum noniine atque a ctoritate. Unde quoquo inferre videtur Concilium non rem ad dogma, sed ad disciplinam tantum Spectantem decernere voluisse u . i) Haec Espenii additio habetur Pan. II. se l. i.

GL 13. CV. u. edit. Fcap. - et) Launoianam sententiam Espeniana temperatam Emplexus est praeter atros quosdam noster CavaIIarias stilus. Iur. Can. Part. II. cv. m. . Fimirum Ἀνeontendit Ecclesiae potestatem in matrimonium solum Sacramentum, non contractus naturam spectare; ideoque impedimenta , quac nullum redderent contractum , ab unis Principibus per priora saecli a su Issu

imperatam, qui conivgiR non secundum canones ini

152쪽

At sacile est. ostendere istam Latinoii, et Esponit opinionem Tridenti noruni Patrum inenti aperto repugnare. Nam Synodo illud fuit propositum , ut haeresiarcham Lutherum damnaret, qui tomerario ausu negavit ius osse Ecclesiae impedimenta statuendi, quae matrimoniam dirimerent, agirmavitque conjugia juris Divini esse, eaque proinde etiam contra leges Ecclesiasticas quas ille leges hominum appellabat contracta valere I). Deinde voluit Concilium Prot

Stantium errorem OpPugnare, qui asserebant non

potuisse Ecclesiam Plura inducere impedimenta, quam quae a Deo in Levitico suere constituta; quemadmodum ex Canone tertio modo allato colligitur. Quare ad hos haereticos erroris areent. Deinde observat posteriori aetate Sacramentum , cuius iandamentum erat Contractus , Praecipuum in Matrimonio iudicatum esse; atque ex hac nova iactum doctrina, ut Ecclesia impedimenta quoque dirimentia saueiret: quod quidem ait saeculo VI. coeptum sequentibus magis invaluisse, donec XII. tandem in toto occidente est receptum. Postremo tradit Tridentinos PP. doctrinae tunc temporis ab omnibus receptae i nixos Iaudatos canones 3 et 4 edidisse.

153쪽

guendos nil prorsus attinebat jactare Ecclesiae auctoritatem o Principuui beneficio Prosectam; siquidem tota quae illis crat cum Catholicis conistroversia, non Regiam in matrimonium potest tem respiciebat, sed in eo Vertebatur, num iuro Proprio , sive auctoritate a Christo accepta impedimenta matrimonii imperare , vel alia doce nere Praeter ea, quae Deus ipse in Lege veteri

statuisset, Ecclesiae Pastores Possent. Praeterea Tridentini Praesules cum hos et alios anathematiasmos se . 24. in Protestantes intorserunt, Proses si sunt se eorum dogmata ab Ecclesias catholicas sensu , et i ab A Ostolorum tomporibus probata confusetudine aliena , sive insigniores de matrimonio haecisos et errores exterminare

velle. Itaque Ecclesiae in matrimonium pote stas ex Concilii doctrina conmotudini ab Apostolorum temporibus probatao innitebatur, a proindete Divino iure, seu Christi voluntato nascebatur; nisi credero velimus beatiori illo Apostolico aevo sum legitimae Potestatis ignaram Ecclesiam temere sibi aliena jura adrogasse: quonihil foedius, atque injuriosius Christi Sponsa excogitari potest. Quod si ita res QShabet, indoetiam consequitur, ut Per citatos Canones non

154쪽

se dicamus; praesertim cum opposita haeret im- rtini doctrina tib Eccli Me catholicae Scusta. aliena, atque orror appelletur. Sed ut id ita esse, quemadmodum diximus , Iucidentilis demonstremus bonil aliud agendum cens us, quam ud Pluribus testimoniis docea mus Ecclosiam ab antiquissimis temporibus Te apse canones condidisse , qui non modo matri monia Prohiberent , sed irrita quoque declararem , si contemtis Suis legibus contraherentur . . iquo ut omnis di iratio penitus tollatur, d bis tantum, impedimentis verba saciemus, quac peius Ecclesiasticis statutis , quam civilibus le- P. gibus Praescripta esse constat; Simulque ut o innis cavillandi ansa ause vir, ea dumtaxat mO. Numenta adduc mus, quae Saeculo Sexto anteriora nobis occurrunt': neque enim latet, dicti tis 'adversarios saeculoNsoto primum Pontifices, et Coneidia illam in matrimonium potestatems tu reservare coepisse , qua an ina soli Principes . usi suerant. Praetcrca quouiam iidem existimare videntur unos Latinos Agitis uicu Pam Potestatem , oKereuisse . nos ut illos ab hac opinione deducam HS. Vetustiora Eliam Graecae Ecclesiae monumenta ad catholicam . quam tuemur , d ' c riuam magis consirinyndam, exhibere haud

155쪽

Saeculi IV. initio ,,vix Pace Christianis rei dita Post doVictum MaXiminum , Coticilium De quentissinum eX toto Oriente Neocaesareae Ponti . urbo coactum fuit, quo collapsa morum disci-- plina restitueretur. In eo severissime fuerunt velitae assinium nuptiae his vcrbis si : Multoroi duobus iratribus ΠυSerit, abiciatur usques aes moriem. Verumtamsen in existi propidi mi-- sericordiam si promiserit, quod facta inco - lumis Δυαε conjunctionis νincula drisODei, hucium PosuitEnciae Consequatur. Uuoci si obiserit mutior in talibus nuptiis manens, difficilis erit poenitentia. Ubi vides mulieri, quae viri Datri nubat, non conred, poenitentiam in

156쪽

vitae exitu , nisi prius pollicita sit se, cum Primum convaluerit, nuptiaS illas dissoluturam. Ergo biscontum et amplius annis ante illud tempus, quo coePisse primum impedimenta diri mentia aba Ecclesia constitui censet Cavali rins 1) practer alios , generale Orientis Concialium non solum prohibuit inter allines conjugium , scd etiam irritum declaravit; secus enim minimo dirimi jussisset Neque opponas cum

Protestantibus Neocaesareenses Patres non novum

jus eondidisse, Sed observandum inculcasse, quod olim Deus in Veteri Lege praeceperat ia): Turpitudinem uxoris fratris tui non repriabis quia tumitudo fratris tui est. Nam Primo videtur Moses tantum cavisse, ne quis uxorem fratris sui adhuc vivontis duceret, si nimirum per repi dium esset dimissa , tum quia apud Iudaeos uxorem fratris sine ligeris mortui nou

Velabatur, imo juhebatur aIter frater sibi ma

trimonio jungere 5 ; tum etiam quia apud

157쪽

coibat i : quam ipsam interpretationem veri si miliorem putavit quoque Augustinus sa). At contra Synodus vetuit et mulierem post viri obitum ejus Datri nubere , et virum mortuae uxoris sororem ducere ; quod sane longe est a Mosaico interdicto diversum. Deinde etiamsi con cedamus Mosaicum interdictum non esse a Ne Caesareensi diversum, quis ignorat Iege illa LO . vilici, quae ad ius Naturae non pertinebat, haud potuisse Clixistianos obstringi 2 Prosecto id, '' inter Omnes Veteres, et recentiores constat Doctores : imprimisque e veteribus Basilius, eum ci objiceretur Mosis auctoritas, qui Sororem mortuae uxoris ducere permittebat, statim respondit Christianos per Iegem libertatis servitutis jugo solutos suisse ; alioquiu, ut ipse animadver iit, etiam legibus de Sabbato , Circumcisione , ciborumque abstinentia subjicerentur b . Quapropter nullum nobis dubium esse videtur, 3 quin Neocaesareensis Synodus jure suo assinita tis impedimentum prima sanxerit,. dum adhuq

158쪽

Orienti imperabat Etlinicus Princcps Licinius , sive, ut modo dixi, saeculo LV. initio. porro multis post harib Synodum annis, idest medio circiter sacculo IV. primus Constantius Imperator, rogatu fortasse Episcoporum , legem. nuptias inter affines votantoni edidit his verbis : ει licitum solores credit runt, nuptiis fratria solutis, ducore fratris uxorem, iacitum otia ostmortem mulieris . aut in ritum contrariore cum ejusdem sorore conjugium, abstinsant hujus modi nuptiis uuiMersi, uec aestiment Possa Legitimos liberos Ex hoo consortio Procreari . nam murios esse con-nit, qui nascentur

Sed haec Constantii Iex 'parum ad contrariam consuetudinem exstirpandam valuit , imo Paullo post omnsno exolevit : quare interdicere deinceps huiusmocli nuptias coacti sunt Τheodosius M. et Arcadius codem saeculo, insequenti vero Hono- .rius cum Theodosio Iunior . indo Zeno , et Anastasius sa). Hinc 'laoque intelligimus otii Basili si in Vitata modo opis oIa, quam Post

159쪽

Constantii legem dedit, nullam huius menti nem saciat, sed isthanc regulam a sanctis Viris traditam suisse scribat: ut si quis impuritatispitio aliquando pictus in illicitam duarum Sororum conjunctionem inciderit , neque id matrimonium existimetur, neque omnino in Ecclesiae coetum admittatur, Priusquam a Sctinuicem dirimantur. Ubi procul dubio sanctorum Virorum nomine Neocaesareenses PΡ. si gnificantur , qui assinium nuptias dirimendas jus e

Serunt. .

Ex his autem nullo negotio noscere datur, quantum a vero aberret Lamolus, qui Persuaderenititur assinitatis imp dimentum iu linea transvosa primum a R. Principibus statutum, dein in Ecclesiae canones fuisse transfusum si ; eum potius dici debeat Christianos Principes illud ab Ecclesia acceptum suis legibus confirmasse. Inde etiam refelluntur Espenius , ejusque gregales, cum asserunt Ecclesiam prioribus aetatibus nulla in matrimonium potestate auctam prohibentia tantum , non Vero dirimentia constituere impedimenta potuisse. Nam quod ad hoc probanduis

160쪽

cautum fuit, ut neque dimissus Ob DXOrct, ne quo dimissa a marito alteri conjungatur , sed ita maneant, aut sibi reconcilientur ,'sub duntur haec : in qua caussa Iemm importa-Zom petendam Promulgari b) ; respondemus eam quidem legem a Synodo postulatam non quod sibi idem decernendi sacultas deesset, sed quia

sine Principis auctoritate atque imperio, Vix aut notvix quidem Episcoporum decretum poterat exsecutioni mandari. Et sane plura Veterum Pontificum , et Conciliorum statuta supra produxi mus , quibus edicitur ne Per divortium separati conjuges nova conjugia sectentur; nec tamen abis ullam Principum legem Postulatam suisse, VcI exspectatam I gimus. Praeterea adverSarios rogamus , ecquid lege Imperatoria iudigerent Mile vitanibPP. ad illud vetandum, quod jam in Evangelio omnium Principum , ac legum Conditorum Dominus tam severe prohibuerat Z donne satis

SEARCH

MENU NAVIGATION