Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

121쪽

Ioo DE SΤΑΤ U IMPERII quidem Pontifice Imperatorium nomen voluit recipere- Enimvero hujus filius Otto M. subacta Italia Romam & diti nem Ecclesiaenta cum Regno Germaniae connexuit, ut qui hoc fuisset potitus,

citra novam electionem Romanorum quoque Imperator esset, coronatione

Pontificis non nisi solennis ritus vim habente ; etsi quondam ante eandem

non temere Imperatorium nomen Reges Germaniae usurpaverint. In ipso autem Germaniae Regno idem fere succedendi modus obtinuit, qui in antiquo Francorum Regno, ut scilicet procerum S populi consensus ab ordine semguinis non facile discederet. Idque duravit usque ad Henricum ΙV. cujus prava regni administratione quae argue-hatur moti Proceres Germaniae, frigidam suffundente Pontifice, in Imperatorem insurgunt, eumque demum regno dejiciunt. Ex quo tempore Vis

successorii juris paulatim imminutum est, quoad demum electitium jus plane invalesceret.

122쪽

GERMANICI CAP. IV. IOIS. 2. Facta autem fuit antiqua illa adprobatio & electio ab universo populo , seu Proceribus & potentiorum urbium selectis ; etsi Procerum, Principum scilicet, Episcoporum & Nobilium , plurimum heic voluisse autoritatem extra dubium sit. Ab aliquot tamen jam seculis, caeteris Omnibus

exclusis , eligunt septem , & post pacificationem Westphalicam octo Primarii Principes , an isthoc ossicio Electores dicti: tres Ecclesiastici, Mogum tinus, Trevirensis,& Coloniensis Archi. Episcopi & quinque seculares Rex Boliemiae, Duces Bavariae, &Saxoniae, Marchio Brandenburgicus, de Comes Palatinus Rheni. Hoc jus quo tempo re isti Principes nacti sint, non ita liquido constat. Equidem per duo amplius secula, ab anno circiteD IasO. ad iannum 1 QO. recepta fuit opinio, Ottonem III. Imperatorem & Gregorium V.

Pontificem septem Electores instituis. se ; nisi quod alii autores heic primas partes Imperatori, alii Pontifici tri-

G a buant,

123쪽

Ioa DE SΤATU IMPERIIbuant , prout quisque in hunc aut illum studio ducitur. Hanc opinionem cum alii, tum inprimis impugnavit Onufrius Panvinius peeuliari Libello', qui inscribitur de Comitiis Imperatoribus, quem hodie Germani fere com sensu sequuntur. Palmarium ar mentum est , quod illa constitutio sive Ottoniana , sive Gregoriana, a nemine hactenus reper iri potuerit, & de eadem omnes Scriptores ad Friderici usque II. tempora per annos 24o. ab Ottone III. 1ileant. Nam primus mentionem Electorum facit Martinus Polonus ; qui Λixit sub Friderico II. annos circiteraso. post Ottonem III. cujusque adeo fides omni exceptione non est major in re tam longe ab ipsius memoria remota , cum liquidioribus testimoniis destituatur. Neque tamen ipse constitutionis alicujus meminit, neque tempore Ottonis coepime Electores assierit; sed hoc tantum dicit, post Ottonis tempora coepisse Ossiciales Imperii eligere.

Quod duplici sensu admitti potest , vel

quia

124쪽

GERMANICI CAP. IV. Io 3

quia ditiones amplissimas eo tempore sortiti sunt, qui antea praecipua munia in aula obibant; vel quia munia ista in amplissimarum ditionum Principes tunc in perpetuum sunt collata. Qui tamen uti sine dubio insigni autoritate inter caeteros fuerunt conspicui; ita praeter septem illos aliis quoque Princi-pjbus in Regum electione locum fuisse,

nemo antiquitatum Germanicarum

peritus negabit. Alii Electorum institutionem Friderico II. adscribunt. Sed nullius in eam rem sanctionis monumentum uspiam deprehenditur ἡ nec verossimile est, reliquos Principes tam

subito & libenter jure suo decessisse.

f. 3. Igitur apud peritissimos rerum patriarum Scriptores haec fere sententia obtinet; jam ante Friderici II. tempora septem illos Principes tanquam Imperii Ossiciales, & opum magnitudine pollentes in electionibus imperatorum aut itate reliquos paulatim eminere coepi Te, iisque, cum per muneris rationem necessario electionibus adesse G 4 tene-

125쪽

Io DE STAΤU IMPERII tenerentur, alios sua suffragia non raro delegare solitos; quae aliquorum non absurda conjectura est. Post Friderici

autem tempora, rebus per Germaniam mirum in modum turbatis, cum reliquis publica negotia parum curae eLsent, hos sibi solis id jus eligendi vi

dicasse. Hoc ubi in consuetudinem pedaliquot actus confirmatam abiisset, Aurea: Buthe quam vocant publica & Ω- lemnis sanctio accessit, in qua tota eligendi ratio, & omnis Electorum potestas continetur. Et ex isto tempore Principes illi nomini suo titulum Et ctorum adjicere, ampli Oreque qURm re liqui dignatione aestimari coeperunt. g. 4. Utut ergo ab initio eligendi munus isti Principes sibi videantur sumsisse quatenus Imperii ossiciales erant ; postea tamen per legem Aureae Bullio non minus ossicia i ita , quam electoria dignitas certis ditionibus est annexu,

ut qui illas legitimo possideat modo , eo ipso sit Elector. Et quidem Ecclesiastici Electores, uti alii Episcopi Germaniae, consti-

126쪽

GERMANICI CAP. IV. 'dios constituuntur eictione , Vel collatione. Ubi observandum , etsi alias Episcopi, ut omnes muneris sui partes rite queant obire, opus habeant Pontificis confirmatione , S pallio non gratis redimendo tamen ad electionem Imperato- aiam eosdem admitti etiam ante confirmationem Pontificiam; cum seculares funitiones sine charactere constent. Verum sede vacante vicem Electoris

hautquidquam subire potest Capitulum. In Electoralibus secularibus obtinet illa

species successionis linealis, quam agnaticam vocant, S ita quidem, ut nequa dignitas Electoralis , neque terrae peculiariter Electoralibus adsignatae divisi nem recipiant. Quod si autem novus sit Electoratus instituendus, aut Ob delictum aliquis ea dignitate eXuenduS ,

sine dubio reliquis imperii legibus &consuetudinibus conforme fuerit, Imperatorem solum propria autoritate citra consensum reliquorum ordinum,

aut saltum Electorum nihil heic disponere. Etsi superiore, nostroque hoc se-

127쪽

1o6 DE SΤΑΤ U IMPERII culo in contrarium eXtet eXemplum :adversus quod tamen unus & alter ne

quidquam est protestatus, facili ad spernenda verba Caesare , cui Mars supra modum tunc videbatur favere. Astute tamen idem, quod dignitatem Electoralem uni ablatam in agnatum eX eadem familia contulit. Id enim invidiam facti insigniter erat molliturum, ne dominandi magis libidine , aut aliena rapiendi , quam necessitate muneris , &ut sua vindicaret in bellum ruisse videretur : sed & potentissimas familias aeterna aemulatione distracturum, obnoxiis Caesari illis partibus , quas ipse validiores reddiderat. Addendum Shoc, Electoribus minorennibus in electione Imperatorum tutores ipsorum

subire locum. Minorennes autem desinunt esse completo aetatis anno O VOdecimo.

f. s. Modus electionis hic fere est. Moguntinus intra mensem a primo die, quo de morte Imperatoris rescivit, Collegis id significat , eosque ad futuram electio.

128쪽

GERMANICI CAP. IV. Io electionem intra tres menses suscipiendam vocat; qui ipsi, aut per Legatos

comparere tenentur. Francolarium ingressuris certus equitum numerus

nempe Ducentorum est pra scriptus; qui tamen hodie non ita accurate Oh servatur. Dum electio sit, omnes eXtranei seu quibus in urbe domicilium non est, praeter eos, qui ad Comitatum Electorum pertinent, urbe ista jubentur Oxesse. Actum electionis quae fit in sacrario templi S. Bartholomaei, auspicatur cerimonia Missie. Inde ad Altare accedunt juraturi, quod idoneum sint electuri Imperatorem absque omni pacto , stipendio, pretio vel promisso.MO-guntinus tanquam Director Collegii suffragia colligit, primo loco Trevirensem interrogat, inde Coloniensem, Sc reliquos, ipse ultimo loco sentemtiam dicit. Plura suffragia pro uniVer sis valent. Cum tamen hodie octo sint, nondum certi quid est constitutum,

quid agendum , si fore suffragia esse

aequalia contingat. Suffragio suo Elector

129쪽

Io8 DE SΤΑΤU IMPERIIctor se ipsum quoque nominare non prohibetur. Eiectio facta in literas solet referri, & si1gillis Electorum confirmari. Postea hi ad Altare accedunt, ubi Moguntinus convocatam apud mul. titudinem Imperatorem electum pronuntiat. Ei mox certis sub legibus i perium committitur, ita tamen , ut

omnibus & singulis Electoribus sua jura & privilegia statim teneatur confidi mare. Coronationi quidemlege Aureae Bullis destinata urbs Aquisgranum etsi hactenus plerumque ubi electio facta , inauguratio quoque fuerit celebrata. Et quia ista urbs in Dioecesi Coloniensissita, ideo ab Electore Coloniensi jam olim haec frequenter peracta. Cui tamen Moguntinus super eo jure litem intendit ; quae ita composita est , ut coronatio in Dioecesi Coloniensi1 ab Archi. Episcopo Coloniensi1, in Dioecesi Mo

guntina a Moguntino eXtra utramque ab utroque alternatim peragatur. Alia cerimoniarum solennia passim in Scriptoribus Juris publici'invenias

130쪽

GERMANICI CAP. IV. Io 9

g. 6. Electoribus uti jus eligendi Imperatorem rita eo ipso haut itatim potestatem eundem, si mereatur, impeperio eXuendi competere, manifestum

est. Sed & tale quid publica & expressa

lege sanciri durum nimis & invidiae

plenum erat futurum. Usurpasse tamen ipsos talem potestatem adparet in

enceslao, filio Caroli IV. quem ut filio suo aliquando Imperium pararet, ct Auream Bullam condidisse, ct maximis largitionibus Electores mactasse, non obscure fremunt, qui eminentiam Electorum aegris oculis adspiciunt. Ad Henricum IV. imperio dejicienddum alii quoque Principes operam contulerunt. Eissi uti encestaus ipse imperium pro derelicto habuisse videtur: ita cum Henrico IV. ad regulas juris actum fuisse ego non praestiterim.Quod autem Moguntinus uni atque alteri Imperatorum, ipsi quaedam parum grata molientium, de abrogando imperio non timide occinuisse legitur, id genio

seculi adscribendum, quo Pontifices potestati

SEARCH

MENU NAVIGATION