장음표시 사용
131쪽
Ho DE STATU IMPERII testati se Imperatorum, adjuvante Clero Germanico, subducere laborabant. g. . Habent & alia quaedam prae reliquis Principibus praecipua jura ElectoreS. Praeterquam enim, quod exclusis reliquis Ordinibus possint conventus agitare , ac de summa rerum conssilia conferre ; ipsi quoque sunt summi ossi. ciales Imperii. Archi-Cancellarii quidem sunt Moguntinus per Germaniam, Trevirensis per Galliam , & regnum Arelatense; quibus vocabulis tamen juxta peririssimos autores non integra
Gallia, sed quicquid ejus ad regnum Burgundicum pertinuit, quod seculo XI. Germaniae jungi coepit, intelligitur ;) Coloniensiis per Italiam. Etsi hodie penes priorem res , penes posteriores inane fere nomen nullo functionis exercitio remansit. Rex Bohemiae est Archipincema & in celebratione solemnis curiae Imperatori primum poculum porrigit. Bavarus hodie Archi- dapifex est , & in solemni processione restat pomum Imperiale. Saxo Archi-
132쪽
Mareschallus praefert Imperatori gladium evaginatum. Brandenburgicus Archi-Camerarius Imperatori aquam porrigit, & in proeestione Sceptrum Praefert, Comes Palatinus Rheni Archi- Thesaurarius in solemni deductioneRegis coronati ad palatium in circumstan
argenteos spargit.Secularium s1nguli in istis officiis suos habent Vicarios, Zohemus Pincernam de Limpurg, BaVarus Dapiferum de Walburg. SaXo Mareschallum de Pappenhelm, Brandenburgicus Comitem de Hohenzollern , Palatinus Comitem de SinZendors Sunt quoque alia privilegia Electorum in Aurea Bulla expressa, quorum tamen pleraque aliis quoque Principibus hodie competunt, praeterquam quod ab ipsorum judiciis non adpellatur, &quod in renovatione seudorum suorum sunt immunes, & si quae sunt alia. g. 8. Interregno existente Vicariam in gubernando Imperio potestarem g
runt Palatinus di Saxo , ille quidem in
133쪽
partibusRheni Sueviae,& ubi jusFran- conicum in usu ; hic ubi jura Saxonica vigent. Interdictum tamen iisdeMseuda Principum, & quae per VeXillum
conferri moris, cuipiam attribuere; nec minus res Imperii alienare aut Oppignorare. Caeterum quae gessere , abs recens creato Imperatore confirmari solent. Nupero interregno post mortem
Ferdinandi III. Electori Palatino super Vicariatu controversiam movebat
BaVarus. In qua id cumprimis callide ab hoc observatum, ut quid moliretur , altissima dissimulatione premeret, ne mature ipsitus destinata possent eludi. Et cum per dispositos cursores ipside obitu Imperatoris nuntiatum e siet, idem quaquaversum confestim literas dimisit, sulceptionem Vicariatus indicantes : ad quas plerique statuum renon satis perpensa cum praepropera gratulatione responderunt, priusquam Palatino de morte Imperatoris fere innotesceret. Nec jus suum involari segni
ter tulit Palatinus , sed & ipse passim
134쪽
denunciavit, potestatem sese vicariam deinceps eXerciturum, non sine querela super injuria Bavarica. Et satis constat, non paucos Principum doluisse, literas sese ad Bavarum retractare non posse. Verum ut fit, alienam litem in sese nemo derivare voluit. Res postea inter partes per scripta publica agitata. Ubi quanquam nemini mirum videbatur, Bavarum isthanc dignitatem ad se conari pertrahere ; quippe qui jam tum florentibus Palatini rebus Electoratum sibi de- heri contendere non dubitaverat, ac nunc potentia propria & favore Austriacorum fidebat: Plerisque tamen a partium studio remotis Palatini scriptores sat manifeste judicabantur ostendisse, Vicariatus dignitatem haut quidquam partem aut appendicem esse Archidapistratus, sed peculiare ius Palatina tui ad Rhenum perpetuo anne m. Prout etiam SaXO, non qua Elector, sed qua Palatinus Saxoniae Vicarii munere gaudeat. Enim vero cum non pauci in Bavarum lahore propenderent, caeteri eundem aperte ODII fendere
135쪽
Π4 DE STATU IMPERII fendere nollent; neque Principibus mos sit facile de sua injuria confiteri, lis indecisa hucusque permansit. g. 9. Imperatori quandoque extra O dinem a tingitur Rex Romanorum, verbo quidem, ut tanquam generalis ipsius Vicarius eodem absente aut imp dito Rempubl. moderetur, & defuncto demum sine ulteriori electione succedat. Verum necessitatem aut utilitatem Reip. semper obtentui sumi tralatilium est. Genuina causa fuit, saltem circa plerosque, ut se vivis filios, fratres, proxi-mOS Ue agnatos faciliore negotio ad Imperium proveherent, prensante eo,quem penes summa rerum. Et arctioribus possunt legibus adstringi, qui vacante lolio
CAPUT V. De Potesate Imperatoris, Emisata per Capitulationem, Leges atque
136쪽
niae enormia incrementa, & ad leges Monarchiae haudquidquam quadrantia ceperint, jam supra traditum fuit. Nec minus quod, libera Regum electione ad ipsos devoluta, opes semel partas Omnino conservare iisdem cordi fuerit. Quo ipso Regibus ademptum de summa rerum pro lubitu disponere , ac necessitas imposita circa Praecipua negotiorum consensum PrOcerum eXquirere, & plura apud eosdem autoritate, quam imperio moliri. Quin verosimile est, juramento, quod omni bus fere Christianis Regibus praestare solenne habetur, mature per Proceres Ge maniae hanc quoque clausulam fuisse insertam , quod Rex velit jura omnium &singulorum Germaniae civium tueri, &laudabiles atque receptas in Imperio consuetudines observare. An vero successii temporum peculiares quaedam leges additae, & scripto quidem comprehensae, non satis liquet. Neque enim ante Carolum C ejusmodi Capitulatio- , Η a nis
137쪽
nis exemplar lucem adspexit l, & si qua producuntur , sublestae habentur ficiei. Et quod in Aurea Bulla electus Imperator statim jubetur confirmare omnia jura, privilegia & immunitates Principum Electorum per literas & sigilla, illud ad hos peculiariter videtur pertinere, adeoque diversum quid notare a Capitulatione, qua totius Imperii libertati prospicuturi Cur autem Carolum C expressis
istis & prolixis legibus vellent adstringere Electores, in causa erant istius Principis potentia, aetas juvenilis, altique spiritus, quos suum illud plus ultra satis a guebat ', & ne patrimonii sui amplitudine abuteretur ad Germanos in ordinem redigendos: utque nosset, alio modo sibi gubernandam Germaniam, quam reliquas ditiones. Semel receptum imstitutum, & si fortasse hae rationes non aeque urgerent, retinere visiam, ne ampliora sibi indulta crederent successores. - 2. Hae porro Capitulationes hactenus a solis Electoribus Imperatori fumrunt praescriptae, inconsultis reliquis O .dinibus.
138쪽
dinibus. Qua de re tamen hi aliquoties sunt questi, & in ipsa pace estphalicamentio facta, ut proximis Comitiis deliberaretur super concipienda Capitulatione perpetua. Quae an unquam ad liquidum sit deducenda, merito dubites. E re quippe Imperatoris esse, ut Electores caeteros Principes emineant. Ηος enim utpote paucos facilius in suam se sententiam posse pertrahere, quam universos ordines ; quibus vicissim aliquid a se indulgeri aequum fuerit. Ex ipso Principum Senatu non valde adversari,
qui familiis Electoralibus stat prognati. Reliquorum petita facile posse eludi.
Nec congruere moribus Germaniae, jure aliquem suo utcunque quaesiim per vim aut coitionem eXturbare. Ac utut non inique postulent reliqui ordines, ut in Capitulatione aeque sui, quam Electorum habeatur ratio; tamen vix concipi posse formulam, quae deinceps non aliqua correctione opus sit habitura , mutata temporum ratione. Et in prioribus Capitulationibus multa adparere adjecta aut:
139쪽
Dκ STATU IMPERIII18 interpolata, prout ex usu praesentium temporum visum, & obstruendis rimis, per quas Caesares elabi erant conati. Electores porro non dissiciles futuros, ut admonitu reliquorum ordinum Capitulationi inserant, quae ipsorum libertati tuendae videbuntur inservire. Denique valde absurdos esse, oui Electoribus vitio Velint vertere , quoa emolumentis suis plus quam caeterorum velificari sint visi, quasi isti soli communem hominum inclinationem teneantur exuere, qua quilibet
sibi proximus esse gaudet.. g. 3. Quicquid tamen hujus sit, sal
herrimo videtur more introductum, potestatis Imperatoriae leges expresso &distincto scripto comprehendi. Nam utique ad existimationem ordinum facit, ut, cum imperari sibi ad modum caeterorum Monarchis subjectorum non patiantur, non credantur eX contumacia,
aut per meram usurpationem id facere,
sed quia in tales leges Imperatorem adsciverunt. Eorundem quoque libe rati & juribus praeclare consulitur prae-- fixis
140쪽
GERMANICI CAP. V. Π9fixis terminis , quos Caesari transilire nefas. Praescinditur quoque hoc modo Caesari querelarum causa, quod non ad reliquorum exemplar Monarcha rum imperare possit iis, qui se ipsi 1uh-jectissimos multo cum verborum honOTe vocant. Nam ab initio Capitulationis profitetur, sese in has leges Imperium suscepisse, inque easdem cum Electoribus pro se & reliquis Ordinibus per modum pacti convenisse. Atqui si istae conditiones displicebant, licebat dignitatem illam recusare , aut Electoribus ostendere, dictas leges iniqui aliquid aut absurdi continere ', qui talia sine dubio libenter correcturi erant. Ubi semel limitatam potestatem acceptare placuit, Imperatori nefas plenam & regiam potestatem in ordines affectare; aut si tale quid ausus fuerit, his impune non parere licebit. Nam quin non solum regia potestas certis limitibus includi queat, sed & pytestas detur, quae capiti corporis alicujus foederatorum com-Petat, quaeque a regio,& pleno imperio
