장음표시 사용
151쪽
IῖO DE STATU IMPERII particulam aliquam istius tributi extraordinem paulo laxius impositi sibi decerpsere.
8. Arbitrium belli & pacis iam sat arctis inclusum legibus intelligitur, amoto rerum gerendarum nervo. Equidem possunt Austriacorum ditiones haereditariae validum alere exercitum. Sed& easdem valde exhaustum iri, si solis onus incumbat, in aprico est. Ni ergo Ordines tam in bellum, quam in sumtus ad id conserendos consenserint, non est, quod auxilii quidpiam ab iisdem si1-bi polliceatur Caesar. Caeterum uti non omnino destituere ipsum solent, si ab aliis invadatur; ita ultro alios armis petenti nemo temere adsistet, nisi peculiares ipsi cum Domo Austriaca rationes intercedant. Quin potius ex re ordinum est impedire, ne iste bellum alteri inferat, non solum quia illa Occasione
tota Germania turbis involvi fotest; sed & quia ipsa Caesaris victoria illis parum laeta est futura, gliscente nimium ejusdem potentia, quam libertatis suae
152쪽
GERMANICI CAP. V. 131 praegravem forte non injuria metuunt. πια are. U. s ιε capit. Leopogae in modo itidem Caesaris potestas circa foedera ineunda sit restricta, docet art. Io. ejusdem capiturationis. Circa quae tamen
cum exteris jucunda quantum licentiae non raro quidam ordinum sibi indulserint, magno cum Imperii damno, exemplo non uno constat.
g. 9. Videamus, quid Imperatori circa sacra potestatis competat. Nam ut de hac quoque a Juris Publici scriptoribus
anquirendum sit, reformata per magnam Germaniae partem sacra effecerunt ; cum e veteri theologia Romanis placitis addicta sacrorum cura peneS solum Romanum Pontificem sit; ac summis imperantibus civilibus nil aliud relictum, quam clerum tueri & locuplet re , & alicubi certa munia ac beneficia 1acra dispertiri. Ast recentior doctrina longe plus potestatis summis imperam tibus attribuit, eoque ipso magnae rerum per Germaniam conversioni ansa
praebita fuit; de qua pro captu hujus I a scripti
153쪽
Ma DE STATU IMPERII scripti paucis ita habendum. Cum igitur antea per Germaniam soli ritus Romani viguerint, nisi quod in Bohemia Joannes Hussus non paucos haberet discipulos, & Judaei passim tolerarentur,
per Martinum Lutherum magna clades rebus Pontificis praeter opinionem ill ta est: & levibus e causis eXorta rixa magnam Germaniae partem avertit. Ismhoc in negotio uti merito divinar providentiae primum locum deserimus; ita inter ea, quae homines huc contulerunt, praeter pronam admodum ejusmodi
mutationi dispositionem incusari cumprimis meretur, tum inscitia eorum, qui primi sese Luthero opposuerunt, tum Leonis X. inconsulta praecipitantia. Scilicet Fraterculi quidam inter se rixabantur, quorum uni solida magis pietas , alteri quaestuS sacerdotum cordi videbatur. Heic si ad humanae leges prudentiae res exigenda sit, cordati su rat judicis utrique se parti aequum pra bere , aut utrique parti mature silemtium imponere, ne apud vulgus ea mox
154쪽
GERMANICI CAP. V. 133 suspecta fieri inciperet. Saltem non ita aperte in partes institorum erat descendendum, ne summo pastori lucrum magis, quam salus animarum curae crederetur, aut quasi iste mallet peccata redimi , quam prohibere. Et praebebatur occasio suspicandi hominibus parum
superstitiosis, quasi eadem cum medicis& chirurgis agitarint vota sacerdoteS, queis morDi , ac vulnera hominum emolumento cedant; quosque adeo iisdem hona fide indolescere nemini persuadeatur. Quod si autem stultum, & sacri legum hasebatur, sententiam ferri in detrimentum Ecclesiae vergentem; debebant hominem praefervidi ingenii donis, aut per promissa delinire, ne facem iste laicis praeferret ad excutiendum sacerdotum jugum. Et cum plureS per ambitum, & largitiones, ad dignitateS e clesiasticas adspiraverint, tanti puto fuerat Monachum purpura involvere, ne tam male de Ecclesia Romana mereretur. Enimvero cum Lutherus deprehenderet, sacerdotem apud tribunal nil
155쪽
aeque sese obtenturum, favorem Laicinxum captare instituit. Exinde Papam,
ut aperte iam litem suam fecerat, ju-
icem recusavit agnoscere. Tum ne patronis desti tueretur, docere coepit,
ad principes seculares, aut qui his parem gerant potestatem, spectare curam Ecclesitae; cumque videant, per bona, a majoribus pios ad usus destinata, clericorum ignaviam,& luxuriam ali, fas esse otiosum pecus sagina sua excuti. Id amultis avide arreptum, partim, quod ista vero congrua dici viderentur, partim quod reditibus su is opimam inde alluviOnem sperarent. Innotuerat quoque,ab Italis simplicitatem Germanorum illudi, dum pecunia,e peccatis ipsorum redacta, aleae, luxuriae, aut ad satiandam Papalium nepotium avaritiam insumitur. Redibat quoque in memoriam. dictum Martini V. oppido quam pastore animorum parum dignum, sibi esse in votis, Di ciconia. fiat, dummodo Germani in TanaS Verrerentur. Et qui maehac tam malcule omanorum arma repulerant,
156쪽
GERMANICI CAP. RIῖ ingemiscebant, sese obtentu religionis ab imbelli hominum genere tantum non ad scenum edendum compelli. Sed &non parum 'iomenti attulerat instauratus tunc bonarum literarum cultus,
quod nova isthaec disciplina tanto cum adplausu reciperetur. Habent enim id homines eruditi, ut non facile adduci queant ad credenda illa, quae a ratione
videntur abhorrere. Io. Isthac occasione magna pars
rituum, & si qua dogmata novis doctoribus superflua, aut falsa judicabantur, apud multos Germaniae populOS eliminata ; simul clerici passim honis sacris evoluti. Super istis bonis cum Occu p toribus apua Cameram plurimae lites intenderentur, & vero haec in clericos Videretur pronior , Protestantes jurisdictionem Camerae saltem hac in parte
detrectabant agnoscere. Etsi enim alias ante omnia leges iubent spoliatos restitui; non sine ratione tamen tergiversabantur Protestantes, causati, priuS generali concilio, eoque legitimo, aut alio Ι4 con
157쪽
136 DE STATU IMPERII conventu publico definiendum, ejectos
clericos veram fovere religionem. Ni
hoc probatum fuerit, id quod sibi sit
persuasium, impudenter istos petere fruitionem bonorum, quae a majoribus vero cultui divino sint consecrata. Enimvero cum solis rationibus,& protestationibus parum sese tutos crederent, plerique eorundem scedere, quod Smal- caldicum vocant, junguntur ad repeblendam vim , si qua ex causa religionis mutatae intentetur. Ad arma inde pro-Cursum; quae cum infeliciter cessissent, captis Electore Saxoniae, & Landgravio Hassiae, religio quoque ipsorum non
parum videbatur nutare. Donec Mauritii Saxonis armis restituta horum potentia Transactio Passavit iniretur. Post vero in comitiis AugustaniS, anno IS s. habitis religioni Protestantium amplissime fuit cautum, per modum publicae legis sancita pace, quam vocant, religiosa. Ibi praecipue conventum, ne parteSse invicem ontentu religionis invadant, laedant, aut ad eandem durandam vi adi-
158쪽
adigam. Si quae bona ecclesiastica, quae ad statum aliquem immediatum non pertinuerunt, ab ordinibus .secularibus
fuerint Occupata, modo clerici tempore transactionis Pasiaviensis, aut interea, ,
ista non possederint, possessoribus relinquantur, neque. propter haec Camera in occupatores jus dicati Jurisdictio ecclesiastica in socios Augustanae Confessionis suspendatur, & ipsis circa sacra sua disiponendi sit facultas. Nequis alterius subditos in suam religionem
pertrahat, eorumque defensionem obtentu religionis sistitiat. Subditis tamen, qui facris addicti sunt a superiore suo diversis, detur facultas hona sua vendendi,& alio migrandi. Si dissidium religionis per licita remedia non cominponatur, pax ista in perpetuum duret. g. II. Acerrime autem disceptatum fuit super concedenda clericis Catholicis licentia amplectendi religionem Augustanam , ita ut cum dignitate simul retinere daretur ditiones sacras. Id quod Protestantes obnixe urgebant; in I s ma
159쪽
138 DE STATU IMPERII magnam suae religionis redundare infamiam, si suscepta ejus professione bonis ac dignitate sit cedendum. Multis hac via ad puriorem doctrinam aditum obstrui. Sibi haut quidquam in animo esse, ditiones sacras in profanos usus convertere , aut Capitulis liberam electionem adimere. Verum cum isthac licentia jugulum religionis Catholicae per Germaniam peti satiS adpareret, non minus praefracte Catholici Status isti sese opposuerunt, quibuS favenSFerdinandus hanc clausulam paci religiose inseruit: si Clericus ad Protestantium religionem transeat, beneficia, quae habuit ecclesiastica, perdat, salva tamen existimatione. Etsi tunc & aliquoties postea, inprimis in causa Coloniensi, de isto reservato questi sint ProtestanteS, neque ea se teneri asseruerint. Quod haut eo secius Instrumento Pacis mest-phalicae confirmatum fuit. Ia. Enimvero isthaec pax omnia discordiarum semina, e diversitate si crorum orta , tollere haut quidquami Potuit.
160쪽
GERMANICI CAP. V. 139potuit. Nam & inter ipsos Protestantes in partes discessum, quod plerioue quidem verbis Augustanae Contessionis simpliciter inhaererent, alii limatius quaedam dogmata adornanda censerent. Et quanquam cordatioribus videretur restanti non esse, ut propterea in bella civilia iretur: tamen animi invicem non mediocriter exacerbati fuerunt intem perie concionatorum , & artificio Catholicorum , quibus dissensio adversariorum multum profutura erat. Cumque a pace religiosa exclusit essent, qui neque Catholicam, neque Augustanam fidem sectarentur, callide laborabant Catholici, ut ad illos, qui politius sese arbitrabantur credere, Augustana Consesssio nihil spectare a reliquis eidem silmplicius addictis judicaretur. Quanquam autem hi non semel publice testarentur, illos ob dissensum non capitalem a pace sacra haut quidquam sequestrandos, effecit tamen sacerdotum ferUOr, ut utrique seorsim fere suas rationes habere inceperint, parciusque in commune com
