Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

DE STATU IMPERII differat, haud negabunt, queis penitior Doctrinae civilis intellectus. s. 4. Ceterum in multis scriptoribus, quando de Capitulatione agunt, obsedivare licet abjectam adulandi libidinem, aut insignem Doctrinae civilis inscitiam. Impudenter non nemo asserit, per Capitulationem potestati Imperatoriae terminos non poni; sed id tantum agi, ne Imperii vires per alienationes, Oppi Orationes , & similia flaccescant. Pleri-rue agnoscunt, per eandem certis quiem limitibus circumscribi potestatem Imperatoriam , adeoque absolutam esse desinere; non tamen lummam, seu, uti cuidam loqui amant, eandem plenitudini potestatis quid detrahere, non tamen summitati. Quod uti sequenti Capite curatius erit examinandum ; ita illud heic obiter monendum, falli eos, qui putant, controversiam hanc solide expediri distinctione allata inter legeS, quae obligant ex praescripto superioris, &quae ob placiti fidem & ex conventione

142쪽

GERMANICI CAP. V. IIIpitulationem referunt. Nam ex eo tantum probatur, Imperatorem non esse subjectum ordinibus ', non autem , ipsum in eosdem obtinere imperium proprie dictum. Ut enim aliquis summum obtineat imperium, non sufficit, superiorem non habere: Sed requiritur, ut jussibus

ipsius citra tergiversationem, aut provocationem caeteri teneantur obedire. Multo minus rem conficiunt, qui sufficere unt, ut quis sitsummus in ordine ad suam rempublicam. Nam & in Veneta Rep. Dux est summus, cui tamen ideo nemo summum imperium tribuere ausus est. Ac praeterquam quod & in Rep. Optimatum , ct in Democratiis dentur Principes proprie dicti, quos recte summos in sua republica vocaveris: etiam in Systematibus sociorum dari potest aliquis eminentior, & cui communiS cura rei petculiariter sit commissa, qui in isto quidem corpore recte summus & Caput audiat, utut imperio proprie dicto in socios destituatur, seu iisdem ad modum subditorum uti nequen. Verum satius opinor fueris i :: Η s ' in

143쪽

Ma. DE STATU IMPER Irin rem velut praesentem venire, dc sigillatim considerare,quidnam circa singulas summi imperii partes Imperatori competat. Ni quis enim ista norit, inepte ac temere de Germanorum republica jud, care instituit. Erit autem nobis heic sequendus ordo, magis qui genio eius Imperii, quam methodo scientiae civilis examussim congruit.

. s. Initium ergo capiemus a constitutione Magistratuum, quae in qualibet civitate est penes summum imperantem, in quem si ultimo demum redundare debet imputatio eorum, quae ab istis recte aut secus gesta fuerint, necessum est, ut summo imperio competat facultas eorundem gesta examinandi, & si quid deliquerint, ossicio eosdem dejiciendi, aut alio modo plectendi. Isthaec potestas quin Caesari in ditionibus suis haeredit riis illibata competat, dubium non est. Sed de reliquo Imperio quaestio est, ad quod etiam omnia illa spectant, quae de potestate Imperatoris hoc capite disputantur. Equidem ab initio Duces Co

144쪽

GERMANICI CAP. V. D3mitesciue Germaniae magistratus proprie aictos fuisse supra asseruimus. Id vocabulum hodie pro summa injuria a cipienti Nec ullus Germaniae Principum concedet, quod Caesar per ipsum ditioni suae subjecium populum gubernet, aut quod ipsius subditi Caesaris sint saltem hactenus, ut plus Caesari in ipsos juris, quam sibi competere agnoscant:

utut multo cum versorum honore de humillimo adversus eundem obsequio testentur. Et licet haereditarium in regno magistratum existere non repugnet: Salvum tamen ut in ministrum suum

summo imperio semper jus manebit. Quod si quis apud Imperatorem in vicem juris constituendorum magistratuum surrogare velit jus Caesareum dignitatibus & honoribus alios extollendi, ne hoc quidem plane ex arbitrio Caesaris dependere reperietur. Equidem potest Imperator conferre alicui titulum S. R. Imperii Principis aut Comitis; sed qui in

Comitiis aci sessionem & suffragium haud admittetur citra reliquorum ordinum

145쪽

num consensum. cons ara. M . Capitu

Leopudinae. Et cum frustra Principum titulo superbiant, quibus ditiones lustinendo ejus dignitatis splendori desunt, ne novitios istos per lauda vacantia locupletare queat Caesar, articuso so. CV. Leopolae cautum est : Ubi talia bona in patrimonium Imperii jubentur redigi.

stitutionis duplex potissimum est ratio, tum ne omnia lauda vacantia per Domum Austriacam absorbeantur, quae, si penes ipsam plena facultas relinqueretur ista denuo in alios conferendi , sui aut sibi obnoxiorum haut videbatur oblitinra : tum ut tandem aliquando praeter titulum tribuere quid possiit Germania suo Caesari, unde tanti fastigii sumtus toleret; ne in electione propriarum opum eligendi potissima sit habenda ratio. Ex haereditariis autem ditionibus recens creato Principi dignum isto titulo patrimonium assignare, &ad conditionem caeterorum Germaniae Principatuum idem Provehere, supra mensuram puto sobriae

146쪽

GERMANI cI CAP. V. Iasliberalitatis fuerit. Extraneum & a nemine superiore dependentem Principem in reliquorum Germaniae Principum o dinem adsciscere Imperatori fors concessum. Sed si vel maxime alicui conditionem suam deteriorem facere in mentem veniret, quem locum iste in comitiis occupabit φ Nam & hunc infimi subsellii pudebit, & antiqui Germaniae Principes nisi Regi loco haud cesserint.

Circa urbes extraneas in censum Imperialium Germaniae civitatum recipienuas minor videtur dissicultas futura. Nam nec istas tanta ambitio uti Princia

pes titillat, & facili negotio ab oppidis

1llis sola libertatis specie memorandiS, qualia in Suevia non pauca dantur, Obtineri posset, ut praefracta loci sui defensione Imperii Germanici incrementa ne impedirent. Sed ut libera civitas Germanis sese velit adjungere, vix videtur

prius eventurum, quam una aut altera Vicinarum Rerumpublicarum dissolvatur. Ex urbibus autem Germaniae, quae jam

alicui ordinum subsunt, ullam Caesari

147쪽

I26 DE STATU IMPERII in conditionem civitatum Imperialium haud conceditur evehere. g. 6. Multo minus autem in arbitrio

Imperatoris solius est alicui dis 'ationem Principis adimere, aut quempiam ordinum suis ditionibus expellere, ne quidem ob crimen aliquod in Rempubl. admissum , sed in notorio etiam facto saltem Electorum consensu opus habet, priusquam proscriptionem delinquenti

intentet. Viri art. a J. Capitia. Leopolae

Scilicet cavere placuit, ne qui fors in rem privatam Imperatoris quid deliquisset, tanquam hostis Reip. statim plecteretur.

Immo & circa eundem articulum aδ. dum Capitulatio Francofurti concipitur, quidam ordinum non imprudenter mone-hant, ut expresse insereretur, eXecutionem sententiae in proscriptos fieri debere ex legibus receptis per membra Ci culi, in quo isti sunt siti. Nam si Caesar ipse sententiam exequeretur, fieri poterat, ut proscriptorum ditiones ad se traheret lub praetextu sumtuum in eam rem factorum. Et fortasse jucum dum

148쪽

GERMANICI CAP. V. Ia

chim erat futurum tam atroces ferre sententias, si istae in emolumentum judiciscederent. De caetero etsi quidam Ordinum certas ob causas a suis subditis apud summa Imperii tribunalia in jus v cari possint; tamen quam curam quiS-que suorum civium gerat, & quam beno suas ditiones administret, Imperatori parum curae est. Nam inter praecipua, quae ipse jurato promittit, est, quod cuique ordinum sua jura ac privilegia velit conservare, atque in eorundem exercitioneminem turbare. Atqui hoc jure cumprimis sese efferunt Orgines Germaniae, quod sibi subditos vel proprio ex arbitrio , vel prou i cum ipsis pacti sunt, possint regere. Viae art. s. I. I. st. Camtuc

Leoposae Paucissima quoque sunt, Quae Imperator subjectis Ordinum immeciate possit imperare. Imo ne id quidem plerique concedere volunt, ut evocare eosdem queat testimonii aut litis causa absque omni subsidio iuris in citationibus , quas suo nomine emittit. Prae

miis tamen & privilegiis subjectos Ordi

149쪽

DE STATU IMPERII num assicere non prohibetur Imperator, ita tamen, ut juri ordinum in eosdem nihil detrahatur. Etsi fere intra titulos Caesarea liberalitas adversus istos su sistat. ' Videamus porro, Quidnam juris sit Imperatori in bona ominum, quatenus ex illis sunt contribuenda, quibus Resip. pacis bellique tempore sumtus tOlerat. Quantum mihi constat, omnia vectigalia extra ditiones Imperatoris, si paucissima excipias loca , ad Ordines spectant; qui ne eadem supra modum intendendo commercia pessiimdent, Imperator se prohibiturum promisit.

nova ipsi vectigalia in ditionibus ordinum instituere concessiim. Si quae alia ad Imperatorem ex Imperio redeunt, magni adeo non sunt momenti, aut ministris Cancellariae cedunt, quibus inprimis renovatio seudbrum quaestuosa est. Vid. art. Dr. Capit. Leopolae Tributa ab Imperatore pro arbitrio indici Germanis auribus inauditum. Nec stati quid

. . t ad

150쪽

GERMANICI CAP. V. I ad necessitates Reip. ab Ordinibus conferri suevit, nisi quod sustentandae Camerae Spirensi destinatur: quanquam 3c modicum istud sat taediose a multis solvitur. Quondam etiam Imperatore ad coronam Romae petendam proficiscente, ab ordinibus armanda & alenda erant IV. equitum, & XX. peditum millia. Verum cum expeditiones illae Romanae dudum fieri desierint, descriptiones seu taXationes eam ob causam conceptae huic fini inserviunt, ut si fors eXtra Ordinem quid conserendum sit, ratae partes singulorum ordinum statim sciantur. Etsi & in istis super inaequali distributione a multis querelae moveantur, quorundam opibus lapsu temporum attentatis, aliorum auctis. In Turci- cum bellum Germanis maxima vis san-

uinis juxta, aurique insumta; sed ne eic quidem pro imperio aliquid ab Ordinibus exactum. In Comitiis aut per circummissos Legatos Omnia impetrata, eo facilitis, quod nonnullis Principibus ea res in quaestum vertit, dum

SEARCH

MENU NAVIGATION