Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

14o DE STATU IMPERII sulerint; immo cum una pars a Catholicis premeretur, aliorum nonnulli tacite eos pereuntes spectarent, aut auxilia quoque in eosdem submitterent. Extitere deinceps aliae dissidiorum causae,& demum in Bohemia incendium exortum , quo moX universa Germania fuit involuta. Eo in bello cum fortuna ab initio Caesari supra votum arriasisset, isque magnam Germaniae partem jam armis oppressam teneret, anno demum hujus seculi XXIX. edictum promulgat super restituendis bonis ecclesiasticis, quae post transactionem Passa-viensem a Protestantibus essent occupata. Edicti arcana ratio haec erat, ut Caesar sibi conciliaret sacerdotes , reliquosque ordines Catholicos, & iisdem

persuaderet, quae moliretur, in gratiam religionis suscipi,non ad opprimenda ordinum jura. Quod si autem hisce auxia liantibus, aut saltem non reluctantibus Protestantes subegisset, in proclivi dei cepS erat reliquos etiam ad nutus suos componere. Sed quomodo ea destinata

162쪽

GERMANICI CAP. V. I4Ita eventus destituerit, notissimum est.

Demum in pace estphalica prolixe

super negotio religionis fuit cautum ase ilicsso Q ubi transactio Pasiaviensis, &pax religiosa denuo confirmata; & expresse declaratum, eandem ad Reso matOS quoque, uti Vocant, pertinere. Additum, quae post Kalendas Januarias anni 16a4. in ecclesiassicis,& eorum intuitu in politicis mutata, in eum statum reponerentur, quo dicto tempore suerunt; adeoque bona sacra, quae tunc a Catholicis tenebantur, & interim a Prointestantibus occupata fuerint, istis restia tuerentur,& vice versa. Bona sacra meis diata, quae Protestantes dicto tempore possederunt, in perpetuum retinerent. Jus religionem mutandi , quod antea Drdinibus libere videbatur competere,

ita constringeretur, ut subditi ordinum Catholicorum Augustanae Confessioni addicti, qui anno 1624. exercitium suae religionis habuerunt, id retineant, in eodem turbati restituantur et qui illud dicto anno non habuerunt, libertate

163쪽

conscientiae gaudeant, cultum tamen suum eXerceant tantum intra privatos

parietes, aut in vicinis locis. Quod si tamen a Domino territorii migrare sint jussi, liberum sit bona vendere, aut per ministros administrare. Nonnulla quoque Caesar suis subditis in gratiam Principum Protestantium indulsit. Cautum praeterea, ut si deinceps Principum aliquis religionem mutarit, id ei sit i pune , suaeque religionis sacerdotes in aula secum queat habere e subditos tamen ad suam religionem vi non ad gat, sed in hactenus recepta relinquat. Etsi & hisce licitum est ultro Domini sui sacra amplecti. Observandum praeterea , libertatem illam religionis esse sancitam per modum pacti aequales i ter initi, & in quo ipse Caesar alterius partis est accessio; adeoque neque Ca sari, neque reliquis Ordinibus Catholucis , utut forte numero superantibus,

aliquid heic immutare licet. Sed & tu Iud manifestum est, ordinum Protesta cum meliorem conditionem esse, quam

164쪽

GERMANICI CAP. V. μῖCatholicorum; cum hi a Pontifice d pendeant, illi de suis sacris proprio jure disponant. Auri ara. I. s v. capitu . Leopolaeg. 13. Ad potestatem legislatoriam pergimus. Ea cui competat, planius adparebit, si intelligamus, quali jure, &unde introducto Germania utatur. Ubi facem nobis praetulit Hermannus conrin gius erudito tractatu de Origine pris Germanici, quem heic fere sequimur. Operosus autem est laudatus autor ci ca refellendam communem Opinionem,

quassi jussit Lotharii Saxonis circa A C. 113o. in scholas pariter & fora jus Romanum sit receptum ', Ostenditque ad seculum usque tertium decimum judicia Germaniae non tam ex jure scripto, quam ex receptiS moribuS,aut eX aequo&bono sententias pronuntiasse; judices-uue ad privatas causas lectos non doctrina praestantes, sed quos senilis prudentia, pietas & justitia commendabat, plerisque tunc e poeulo laico legendi scribendique imperitis. Seculo porro

165쪽

4 DE STATU IMPERII tertio decimo jus Canonicum paulatim

in Germaniam irrepsit, neque solum ea inde peti coepta, quae ad causas si cras faciunt, sed & processiis causarum civilium ad idem institutus. Etsi multi antiquis suis consuetudinibus mordicus

inhaerere maluerunt. Circa eadem quoque tempora antiquae consuetudines inscripta relatae; quas inter praecipue celebrantur jus Lubecense, & jus Mag&burgicum , quod Teutonica linguam, Ad vocant. Item Speculum ,-ris Saxonici & Suevici, ut & jus laudate Saxonicum & Suevicum. Atque his re iuribus usa est Germania per seculum decimum tertium & quartum.

Seculo demum decimo quinto jus Romanum , nec minus jus laudate Lomsobardicum sensim invaluit, peritis ejus auris in consilia Principum aciscitis,queis artificium suum omnibus modis fovere cordi fuit; idemque passim per Academias Germaniae doceri carptum ad evemplum, uti apparet, scholarum Italicarum , quas Germanis frequentasse

tunc

166쪽

GERMANICI CAP. V. I43

tunc gloriosum habebatur. Hinc, qui in scholis isti iuri operam navassent,

cum tribunalibus admoverentur, idem jus paulatim in forum receperunt. Et anno 1493. a Maximiliano I. constitutum, ut in. Camera ius ex legibus Romanis diceretur , salvis tamen receptis consuetudinibus , &i peculiaribus. statutis singulorum locorum. Ergo ius , quo Germania hodie utitur, est quasi cinnus quidam ex jure Romano, Canonico, antiquis consuetudinibus, & statutis si1ngularum provinciarum, atque urbium, sere inter se plurimum discrepantibus. Et id in tribunalibus regulariter observatur, ut, si quidem statutum aliquod provinciale, aut municipale extet, i a primo loco valeat. Hoc deficiente ad jus

Romanum recurritur, quantum id com- muniter receptum est. Habent autem

hoc ordines Imperii, ut in suis ditionibus circa causas civiles possint leges ferre, etiam a iure communi Romano dis- erepantes, uti & alia statuta condere, ad usus suos facientia, inconsulto quO

K que

167쪽

I46 DE STATU IMPERII que Imperatore, modo nihil contineant statui totius Imperii adversum. Etsi muluti jura sua provincialia per Imperatorem rata haberi fecerint majoris autoritatiS, aut reverentiae in istum testandae gratia. Ιmo & circa criminalia leges possunt condere peculiares. Neque enim Co stitutio Criminalis Carolina per omnia ubique observatur. Exercent etiam Ordines jus nocentibus veniam stipplicii concedendi. Quod si novi quid statuemdum sit, omnes obligaturum , id non nussi in comitiis universorum consensu comdi potest : nec minus Imperator, qUam

ordines eodem obstringuntur. Vid. an. a. Capitia. Leopogdina.

s. 14. Judiciorum per Germaniam, diversis temporibus diversia fuit ratio. Circa quae cum accuratissime sit traditum a laudato Conringis, tractatu de Gemmanici Imperii Judiciis, praecipua inde eracerpta heic subjicere compendium laboris fuerit. Quid ergo sub Carolo M. ob- obtinuerit, prius videamus. Familiae regiae cum inter se, tum adversus alios

168쪽

GERMANICI CAP. V. Is

controversiae in concilio Procerum, &populi disceptabantur; nec minuS causae Procerum, quae quidem magni B- Tent momenti. Minores Procerum lites per Regem, aut ipsius Missos, ita enim tunc vocabantur, quos hodie Commissarios, aut Visitatores, vel delegatos eXtraordinarios appellare possis dirimebantur. Pro reliquorum contrOUe

sis erant in singulis pagis, seu districtbhus, constituti a Rege Graviones sive Judices, stipati Scabinis, sive Assetari-hus, e nobilitate, aut honesta plebe set ctis. Hi super civilibus, & criminalibus actionibus cognoscebant. Graviones Porro propter pagorum amplitudinem passim per vicos sibi substitutos habebant vicarios, sive ipsorum lingua Scultesios; a quibus tamen ad istos dabatur Provocatio. Sacerdotes praeterea in vitiosos Christianorum mores poenis canonicis animadvertebant. . Episcopis in clericos , & monachos iurisdictio. Ipsos Episcopos apud Metropolitanum, aut in Synodo deserri, moris erat; etsi Κ a pam

169쪽

i48 DE STATU IMPERII

paulatim ad Pontificem Romanum ob istius sedis autoritatem provocationes fieri coeptae, ab initio, uti videtur, fere ex compromisso. Imo & laicorum causae promiscue ad Episcopos devolutae propter sanctimoniae,&integritatis opiniOnem. De bonis autem sacris judicium non erat penes clericos, sed penes Asvocatos , sive Vicedominos, peculiaritera Regibus constitutos ; adeoque clericorum personae judicio cleri, hona eorundem judicio Advocatorum laicorum suberant. Ab hisce judicibus provocabatur tum ad Missos Regios, qui certis temporibus provincias circumibant, tum ad ipsum Regis palatium; ubi super provocatione cognoscebat ipse Rex,

aut comes PalatinuS, cujus etiam erat dirimere, causas,in ipsa aula enataS. PrO- vocare tamen non temere concessum,

nisi ubi Graviones, aut Missi justitiam administrare detrectaverant. Omnia tamen brevissimo, &planissimo processu,&per paucas audientias terminata. Sic, ut in hac judiciorum forma nihil possis desi-

170쪽

GERMANICI CAP. V. . 149 desiderare, nisi provocationes clericorum ad Pontificem, velut eXtra Germanorum Remp. constitutum.

13. In hisce successu temporum nonnulla mutata. Causas regias post Auream Bullam ad se solos fere revocarunt Electores. Pontifex quoque in Caesares eousque sibi potestatem sumsit, ut ipsos excommunicare, & subjectos ab onsequio liberos pronuntiare non dubitaverit; Imperatorem insuper Vasallum, & Imperium laudum suum jactans. Circa Principum causas illud ex antiquo more mansit, quod istae nunquam solius Regis judicio fuerint permissae , sed adhibitis proceribus decisae processu simplici, ac brevi, & eX aequo, Ec bono. Et si quando intra proXimum potissimum seculum Imperatores sibi solis potestatem sumsere judicandi circa

personas, & seuda Principum, animosiores Ordinum constanter contradiXerunt. - Quin & si alia deessent testimonia, universi structura Imperii satis ar-

K 3 guit,

SEARCH

MENU NAVIGATION