장음표시 사용
171쪽
DE STAT u IMPERII guit, solius Caesaris arbitrio tanti momenti cognitiones relinqui non posse, saltem ut Electores in antecessum in consilium adhibere necessum sit. Sic, ut
adulationis manifesti sint, qui Iudicium
Principum, seu Parium Curiae, Germanis das Furstenrecht dissiim , inane figmentum vocare sunt ausi. Id tamen deinceps introductum,ut pleraeque Principum familiae, quos & civitates liberae sunt imitatae, judicia sibi arbitraria comstituerint. Teutones sua lingua Austra gaS vocant quorum origo probabiliter ad extrema Friderici II. tempora,&magnum illud interregnum refertur. Martem quoque saepenumero arbitrum sumsere , quibus potentia magiS sua, quam causa placuit. Id quoque a recentiore tempore, quod non ipsi Caesares, ac Principes, causarum cognitioni vacent, sed eandem in ministros suos rejicere soleant, legum peritos. Quod non potuit non evenire, postquam pro sim-pi icibus consuetudinibus patriis intricatae leges Pontificiae, & Romanae subierunt,
172쪽
GERMANICI CAP. V. I Irunt, quas Principibus addiscere summi instar supplicii futurum erat. I. I6. Circa Clericos illud mutatum, quod Episcoporum cauta personales omnes Romam sint pertractae , neglecta Metropolitanorum, & Synodorum provincialium autoritate. Id quod apud Protestantes mutatum Catholici adhuc retinent. Etsi Carolus V, & quidam alii, Pontifice inconsulto, & ringente, ci ea religionem nonnulla disposuerint, &in personas Clericorum manus injecerint. Tempore quoque Friderici II, &deinceps, plerique Clerici liberam suorum bonorum administrationem,eXcUS-sis Advocatis, sibi asseruerunt. Subsunt tamen Ecclesiastici ordines Imperio intuitu laudorum suorum, & regalium, quibus multari possunt, si in pacem publicam, aliusque Imperii leges atrociter deliquerint. Monachi quoad personalia seculo Caroli Magni sub Episcoporum erant jurisdictione; cui deinceps antiqua qua dam Monasteria exemta,Ec immediate Pontifici subjecta. Novi
173쪽
isa DE STATU IMPERII Ordines,circa seculum decimum tertium& post exorti, suis provincialibus & Generalibus subjecti, unius Papae supremam agnoscunt jurisdictionem , premendae, uti adparet, Episcoporum auto Vritati. Bonorum administratio ab initio utplurimum Advocatis permissa, a quibus successu temporum aliqua Caeninbia exempta; plura in antiquo statu pedimansere. Pauca quoque ab oneribus publicis immunia facta. . II. Causae plebejorum seculares jam tum tempore Caroli M. vel coram Episcopali audientia, quae late pomoeria protulerat, vel in foro seculari agitabantu r. Ηeic adeundi primum Scabini, qui antiquissimis temporibuS per pagOS at- . que vicos constituti. Ad his ad Graviones , seu Comites ibatur, quorum potestatem multi postea Duces , dc Episcopi invasere. A Comitibus dabatur provocatio ad Misios Regios,& demum ad ipsum Regem, qui in aula ultimo lites decidebat. Enimvero, cum seculo
decimo quinto appellationes fieri coa- pissent
174쪽
GERMANICI CAP. V. . I 3pissent frequentissimae, ob introductas processus ambages, & per rabularum nequitiam, iis commodius excutiendis deliberatum fuit de amplissimo aliquo, & stato tribunali constituendo, quod demum Spirae fixam sedem accepit. Sic, ut illi causam dederit, non quod aula Caesaris fere ambulatoria foret, sed quod tanta litium moles separato in loco commodissime videretur expediri posse. 18. Moderna per Germaniam Judicia sic se habent. PrivatuS cum privato litigaturus in prima instantia Praetorem adit eius urbis, aut vici, ubi degit, nisi alter privilegio sit munitus. Inde in omnibus, quos novi, Principatibus est superius aliquod tribunal, toti provinciae commune, ad quod ab istis provocatur. Pleraeque tamen civitates liberae suam jurisdictionem unica instantia absolvunt. Communia toti Imperio sunt Camera Spirensis,& Curia Aulica Caesarea. Verum gaudent quidam
ordines hoc jure, ne ipsorum subditi K s omnino
175쪽
omnino ad ista suprema tribunalia possint provocare, uti sunt Electores, etsi circa Ecclesiasticos quidam dubium mo-Verunt, magis an exerceant illud jus, quam an habeant. Item Domus Austriaca, & Rex Sueciae intuitu provinci rum Germanicarum. Vid. Instrum. Pacis irasiphal. art. X. g. D. qui Wismariae tribunal erexit, in quo appellationes, ad earum quondam provinciarum Principes , aut Spiram, aut in Curiam Aulicam devolvi solitae, terminentur. Adae Capitia. Leopolae an. an F ay. Hoc tamen omnibus, quantum mihi constat, ord, nibus est commune, ut ab illis provocatio non siit, nisi litis aestimatio certam pecuniae summam eXeedat; quae summa
tamen alibi major, alibi minor est. Criminalem autem jurisdictionem non Q-lum ordines Imperii, sed etiam municipia quaedam, ac Nobiles plurimi citra
rs. Quod si ipsis ordinibus inter se Iis sit, plerique eorum in prima instantia
176쪽
GERMANICI CAP. V. Iss-tia adeunt arbitros, sive Austrargas. Eorum aliqui peculiari ordinum conveniatione constituti sunt, alii ex communi dispositione legum publicarum depe dent. Origo prima eorundem in Obscuro est. Uero quam proXime videntur accedere, qui eosdem ad Friderici ILtempora, & interregnum illud magnum referunt, uti jamjam dictum. Sic ergo istorum autor, quod quidam volunt, non est Maximilianus I, etsi hic novam istis formam dederit, quae extat in Ordia
nataone Camera anno ἔ F. Wormatia con
scripta. Ex variis, qui recensentur ibidem, Austraegarum modis duo potissimum frequentantur λ ut vel reus tres denominet Principes, aliosque ordines, ex quibus unus ab actore eligatur; vel ab Imperatore Commissarii unus, pluresve impetrentur. Sunt tamen quaedam causae, quae non ad Austrargas pertinent, sed statim ad Cameram, aut Judicium Aulicum sunt deserendae, quaSpassim enumerari videas. Comitantur autem Austraegas haec incommoda,quod
177쪽
136 DE STATU IMPERII ab illis provocari queat ad Cameram,& Judicium Aulicum , adeoque paucaelites hoc modo finiantur, quodque multi sumtus requirantur, dum muneribus demulcendi, lauteque tractandi sunt arbitrorum Principum Commissarii. A cedit, quod semestre, aut annuum sipatium sit praefinitum judicio Aust garum, intra quod litem majoris momenti componi portentum in Germania
foret. s. aO. Supremum Germaniae tribunal est Camera, cui Spirae sedes fixa, quae primum consensu ordinum instituta a Maximiliano I. anno I49 . Haec etsi in decretis, ac sententiis suis solius Imperatoris nomen prae se fert; rectius tamen illi, qui eanuem non a solo Imperatore, sed & ab universis Ordinibus Cependere, eorumque autoritate jus dicere , asserunt. Praesidem huic judicio constituit Caesar virum Principem, aut saltem Comitem, vel Baronem. In Pace Osnabrugensi dispositum , ut deinceps sub primario illo Praeside, quem
178쪽
GERMANICI CAP. V. II Iudicem Camerae vocant, essent quatuor Praesides inferiores, a Caesare constituendi, & in universum L. asses res, quorum XXVI. religioni Catholicae, XXIV. religioni Protestantium forent addicti. Scilicet ut tolleretur Protein stantibus materia querendi, quasi praevalente numero auessorum Catholicorum ipsi justitiam experirentur minus faventem. Quanquam numerus iste nunquam completus fuerit, plerisque Principum tarciis circa sufficiendos assessores, aut conserenda eorundem salaria ; quod ipsorum aures imperiosa ejus tribunalis sententias, utut raro ultra verba procedentes, fere aversentur.
Qui accuratam ejus judicii formam cognoscere cupit, ei omnino legenda est
Ordinatio Camerae, Imperii Recessibus inserta. Vulgo lites Spirae dicuntur spirare, sed nunquam expirare; cujus rei causa est tum causarum multitudo, &paucitas assessorum, tum immenta processus ambages. Sed inprimis, quia deficit utplurimum facultas exequendi
179쪽
. I 8 I DE STATU IMpRRII sententias. Inde, qui propriae confidunt potentiae, susque deque habent, quid Spirenses pronuncient. Et his ipsis tantum salis est, ut, quod superest autorutatis, non temere velint prodigere sententias, dicendo validioribus ludibrium debituras. Imbelles tamen muscas heic, uti ct in aliis tribunalibus, irretiri mos
est. Circa defectus Camerae emendam dos multa sunt constituta in Recessu Imperii anno I634. A Camera non datur
provocatio; sed si quis laesum se putat, revisionem Potest petere', quae tamen, quantum mihi constat, alto adhuc somno composta quiescit. g. 2I. Est quoque in aula Caesarea ,-dicium, quod pari se potestate cum C mera Spirensi fert, sic ut, quae in illo
moventur lites, ad hancnon possint trahi, & vice versa. Eius in concinniorem formam redacti leges Ferdinandus Caesar promulgavit, anno Is 9. auXit Max, milianus R. plane innovavit Matthias anno I4I4. sed & quaedam interpolata per Fercinandum III in Comitiis Ratispo
180쪽
M. Id judicium a solo hactenus Imperatore dependitumi Moguntinus tanquam Cancellarius Imperii, in eodem revisionis sibi jus asserat. Causam vel instituti, vel instaurati, solenniusque adornati ejus judicii divinando assequi, non ita in arduo est. Scilicet aegre ferebant Austriaci Caesares , dum Spirae super appellationibus, aliisque gravissimis causis cognoscitur, ibique justitia imploratur, aulam suam minus frequentari. Nam & in eo maxima resplendet imperantium majestas , quod ad illoseonfugiant, qui super jure suo consequendo, aut propulsanda injuria laborant: & cui justitiae oracula interpretari datum, facile ab eadem diva impetrabit, ut ne aliquid respondeat, quod commOdis ipsius adversetur. Sane notum est dictum Cleselii Cardinalis, quod et D Zenter in ore fuit: non opus esse, ut arsiar bellum in Protestantes gerat, sed
