장음표시 사용
181쪽
16o DE STATU IMPERII sententias ferat. Camera porro Spire sis, praeterquam quod ab universo Imperio dependeret, consessus erat ab aula Caesarea remotus,Rhenoque suo assixus, qua Danubius flueret, parum videbatur curare. Controversiae porro Ord, num inter se propter mutatam juris rationem non ita commode, uti olim, in Comitiis expediri poterant. EaS ergo si ad se solum trahere posset Caesar, receptis etiam privatorum provocationibus , magnam ordinibus necessitatem
imposuerat ipsius majestatem colendi. Nec deerat plausibile praetextum tali judicio fovendo. Quare namque in capiutulationibus promiserat, se Omnibus Justitiam administraturum, si omnes ipso praeterito Spiram cursum intenderent φAccedebat, quod judicium illud Auliacum lentissimo sese processui haut adstrictum profiteretur, Unde volupe
erat brevi lite posse defungi, si cui ejusdem favorem mereri contigerat. Nam
Spirensibus, ne si velint quidem, etiam in liquidis causis ambages illas praecide-
182쪽
GERMANICI CAP. V. IOIre non licet. Profundius adhuc genium
illius judicii penetrabit, qui consideraverit, esse praeterea secretius, sive sanctius Consilium in aula Caesaris, in quo negotia, summam Reip. spectantia, potissimum tractari solent. Cauta igitur controversae in Judicio Aulico prius di, sceptantur, &, ubi respectus quidam politici intervenerint, ad Caesarem transmittuntur, adiuncto, quid sibi videatur. Hinc cauta denuo in secretiore isto consilio proponuntur ubi non tam juris,
quam status rationes ponderantur, puta, num Caesari aut Imperio expediar, talem sententiam ferri; an,& quomodo commode executio fieri possit. Ubi circa talia scrupulus occurrat, sententiae pronunciatio suspenditur. s. aa. Circa eXecutionem sententiarum, in summis hisce tribunalibus dictarum, ita fere proceditur. Primo sentenistiae ut pareatur, condemnato injungitur sub comminatione certae summa marcarum auri puri, partem fisco, paratem victori solvendarum. Si tergiver- L satus
183쪽
DE STATU IMPERII satus iste fuerit, multa intenditur. Si quis minas contemnere perrexerit, banno, sive proscriptione assicitur, ac vi armata in ordinem redigitur. Et quidem si alicui ordinum subjectus sit, eXecutio
eidem mandatur, cui damnatus subest. Sin damnatus ex ordinum numero me rit, executio mandatur Praefecto, aut uni alterive ordinum circuli, cujus membrum iste est. Sin circulus parum sit validus cogendo damnato, duobus aut tribus ea res committitur. Verum rarius contingunt ejusmodi executi nes ; & magis est ex usu Germaniae, ordinumque libertate, ut tanti momentilites arbitrorum interventu compo
g. 23. Denique si quid incidat, quod summam Reip.spectet, de eo haud quicquam licet Imperatori prolubitu statuere, sed in Comitiis, sive universorum
ordinum conventu, ejusmodi negotium est proponendum, & ex consensu einrundem definiendum. Uid. ca tui. Le
'ia. ara. v. seMAnem. De his quia satis
184쪽
GERMANICI CAP. V. IMaccurate a multis traditum, nos summa
tantum capita delibabimus. Indicere Comitia solius quidem est ImperatoriS, ita tamen,ut literis, vel per legatum, con sensus Electorum sit requirendus, etiam super eorundem loco, & teinpore. Vid.
artis. In Capitu . Leopoia. Possunt etiam Electores Imperatorem admonere de
habendis Comitiis , si usus Germaniae
videatur exigere. Quia vero eadem multo ordinum sumtu celebrantur, d. l. Capit. Leopo d. cautum fuit, ne Imper
tor ipsis praeter necessitatem habitis C mitiis molestus sit. Per interregnum C mitia indicere penes Vicarios Imperii erit, & absente Imperatore penes Regem Romanorum, si quis tunc extiterit. Imdictio non fit publico, & communi aliquo edicto, sed per literas manu eXAra-tM , aut impressas, 1ingulis Ordinibus insinuandas; quae concipiuntur verbis blandam potius invitationem, Mam imperiosam citationem prae se ferentibus. Et isthaec indictio fere per semestre sipatium antecedit Comitia, ut per otium
185쪽
164 . DE SΤATU IMPERII de rebus ibi tractandis Ordines meditari queant. s. 24. Priscis temporibus per singulos annos Comitia nisse habita, nec ultra
mensem durasse, antiquitatum Germanicarum peritis verosiimile videtur. ΗΟ-
die quoties, & quamdiu celebranda, nuhil certi constitutum, sed ista omnia necessitatibus Reip. definiuntur. Circa locum eorundem in Aurea Bulla quidem dispositum , ut prima Comitia Norin-bergae habeantur, ni legitima impedimenta intervenerint. In Capitulationibus de commodo duntaxat loco sit memtio, qui non sit stilus extra Germaniam,& in quem Electores consenserint. Jam dudum urbs aliqua libera Comitiis sedem praebuit, cujus rei iratio non est in obscuro. Et vix crediderim comparituros Principes, si Viennam aut Pr
gam eosdem Imperator convocaverit. g. as. Vocantur ad Comitia omnes
Imperii status, & quidem inter Ecclesiasticos etiam illi, qui nondum a Pomtifice sunt confirmati. Possessores Epi- , scopa-
186쪽
nam fuerunt ampleXi, cum antea neque vocarentur, neque admitterentur,
in pace demum estphalica peculiarem
Iocum accepere; quem nunc solus Lu- hecensis tenet. Circa Principes seculares observandum, quod pro minorennibus ipsorum tutores vocentur. Majorennes etiam ante petitam, & obtentam investituram vocari,& admitti debere, VeriuS est; utut ea super re in C mitiis Ratisponensibus anno I6O8. Joanni Friderico, Duci Wurtenbergico, controversia mota fuerit. Si qua in domo jus primogeniturae receptum, solus primogenitus vocatur. Ubi divisioni ditionum locus est, singuli vocantur, qui de portione sua peculiariter sunt investiti. Qui ditiones suas indivisim possident, universi quidem vocantur, sed suffragium duntaxat unum obtinentΠΟ-cati ad Comitia comparere tenentur vel ipsi, vel, si hoc incommodum fuerit, per legatos, mandatis suffcientibus instructos. Qui venire neglexerint, nihilo
187쪽
166 DE STATU IMPERII secius obstringuntur eo, quod a majori parte conclusum. Ex peculiari privilegio Rex Bohemiae non tenetur venire ad Comitia, nisi ea Noribergae, aut Bam hergae habeantur. Domui Austriacae, statibusque Circuli Burgundici, venire, an emanere velint, liberum est. 26. Quae in Comitiis deliberanda, Scconstituenda sunt, ab Imperatore, aut ejus Commissariis proponuntur. Inde ad deliberationes proceditur. Ubi quaestio movetur, an idem sit ordo tene dus in deliberando, & constituendo, qui fuit observatus in propositione φ seu an ad aliud caput rerum propositarum sit transgrediendum, prioribus nondum decisis ἶ Ηeic status quidem saepe comtenderunt , non ita religiose inhaerem dum ordini propositionis. Sed Caesareani semper sunt obnixi, uti aliqui interpretati sunt, quod primum semper locum obtinuerint, quae ad privata Caesaris commoda spectarent; quae uniUer sam Remp. tangerent, post principia stare jussa sint. Igitur si de his quoque ali-
188쪽
GERMANICI CAP. V. 16 quid cogitare vellent Ordines, necessario prius Caesari gratificandum fuisse. Qui postquam scopo suo fuerit potituS, .
de negotiis Ordinum non adeo anXium deprenensum. Ubi ad deliberationes descenditur, in tria collegia ordines separantur, Electorum, Principum, & Ur-hium et quae separatio creditur ccepisse anno 1489. in Comitiis Francosuriensibus. In primo directorium, quod vocant, gerunt Moguntinus, in altero Amstriaci,&Salisburgensis, alternis vicibuS, in tertio civitas illa libera, in qua Comitia celebrantur. Principes viritim fuse fragia ferunt. Major parS paucioreS quomque obligat, nisi circa negotium religionis, & ubi Ordines non tanquam unum corpus, sed tanquam partes invicem disceptantes considerantur. An idem in materia collectarum debeat obtinere, nondum est decisum. Viae Instrum. Paris
art. V. n. N. Rationi videbatur consentaneum esse, ut major pars etiam pauciores obligaret, ubi, quae conferenda
sunt, totius Reip. salutem spectant, quae L 4 nemo
189쪽
168 DE STATU IMPERII nemo bonus civis defugerit. Sed circa ea, quae in peculiarem Imperatoris usum tendunt, suae quemque liberalitati modum statuere par fuerit. Quod collegio Electorali visum fuit, collegio Principum communicatur. Hoc illi vicissim suam sententiam aperit, referre &correferre vocant idque tamdiu, quin ad inter ipsos convenerit. Id ubi factum, sententiam suam collegio urbium eXponunt. Ubi & hoc conspiraverit, Imperatori, aut ejus Commissariis, unanimis Statuum sententia proponitur. Qui si eam adprobaverint, res confecta est. Si collegiis inter se convenire non possit, discrepantia suffragia Imperatori propinnuntur, qui amica tractatione, non autem pro imperio componere diserepantes laborat. Similiter si & ipsi quid secus videatur, eousque res amice agitatur, donec aut ipse cum ordinibus, aut hi cum illo conspirent. Inde solennis in Recessibus Imperii formula: Haec inter Imperatorem & Ordines per modum contractus constimia. Circa collegium
190쪽
GERMANICI CAP. R ID Urbium observandum, quod, etsi in In- frumento Pacis, art. VIII. s. . Votum deincisivum illi sit assignatum, cum antea caeteri ad deliberationes duntaxat illud admittendum contenderent; non prius tamen duo superiora collegia cum hoc communicent, quam ipsis inter se convenerit. Ita tamen, ut illa huic sua placita pro imperio, aut tanquam major pars invito nequeant obtrudere; sed ubi dissenserit, res ad Imperatorem defertur , quousque & heic concordia fuerit inventa. Quae componi nequeunt, in alium conventum differri moris est. Quae sic universis placuere, a Moguntino directorio in justam Recessus formam rediguntur, denuo expenduntur, &post subscriptionem, & obsignationem promulgantur. s. a Quid igitur circa praecipuas summae potestatis partes Imperatori sit relictum,satis, puto, adparet. Sunt tamen
