Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

DE STATU IMPERIII7ocum, cujus vi electus Imperator in quolibet collegio Clericorum unam potest personam ad beneficium Ecclesiasticum praesentare. a) Quod cujusvis generis, & gradus dignitates confert. Vid.

3 Quod ab ipso solo obtinetur investitura, & collatio laudorum principalium, S quae per vexillum notari moris est. ) Quod scholas publicas, sive Academias constituit. Quod facultatem indulget condendae urbis: & si quae sunt

alia.

28. Sed & exinde non dissicile est colligere, quidnam ordinibus ad summum imperium desit. Scilicet habent isti, saltem plerique, jus vitae & necis in sibi subjectos ; Leges condunt, etiam com muni juri discrepantes; religionis libertate gaudent; omnes reditus e ditionibus suis sibi capiunt; tributa indicunt;

Foedera inter se,& cum exteris feriunt, modo non spectent contra Imperatorem, aut Imperium. Viri Instrum. Pacis artis. III. s. a.WCapitia Mopota, VI. es VIII. . Quod

192쪽

GERMANICI CAP. V. In Quod jus mediatis Imperii civibus expresse ademtum, artis. IX. Capitu . Leo-Ιidem armis se defendunt, aut injurias sibi illatas i vi exequuntur, inprimis contra exteros; munimenta in suis ditionibus extruunt; & quae sunt alia ad

gubernationem civitatis necessaria. Adae artic. H. 3 . CV ruc Leopogiumsistrum. Pa-raF, arcns. a. Ad dignitatem Electorum peculiarem facit artis. V. Capitulat. Leo

posiana. Et ista quidem omnia suo jure, non Imperatoris loco eXercent; quae etiasi quibusdam non ad summum impe rium proprie dictum, sed ad superioritatem duntaxat territorialem, quam V cant, sussicere judicantur, qui gradus potestatis illo inferior & subalternus sit: tanti tamen ponderis ista superioritas est, ut civilem subjecti em longe excedat , & monarchicae maiestati locum non relinquat in eos, qui ista praediti sunt, praesertim ubi vires privatum modulum longe supergressae accesserint. Neque tam ipsorum potestatem, quam habendi modum assicit, quod ditiones suas, tamquam

193쪽

quam fetida ab Imperatore, & Imperio

recognoscant. Nam cum eadem haereditario jure ad posteros tranSmittant, ritus potius solennis, quam verae collationis vim investitura habet, quicquid deprima adquisitione sit; cum nemini denegari possit, qui intra legitimum eam tempus petat. Et quanquam laudum dependentiam, & vinculum heneficiarium involvere dicatur; non tamen Omnia, quae eo vocabulo veniunt, poS-

sessorem statim ad civis, & subjecti comditionem redigunt. Sicuti & quod alicujus potestas ad Imperii leges restricta,

aut ab Imperio,ac Dominio universali dependere dicitur, id est, magnae illius Reipublicae, & corporis membrum constituit, non ideo iste civilis subjectionis mensuram haut excepisse dici potest. Juramentum fidelitatis intelligitur salvis cujusque juribus; & socios quoque,aliosque, subjectorum loco haud numerandos, juramenti vinculo adstringi tralatilium est. Ac revera jura ordinum none juramento sunt metienda, sed juramentum

194쪽

GERMANICI CAP. V.

tum potius ex illorum ruribus est inae pretandum. Neque illud tantum onus est, aut subjectionem arguit, quod in comitiis teneantur propriis sumtibus com-Parere, aut quod aci Imperii necessitateS quaedam conferant. Nam id in omnibus quoque sociorum conventibus fieri suevit ; in quorum regulari *stemate etsi major pars minorem dissentientem velut pro imperio obligare nequeat, in republica tamen,& corpore civili irregulari fieri potest, ut major pars obliget minorem, non velut pro imperio, sed velut ex pacto. Denique, quod durissimum videtur, Statum aliquem Imperii

in supremis tribunalibus posse in jus vocari , & ubi in Rempublicam graviter deliquerit, ditionibus suis exui ; ne id

quidem natura societatum penitus respuit. Nam & apud antiquos talia exempla Occurrunt in societate Amphyctio, num, & Achaeorum; dc nostro seculo vidimus Foederatos Belgas Groningam ad

tempus castello coercere. Statibus tamen Germaniae abunde cautum sec. u. Capitia.

195쪽

r 4 DE STATU IMPERII Capituc Leoposae Ut autem, qui reliquos proterve, ac pertinaciter insultaverit, a caeteriS compescatur, etiam in aequali societate fieri suevit. Heic enim cognitio delicti suscipitur non velut eX imPOrio in delinquentem , sed tanquam eX ultroneo ejusdem consensu , & quodam compromisso. Exeaitio autem fit non tanquam in subjectum, legis civilis violatae damnatum, sed per modum belli, ut in violatorem foederis. Ista autem omnia facilius expediuntur, ubi non de regulari quopiam sociorum systemate sermo sit, sed de irregulari quopiam corpore , quod nonnulla cum civitate, aliqua cum systemate habet communia.

. L.

rum genera'. naturalia, moralia,& artificialia, quorum singula diversis e partibus componuntur : ita, prout

196쪽

GERMANICI CAP. VI. I73 prout hae partes inter se probe sint digestae, & temperatae, aut concinne disip

iitar,vel minuS, sana ista, aut regularia,vel secus esse censentur. SatiS autem e superioribus adparuit, in Germanorum

Republica deprehendi aliquid, quod eamdem ad simplices,& regulareS Rerum-publ. formas referri, prout a politicis illae describuntur, non patiatur; uti cuivis patet, qui istam cum regnis,& aristocratiis, quae Omnium confessione pro talibus agnoscuntur, contulerit. ΕΟ curatius nobis in genuinam ejus Imperii formam erit inquirendum, quo securius de ista a plurimis tractatum reperitur,

ignorantia scientiae civilis, & quia a pluribus tradita citra disquisitionem sequi mos est. Sed & eo faciliorem mihi veniam polliceor ob admiXtaS paulo uberius, quam pro delicatis auribus, subtilitates scholasticas, quo dissicilius est circa haec solidum de Germaniae statu judicium ferre. Etsi paucis apud rerum civilium solide peritos defungi liceret, ni

aliorum errores, PlurimiS probati, Operositus viderentur convellendi. s. a.

197쪽

I76 DE STATU IMPERII f. a. Singulae porro partes Imperii, seu Ordines, separatim considerati etsi pro civitatibus persectis haberi nequeant, cum tamen a provinciis proprie dictis,& earum Principes a Gubernatoribus provinciarum longe abeant, nil obstat, quo minus in diversas earundem formas inquiramus. Omnes igitur Principatus seculares,& Ecclesiastici, quorum illi hereditate, hi per electionem conferumtur nec non Comitatus, Monarchiarum instar gerunt. Cum hoc tamen discrimine, quod alicubi Principum potestas sit absoluta, nisi qua communibus Imperii legibus adstringitur; alicubi eadem insuper circumscribatur per certa pacta cum Statibus, quos Vocant, seu odidinibus provincialibus, eorumque Pr, vilegia. Urbium autem liberarum nomnullae aristocratico utuntur regimine, in quibus nempe penes Senatum est summa rerum, in quem primarii cives ipsorum senatorum suffragiis adoptantur;& ubi Senatus neque a plebe in ordine' potest redigi, neque rationibus admin,

198쪽

GERMANICI CAP. VI. 177strationis suae reddendis est obnoxius. Alicubi democratia viget, ubi tribuum suffragio senatus suppletur, illisque in hunc inquirendi est potestas. 3. Quae autem toti corpori Germaniae forma sit assignanda, inter scripto

to vel reip. valde irregularis, & a tritis politicae vulgo receptae scitis longissime abeuntis, vel inscitiae scriptorum, quorum non pauci nulla, aut valde tenui rerum civilium scientia instructi ai commentandum de Jure Publico provolarunt. Qui democraticam Imperio isti formam attribuerit, nondum vidisse memini. Sunt tamen, qui illos tantum civium Imperii Germanici nomine Uelint dignari, quibus jus suffragii in Comitiis competit ; secuti sine dubio Aristoteleam, cui civis dicitur, qui jus deliberandi, & suffragium ferendi de republica habet. Hoc si adsumamus, sane

Democratia erit Imperium Germanicum, quippe cujus cives soli sint ordines, qui omnes & singuli utique jus de M Rep.

199쪽

i 8 DE STATU IMPERII Rep. deliberandi, & statuendi in Comitiis obtinent ; Imperator autem instar Principis proprie dicti habebit. Enim vero qui definitionem illam Aristoteliacam ulterius, quam ad cives in Democratiis Graecanicis degentes velit extendere , valde absiardus sit. Quis enim liberis hominibus & patribus familias, in

Regno aut Aristocratia viventibus, civium nomen denegabit, utut isti ad nullam Reip. partem admittantur φ Aut quis in Regno unum esse civem Regem, in Aristocratia solos Senatores dicet φg. 4. Plerique, queiS eXquisitam rerum civilium scientiam, & erectum libertatis studium ostentare placet, pro vera & mera Aristocratia Germaniam venditant. Hi, ut sententiam suam defendant, solicite inculcant : I)Non esse, quod quis externa rerum facie, superbo adparatu titulorum & formul, rum, non nisi monarchicum quid resonantium , moveatur; quorum magna

pars ex genio linguae Teutonicae, in nibus honorum verbis luxuriantis, o tum

200쪽

GERMANICI CAP. VI a stum trahat , nonnulla ex antiquissima Republica, abs qua moderna multum discessiit, remanserint. Penes illos enim revera summam esse potestatem, quibus jus competit de summa rerum proprio ex arbitrio statuendi,quocunque demum vocabulo insigniantur. a) Non repugnare naturae Aristocratiarum, habere unum caput paulo eminentius, &autoritate reliquos antecedens, quod velut Directoris & Praesidis in concilio Optimatium vices obeat. 3 Discrimen esse faciendum inter ipsam formam Reipublicae, & modum administrationis. Quae distinctio ita est explicanda,

quod interdum contingat, ut una Respublica modum administrationis ex alterius formae republica proxime resul tantem videatur aemulari, aut saltem

eiusdem aliquod signum praeserre. Sic, si Rex aliquis de summis Reip. negotiis ad concionem populi, aut Senatum reserat, modus administrationis illic qui dem videbitur habere aliquid Democraticum; heic vero quid Aristocraticum:

SEARCH

MENU NAVIGATION