Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. 89

inclaruit, ut inter Christianos quoque eximia de eo esset opinio, eumque suo tempore parem non habuisse L Eo AFER cui eius notitiam debemus totam, assirmet. Is qua ratione Apuliae et Calabriae duci et Siciliae comiti Rogerio innotuerit, ita narrat: Siciliam sibi, cuius reκ apontifice Anacteto adiecta Apulia et Calabria declaratus erat γ, cum a morum vi subiicere tentaret Rogerius, urbem quoque MoZZaram Ohic lit. Cuius incolae cum arcte inclusi ab eo premerentur, de deditione cogitare coeperunt. Vt igitur pacis conditiones obtinerent laciles, hunc potissimum philosophum legatum ad Rogerium miserunt. Qui cum ciuitatis nomine de conditionibus tractauisset, regi librum a se consectum obtulit, cui titulum secerat Nushat alabsar, id est, spatiatorium sic rum , vel potius oculorum, in quo docta tractatione geographiam omnem et veterem et sui temporis exposuerat. Cuius libri summam atque argumentum cum Rogerius intellexisset, in Latinum sermonem transserri iussit. Quo lecto reκ admiratus ea homini Muhaminodano cognita suisse et perspecta, quae inter Christianos ignorarentur, saltem de quibus nemo hactenus scriptisset, tanta Esseriphum complexus est gratia, ut et castrum ei aliquod donaret, et ut in aula sua maneret, oblatis lautis conditionibus rogaret. Renuit tamen philosophus, castroque dynastae cuidam magno auri pretio vendito in Mauritaniam abiit. Rogerius autem si fides

est historiae Siculae scriptori Arabi Ibnu El Husain , ad quem prouocat

Leo, tanto amore hunc librum complexus est, ut e manibus vix deponeret; quod cum mirarentur amici, et, Cur non Ptolomaeum, script

rem multo doctiorem legeret, quaererent, illis Rogerius respondit: Ptolomaeum tantum de parte mundi, Esseriphum de toto mundo scripsisse. Obiit Esserlph A. C. MCXXI, an. Heg. DXVI, in urbe Africana Ciultat, relictis multis filiis, quorum posteros suo quoque tempore Fessae atque Tuneti inuentos fuisse, semperque de ista familia aliquos rei medicae studuisse Leo asserit. caue vero hanc cosmographiam confundas cum geographia vel cosmographia Nubiensi ab homine Aegyptio Muham. med Ebn Multam med Shericii Urim conscripta, quam simili sere modo Rogerio II. obtulit, quamque Latinam secerunt GARRIEL SIONIT A et Io ANNES HEsRONITA , Maronitae. Is enim anno Heg.

DXLVIII, librum suum tradidit Rogerio, dimidio sere seculo Eschalli

iunior, ut recte obseruatum ΡΟCoCxro et FARRICIO L Lapsus est in hac homonymia confundenda magnus Boc HARTUS

f. XIX.

v l. e. e. XIV. p. 278. ν) Qualis tune saeie italiae fuit . bellis saeuis Inter papas Innoeentium ii, et Anaeletum II inualeseentibus. eum illius partes sequeretur imis perator Lotharius. huius Rogerius, in historiae testas iea quaerendum. videndua autem Fa Ne. PAGi in breuiari pontis Roman. T. ii. ad see. X l. pag. 6 3. seqq. 64s. seq. et

Lllo Ua a avxTAN vs in thron. si amm. Pontis ni per a praestantissimo Lauio T. l . delieiar. edito p im . seriptoresque historiae Pontificiae et Sehismatum alii.

102쪽

ΡΕ R. II. PARS I. LIB. IIL CAP. I. f. XIX. THOGRAI Persa fuit Ispatianensis, vir in philosophia,

arte medica et praecipue chemica, poetica, rhetorica et historia celebris, maxime vero carminis felicitate et elegantia commendatus. Qua artis praestantia haud parum res suas promouit. Cum enim scribendi peritia singularique artificio praestaret, cunde quoque nomen ei Thograi haesit cum integro nomine Abu Ismael Al-Holain Ebn Ali Alaspatiani esset et se principi Malici, Mascliud Ebn Muhammed Selluchi facto specimine valde commendauisset, negotiis eius arcanis scripturaeque in curia admotus est, eo successu. vi maius curiae Oilicium, quod cum cancellarii vel magni quoque Vezirii et primarii consiliarii munere coincidit, ei crederetur . Quo aκiomate auctus tantas teste LEONE AFRICANO diuitias corrasit, ut aestimari vix possent, isque omnes alias in hae aula potentia et censu antecelleret. Tantum tamen a philosophiae disciplina atque actione abfuit, ut quo plus possideret, eo minus inde animum reserret tantis thesauris contentum. Vnde cum plurima conscriberet carmina, pleraque lamentis querulisque repleuit voci-hus, et expostulando de iniuria temporis fatorum iniquitatem accusauit. Eo vero tandem insaniae delapsus est, ut alehemiae totum se traderet, ita, quod fortuna ipsi denegare visa erat, artis auxilio praestiturus, ut infinitis thesauris abundaret. Quod funestum ei esse vidit dominus eius et prudenter monuit. Is enim cum die quodam ingressus esset tentorium Thograi, eumque rerum expeditioni deprehcndiiset intentum carmen reperit, quo haud obscure animum praesenti fortuna non contentum significauit. Quo lecto monuit eum, ut, quae dicenda haberet, ad illa attenderet, ea enim se allaturum esse, de quorum veritate tempus eum conuicturum sit. Nempe esse se dimidiae Asiae dominum; illum autem quasi secundum, proximum quippe a se: non deesse utrique abundantissimam Dei gratiam , neque tamen ita expleri animum satiarique posse. Vereri itaque se vehementer, ne tristiori tandem euentu puniantur, si ad altiorem gradum adspirare perrexerint: nam non aliud sperare petereque se posse, quam ut Dii essiciantur. Nec sesellit euentus vaticinium. Vix enim semestre emuxerat spatium , cum conistra fratrem rebellaret princeps , monarchiam assectans. Quem Cum magno eκercitu aggressus esset Sullanus, captus is est et in carcerem

ductus, sociusque atque comes illi datus Thograi, vel ob diuitiarum vel ob eruditionis et ingenii inuidiam, vel quod factionis illius atque conspirationis particeps haberetur. Illud certum immensas diuitias, quas Thograi possidebat, effecisse , ut iuberetur alligari torquerique, sicque coactum illum i inmensos thesauros, quos habebat, consessum esse. Quo cognito Sullanus eum vestibus exutum arbori alligare iussit, puero prascipiens, ut sagittis eum confoderet. Quod cum ex regis mandato puer

dὶ Vid. Po o CR. ad rarimen Thograi p. 4. diplomatibus adhiberi solitam indicat. nomen enim crassun et implexam scripturam in eὶ Lao I. c. e. XuL p. a76.

103쪽

exsequi susciperet, non ad orationem confugit, nec animam Deo commendauit Thograi, nec animo quoque defecit, seci tanta eius praesentia usus est, ut morti proximus carmen oceineret, quo morti generosurn contemtum opposuit, seque sagittis ipsum obtulit. Qua animi sero pia commotus Sullanus, cum eum confossum interiisse comperisset, comburere corpus exanime tanquam impii et infamis haeretici iussit. Id quod iactum a. Heg. DXV, A.C. circiter cIo XI, in campis Marghoe, ut scribit L EO. Scripsit non commentarios tantum his oricos de rebus vitae, Permisque, sed et deformionem naturae in alchimia, qua arcana naturae mysteria in transmutandis metallis se detexisse somniabat. Tum commentarium quoque in rempublicam Platonis, quo huic potissimum philosopho, raro inter Arabes exemplo laborem impendit. In carminibus autem, quae magno numero confecit, non laudes tantum principum et illustrium Virorum, verum etiam argumenta moralia prosecutus

est, ex quibus unum ad nos peruenit, editum ab ED. Poco caro f. f. XX. Inter Saracenos Hispanos eminuere philosophiae et medicinae in rem laude AVENZOAR et Auenpas, celeberrima in scholis medicorum S .XII et sequentium ad renouatas usque literas nomina. Et prior quidem posterioris praeceptor Seuilia, Chalitarum sede natus a parente Ibnu ZO-har vocatus est, quod Latini in Auenetoar commutauerunt. Nobili

eum genere ortum dicit LEO , ct vhi philosophiae atque medicinae diligentem operam dedisset, seruiuisse rebelli Ihnu Habad eiusque filio, quo fugato eiectoque ministerio Moroccani regis Iosephi Ibnuit aspira, qui Iuceph Abentes seph in RoDEstico ε dicitur, se dedit. Quamuis autem

nunquam praemium eκ sua arte vel a pauperibus vel ab artificibus accepisset, regum tamen principumque muneribus , quae non neglexit, ita ditatus est, ut plurimis facultatibus abundaret. Quibus tamen ita usus est, ut non indigos tantum pecunia iuuaret, sed et inimicis eleemosynam erogaret. Dignus autem qui in Saracenicae philosophiae historia nominetur praecipue est propter discipulos, quos educauit, celeberrimos, inter quos praeter Auenpace fuit Averrosis, quemadmodum et filium eius Ibnu Zohar vel Zor cognomento Ralin in aula Mansoris pontiacis regis Marochiani gratiosum fuisse, et in arte medendi ita excelluisse, ut ingentes inde ipsi diuitiae prouenirent, narrat L Eo AFER Quamuis autem Auengoar philosophici argumenti nihil scripsisse legatur, sed tantum medica edidisse plurima, quae

et veteribus eximie laudata, eorumque auctor, illustris, admirabilis, eml-nentis M. nomine ab Auerrosi mactatus et recentioribus, maκime Cel. M a F R E I N-

104쪽

m PER. IL PARS L LIB. IIL CAP. LFRE INDIo h probata, qui de medicina Auenmar prolixe docteque

disserit: illud tamen hoc loco non praetereundum, reuocasse medicum hunc Hispanum inter Arabes medicinam rationalem, et procul esse iussis hypothesibus incertis ad experientiam et rationem ejusque usum, id est, philosopli iam cuncta reduxisse. Obiit, teste LEONE an. Heg. DLXIV annos natus XCII. FRE INDIVs CXXXV aetatis annum attigisse scribit, sine dubio narrantium errore deceptus, qui dum tempus eius deliniri non posse, digit, patet inde, eum Leonis libellum non ubique consu

luisse: quem si adiisset, multa historiae huic addere potuisset haud in

grata futura.

--. f. XXI. Ex huius schola , ut dictum, prodiit Abubeor Muham- med Ebn Baiiah , Hispanus ex quo ultimo nomine Latini corruptum nomen A V E N Ρ A S vel Auenpace sormarunt. Dicitur alias Ebno lSayeg vel Ibnu Salgh. Antecessores habuisse Iudaeos, et in urbe Mariae

natum ait L E O AFRICANVS , qui inter celeberrimos medicos atque

philosophos eum suisse testatur. Illius artis praecepta ab Ibnu Zohar, huius a Maslama quodam philosopho Arabe didicit. Sed et mathematica tenuisse inde colligitur, quoniam in Euclidem commentatus est. Laudat LEo epistolas eius philosophicas atque theologicas, ad quas sine dubio ea quoque pertinet, quam B. CHRISTOPH. WOLFI Us ν, auctore Abubecher Ben Stig laudato, adducit in Hebraeam linguam a

R. Chalim Ben Iudae Aben Ruasci, conuersam de disessu sue abductia

one animae a rebus mundanis ad Deum: ex qua colligitur, Auenpace ex eorum philosophorum Peripateticorum inter Arabes genere fuiste, qui mysticam quandam philosopla iam assectantes ad enthusilasmum accesssrunt, Vt infra monebitur. Sed et commentario Aristotelem illustrauisse, itemque librum de caussis dicitur Sive autem plutosophia in cauias a suerit, quae a communi theologiae Muhammedanae tramite discedere coegit, siue inuidia eum presserit, illud certum, eum haereseos suspectum Cordubae, ubi Averrois pater tunc iudeκ erat, in carcerem CO tectum, at deprecantibus principibus viris ex eo iterum dimissum fuisse Parum enim conuenisse philosophis Muhammedanis cum lege Istamitica nec tam facile in concordiam ire hanc voluisse cum philosophia Graec

rum, quam solebant theologi Multa edanorum scholastici, supra iam obseruatum est, et credibile Ebnol Sayeg id etiam obseruauisse. Tales enim philosophos inter Muhamine lanos fuisse, testis est AavL PAR A- avs ,qui narrat: Fuisse quosdam qui autuniauerint, coniunctisphilosophia

105쪽

Graeca et lege Arabica ad perfectionem perveniri: composiuerintque L epiastolas de L Iapientiae speciebus, addita LI, quae reliquorum capitum

species in unum collectas contineret, iuxta viam compendii et epitomes, et vocasse eas epistolas Echmanossapha, celatis interim nominibus suis. Hos discursus assectus quidem mouisse, sed ad metam neutiquam pertigisse,

nec probationes et argumenta manifesta exhibuisse. Nourum autem de iis pronunciasse: non esse hane sententiam cuiusquam ex antiquioribus, verum sententiam Echwanossapha a veritate aberrantium, scriptorum

Arabicorum verbis exponit Poco cxIus. Ex quo patet, Ibnu Saighimprobauisse syncretisticum theologorum inter Muhananae lanos schol sticorum studium, et dissensum a veteribus placitis ostendisse. Ex quo facile fieri potuit, ut premente theologorum inuidia haereseos accusatus fuerit. Annum obitus eius quidam in m. Heg. DXXV, alii in DXXXV Ponunt. LEo an. Heg. DL obiisse dicit. Medio seculo Christiano duodecimo vixisse certum. . XXII. Magnum quoque inter theolagos Muhammedanos ob phi- -- MLloso arn nomen consecutus est ALGAZEL, vel quo integro nomine apellabatur, Abu Hamed Muhammed Ihn Muhammed Ibn Achmed Al-Garali ': qui quod pro religione Muhammedana contra Christianorum et Iudaeorum obiectiones pugnasset, Halatot Esliam, id est, demonstrario Blamimi vocatus interdum etiam a filio Abu Achmed dictus est itemque Zainoddin Al Tusi. Erat enim Tusius, ex celebri Asae urbe

Tus vel Tos oriundus. Patrem habuit mercatorem diuitiis affluentem, qui cum filium excellentissimis naturae dotibus ingenioque praeclarissimo ornatum videret, studiis eum dicauit. Quibus ita se ingurgitauit Al-GaZelius, ut et omnem encyclopae Iam teneret, ct in philosophiae atque theologiae iurisque Istamitici studio nulli concederet, omniumque inde

in se oculos conuerteret et in admirationem raperet. Latere itaque egregia Al-Gazelii eruditio summos quoque viros non potuit, et in caussa

fuit, ut ad Bagdadense gymnasium , quod summum confitiarium siue magnum Vegirium in hac metropoli maximis sumtibus magnoque mi&osorum iuuenum confluxu excitauisse supra narrauimus Uocaretur,

ut prosessoris ibi publici munus subiret. Inuitatus largo stipendio

Al-Gaetelius cum Bagdadum venisset, munus lectione publica a spicaturus, tanta eius apud omnes fuit exspediatio, ut ipse urbis eius Princeps, OmneSque eius familiares, nobiles et malistratus ei obuiam procederent, et tota sere ciuitas in eius aduentum ex Urbe essunderetur. Conscensa autem cathedra cum primam lectionem habuisset, uniuersus populus confluxit, et non nobiles tantum atque diui-M 3 tes

Poeor v. i. e. p. n . et praes ad philo. Iatinas ienio in pandectis prandensurgieἱssops. Miloclida L h v. Al. Garet autem vel Al. Garuit idem est, v) liuia porta Musis e. VI. p. m. Na. Caue ae itistitiarius. coni. μοι p. tibi. Hebr. P. II LMee novilla inter se confundas, quod accidis Pag. a.

106쪽

ΡΕR. II. PARS L LIB. IIL CAP. L

tes ad nouum prosessorem accurrerunt, eius sapientiam audituri, quem tantis honoribus cumulauerant principes; sed et opifices et plebs omnis relictis opificiis et tabernis cum filiis ad nouum gymnasium conuolarunt, tantae eruditionis audituri miraculum. Quos cum attonitos dimisisset omnes, tanta inde apud summos imosque auctoritas Al-Gazelio enata et , ut multoties ipse consiliarius summus lectionibus eius interesset. Ita vero non famam tantUm atque existimationem, sed et facultates mire sibi auxit Al-Gazelius, multos annos hoc munere summa cum laude destiniactus. Nihil tamen cogitantibus omnibus inexpectatum consilium suscepit et executus est philosophus. Potito enim munere, quotl hactenus cum laude gesserat, erogatisque in pauperes iacultatibus sere omnibus, quas docendo corraserat, eremitaeque habitu induto Meechain iter religiosum

suscepit. Ex Arabia in Syriam, indeque in Aegyptum secessit, ibique

Cairi primo mox Alexandriae commoratus est, ut Etartosim, theol gum inter Muhammedanos celeberrimum audiret. Tandem Bagdadum reuersus est, ibique naturae debitum reddidit annos natus quinque supra quinquaginta, a. Heg. DV γ. Nobilem vero Al-GaZelius locum occupat inter theologos Multammedanos, sectam enim Al-Asshariensem, mi ius supra historiam tetigimus, nouis illustrauit luminibus, eiusque auctoritatem multum promouit: Istamismum autem magna eruditione tueri, et

Christianorum atque Iudaeorum tela retundere sategit Scripsit enim librum de unitate Dei aduersus Christianos, quem defensoris Isiamismi cognomen ei peperisse recte coniicit Poco cx Ius licet verisimile sit, plura eiusmodi opera scripsisse Al-GaZelium. Meminit enim Ct a.

R A v x v s operis eius theologici ad disputationes et qua Utionestheologicas, dubias aut dissiciles consiliationes resolvendas conscripti, quomodo Christianis, Iudaeis, Magis quoque et Paganis et in genere omnibus in secta Mutammedica non uiuentibus re pondendum, partim ex Al- Corano partim ex responsionibus Muhammedis aut sequentium Chalij rum sententiis ostendentis. Tantique facti sunt hi Al-Ga

zelii libri, ut in compendium melioris Vsus caussa mitterentur, quod

suseepisse Abu Tadii Ahmed Elin Musa , testatur Poco cx Ius 'Quamuis autem summus esset theologus, impedire tamen non potuit, vi non haereseos insimularetur , grauique assiceretur iniuria. Narrat

enim L Eo , teste usus Geusii scriptore annalium Arabico: Post discessum Al GaYelii inuentum fuisse Bagdadi librum quendam eius, quem contra iuris Mustemitici interpretes scripserat: in quo cum aliqua vituperauisset,lieita legibus Ista mismi, eum librum tantam ei conflasse inuidiam, ut per totum imperium Saracenicum combureretur. Libri vero titulum suisse: Resu

νθ Narrat haee omnIa Lxo l. e. e. a. p. a 4. seqq. anmran hune emotiualem quoque figit Po-

Σ3 poti Mos i. e. Panegyri u p. i6. Cel. Molpius tamen l. e. P. I. p. 6. eundem librum Rauium intelliis gere putat de unitate Uear sed verba Rauii id

non euine 'nt.

107쪽

DE ORIGIA PHILOS. SARACEN. 93

Resurrectio scientiarum legis. Addit his: incurrisse quoque reprehensionem aliorum, ob librum alium, cui titulum fecerat: Defenso iusta, quo

libro recensuerit res ac regiones, quas Iudaei ac Christicolae habebant, et possidebant, qui non credidere Muhammedi. Ex quibus verbis Coniicimus, concessisse eum quaedam, facilemque se in aliquibus praebuissedissentientibus magis, quam serre poterant animi theologorum Zelo aestuantium. Excelluit praeterea carminis elegantia et selicitate, quam ad res morales adhibuisse, plurimaque huius generis, more gentis suae, scrupsisse, testis est L Eo . Praecipue tamen inter philosophos nobile nomen consecutus est. Nam et librum conscripsit de opinionibus philosephorum, maxime in naturalibus et logicam, metaphysicam atque moralem philosophiam peculiaribus tractationibus illustrauit, quae ob auctoris celebritatem in Hebraeam linguam translatae sunt, de quibus librorum Al- Gazelii versionibus videndus est Wo LPIus φ. Sectam enim Al - As-sharitarum de Deo et operibus decretisque diuinis subtiliter philosophatam fuisse, supra iam diximus. Sed et alio nomine in philosophiae hiltoria notandus est. Scripsit enim destructionem philosophorum, quo potissimum libro omnium philosophorum systemata euersum iuit, lane dubio, Ut eo melius legi Istamiticae succurreret. Contra quos insultus phil sophorum partes tuitus cst Averroes edito contra Al-Gazelii librum destructorio Osructoris. De aliis eius libris videndi LEo AF E R 6 HE R

BELOTI Us ι, aliique.

q. XXIII. Seculo dimidio hoc iunior est A VI IAA FAR IBN DOMAET H O P H AIL, qui et Ahuheer Ebn Thopail dicitur Φ. Natus est in

regia Chalisarum sede Seuitiae nobili genere ortus, quod inter exercitUS Saraceni eos ex Syria in Hispaniam descendit, et inter ministros Chalisarum Pontificumque ' summos atque praecipuos, locum diu tuitum est. Sed euersa tandem illorum potestate multis rebellioni hus, parens eius et muneribus et facultatibus priuatus est . Thophail itaque filius cum videret, ex paternis landis non haurire se posse, unde emergeret, ad literarum studia animum applicuit, ratus, quem fortuna in aula negaUerat, in Musarum castris se fatorum suorum euentum laudabiliorem esse deprehensurum. More itaque doctorum virorum inter Arabes arti medicae et philosophiae se tradidit, earumque mysteria tanta selicitate perquisiuit, ut non ignobilem inter philosophos sui temporis locum consequeretur. Cumque eX consuetudine nationis suae Aristotelicae philosophiae totus adhaereret, tanta eius in explicando obscuro et difficili philosopho ingenii aerimonia emicuit, Vt et Averroes et Maimonides ab eo pitulosopluae praecepta discere

tantum . sed et religionis athitri es lent. Vnde Al. Gaaelius orthodoxam doctrinam etiam ex pro nuneiatis Chalisarum definiuit , ut supra dictum. U Lao l. e. e. 7. P. ago. seq.

108쪽

6s PER IL PARS L LIB. IIL CAP. L

scere cunctati non fuerint, quod exemplum alii quoque multi postea seeuti sunt. Fuit iudicio satis acuto, ingenio pereleganti et in lectione veterum pro Arabis hominis conditione satis subacto, co vero eκ philosophorum genere, qui Aristotelica philosophia ad cnthuliasmum quendam erige dum inter suos usi sunt. Id quod luculenter prodidit eleganti illa fabula de Hai Ebn Yocktilin, quem fingit aquarum inclementiae expositum et

a cerua nutritum, sine ullius hominis societate solum relictum ita adoleuisse, ut sola rationjs luce comata usus, tum ad rerum naturalium et supernaturalium, tum ad ipsius Dei animaeque immortalis cognitionem, felicitatemque in unione cum Deo eiusque intuitione inueniendarn peruenerit. Quam fabulam ita instruxit, ut, quod in homine Arabe non valde mirandum verisimilitudinis quidem leges haud raro transgrederetur, ita

tamen sermonis elegantia atque narrationis iucunditate Cuncta temperaret, in inter ipsos Mauros magna inde enasceretur libro huic auctoritas et exi

stimatio, quem nec ipse Averroes hoino metaphysticus laudare destititi Eadem libri huius veneratio inter Iudaeos fuit, quibus Hebraeum exhibuit R. Moses Narbonnensis, cuius exemplum alii quoque, docente woLpio secuti sunt. Ereptusque est libellus elegans communi veterum librorum . praesertim Arabicorum, naufragio, quod pulsis eκ Huspania Mauris passi sunt, et ad nostra usque tempora seruatus est. Quem cum accepisset, vir de Arabica literatura tot nominibus meritus, nec satis laudandus EDv ARDVs Poco CKIVs, dignumque iudicaret, qui ab Arabicae eruditionis studiosis inim ob argumenti grauitatem, tum ob diactionis suauitatem et elegantiam legeretur, filio cognomini palemaeque

eruditionis in his literis haeredi vertendum et Arabica Latinaque veste in lucem publicam producendum tradidit, sicque erudita praelatione, qua de auctore et argumento libri more suo doctissime disserit, auctum Ox nlae edidit, hoc ornatum titulo : Philosiophus αυτοδδακτας, siue epia sola, in qua ostenditur, quomodo ex inferiorum contemplatione ad Imperiorum notitiam mens ascendere possit. Μagni hunc librum secerat editor ob singularem dictionis nitorem et elegantiam; at et argumentum ipsum philosophis praestantissimis ita placui Vt noua editione opus esset deque libro ipso, vir summus G. G. LEIBNITIVS pronuntiaret, selegisse summa cum iucunditate libellum elegantasunum, fateretur quoque,

ex excellentissimo hoo libro clarissime intelligi, Arabes philosophos tanta sublimitate de Deo cogitasse, quanta unquam philosophi Christiani id secerinti Maxime vero Britannis, ad eiusmocii argumenti genus natura

procliuibus adeo haec fabula placuit, ut et Asthwellus eam ex Latino P cockii Anglicam faceret, et Quackerorum coetus. cui intuitiua ista Tli phalli cognitio mire arridebat, auctore usus Georgio Keith, celebri illius ministro, eandem libro huic praestarent operam ρ. Qui tamen uterque

109쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. 97

eum nimis superstitiose Latinae versioni institisset, nec Arabicum πρωr τυ ηον consulere potuisset, meliorem dare libri commendatissimi versi nem eκ ipsa Arabica lingua confectam suscepit Si MONO cxLEY, Cantabrigiensis professor linguae Arabicae . Sed et anno cIo Io C LXXII edita est versio Batava , et cIo Ia CCXXVI Germanica, quam B. Io. GEORGIO PRITIo debemus, qui luculenter de hoc libro meritus est. Avicennae autem laborem esse perperam coniecit PETR. DAN. HvETIus φ. Plura ad eius historiam pertinentia dabunt, Nic. ANTONI -vs f et Io. Cullis Topis. WoLFivs V. Obiit Thophail Seuitiae in. Heg. DLXXI, i. e. circa finem sec. XII Christiani. f. XXIV. Omnium tamen philosophorum medicorumque luminibus με-- inter Arabes tenebras obiecisse famamque eorum superasse visus est Thophaili discipulus A VERRO ES, inter Christianos potissimum philosophiae nomine ipsi sere Aristoteli, si non praelatus, certe aequatus. De cuius vita et historia optandum esset, ut scriptores de medicis illustribus Arabes, qui nondum editi sunt, consuli possent; quihus dum Caremus, recurrendum potissimum ad LEONEM APRICANvM , qui prolixe eius

historiam enarrauit, quem plerique recentiores maκime NI C. ANTONI vs et PgTRvs BAYLE sccuti sunt. Cuius tamen posterioris in consarcinandis recentiorum narratiunculis, non consultis sontibus dilugentiam non satis accuratam acer reprehendit Cl. FRE INDIVS 'Integrum verumque eius nomen suit Ahul walid Muhammed Ebn Actia med Ebi, Muhammed Ebn Roshd quae nomina more Arabum de filio, patre, avo, abavo intelligenda, varia illi apud Latinos pepererunt nomiana. Abu Walid enim apud Leonem Ahulguail dicitur. Ein Roslid rautem, Corrupta nomina Ahen Ruselid, Ibn Ruschad, Ibn Rusid, Aben Rust, Auen Ruis, Ibn Roscin et similia peperere,eκ varia nominis Arabici, quod genti litium illi suit, pronuntiatione oriunda. Auum enim illum habuisse, eodem nomine insignitum, indeque ab Arabibus Ihn Ros-din Ellahidii, id est, Averrois nepotem dici Leo obseruat . Natus est In celebri Saracenorum inter Hispanos sede, Corduhae, nobili familia.

Parentem habuit iudicem et caput lacerdotum totius illius prouinciae, Baeticae et regni Valentiae : auum praestantissimum et celeberrimum iuris inhammeciani interpretem, secundum opinionem Malicti atque the logum

primendis nominibus seeuratione reliquos vinis eit omne .

ν) Denotat filium recti. Lao l. e. Est Parentem Ahmed . auum Maammed.s inam Rothd voratum fuisse. series appella. tionum istarum docet. Hine nepos Auerreis. id est pronepos Roshd.

a) intelligi haee non possunt. nisi ea sectis

Iure

110쪽

M PER. II PARS L LIB. III. CAR Llogum magni nominis sectae Al- Astharitarum addi flum. Qui quo loco inter suos fuerit habitus, inde intelligi potest, quod post sopitam regni

illius rebellionem populo se Maroccano regi se subiiciente, is legatus ad regem missus sit, ut hanc illi regionem traderet; quem tanta gratia ex cepit, ut et omnia illa, quae pro ciuibus suis petebat annueret, et duos ei magistratus committeret, Constituendo eum et supremum regni Cordubae iudicem, et caput sacerdotum omnium, quo honore cumulatus in patriam reuersus tanta ibi auctoritate populique amore vixit, Ut eo decedente fato, filius Averrois pater iudex et sacerdos maximus communi ciuium suffragio, confirmante Mar cano rege, eligeretur, eo quod in iure Nullamnae lano legibusque patriis esset exercitatissimus. Hic cum filium praeclaris ingenii dotibus ornatum cerneret, et ipse in legis iuristiue Mu-hammedi cognitione instruxit, et Optimis praeceptoribus erudiendum tradidit. Iuri itaque canonico satis innutritus ad theologiam adplicare eum

animum

Iureeonsultorem Isuhainmedanoriam notitia pra mittatur. quam AavLνARAlvs Dyn. IX. p. m. seqq. lueuienter dedit, illus r res a Pococ Maspecim. p. esseqq. Rem paueis se habe i Versantur sectae Muhamstedanae vel ei rea radires. id est. nostro loquendi modo, ei rea sundamenta fidei siue artietilos fundamentales. vel circa iramos . id est. dogmata minus sandamentalia Naae subiectum sunt totius iuris seientiae inter Muham med a nos et eonelusiones tantum legales dubias. et sub di quisitionem eadentes respiciunt. Inde vero quatuor sectae ortae sunt i iam Nais

ieei Ehn Anas . secta Nuham med is Ebn Edris Ashisens s. secta Ahmedis Ebn Haniali, et se cta Abi Ilanisa Alnooman Ebn Thahet. Funiadamenta di quisitionis sunt quatuor i a. Liher Al. Grani. a. Asbnnah sue traditio. 3. Con. sensus. 4. Ratio. saestione itaque existente aliqua legali noua. de ii et to et illicito primo

Coranum adeunt, ubi s totum aliquem inuenerint . eius vestis iis ins stunt. sn minus, ad Sunnam sitie traditionem prophetae eonfugiunt..hi s dictum eius aliquod oeeurrat, quod huc aetat, in eius sententiam descendunt i sin minus. ad eun sensuin laetorum eius prouoeant. quoniam illi orthodoxi eensentur. ut in erro Tem eonspirare noluerint. Ibi itaque s inciderint in aliquid qMod dubio suo amne fuerit. ad eius normam de quaestione sua statuunt i sinminus. ad rationem eonfugiunt. quoniam infinitae exoriri qυaestiones possunt di cum vero ratio nerassarii titulas . seeundum eam de una. quaque quaestione diseeptant. Eo tamen disertia mine, ut David Aspahaniens a rationem penitus rei reerit. eui e eontrario Abii Hanisa plurimum detulit . adeo ut non raro rationem manifestam testimor iis et sententiis partieularibus praeseris ret. Malis autem Shasei et Ebo vin bali modooeeurrat testimonium vel praeceptum. ad ratio. nem sue manifestam siue obseuram minime r Currerunt. Neque tamen ob hune dissensum quisquam eorum erroris vel ins delitaria reus existimatur. Inter hos iuris antistites Maleti summa suit alictoritas. Nariis is est a. II. 93. vel 9s. dematus Medinae a. H. I a. eum nona. gesimum annum vel octoges mum quartum, ut nonnulli volunt, expleuisset. Qui . quanta diligentia et attentione in soluendis quaestionibus vlus fuerit. inde colligi potest . quod qtiaesti nem soluturus summa cum grauitate levio assidens se eomposuerat. neque libenter responsum dederit in via . aut 1 an si aut sestinans a unde et meditationem diuturnam discipulis veheme ter eommendauit. et quae soluere non poterat, nee solide satis di utere. ea se nescire candida fatebatur. Quamuis autem a principe aliquando plagis eaederetur, quod minus commode et ex voto eius respondisset, tantum tamen abest. vi ignominiam inde eontraxerit . ut potius in maiori inde honore apud homines ipsos a imperantes fuerit. Cuius exemplum esse potest,

quod in aula Rashidi ipsi aecidit. Ab hoe enim Chalisa rogatus, ut domum ipsus adiret, filios

suos insormaturus, respondit: Se intia a tituν. an adit. Ad quod Haron r νιηι ν muris I iussitque extemplo filios suos templum adire na cum ceteris, ut eum audirent. Dixisse etiam sertur. se nemine magi sim usum esse. qui non antequam moreretur, ad eum distendi caussa aceesserit. Adeo vero scrupulosa disputatione excussit omnia. τε si Chaleon credendum . in fina vitae ad scepti eismum inelinauerit. Fertur enim, cum aes rotaret, ae morti iam viscinus esset, a mim cuidam . qui ipsum laerymis lierfusum inuenisset, rei caussam seistitanti r pondisse i - Quomodo non serEm 8 et cui ma--gis quam mini flere conuenit Utinam ob unumquodque dubium . quod eκ animi semen-ctia solui . tot verberibus exeeptus suissem.

. leuiores hoe pacto essent rationes meae. Utinam nunquam ex sententia mea de re aliqua sta, tuissem Ex his suppleri possunt. quae de

Maleeo dixere Bavi. x l. e. not. R. et FAE R C.

ad i. e. Leonis. viros quosdam doctos ex haesecta nominat Hox Ti Nox avs hist. Otient. L. t L c. 6. p. 34r.

SEARCH

MENU NAVIGATION