Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. Ios

impietate narrari solent. Dixisse enim dicitur: Moriatur anima mea morte philosophorum; itemque religionem Christianam esse impossibilem, Iudaicam puerilem, Multa inin danam porcinam . His addunt alii, i sentissimo erga religionem Christianam fuisse animo , negauisse existe tiam malorum daemonum, et quae his sunt similia impia multa. Cuius summae imIaudentiae specimen allegatura CL AUDI OBERI GAR Dor, quod contra tres legislatores Christum, Mosem, et Mahometum scrupierit, dederitque materiam scriptori impio de tribus impolioribus. F temur tamen in his narratiunculis nobis sublesiam videri narrantium fidem, haec sine teste, sine tabulis nobis obtrudentium ; nec inuiti pollucem premimus Cl. FRE INDIO , cui eiusmodi historiolae suspectae sunt. Illud tamen, si coniecturae locus est, non sine verisimilitudine suspicari licet, Auermem philosopho magis suo, quam legislatori vili adhaerentem, in Multam me lana pariter ac Iudaica et Christiana lege multa reiecisse atque reprehendisse. Hoc enim tanta superstitione Aristotelem sequetntem,

vi et mundum aeternum et intellectum unum uniuersalem extra homunem, et animam mortalem diccret, omnino decebat, exque Peripatetico sequebatur systemate. Praeterea eum heterodoxiae suspectum et conuictum inter Muhammedanos suisse, ex Leone supra audiuimus.

Credi itaque facile potest, non tam magnifice eum de his religionibus, quam de philosophia Aristotelis sentisse, sibique huius mortem exoptauisse, quem unum omnibus melius sapuisse statuebat. Nihil enim in his est, quod non cum historia Averrois conueniat. Ast tam impudenter eum de Iudaico, Christiano et Muhammedano legislatore pronuntiasse, eo minus probabile est , quo magis capitis periculo erat expertus, quam periculosum esset contra religionem dominantem loqui, vel eos quoque legislatores inter imposiores referre, quos ipsa lex latamitica commendat et pro diuinis viris habet. Multo minus veris mile est, eum talia stria psisse, cuius nec vola nec vestigium fide satis dignum extat. De relugione itaque Averrois pronuntiaturi, idem sentiendum esse putamus , quod de Peripatetica philosophia alibi diximus, eiusque errores reteximus. Illis enim gnaujter adhaesisse Averroem , famossima illa sententia de intellestu uniuersali, quae seculo decimo quarto et quinto sectam Aue roisticam peperit, et tanquam impietatis plena damnata fuit, satis probat. De ea vero hoc loco paucis adhuc agendum. f. XXV. Quid intellectus uniuersalis Averrois sibi velit, ex Peripa- S u rio.

tetica disciplina exponendum est: et enim soli et uni se tradidisse philoso- τη. Piphum Hispanum supra demonstrauimus. Consulenda itaque Aristotelis psychologia, dogmataque illa, quae obscure satis de intellectu hominis

eiusque anima tradidit. Ea hie operose exponere eo minus necesse est,

quo magis in explicatione systematis philosophici Aristotelis in hac doctri

122쪽

DO PER. II. PARS I. LIB. III. CAP. I.

na enucleanda satis luimus prolixi, et, nisi sallimur, luculenti. Patim

tamen ως εν - νει in lectoris gratiam enarrabimus. Nempe Aristoteles cum et Pythagoricorum Castra expilauisset, et Platonis, quem praeceptorem habuerat, doctrinam verbo magis, quam re ipsa, reiecisset, more veterum, praesertim istius sectae inter animam siue et intellectum sue , A distinxit, haecque ab illis accepta seruauit quidein, sed more suo, in noua viderentur, nouis quoque nominibus insignivit. Cumque inscientia summam entium spiritualium persectionem poneret, eamque in homine quoque quaereret, illi duplicem intellectum tribuit, patientem et abentem ; illumque in anima hominis esse, et impressas notiones habere dixit, hunc aeternum, activum, immortalem, incorporeum esse , et mox in scientia mox in actione se demonstrare pronuntiauit. Cum autem formam hominis esse animam diceret, et hanc corruptibilem asseiareret, intellectum illum agentem ab actu corporis remouebat, eumque unum et uniuersalem vivere quidem, et spiritualem ac immortalem homini adesse dixit, ad formas vero non pertinere statuit. Cum autem hoc solo intellectu agente homo intelligat, eum quidem hominem perficere, et tanqualia locum sormarum adesse tradidit, verum non eius naturae essentialiter adesse, sed hanc mentem extrinsecus in hominem descendere, cumque eo rationem hanc coelestem , aeternam, immortalem , activam communicari prosessus est . Quae cum satis obscura essent, quamuis nihil noui asserant, sed veterem doctrinam i Ponant, mentem esse particulam diuinam, vel ex ipsa Dei essentia, vel eκ anima mundi extrinsecus in hominem demissam, occasionem dedere de mente Aristotelis circa animam mentemque hominis disputandi, et imprimis quaerendi, utrum intellectus hominis activus au formam homunis insormantem vel assistentem pertineat, eo quod docet, animam hominis esse mortalem, mentem siue intelleetum immortalem λ Accurate iam de hac quaestione disputauisse Alexandrum Aphrodisaeum, et hanc Ueram esse Aristotelis sententiam pronuntiauisse: mentem diuinam extrinsecus aduenientem per humanum Corpus, velut instruinentum operari, atque ea ratione immortalem esse et incorruptibilem, praecedente Tomo Oile dimus. Ex hoc vero dogmate exorta quaestio alia: num hic intellectus agens mens una, vel intelligentia quaedam una sit, qua omnes homianes numerice participent λ Nihil ea de re pronuntiasse Aristotelem, et dubiis passibus eum secutos fuisse interpretes sequiores post C. N. suo loco

ostendimus: plerique in eo concordarunt, esse omnino Vnum numero intellectum homini extrinsecus assisientem, ut una solis luce omnes numero homines participant. At quae illa mens sit, quae intelligentia, an summa et praesidens siue Deus. an infima, de eo disceptatum. Quid robabiliter ea de quaestione Aristoteli tribuendum , quid Alexandreis, te loco non disputabimus; actum ea de re suo loco. Quid Arabibus

123쪽

DE ORIGIA PHILOS. SARACEN. HI

saeuerit, quid Auerro , hic dispiciendum est. Hi cum versones intem pretum Aristotelicorum , Alexandri, Themistit, Simplicii aliorumque

accepissent facile in eam descenderunt sententiam: intellectum agentem esse substantiam separatam in homine, quam sententiam Avicennae et Auempace placuisse, citatis eorum Iocis monuerunt C NIMBRI ENfEs Φ. Ast cum non definirent, unde haec forma hominis amens et separata homini extrinsecus adueniret, Averroes unum omniuum hominum intellectum communem esse, separatamque intelligentiam eamque infimam, ex qua Omnes homines participent, statuit. Accurate et lueuienter hane Averrois opinionem explicuit Co EO V s RHODIGI Nus , cuius haec Verba sunt: -Auermes eκimius Aristotelis interpres sementem hanc humanam, siue Aristotelim more agentem collibeat intelle-

Metum nune are, aeternam putat tam ex parte anteriore,qUam eX parte pinisiteriore. Esse quoque mentium intelligentiarum) innmam omnium, et Municam. Nam licuti coelestes globi singuli singulas hahere mentes videntur, , ta et Orbis hic inferior unam, Vt ipse ult, habet, quae non huius hominisistit, vel illius, sed humanae speciei mens sit et dicatur, ut speciei unicae Municus sit intellectus in hoc orbe inferiori, ut plerique intelligunt, ubiisque totus. Compingi siquidem putat hominem ex corpore et sensua Mantina, nam intellectivam excludit prorsus. Arbitratur tamen, inter sese tuas animas quiddam haheri excollentius distansque a brutis plurimum ishominum anima. Porro hominum quemque propria pollere anima, sised mortali. Cuius praestantior facultas vocetur vis cogitatrita, siue seri dicitur Graecis, phantasia. Inesse item concipit brutinis animis exi--stimatricem potentiam quandam, qua duce utilia sibi et diuersa cons sestim instinctu naturae dispiciant et appetant vel auersentur. Differre seab humana, quia non naturae sequamur ductum, sed ratione indagemus,

DConsultemus, exseqUamur: ita tamen, ut uniuersalibus sequestratis par-fitibus tantum assigamur , inhaereamusque. Proinde rationem nunc sepat particularem, intellectum vero rationem uniuersalem. Et in cereis

sebri meditullio particularis eiusmodi rationis sedem struit, imaginatione constituta proxime, et postmodum memoria. Nam sensum arbitratur secommunem, qui sensuum quinque operationes advocet in sese, princi- em locum sibi vindicare, moκ ut subsequatur imaginatio, earum cu-ὼ os imaginum, quae in sensum communem coierant. Tertius facul--tati destinatur cogitatrici locus, quae diiudicet in imaginatione comp ita. Postremo est memoria thesaurus, quae Proseruntur iudiciorum. ἡCogitatriκ igitur vis menti inprimis proxima est, adeo ut mens illi ad- it ubique, et intelligentiam suam per eius e leat adminiculum. dum imulacra rerum in cogitatrice virtute lueentia mentem ad intelligen- sedum mouent. Occasionem praebet homo intellemii ad speculancium, ut coloratum lumen oculo ad videndum. Intellectio nullatenus in

124쪽

111 PER. II PARS L LIB. III. CAP. I

, omine est, sed in mente sola, quam cogitatio nostra pulset. Cogi estatrix anima mitur puero statim, at multo post mens, quum simula--cra in cogitatione adeo sunt pura, Vt intellectum moueant. Habes hic, Lector breue psychologjae Averroisticae compendium, quod satis Peripateticum esse, et Aristotelis systemati conuenire ex suo loco dictis est manifestum, viditque, qui accurate Aristotelis arcanos sensus rimatus est, CL A v v I v s BERI GARDVS Mirum itaque non est, Peripateticos multos, praecipue in Italia, seculis tribus, Averrois tempora sequentibus, et in lais Thomam Anglicum, Achillinum Odonem, Iandianum , Zimaram Vicomercatum, quos CON IMBRICENfEs nominant, aliosque hane psychologiam Averroisticam tanto feruore defendisse, ut Leo X. P. R. peculiari bulla eam reiicere damnareque opus habuerit, qua de re suo loco insta ad haec tempora delapsis plura dicentur. Quas vero impietatis notas, quas absurditates haec doctrina recludat , hoc loco expendi nec poteti nec debet, videndi autem ANTONI-vs Si a MON Dus f et Ρ E T R V s BAYLE Id nos, historici munere langentes adiicimus dictis, valde impiam eam sententiam visam fuisse plerisque philosophis, et non tantum animae humanae immortalitati inimicam, sed et in ipsum Deum iniuriam, quem esse Averrois intellectum uniuersalem, sicque Sninoaismum quendam supponi, quidam suspicati sunt β, quos tamen frustra esse, ex adductis facile intelligi potest, cum hic intellectus uniuersalis non suprema, sed infima intelligentia Averroisit. Adeo vero haec eius opinio Sco To displicuit, ut dixerit, dignum esse Averroem, qui ob has ineptias ab hominum communione

averrimcetur, alii vero hoz eius commentum monstrum vocarint, quo

nullum maius Arabum sylvae genuerint. Ex his vero diiudicanda sunt, quae pro Auerroci contra Baelium non sine indignatione quadam attulit Cel. FRE INDIVs L Is enim cum monuisset, melius facturum fuisse criticum, si loco collectionum et compilationum ipsum auctorem consuluisset; obseruat, Averroem in Una dissertationum suarum negare, quod anima sit materialis et in alia diserte affirmare, esse eam immortalem. Gratii itaque obiurgatione collectores historiolarum arcanarum corripit, quod neglectis sontibus proxima quaeque corradentes in errores complures incidant. Non morabimur monitum, suo loco satis iustum, sed dolemus, virum celeberrimum et doctissimum, sed historiae medicae, quam philosophicae peritiorem, istam Averroisticam doctrinam non satis intellexisse, adeoque praeter meritum melium reprehendisse acerbius. Id enim nemo Ereindio negauerit, Averroem dixisse , animam, nempe illam superiorem, mentemue siue intellectum aeternum, immaterialem, uniuersalem esse. Verum hoe nihil facit ad illam animam homini propriam et sormam eius constituentem vel informantem; sed ad extrinsecam,

125쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN.

dere potuisse dissensum, de quo tamen nemo dubitat, sed nec quaestio

quoque est. In eo enim impietatem Averrois recte notauit Baetius, quod id, quod immortale homini et immateriale dicitur, non essentialiter et formaliter itemque numerice inesse homini, sed extrinsecus eius particulam cum illo communicari Arabs docuerit. Sed haec in ἐν παροδω. lam in viam et ad philosophos Arabes redeundum. g. XXVI. Inclaruit porro inter Saracenos NO IMΟDDINUS, ----- . cuius memoriam conseruauit AavL FAR A ivs t, qui eum in veteri disciplina suisse versatillimuin, et eruditionis philosophicae laude cel herrimum testatur. Erat Nachiawaensis, et in patria iam philosophiae operam dederat. Sed ut animi thesauros augeret, ad literarium iter se accinxit, et in Romanorum id est Graecorum, Romano imperatori p .rentium) ditiones peruenit, quibus locis cum augendae eruditionis O casiones fauentissimas esset nactus, tantopere doctrinain, qua pollebat, perfecit, ut dignus haberetur , qui suminis dignitatibus admoueretur. Quae licet externo splendore sulgcrent, animum tamen altiora appete

tem eo minus satiare potuerunt, quo magis praesecturarum tumultus eum

a philosophiae studio auocabant, et illud impediebant. Molestias itaque

has pertaesus, depositis honoribus et muneribus in Syriam prosectus est, et Halebi substitit. Quo loco cum turbam et puluerem multitudinis negotiosae iterum reformidaret, hominum consuetudini se subduxit, conductaque domo quadam, qua habitaret, solus remansit, nec quemquam adiit, et huic vitae instituto ad mortis usque horam inhaesiit. Propendit valde ad opinionem eorum, qui animarum migrationem statuebanti Ait Abulfaratus, scripsisse eum stricturas in logicalia libri Esliarato indiciorum Avicennae, huncciue eum philosophum explicauisse. Restitasse etiam atque emendauisse Al-Aphdai Alcho vanium, ostendendo, deceptum esse illum in iis, quae in libro Al-Casib diκerat de iis, quae ad conuersii nem propositionis contradictoriae spectant, et subiectum extraneum et verum: Et qUod neget conelusionein minoris postibilis in figura prima,

et conuersionem negatiuae uniuersalis necessariae in sui similem, aliaque eiusmodi. f. XXVII. Laudat etiam magnopere L a o Apst cx Nus V in- una EF ti,

ter philosophos Arabes IBNV ΕL-CHATIB RASI, celeberrimae ην 'famae philosophum et theologum, et praecipuum suae aetatis praedicatorem. Ast consus ae sunt Leonis memoriae, sic ut dubitandum non sit, quin mancus sit eius textus vel corrii pius. Ille haec narrat: Erat Rai urbe Oriundus, tantamque in philolophia, medicina, theologia et

126쪽

iuris prudentia Multam medana sibi cognitionem parauerat, ut quem n-que in locum peruenisset, et summo applausu, et magnificis muneri bus CXCiperetur, quorum tamen potiorum partem, paueis sibi sal nullisque , quos alebat, tribus seruatis, inter pauperes diitribuebat. Qita fama et felicitate in magnam apud theologos Bagdadenses incurrit inuidiam. Qui argumento ab odio dueto cum haereseos infamia cum notauissent, eo rem perduxerunt, ut in carcerem duceretur, diuque in eo detineretur. Et sorte ibi perimet, nisi princeps instituto cum theol gis Bagdadensibus colloquio initaque disputatione ipse rei veritatem explorare constituisset. Ibi cum eius eρθοδοξία eκcelleret, obmutescentihus aduersariis libertati restitutus , magnisque muneribus affectus est. Cesit tamen inuidiae, quam non quieturam esse , donec nouas insidias struxisset, probe viderat, et relicto Bagdado Cairum se contulit. Ibi ad aures eius peruenit celeberrima fama, qua inter Mauritanos celebrabatur Averrois eruditio ', cuius cognoscendi audiendique cum incredibili desiderio flagraret, ad eum properauit, conscensaque Alexandriae naui in Hispaniam soluere constituit. Ali cognito, quod haereseos infamiam

sibi contraxerit, ab itinere destitit, gnarus, quanto id periculo fieri deberet, et quanta res sit, displicuisse vel leui suspicione theologis. Rediit itaque ad pristinas sedes, dilato itinere, quod tamen postea in Mauritaniam suscepit, quamuis hic in prosopographia huius philosophi quaedam apud Leonem desint, sine quibus eius historia non satis cohaeret. Εκ

fragmentis tamen adhuc extantibus colligitur, Ibnu El-Chatth in Mauri tantam et Hispaniam tandcm descendisc, ct cum rege Abu Habdilla, cum frater consobrinus eius, rex Hasis, contra illum insurrexisset, Granata confugisse Fessam, ibique recitato elegantistimo carmine cum audientiam

ei rex ticisset, ita miseriam fataque sinistra heri sui depinxisse , ut non

tantum clementer cum reciperet, sed leuare quoque miseriam construtueret, exercitumque cum eo in Hispaniam mitteret, in terrae eius re-

helli ereptae ipsi restituerentur. Nec euentu hoc felici caruisse, Leo auctor est. Cum enim in Hispaniam traiecissent, sponte ad domini legitimi obsequium re lierunt inbesct regiones sere omnes, ita ut sedem regiam rex recuperaret, pulso hoste, qui in Castiliam secesserat. Quod cum prascipue philosophi intercessioni acceptum reserendum esset, magnam illi gratiam apud regem parauisse, omnino verisimile est. Verum fortunam hane aulae, more solito, secuta est maκima inuidia. Cum enim Fcssa Gr natam eum rex vocasset, ct cum familia adesse iussisset, renuit ille. Fensaeque, dimissis regis nuntiis remansit, quod indigne rex tulit, magn pere illi iratus. Quem vero cum satis provide sit,i cauentem capere non posset, deeipere statuit, blandisque verbis in aulam Granatensem inuit

aeridentalibus siue Mamis. et scripta horum plii- rosilinorum ad illas non peruenisse. Iieet his Asaticolum quorundam scripto in volumina imnotuerint. in mussa vero suillh mapnam, quae inister utramque gentem viguit inimicitiam . uost iactum schi Iina pulchre odia tuai P ND v hut. med. P. II. p. 6

127쪽

DE ORIGIA PHILOS. SARACER

IIsuit, et tandem Comparentem muneribus et dignitatibus auxit, inimicis eius regis auribus inhaerentibus, easque quotidie vellicantibus, ut hominem sibi minime sidum tolleret. Rex itaque diutius commorandum non esse ratus, in carcerem eum duci, et bona cius fisco addici, iussit. Homo vero Callidus cum id praesensisset, regis thesauros, ad quos aditus ipsi patebat, inuasit, et corrasis quaecunque poterat, pretiolioribus Fussam aufugit, quo loco amicos sibi summa familiaritate iunxerat eo tempore, cum ibi cum rege exule esset moratus. Quod ita in rabiem egit Graia tensum principem, ut quendam cκ familia regis Fussant, quem captiuum apud se patruus tenuerat, sed qui elapsus suga Granatam secesserat, exemcitu instrueret, et contra Fesianos mitteret, pactus, ut, si regno potiretur suo, Ibnu chatib ipsi vivum traderet. Qui cum victoria potitus, intersecto patruo Fessanum regnum occupauisset, cognita victoria rex Gr natensis legatum misit, gratulatum de restituto throno, postulatumque ut philosophum traderet. Captus itaque Ibra Chatib et in Hispaniam missus est. Ubi cum equuleo subiiceretur, tarmentorum cruciatu adactus, quae sustulisset, consessus est, et tandem restituit. Quamuis autem rex Fcsianus pactus esset, ut illi ob eruditionis claritatem parceretur, nec in terficeretur, nocte tamcn quadam suffocatus periit. Cuius perditae fidei cxcusationem ut haberct apud principem Fessanum rex Granatensis, instrumentum confici iussit, cui centum viri docti subseripsere, testati, Ibinu Chatib non tantum ob furta in regis thesauros cominissa, sed praecipue ob haeresin mortem commeruisse. Qua in re licet seaudem linpl- caretur rex Fessanus, attamen ex consilio iureconsultorum et theologorum intellexit, nihil hac in re suscipi contrarium posse, eo quod legi conuenienter esset interemtus. Sepultus tamen est El-Chatil, extra portam, ait sequenti nocte eκ tumulo eiectus, maleque habitus truncatusque repertus est, sine dubio inuidia aduersariorum ne post tristia sata cessante. I actum id csse an. Heg. D C C L X X VII, ait Leo. Sed multa, uti iam dictum, in hac historia sunt non tantum, sed et male cohaerentia, et se inuicem euertentia. Nam initio huius capitis ait Loo, reuersum Ibnu Chatissi Bagdadum ibinue veneno a Mathiula aduersario sectae Al- Assiri-riticae propinato periisse, et post mortem ob inuenta carmin a hetero lo- Naa populo e sepulchro eiectum esse. Averrois quoque audiendi gratia in Mauritaniam properauisse dixerat: at illum Mamuci an. Heg. DCIII,

adeoque CLXXIV annis prius obiisse ipse Leo supra retulit. In fine

quoque Eesiae interemtum ait, quem in aulam Granatensem dolo Uoc tum periisse dixerat. Aut itaque duo philosophi homonymi inter se diastinguendi sunt, statuendumque , male consarcinasse Leonis interpretem fragmenta inter se diuersa, ista homonymia deceptum, vel reserentium

narrationibus deceptum Leonem iudicium ad reliciendas fallulas non attulisse dicendum est. Ex recensione vero scriptorum eius intelligitur, eum non theologiam et Al-Coranum tantum, verum etiam Aristotelem. P a et me

128쪽

PER. II. PARSI. LIB. III. CAP. I.

Ire et metaphysicam Avicennae commentariis illustrauisse, quin et decretum absconditum magiae et Cabbatie reliquisse. Dignum vero memoratu est, post mortem inuenta suisse eius carmina quaedam, quibus significabatur,

mundum esse aeternum animamque morialem, quae magnam ei conflauerint inuidiam. Ex eo enim recte colligitur, Averrois vestigiis, quin ipsius quoque Aristotelis eum gnaviter institisse. Maxime vero inter suos commendatus est, modo cum isto philosopho Persa idem sit Grana- tensis tum ob elegantiam dictionis in prosa, in qua limitem nullum inter scribas publicos ipsbsque cancellarios habuerat, tum ob felicitatem in pangendo carmine. Illi enim supra modum gratiam et iucunditatemium main adfuisse, adeo ut a Cairi principe et curia orientali titulum nomenque acciperet: lingua Mis, isque nihil a domino scripto peteret, quod non acceptis , LEo reseri. Quin nec hoc omittendum, tum in philosophico, tum in theologico argumento corda sensusque hominum eum tetigisse. Scripsisse autem praeter illa, et collectionein epistolarum publicarum, librom quoque medicum, in quo consilia medicorum Omnia

Collegerat, medicorumque tandem recentiorum medicamina exposuerat.

LEo quoque testatur', qui et aliorum librorum historicorum ab eo coim scriptorum meminit, quibus non inhaeremus.

f. XXVIII. Nomen quoque haud incelebre consecutus est philoso-zi . phiae nomine EL MVHAIE DETOSI, cuius notitiam L Eo Ni AFRO ' quoque debemus. Elosi a patria Tos dicitur, in qua nobili

loco et non exiguo censu Vixit. Cum autem Holacus Tartarorum imperator istam urbem vi expugnauisset, diuitias in urbis direpti

ne amisit omnes. Ast acquisiverat sibi Muhaied thesauros, quos illi eripere hosti non licuit, eruditionem puta et imprimis philosophiam, quae cum alia deessent, ipsi auxilio fuit. Erat autem Holacus ille, quian. Heg. DCLXIV e vivis eκcessit, teste AavLpARAIoρ, vir j pieris, mansuetus, inresectu et scientia praeditus, sapientum et doctorum amans. Hic itaque cum de eruditione Multat edi plura audiuisset, eum

sibi praeceptorem delegit, a quo philosophiam clisceret. Quo loco ille

constitutus ita fidem moresquo Holaco probauit, ut eum legatum ad Chalisam Bagdadensem mitteret. Qui cum contemtim haberetur a primcipe Saracenorum, exercitu heri sui in hos fines introducto, ostendit cornua se suosque, quod ci ridendo exprobrauit Chaliis, habere, quibus aduersarii impeterentur. Et care stetit Saraceno iocus leuis et irrisio philosophi. post trium enim mensium obsidionem urbs capta , et octi genta hominum millia interfecta, Chalisa captus et cum familiaribus equorum ungulis misere enecatus periit, eo quod philosophi huius irrisione grauissimam sibi ignominiam iactant esse imperator Tartarorum censebat. Summo enim loco habebat philosophos virosque doctos, ratus, aliquot

pennas

εἰ thid. adiici itaque potest medicis Arabibus vi e. ei. p. ria seqq.

129쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEM

pennas susscere magis, quam centum millia equorum armatorum. Comtaminauit tamen haec clades valde memoriam Elosaei apud Muhammed nos. .Commentatus est in Logicam RaZis, et metaphysicam Avicennae.

Obiit in ciuitate Samrahand in Asia, in. I Ieg. D C L X XIX, ex quo patet, XV armis eum, quam Holacum, vixisse longius. f. XXIX. Reuocat Tartarorum mentio nobis in memoriam philos

phum praestantissimum, sub mnam imperio sec. XIII florentem N A SI-RΟDDINVM, cuius integrum plenumque nomen suit Choiali vel Chowaiah Nasir in Altussi, eo quod ipse quoque Tullus esset, ex urbe Tus oriundus. Nomen autem Choiali vel Choi tali, idem dicit, quod apud nos magister vel dominus. Natus est, teste mulsella apud P o c o-CXIVM 3 an. Heg. DXCVII, et ita melioribus disciplinis omnique

eruditione ornatus enituit, Vt sapientem omni scientiarum genere clarum

appellet Abuliartius. Praecipue autem in philosophia artibusque et scitae ut iis, quae ad μαθήματα reserri solent, excelluit, et hoe posteriori nomine immortalem sibi gloriam peperit. Teste enim AllvLPARAI o obseruationes astronomicas in urbe Maraga secit, et ad eum propter obseruationes faciendas magna geometrarum praestantissimoruin multitudo conuenit. Erant quoque sub eius arbitrio omnes scholarurn reditus in omnibus, quae sub imperio Mogulensium erant, regionibus. Hincenati illi libri mathematici praestantissimi. Conscripsit enim, teste A RVL- FAR A Io commentarium in Euclidem, et Almaginuin, istest, syst

ma geometricum et astronomicum. Meminit etiam tabularum astrouomia

carum in scriptarum Ilechano Tartarorum regi a Nasiaod lino Tussio HoTTINGERus Teste vero Gregorio libros quoque multos logicos, physicos et mctam cos scripsit, quo pertino commentarius eius in clem n- strationes philosephicas un-Sina, Ho Trivs Exo memoratus: Magni autem facta esse haec scripta inter Arabes, Tartaros et Turcas, inde collisere licet, quod Ibn mea Aspaliensis haud ignobilis philosophus, in dissem rationes metaphysicas Nasirod lini Tusii commentarium scripserit . Max me vero laudatur propter librum inoratum, Persi a lingua scriptum, summa, qua fieri potuit, elegantia, in quo, teste Allvi FARAIO , omnia Platonis et Aristotelis dicta de sapientia practica collegit, sentcntias veterum consumauit, recentiorum dubia et obiectiones, quas in seriaptis suis attulerunt, soluit. Tanto itaque philosopho scholis Mogulensibus praesecto, facile indilligi notest, eas valde crevisse, et scientiarum ii Crementa inter ipsos quoque Tartaros promota suisse. Qui licet armis

ubique saeuirent, Iiterarum tamen studia non neglexerunt, nec more Saracenorum primorum scholas exciderunt, sed et viris doctis honorem habuerunt, et literas, praecipue philosophiam et scientias mathematicas

s Biblioth. orient. e. a. p. as .

130쪽

iis PER. IL PARS I. LIB. IIL CAP. L

promouerunt: cuius rei exempla in Holaeo et Iiceliano Tartarorum Im- teratoribus iam adduximus. Narrat etiam AB ULFARAI vs I: Κulai Katini Tartarorum principem amauisse viros doctos, sapientes et re ligiosos, cuiuscunque tandem sectae aut gentis suissent. Imino nec ipsum Tamerianem a doctis viris abhorruisse, sed eorum consortio delectatum fuisse memoria proditum est. Cuius nepotis Vlug Mig, magni Mogolis tabulae astronomicae hodie quoque non sine admiratione leguntur. Successere Turcarum arma literis inimica, licet nonnulli principes literis sauere videri voluerint: de quibus tamen hoc loco dicere nihil attinet, legendi autem CONRINGIus , GuND LINGIVS , et HE

f. X X X. Praeter hos philosophos, quorum inter Arabes post Mu-

hammedis tempora celeberrima fama fuit, fuisse quam plurimos alios secundae tertiaeque 'magnitudinis vel eκ una HOTTINGERI Bibliotheca Orientali disci potest. Ast hos recensere omnes nec libet, nec licet, nec omnium satis copiosa et sussiciens hodie cxtat memoria. D bimus tamen quorundam recensum breuem, et per lancem quasi saturam.

Nempe eminuit praeter laudatos seculo Christiano decimo M AD THAEUS EBN YVNES, quem in academiis Asuaticis studiorum caussa versatum philosophiam egregie didicisse, artis vero dialecticae fuisse

peritissimum, eamque explicantem saepius eundem ferinonem repetiisse, cum ipsi propositum esset, docere, ci, ut intelligeretur, esseere, testatur AB vi. PARAIvs. Alsarabio coaevus suit A F RIHI, inter logicos sui temporis sere princeps, ut E I D E M narratum. Celebratus porro circa

eadem tempora MV IAM MED AL-BAZIANI. quem dialecticis quoque scriptis inclaruisse, GREGORivs sπibit. Praecipue vero ex hoe sedulo B A C HIL L A in nomen notandum est, de quo LEot

narrat: parentibus natum obscuris et ignobilibus, cum ingenium ci valde acre contigisset, magna diligentia et accurata temporis ratione adhibita philosophiae operam dedisse, et post eam theologiae atque iurisprudentiae Muhammcdanae vacavisse, eaque cruditione meruisse, ut iudeκ ciuitatis Bagiladelisis eligeretur, et a Sullano Bagdadensi ad Romanorum imperat rem Constantinum Romani iunioris filium legatus mitteretur : imperatorem vero eum clementer habuisse, et cum gratiae demonstratione excepisse, rogantem, ut literarium certamen cum theologis suis iniret, et de placitis religionis cum Graecis disputaret. Factum id esti, ait historicus Aser coni ituta die coram imperatore, patriarcha, archiepisconis et episcopis cum pompa apparatuque superbo, et per totum diem disput tionem suisse protractam: non tamen perfici potuisse, eo quod morbo corriperetur Baehillani, qui eum coegerit reditum maturare in patriam. Sectae

SEARCH

MENU NAVIGATION