Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARACEN. 139

serat P. B A Y L E qui eκ BES PIE RIos quoque Erpentum corrigit, qui verba Elmacini vertere debuisset: Sectam eorum, qui credunt μεν σῖlutionis, non vero, sectam successionis defendentis. Quod tamen serri, nisi sallimur, potest, si intelligatur talis successio descendens, qua Multamine lis persona in aliam personam illa clementorum resolutione et compositione transisse , ct ad successores descendisse diacatur. Id enim stic Ilionis ordo vult, ab Elmacino memoratus, nisi plane illa secta politica magis, quam theologica suerit. Illud tarnen verisimile, Ziudeliaeas ob impietatem potissimum, inter haereticos ii

thagoricam Atheorum catalogo adscriptos suisse. Illius suspicionem facit, quod communi opinione, licet salsa, pro Sadducaeis habiti sint, quos eo tempore Atheismi infamia laborauisse notum est : huius, quod in urhe Haliam ita insanivisse dicantur, cum crederent Muhammedis personam successionis ordine in Al-Mansorem desecndisse, ut eum simili, quo Multam incilis templum Me anum, honoratur, modo extollere , inuito et renitente Challia, ausi fuerint. Qua de re videnda, quae pluribus narrat ΙΑconvs BAs MAGI vs His addenda POco cxii Obseruatio, qui ex scholiaste Al-Corani notat, Zindecisos esse eos, qui vel duo principia adll ruunt, lucem et tenebras, vel qui vitam futuram et Dei dominium non credunt, aut qui infidelitatem celant, fidem praese serentes. Eκ quo loco patet, Zinduhaeorum nomen in genere quidem usurpari pro quovis haeretico et impio, fuisse autem, nonam quoque Atheorum, Deum eiusque dominium tollentium, adeoque uiter Mulum me lanos huius impietatis alumnos suisse repertos. Quorum albo illam Dialecticorum siue Loquentium feetam, de qua supra dictum , et in sequentibus quoque dicetur, adscribit quoque TRIBBECHOVIUS , eo quod negando prouidentiam diuinam omnia qualitatibus et caussis r rum naturalium perpetuis tribuat, multa de intellectuali quidem persectione dictans, sed alia de iis tradit ΜAIMONIDEs , quem non satis diligenter et attente inspexisse videtur Tribbechouius. Moses enim Aegyptius hoc illis tribuit: nullum Accidens ultra momentum durare, sed quam primum creatur, rursus interire, Deumque statim aliud

creare, eiusdem speciei, et hoc extimsto rursum aliud, et sic consequenter fieri in omnibus accidentibus, quorum speciem Deus velit conseru re. Haec eni in aperte non Dei tantum existentiam, sed influxum qu que specialem in res omnes supponunt. Eximendi itaque eκ hac classe sunt: vixisse vero inter Mula ammetanos homines alios, omnem Numi uis reuerentiam contenmentes, summaeque impietatis patronos vel unius

152쪽

PERIOD. IL PARS L LIB. III. CAP. II.

Hakemi, Acgyptiorum tyranni exemplum comprobat. Narrat enim ELMACINUS , eum tyrannidis, quam exercebat, metu eo stultos quosdam adegisse, ut deitatem ei adscriberent, et quotiescunque eum vidi sent, clamarent: O Deus noster vivere faciens et mori: repertos que fuisse sedecim millia confitentium, eum esse Deum, inque eo concurri in Athesmum et infamam. Sed et Darariana inter l, Iuliammedanos secta huic catalogo adiicienda est, de qua idem quoque ELMACI Nus rat: an. Heg. CD VIII ' venisse in Aegyptum pseudo- prophetam quendam hastarum, cui nomen fuerit Mullamedi Ibn Ismael et cognomen Dararaeo. Hunc in ministerium se dedisse Haemi, qui ei benefecerit, et gratificatus suerit. Auctorem autem suisse populo ut crederet Hiacmum esse Deum, qui uniuersum creasset, atque hane eum haeresin manifestasse et diuulgasse, probante et remunerante ins niam Hahemo. Populum autem hanc confessionem improbauisse, illumque in curru Hahemi fuisse interscctum. Post Dararaeum illum alium quendam prodiisse pseudo- prophetam barbarum nomine Hameta f. Ah- med Alliadis: hunc ad Dararaei opinionem populum reuocauisse', et passim doctores haereseos suae conitituisse, omnem praedicantes licentiam, sublatis pietatis operibus prorsus omnibus. Populum vero multum illectum ei adhaesisse, principe haec promouente sicque publicum quoque cultum omissum fuisse, indignantibus Mostemis. Ex his quidem constat, Atheismum praehicum magis quam theoreticum et philosophiCum ab istis imposioribus disseminatuin fuisse; at reuelant ea quoque, quo deuenire res potuerit, nullum verum et rationale cultus diuini fundamentum ponente lege Ista tim. Fuisse autem Dharianos quoque aliquos a Dararianis diuersos, qui in Atheorum castris militauerint ABVLFARA-i v s ' innuere videtur scribens: Sapientes, qui in rerum principia inquirunt, distribuuntur in marianos, phascos et theologos. Dhariani Je sunt antiquorum, qui nullam mundi conditorem auI rectorem agno sunt, aut mundum non fuisse ex se, nee a creatore conditum. Phasci illi sunt qui naturarum actiones et passisnes, et quaenam a muruis earum actionibus oriantur animalia ac plantae perpendentes, et in proprietates plantarum et compossionem membrorum in animantibus inquiarentes gloriam quidem Deo tribuerunt, et ereaturis ipsus a marunt ipsum potentem, sapientem et magnum esse, nis quod animam ma cumrorpore interire, nec illisuperstitem manere asseruerint. Diuina vero Junt e Graecorum sapientibus posteriores, quales Socrates, PlaIonis magister, et Avio Aristotelis: Mistoteles autem has sesentias in ordinem

redegit. Verum caue de secta quadam Arabica haec cum Ecchellensi intelligas; id enim vult historicus: inter vetustissimos philosophos Dilarianos vocari, qui eiusmodi Atheismum professi fuerint, quos physicis et theologis Graecorum opponit. Et hactenus quidem dicta integras

societ

153쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARA C.

Isocietates inter Muhammedanos ab impietate prope abfuisse, satis loquuntur; sed et homines lingulares multos inuentos fuisse, qui in eadem retia inciderint, eo sacilius credi potest, quo facilius est, a dogmatibus Peripateticis, de motore summo supremae sphaerae

.assixo, de prouidentia ad sublunaria se non extendente, de uniuersali imtellectu in omnibus hominibus uno, de aeternitate mundi, de mortalit te animae, et quae alia sunt strata cia ad euertendos veros de Numine

sensus ducentia, ad Atheismum delabi. Quaecunque itaque suo loco de Aristotelis Atheismo dicta sunt, huc pertinent, cum Aristotelis systema

Arabes, quantum ex eo intellexerunt, fideliter secuti sint. Ex quibus iudicari potest, quid de Atheismo Alfarabit, 'vicennae, Rasiaei, aliorumque philosophorum Saracenicorum , quos pro luxit RE IMMANNUS Giudicandum sit. Illi enim omnes aperto Marte in Aristotelis castris militauerunt. Nemo tamen magis Atheisini infamia inter Arabes philosophos infamis est, quam Averroes, de quo loca et querelas doctorum virurorum collegit Cl. RE IMMANNus . Nam et iidem philosophorum, Christianae, Iudaicae et Muhammcdanae praetulisse, et intellectu agente uniuersali asserto in Spinorae partes descendisse plerisque visus est. De quibus tamen accusationibus cum supra in eius vita, quantum satis , diuctum sit, repetere ea hoc loco nobis opus haud est, id unum monent, bus, quaecunque de Atticismo Averrois dicuntur, eκ genuina significatione systematis physiologici Aristotelis, cui inhaerebat Auertoes, deriuuanda diiudicandaque esse. Sunt et alii inter Arabes impietatis suspecti, interque eos poeta celeberrimus Abul Ola Morrariensis , eo quod reditum hominum in hanc vitam negauerit, docueritque: filii generationem eiusque in mundum hunc productionem peccatum in ipsum esse, quod accidentibus et malis exponatur. Verum videtur poeta et philosophus austerus, qui philosophiam apud Indos didicit, eorumque initituta secutus a camis, ovorum et lactis usu abstinuit, nec dolorem animali cuidam inserre voluit, eκ odio materiae haec dixisse, adeoque felicitatem ad solam mentem, corruptionem et interitum ad materiam reuocauisse. Quae necessario reuiuiscentis carnis spem adimunt, Atticismum tamen non inuoluunt. Recentiorem Athei Turcici Muhammcd Essendi, igne excruciati hiustoriarn tacemus, de qua videndi praeter Go D. ARNOLDUM auctores laudati RE IMMANNo : haec enim susticiunt, ut euincant, nec impietatis lolia in hoc agro superstitionis segete pleno desiderari. f. V. IV. Nihil vero miseram philosophandi rationem , quae eX IV. SinaM- inconsulto illo philosophiae cum lege Multamine lana syncreti sino eκo ta est, luculentius detegit, quam secta Loquentium, siue Med labberim, Sararem. quos Rationalistas vel Dialecticos recte dici supra culcimus, eorumque

plutosophandi rationes depinximus. Quaecunque enim hunc in finem S 3 commenti

154쪽

PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

commenti sunt, siue disputandi disquirendique rationem spei ies , siue principia admissa, meram incertitudinem .inuehunt, sie ut nescias, quo fundamento ponenda sit cognitio. Id eκ loeis illis, quos ite huius sellae conditione , dogmatibus, modoque disputandi supra β. IX. adduxinus

adeo manifestum esse putamus, Ut superuacaneum eAistimemus, multa eam in rem digere. Et Vt Uerum quidem fateamur, multa eaque subtilissima ex Graecorum scholis surripuerunt, et non modo dialecticam illam contentiosam theologiae atque philosophiae adaptarunt, sed et physipas rationes ex his sontibus hauserunt, ast tam infelici sidere, ut, quae certae cognitionis principia Graeci posuerunt, ipsi ad stabilienduin roboranduit que Scepticismum , Omnia philosoplaiae eversorem , adhiberent. Id quod praeter alia, supra dim, doetrinae eorum naturalis principia expliacant, a MA IMO Ni D E relata, qui docet: Statuisse eos, originem mundi ex atomis derivandam esse, paniculis minimis inter se counitis p esse vero has atomos Abi inuicem illimas, nec aliud esse generaIionem, quam atomorum combinmionem: rationem hinc derivandam esse, cur dixerint, nihil generari, nihilque interire vel mori,Jed componi tantum, coniungique ex atomis omnia motuque vitam accipere, re intereuntia distblui disiungique. Habuisse eos haec principia physica ex Democriti schola dubitandum vix est, ast adulterata fuisse, et ita attemperata, ut Scepticisino, artique isti vesanae in utramque partem disputandi inseruirent, eo minus dubium est, quo

magis his principiis eas assertiones iunxerunt, quae mire scopum sectae promouerunt, et incertitudine repleuerunt omnia. Adiiciebant enim: Atomos has, cum ab omni aeternisvie esse non potuerint, perpetuo creari a Deo, novasque pro eius placito et voluntate produci, vel etiam, prout

illi vi m fuerit, corrumpi et tolli. Hse quoque curuis particulae corporis uiuenIis vitam, velfentiemissensum ere. qua hypothesii semel introducta, cum nescio quae entia imaginaria, viva sibi et sentientia sing rent, eaque in momenta produci et anni hilari assimarent, omnis certiutudo phylica sublata est. Qua via semel inita sacile suit, ctiam ahi dissima quaeque conciliare cum sanis ci defendere, eo quod in momenta quaevis essentiae rerum a Deo mutentur, et non sola atomorum dispositio, qualitatesque et modificationes rerum alterationem patiantur, sed ipsa stamina naturae in horas sere a Deo vel anni hi lentur vel creentur. Ita vero et veterum doctrinam suisse corruptam, et sensuum fidem su pressam, et miserum incertissimarum hypollicitum, cuin ortu suo iteritin occidentium chaos cnatum, is recte comprehendet, qui veram phil sophandi rationem intelligit. Id quod eo clarius elucescit, si, quod supra quoque monuimus, repetatur, hanc, quam illi introduxerunt, Al-

Calam, siue theologiam scholasticam supposuisse magis hypotheses precarias, eraque ratiunculis anxie conquisitis Confirmasse, quam ex natura

rerum sui ne philosophatam. Quomodo hypotheseos auctoritatisque prae- iudicium omnem rationis usum euertisse, res ipsa loquitur.

155쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARACEM

3. VI. V. Quod de una secta, quae maximam Dhilosophiae accura- V. S me M. ratius eκcultae speciem habuit, dictum, id de omnibus Eo magis tenen- dum est, quo magis a philosophia recedebant, et in eo plUS laborabant, t., ut Mi νυε-

ut philosophiam cum lege sua conciliarent, quam ut legem Istainiticam cum philosophia in concordiam redigerent. Non morabimur in praesentia eas sectas, quae ad ramos, id est, dogmata minus laudamentalia, mores, iusque naturale et ciuile pertinent: licet in iis quoque sectis unam tantum Abu Hanilae ad principia philosophica et rationis dictamina primaria respexisse, ceterra Maleci, Sunasei et Ebn Haiibali post Al-Coranum et Sunnam, siue traditionem legemque Muhammedis Oralem, consensui et testimonio orthodoxorum plus detulisse , quam rationibus philosophicis supra in vita Averrois obseruatum sit: viale sequitur, ius illud Muhamine lanum saepe iuri naturali Contradixisse, Ccrte in quaestionibus ambiguis non philosophiam, sed traditionem hominum ah omni rationis emendatae atque philosophicae usu longissime remotorum consultam suisse. Praecipue huic loci ad eas sectas respicienduin est, quae fundamenta ipsa fidei, vel, ut loquuntur Arabes, radices tangunt, et moriente Anu L FAR A io subiectita sunt theologiae Scholasticae siue philosophicae. Eae enim philosophiam quidem ad dissicillimum argumentum

nempe doctrinam de essentia, natura atque attributis diuinis enucleatidam exponendamque adhibuerunt, cum vero Aristotelicis notionibus reguli que Vierentur, quae nuspiam magis, quam in metaphysica et theologia incertae sunt, vagae et indeterminatae, necessario magna inde philosophici luminis obscuritas et confusio oriri debuit, idque eo magis, quo magis unum horum theologorum Scholasticorum studium in eo vertet, tur, ut rationibus et decisionibus philosophicis legis Isiam iticae decretaeXplicarentur, confirmarenturque. Ita namque equis gryphes iungebantur, et philosophia conceptibus usu abstractis atque axiomatibus praecisionem mentis suminam postulantihus uno ire iugo cosebatur cum lege plebeias et sensibus tantum claras et assuetas notiones suggerente. EX quo haud dissicili argumentatione attentus quilibet colliget, omnem hanc metaphysicam valde fuisse corruptam, neminique mirum videbitur, tantopere theologos Multammedanos uia tam graui dogmate fluctuasse, tantisque sententiarum diuortiis de Deo praecepisse : praestitim cum non reuelationis tantum lumen contemnerent, sed et limites non poneret cxtra sphaeram progredienti orbitamque deserenti rationi animi modeitia angustiae intellectus humani in infinito illo deitatis oceano sibi conscia. Dignum argumentum hoe esset, quod pleniori ri actatione exponeretur,

cum non ignobilem theologiae philosophicae inter Multam medanos cultae partem constituat. Obstant autem instituti nostri limites, qui tam late divagari in hoc campo prohibent. Illi itaque consulendi sunt, qui de placitis theologiae Muli metanae ex iustituto commentati sunt I o.

156쪽

PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

aliique. Non tamen supersedebimus, summaria eius rei heic adducere, vi de veritate obseruationis supra politae constet, et genuina lacies philosophiae Muhammedanae inter Arabes cultae Lectori manifesta fiat. Nempe ita se res habet: cum populares sibi notiones finκisset legis Isianaiticae conditor, homo ἰδιωτης et ex plebe natus , plebisque is conceptibus nouam doctrinam attemperauisset, mature viderent acutiores, Ex

quo philosophia inter Arabes recepta fuit, saluam esse non posse legisl

toris noui auctoritatem, nisi ad saniores notiones ea omnia exigerentur explicarenturque, quae de Deo eiusque attributis et operibus in Al-Corano dicta sunt. In hoc enim valde premebantur obiectionibus Christi norum et Iudaeorum, qui plebeiam hanc illis legislatoris noui theologiam valde exprobrabant. Cum itaque philosophiam , quam unice n uerant, Peripateticam adhibuissent, mirum sibi laborem in excutiendo hoc argumento imposuerunt, praecipue ubi dissensionum finiis non esset, nec facile iniretur in hoc argumento inter dissidentes sectas concordia. Da Θ e re tho- bimus eius rei specimen paulo infra, ubi summam theologiae Muhan ,zz. me lanicae exhibebimus. In praesentia sufficiet Uno at luculento exemplo doctrinae de depretis prouidentiae diuinae conuersuque Dei ad actio-- o . nes hominum rem illustrare. Ad hunc enim scopulum, ut inter Iudaeos et Christianos, ita inter Muhammedanos quoque summa haud raro ingenia naufragium passa sunt,' et in varias opiniones Deo haud satis dignas abierunt. Tres tamen earum classes constitui possunt, de quibus acerrimis inter se telis et inimicis signis theologi Muhammedani congressi sunt.

moa -- Prima classis Motaratorum fuit, quorum doctrinam ita exponit S R A-ι Esset Aruius ς: si Creatorem esse sapientem et iustum, nec attribuen-

. um illi malum et iniquitatem; nec fieri posse, ut velit ille in seruose contrarium illius, quod iubet, aut statuat super hominibus aliquid, o si deinde ob illud eos remuneretur: sed hominem agentem esse in bono siet malo, fide et infidelitate, obedientia et rebellione, et remunerari seipsum ob actionen, suam; dominum autem potestatem illi ad haec omnia se facienda concessisse. Actiones itaque hominum conlistere in motiuisbus, et quiete et studio, et speculatione et scientia, et fieri non posse, seri dicatur homini, sae, cum faciendi potestatem non habeat; quin se immo sentire eum in seipso potentiam et actionem , et quicunque hoc es negauerit, negare illud, quod necessario in se habeat. Intelligent paulo attentiores ad haec verba Arabis, Originem mali moralis, quod in actionibus hominum reperitur, eos induxisse , ut ita statuerent, cum . idna

157쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARA C. t s

id magnopere refugerent, ne Deus mali istius auctor haberetur. Quarea quihusdam, qui lias partes secuti sunt, assirmatum : Deo non attria

huendam potentiam circa inalum et rebelliones, nec dicendum csse. C dero iraeo sub potentiam creatoris; aliis e contrario , ne potentiae diuinae limites potuisse viderentur, statuentibus: posse illum quidem facere, non autem facere quia turpe est: Morar autem quidam monachus ex hac lecta non erubuit profiteri, posse Deum mentiri et iniuriam facere, et si ita fecerit futurum dominum iniquum et mendacem. Quos limmines a φυσιαον ab ἡΘικῶ in actione hominis non distinxisse, et ad illud Olum respicientes, incauta phrasi totam actionem etiam moralem Deo tribuisse in aprico est. Alii e contrario dum hanc Scyllam euitare s lagunt in Charybdin inciderunt. Refert enim idem scriptor Arabs de Al-Noctamianis, quae secta propago fuit sectae Motaraliticae, dixisse is eos: se Non esse potentiam Deo faciendi seruis suis in mundo, quo 1 non si ipsis commodum sit, nec augendi in altero mundo, vel diminuendiis praernium aut poenam eorum, qui in paradiso sunt, vel in insertio: se non enim posse amotionem Dei in malis et sceleribus perfici, niti ipse . si potentia sua, quoad ea spolietur. Alii alias subtilitates excogitaue ruiit; e. g. Hashamiani, reserente eodem, docuerunt: se Nullatenus ad- se mittendum esse, ut dicatur: Deum creasse infidelem; insidelem enim, complexum quid esse, eκ infidelitate et homine, Devin autem infideli--tate1n non creare. Secunda Opinio est Al-Iabarioru in rigidiorum, Al-Doari.

inter quos Al-Iahanaiani eminent, quorum auctor circa finem seculi Mu liam medani primi floruit, qui, narrante porro Sharestanio, ita praecia se piunt: se Non posse hominem rem aliquam facere, neque attribui ipsi d ,, bere, quod potentia praeditus sit, sed illum coactuin producere opera

,, sua, cum non sit ipsi poteritia, neu voluntaes, nec electio, creare autem se Deum in ipso actiones, uti creat eas in rebus inanimatis; et attribui,,ipit opera per metaphoram, Ut cum attribuuntur inanimatis, sicut diu citur : tructum facit arbor, et Currit aqua, et mouetur lapis etc. Esse se etiam praemium et poenam ex iis, quae ex necessitate proueniunt, in se mo cum statuatur coactio seu neccistas, esse etiam mandatorum imp itionem ex necessitate. Fundamentum itaque sententiae huius alteri

ex diametro oppositae hoc est, non dari proprie actionem nisi in Deo, cetera occasiones tantum esse, quod systema caussarum occasionalium se elatoribus quibusdam Cartesii subministrauisse, notum est, nouum v ro Mallebranchii et asseclarum inuentum non esse, sed diu receptum fuisse inter Muhammedanos, ex hoc loco constat. Diserte enim ita Al- Iahmiani apud Ebnol Κassam scriptorem Arabem : Nullam ose omnino homini potentiam, neque operantem neque acquirentem ἰ sed esse eum eodem gradu quo inanimata. Ex quibus id quoque consectarium constituerent: suturum, ut paradisus ut ignis infernalis evanescant, postquam ingressi fuerint in eos, it ut iis digni, donec tandem non maneat existens Uuf. phιι0. Tom. ιII. T quic-

158쪽

i46 PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. II.

quicquam, praeter Deum. Quod dogma non inter Muhammedanos tantum sed et inter gentiles philoibphos et Christianos Absolutismum sit venia verbo genuisse, Stoicae et Origenianae hypotheses euincunt. Vnde coniicimus, ex philosophia potissimum Aegyptiaca, quae eo tempore nondum omnis esse detierat, inter Muhammedanos hanc opinionem irrepsisse. Quamuis physiologia quoque Peripatetica eiusmo li commenta parere apta sit, cum supremus motor necessaria essentiae suae Comsequentia ita in intelligentias inseriores influat, ut motum et actionem omnem recipiant. Quibus si adiiciatur: infimam intelligentiam elisim tellectum illum activum et uniuersalem, ex quo homines Omnes participant , quique actionum humanarum consilio et ratione constantium verus auctor est, necessario inde sequitur, actiones quoque humanas per influxum illum summi, primique motoris in infimam intelligentiam, huiusque in hominem necessarium ita edi, ut cuncta illi motui uniuersi necessario respondeant, atque ita post uniuersalem illius motus reuolutionem ad pristina primordia omnia redeant. Tertiam sententiam e Al. Naiarim cogitarunt ex Al-Iahariis moderatiotas, quales Al-Naiariani et Al- - p si Garariani: illos enim tradidisse scribit Sliarestinius: se Esse Deum illum, . sequi creet opera hominum tam bona quam mala, tam honesta quam ,, turpia, hominem autem ea acquirere. Est autem acquisitio ista note istiae, quae in homine est, nouae impressio in aes ionem, unde Castanis dicitur, quod actionem sibi istam nomo acquirat, influxuque suo in se operationem eius suam faciat. Ex quibus intelligimus , voluisse huius sententiae patronos, temperamentum ponere inter Dei potentiam absolutam, influxumque in actiones hominum, et inter libertatem atque

activam hominis potentiam, at ne sic quidem satis pie de Deo statuus

et una manu destruxisse, quod altera exstruxerant. Vidit has dissicul---ὼς - tates Al- Asthari, quem inter praecipuos Multam medanorum theol pi gos numerandum esse, et subtilius reliquis praecepisse, supra in eius ubta diximus, monuimusque eius systema orthodoxum haberi; unde no--uam viam ingrcssus docuit: se Voluntatem Dei unam, aeternamque esse, se quae se omnibus applicet, quae vult ex operibus ipsius propriis, et ope--ribus seruorum suorum, eo respectu, quo sunt ab eo creata, non eo,

is quo sunt ab ipsis acquisita, ideoque velle omnia, et quod honi in illis is est, et quod mali, et quod commodi, et quod incommodi, et sicutis velit et nouerit, Velle a seruis quod nouerit, iussisse lite calamum ea si describere in tabula apud ipsum reposita, atque hoc esse iudicium eius,

se et aeternUm eius consilium et decretum, qUOd non mutetur atque Uari

se turi Agnoscit itaque Al-Asthari potentiam aliquam in homine , sed eam vim nullam habere ad imminuenda decreta satorumque ordinem diuinum asserit: nec noui quid produci ab homine, sed sibi tantum ap- dicari statuit. Quae clarius explicant verba Sharol Mawaseli, non igno itis inter Arabes scriptoris, qui hane orthodoxorum Multa eda

159쪽

rum sententiam eκplicat: Γuod actiones hominum, quae electioni subi Elaesiunt, cadant Aub solam Dei potentiam, nee sit ipsorwn potentiae in illas impressior sed ita res ordinare consueuerit Deus, ut existere imeiat in homine potentiam et electionem, et cum ntillam si impcdimentum, existere jaciat aditionem, quae potentiae eius Ihbiicitur, cum illis coniunctam, quae actio hominis creata sit a Deo, in medium prolata ae acquisita a9 homine. Per acquistionem autem actionis intelligenda coniunctio eius cum potentia et voluntate ipsius, ita interim, ut nulla sit ibi

impressis uel in fluxus in eius existentiam, nisi quod bbiectum eius si homo.

Quae cum nondum satis actionem physicam et inoralem inter se distinguant, en modificatam Alasthariensissententiam: facta hominum omnia euenire potentia Dei,ita ut sint ab ipso creata, nec ullam csse omnino potentiae hominis impressionem in illud, quod potestati suae subicctuin est, sed tum potentiam, tu in quod sub potentiam cadit euenire potentia Dei. Ali Kadi Abu Beor enim, separato diligentius τίω φυσικα, a τω κλκῶ facti statuit subitantiam uenire potentia Dei, at ut id factum fiat morale v. g. obedientia vel transgrestio, id facere epitheta, seu conditiones et asse tiones laeti, quae eu niant potentia hominis. Qua distinctione adhibita putant reuera Deo omnem actionem tribui, salua tamen libertate humana, quae, cum Deus hoc Ordine res fluere laciat, ut admissa hae actione et applicata ad animum , sequatur inde moralitas actionis, suae tamen a iiiiiis bonae vel malae auctor est. Senserunt ipsi theologi Mulianimedani, infinitis ita se implicari labyrinthis, et exitum non patere, unde tandem lassi sunt, caute maiores praecepisse, ne sollicite nimis in decretorum diuinorum viam inquireretur: eamque formulam, dicis quasi caussa cxcogitarunt: Nec coactio, nec libera permissio, sed res metala procedit via: nempe Creatis a Deo omnibus etiam potentia et voluntate in homine, mediantibus tamen in quibusdam interuenientibusque caussis et mediis, quae non quidem requirantur per se ipsa ad productionem effectorum quae Deus cre uerit, sed quod hunc ordinem Deus constituerit, quo ingrediantur laeta hominum sub electionem cadentia, quae homini adscribuntur creata a Deo, hominis autem potestate subiccta, ut scilicet ingrederentur in operis productionem. Haec Muhammedanorum de concursu Dei ad acti nes hominum philosophia est, quam spinosam et fluctuantem, obscuram quoque et incertam esse non quidem miramur, cum hominis non sit, in hoc oceano landum attingere, semperque ad hunc scopulum offenderint

philosophi, sed exponenda tamen paulo plenius suit, cum ut specimen haheret Lector philosophiae ad theologiam applicatae, praecipue Cum scriptores illi Arabici plerique λεκδοτοι sint, et Uo Coc XO, qui haec eκ illis excerpsit, liber sit rarissimus et paucis Ohuius, tum ut haberent, qui Muhamine lanam religionem propter simplicitatem Chri itianae praeterendam esse contendunt, unde intelligant, dissici lilius disputationibus et incertis hypothesibus eam aeque fertilem fuisse, inque eo Christianae T a religio-

160쪽

religioni postponendam, quod id, quod in hac ineptientis et nouatur entis ingenii humani vitium fuit, in illa ex legis suae inepta indole o casionem sumsit. νιν fa=hi- β. VII. M. Ipsa porro philosophiae sata, quae inter Christianos eo

μώ- ω- tempore habuit, quo ad Saracenos migrauit, in caussa fuerunt, ut non

2 -- iis citioresceret in hac gente successibus, quos tantum nationis studium --um hia et applicatio promittebat. Nempe seculo Muhammedano secundo, Chria ρε-estiano octauo et nono, primum inter Bagdadenses coepisse philosophiam is ἡ-rit Graecanicam, et Unam quidem Aristotelis excoli, supra probatum dediamus. Eo vero tempore inlde a natiua facie degenerasse philosophiam Peripateticam, eκ eius historia post C. N. Tomo secundo fuse enarrataeonstat: repetendumque inde est, philosophiam Alexandrinam inepto, quem ubique intendebat syncretisino inter Academiam et Lyceum instituto, Aristotelis decreta valde adulterauisse, eamque quidem a Peripateticis quibusdam, lectis Alexandri, et scholae eius discipulorum commentariis utcunque conseruatam esse, multum tamen a pristino nitore amisisse, et fuisse Peripateticos, quorum summa tum esset zelebritas, homines

Alexandrino isto syncretismo insectos: e. g. Porphyrium, Themistium, Simplicium et his similes. Hi autem, cum intercidisset Sec. VII, coli pso gentilismo secta Eclectica, soli legebantur, sicque Aristoteles quirudem triumphabat sere solus, paucis quibusdam pristinain Alexandrinorum viam sequentibus, ut in equenti Libro ex instituto docebimus ; est neonatiua eius facies comparebat amplius, nec ex ipso Aristotele hauriebatur, sed ex iunioribus commentatoribus, qui multa admiscuerant , deribus Aristoteles nunquam Cogitauit. Id quod praeripue in metaphyra et theologia eucime, accurate suo loco demonstrabimus. Nee multum iuuit homines hos, quod tandem ipsius Aristotelis scripta in Ar, bicam linguam versa legendi copiam nacti fuerint. Vt enim taceamus, quod intra probabimus, istis versiones suisse ineptas, edi scriptoruin Arrustotelicorum historia suo loco enarrata notum est, absque Ucteris phil sophiae notitia non intelligi posse plutosophum obscurum et abstractas vastaque notiones plerumque adhibentem. Cui dicendi generi cum non assuefacti essent Arabes, sed more gentium Orientalium dictionem sequerentur imaginationem sensusque mouentem, veteris autem philosophiae

notitiam habuissent nullam, impostibile fuit his hominibus , dissicillimi

philosophi scripta legere, et compulit eos necessitas, Ut recentiores commentatores consulerent, idque haberent pro Aristotelico, quod illi sudigererent. Id quod luculenter probat enarrationis Operum Aristotelie rum a MuRAM MEDE E a N I s A A C datae recensus apud HOTTINC, E R v M ή, qui non alios nobis Aristotelicos exhibet, quam Iamblichum, Porphyrium, Themistium, Ammonium, Ioannem Philoponum, Da--scenum, et eκ veteribus γνησίως secundum Aristotelem plutosophaim

ad Biblioth. Orient. α II. p. al9.

tibus

SEARCH

MENU NAVIGATION