Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARA C.

I 9 mouisse, cautius Iocuturi, ipsius substantiae notionem a Deo sustulerunt, eminentiorem ideam Deum decere, opinati . Non negant itaque aete nam Disi existentiam, naturamque per se subsistentem, sed ita abi tractione metaphysica eam extollunt, Vt supra omnem substantiam collocent, quam cum in se finitatem aliquam comprehendere, et accidens ei opp ni crederent, remouerunt etiam eκistentiarn substantiarum a Deo, non

quod ab eo non dependeant, ortumque et naturam habeant, sed quod sormaliter ei non insint tanquam subiecto. Ita quidem eos intelligendos esse, ut substantiam cui opponitur accidens, ab ente necessario et per se existente dii linguant, locus satis luculentus ab ABRAHAMO ECHEL LENs I adductus probat, in quo ita inter alia de substantia et acciuilenti auctor Arabs philosophatur: Omne quod est, existis Dei per se, et necessario, id autem Deus est, vel non existi per se et necessario. ILlud quod non inuoltiis necessariam existentiam, in duas partes diuiditur, substantiam et accidens. Substantia est, quod non indiget subiecto cui inst. Accidens est, quo ubiecto indiget. Substantia diuiditur in species duas, abstractam, quales sunt intelligentiae et animae, et concreram, quo nomine intelligis ur materia et forma. Habes hic Lector logicas et metaphysicas Aristotelis notiones terini nosque ad theologiam Multa inmedicam applicatos, ex quibus intelligitur, quam subtiles mentis abstractiones hi homines secuti fuerint, manifestum vero fit, plail sophia demum Aristotelica inter Saracenos introducta, talia a philosophis decreta suisse, de quibus Multa edes eo minus cogitare potuit, quo magis haec sacra nunquam attigit, a notionibus philosophicis imparati Disinius. Id quod obseruationes supra possitas mire confirmat. VI. Deus rion terminatur quantitate, nec comprehenditur terminis, nec circumscribitur situs disserentiis, nec coeli eum ambiunt, cum ipse throno insideat, modo quem ipse descripserit, et sensu quem ipse Voluerit , sessione quae, procul abest, ut in eo notet contacturn, vel insidentiam, vel situm localem, vel existentiam in altero, vel motum localem, ita ut non sustineat eum thronus, sed ipse thronus, et quod super ipsum est,su Itineantur bonitate potentiae eius, subiecta comprehensioni manus eius, ipse autem sit supra thronum et supra res omnes, usque ad terminos ter rae, ita tamen supra, ut nihilo interim throno et coelo propinquior euadat, cum gradibus infinitis elatus sit supra thronum, non minus quam elatus est supra terram LVII. Interim tamen omnem rem prope est, imo propior hominibus, quam venae ipsorum iugulares, ac omni rei testis adstat, cum pro-

o id multis philosophis au platonia philosophia

solenne suisse. obserit auit I C. Tvo MAsi, sin origin. hist. philoseph. et eces.s rg. p. ga. Ita etiam SCALis xx. de stititit. Ev. 36s. sect. 6. I, m. 4 as. De entis autem significatione Aristote. tea eiusque a Platonica disserentia videndus P A-x a i e. eis uss Perip. T. ii l. L. 4. P. 3 7.

d) In synopsi propostolum sapientiae Arabum

172쪽

PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

essentia ipsius essentiae Corporum. VIII. Non existit ipse in re aliqua, neque in ipso res aliqua existit. Hoc ex explicatione Θ. V. lucem capit, cauendumque, ne Muhamme- danis philosophis hunc errorem imputemus, posse aliquid existere, quod non Deum caussam habeat existentiae suae. Hoc enim non affirmant, ct hau tlaesi volunt, sed innuunt tantum, existere nihil in Deo, tanquam in subiecto. Hoc enim si admitterent, dicendum esset, in Deo esse accudentia, quippe quae existunt in subiecto, id quod simplicitati essentiae

diuinae repugnat. IX. Superior porro Deus est, quam in contineat eum locus, et sanctior, quam ut eum terminet tempus, cum fuerit, antequam creata essent et tempus et locus, eoque modo 1 e iam habeat, quo semper hiluit.

X. Distinctus est Deus a creaturis suis per attributa sua, neque est in essentia ipsius praeter ipsum, neque in alio, praeter ipsu in essentia eius. Ita quidem Algagellus sectaque Al-Aishari, quae omnium subtilissime de Deo philosophata eli. Aliter tamen sectae aliae, helcrodoxiae tamen non suspectae. Nam Anonymus RELAN ni fpaulo aliter : Ips sunt attributa aeterna in eseruia eius in aetemnum et aeternum, sine separatione aut mutatione, et ilia non sunt ipse, nee tamen diuersa ab ipso. Scilicet in eo conueniebant plerique, qui philosophice de Deo disputabant, esse in Deo eam essentiae unitatem et simplicitatem, in nihil admittat compositi. Ast, quomodo in relati ne ad concipiendi modum in intellectu humano attributa diuina consideranda sint, de eo vehementer dissidebant, eo quod diuersas notiones sequerentur. Et inter Motaralitas quidem, teste AavLFAE A1Or in eo in uniuersum conuenit, licet in aliis ipsi in partes abeant) attributa aeterna ab essentia creatoris amouenda esse, ita ut non tantum Cliristi, nam trinitatem personarum diuinarum refugiant, sed et sint inter eo qui dieant, Devin peressentiam svain quidem scire, sed non per sciet tiam, et eodem modo potentem esse, civiuere; sint, qui contrarium dicant, scire per scientiam quae ipsius essentia eius sit. Primi attributa omnino reiiciunt, secutasti attributa asserunt, quae sint ipsa essentia. Quod vi clarius intelligatur, audienda est Al-Sharestanti explicatio a P oco cxio Φ adducta, qui hanc ectam, ait, in eo conspirare, hocque com fieri r Deum esse aeternum, et aeternitatem aItributuin sentiae eius maxime proprium esse, resecore itaque eos attributa aeterna, dicenis

res: Deum omniscium esse per sentiam suavi, i. e. per ρe, potentemper esentiam suam, uiuentem per essentiam suam, non per scientiam, potentiam et uitam, quae sui attribula aetcrna et Au catus in il o

173쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARA C. tisi

subsistentes: quoniams cum imo participarent attributa in a ternitare,

quae a tributum maxime proprium est, participarent etiam in divinia rate. Idein habet MOMON in Es '. Distinguunt itaque mira subtilitate inter scientiam Dei per essentiain et per omniscieritiam : eo quod prius esse putant negationem attributi seu proprietatis, posterius aiurna tionem attrihuti, quod ipsuria sit essentia. Quanquam nec in eo satis conueniunt an attributum vel conceptu vel re existentia essentiae siti posterius 8 Conqueretur Leetor, laruas sibi atque spectra nactaphysica enam rari, et cum lemuribus hos philosophos colluctatos fuisse. Nec negamus nos, ita se rem habere et homines hos, supra intellectus humani vires ad inlinitae Deitatis abyssum progressos, cum viderent, simplicissimam Dei unitatem non admittere compositionem vitam, vellentque tamen, ea quae non nisi distinctis notionibus et per partes ob finitos intellectus terminos concipimus, accurate definire, nesciuisse, quomodo ex hoc lahyrintho sit eluctandiim, adeoque ad vacuos et sine mente sonos, et distinctiones reuera nihil Clari certique asserentes , confugisse. Sed asserenda tamen haec sunt hoc loco, tum ut ratio dissensus inter theologos Multammedanos pateat, tum ut videant, qui cuncta plana, simplicia et egregia esse in religione Multaminedana clamant et ob eam rem myst riis Christianorum eam praeserunt, non habere eos, qUod tam magnifice iactent. Nec simpliciora aliarum sectarum de attributis diuinis placita, quae post lectos philosophorum libros, auctoribus V aseli sectatoribus doctrinam hane nondum maturam perficere conati sunt. Nam

Hambilani Abi Hodati assectae, Hodalliani ab eo dicti, aliter reserente eo te in Sharestanto pronuntiarunt: scit. Deum scire per scientiam, et Icientiam esse essentiam eius, potentem esse per potentiam, et potentram esse essentiam eius, etse porro ; rationem desumentes a philosophis a mantibus d essentiam Deι unam GP in qua nulla si omniflo multipliciatas, attributa autem non essesenifcata post essentiam, i. e. accessoria essentiae cius , fulsistentia in essentia eius, sid ea ipsam esse essentiam.

Εκ huius itaque sectae opinione attributa diuina modi sunt essentiae dia uinae, unde obiectum iliis, admittere cos τι multum Christianorum in o. sephalii Iamrro, ut AavLrARΑrvs docet, Motaralitis contrarii ponebant in Deo attributa aeterna, scientiae, potentiae, Vitae et ciusmodi alia, qua in re plerosque theologos Mulianam danos , qui ante

introductam philosophiam scripsere, duces habuere, apud quos ignota

suit distinctio inter attrihuta essentiae et operationis, quiqUe de viri que uno codemque modo loquebantur. Statuebant insuper aliam adhuc attributorum classem, quae attributa declarativa, id est, declarationi narrationique inseruientia Vocabant, qualia, manus, facies et limblia, quorum nullam allarebant explicationem, seci ad solam Al- Corani legein

174쪽

PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. II.

legem prouocabant, quam ut tueretur contra Al-MotaZalos, haec praecipue lecta exorta essc videtur, quae inde Sephaliorum, id est, attributorum assertorum, dicta est. Qui tamen cum ignorarent, qua ratione similitulo inter Guin ct creaturas iniri, inerique posset, ita tamen ut salua inaneret eius simplicitas et spiritualis essentia, more controuersi rum 1 cre omnium, quae de relius intellectus immani sphaeram transscendentibus agitantur, ad voces nihili coniugerunt, asserentcs: Nouiamus, di me intellectu, nullam creaturam Deo, nec Deum ulli creaturae smilem esse, verum non nouimus significationem verborum, quae idem de utrisque a mare videnIur, neque nobis incumbere putamus, ut haee explicemus, sincit, ut credamus, et certo saluamus, non esse

illi consortem, nec illi quid simile. In qua liaeresi suisse Malec EbnAns supra iam narrauimus. Plura non addemus, ne iactori, tricarum eiusinodi pertaeso taedium creemus. Haec enim sumiciunt, ut intellia gamus, vepretis et dumetis plenam esse ilaeologiam Muhammetanam,

nec philosophiae usuin etacine, ut clarius et distinctius de Deo philos pharentur, sed e contrario in numerorum bellorum metaphysicorum so cundissimam extitisse parentem. Iam ad consessionem AtDZelii reuer timur e diuerticulo, ad quod nos Anonymus Relandi deduxit, sine lumine ab editore dimissus. Reliqua iam erunt planiora XI. Deus propter sanctitatem, i. e. persectionem suam immunis esta mutatione et motu locali, neque inhaerent in ipso accidentia, neque accidunt ipsi contingentia, verum est ipse per omnia secula, quod ad attributa gloriae suae , ab omni dissolutionis periculo immunis, et quod ad attributa persectionis suae, nulla perscctionis additione indiget XII. Notum est, quod Deus existat, apprehensione intellectus, et oculorum Visione, qua gaudent sancti et beati in domo aeterna s culoque futuro, ita ut perfectum reddat gaudium ipsorum intuitu faciei eius gloriosae.

contingit desectus et impotentia, quem non Occupat dormitatio aut somnus, aut nec accidit ei interitus aut mors. XIV. Eius est imperium et regnum et potentia et robur, dominbum et victoria, et creatio et mandatum. XV. Dei dextra complicati sunt coeli, eiusque manus comprehemsioni subiectae omnes creaturae, qui excellentiam suam declarauit, creando et condendo et unitatem suam, dando existentiam et originem, qui homines et eorum opera creauit, et demensa iis et fines determinaui LXVI. Manum eius non fugit, quicquid possibile est, et ab eius

potentia non longe absunt rerum conuersiones, nec possunt numerari

175쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. rQ

bari ea , quae sub potentiam eius cadunt, nee terminari, quae sub

scientiam.

XVII. Scit Deus omnia scibilia, comprehendit, quicquid euenita finibus terrarum ustiue ad coelum supremum, ita ut non longe ab cius scientia absit vel quod pondere instar sit formiculae, tam in terra quam in

Coelo, verum cognitum habeat motum atomi cuiuslibet in aere metro, et perspiciat secretum et tegat, et cernat conoeptus mentis, et cogitationum impetus, et secretorum abdita, scientia antiqua, aeterna, quae ab omni aeternitate eius attributum suerit, non scientia noua, quae essentiae eius aduentitia sit inhaesione aut translatione. XVIII. Vult Deus ea quae sunt, et disponit ea, quae de nouo proinueniunt, neque obuenit in imperio eius parum aut multum, paruum aut magnum, honum aut malum, fides aut infidelitaῖ, scientia aut ignoram tia, assecutio aut frustratio, inprementum aut decrementum obedientia aut rebellio, nisi eius determinato consilio, et decreto, et sententia et voluntate. Satis inra de hoc Absolutismo siue Fatalismo theologorum Multammedanorum diximus, notauimusque eos, qui paulo moderatius de decretis diuinis praeceperunt, Uel in Contrariam potius partem abeuntes libertati humanae nimium tribuerunt. Praevaluit tamen semper haeo

ab lutae voluntatis diuinae assertio ' influxusque prouidentiae inelucta-hilis, quem hodieque inter Muhammedanos florere, constat. Nec aliter Anonymus R E L A N D I ' statuens: Deum exceptim decrevisse res et

modos earum, ita ut nihil contingat in mundo , sue quod attinet ad rerum status, sive operationes, siue bonum, sue malum, sue obsequium, sue obedientiam, siue fidem, siue in elitatem, etc. quod non si conte

tum in decreto Dei et ordinatione, voluntate et iudicio eius. Viderunt prohe ita irreconciliabilem esse mali moralis indolem et originem cum semetitate et bonitate diuina : Vt itaquae cuneum huic nodo quaererent, ite-.rum ad inanem nihilque significantem distin Stionem metaphysicam conis

fugerunt, ita praecipientes : Bonum et obedientiam et idem Deum ita decreuisse, ut illa ordinet, et velit, sub utque decreto, salutari directio- ην , beneplacito et imperiosio. Malum e contrario et inobedientiam et infidelitatem decreussse quidem Deum, ordinare et velle, et decernere,

sed tamen e salutarisua directione, aut beneplacito vel imperio suo, sed in seductione et indignatione sua G prohibitione. Quae cum valde

dura et ah impietate prope. remota viderent, protestati quidem sunt, velle Deum bonum ita ut placeat, velis malam ut displiceat; et contrarium sentientem in elem se: Ast iugulasse hos lueomines se ipsos ex asserta illimitata Dei potentia et voluntate patet, qua id vult, quod potest, et potest, quod vult. Ex quibus iam quaestio dirimenda, num X a Deus

176쪽

1M PERIOD. IL PARS L LIB. III. CAP. IL

Deus a Muhammedanis theologis philosophisque auctor mali statuatur Quam negandam esse operose contendit R AN Dus '. Qui an n dum soluerit vel sortius ligauerit, theologis expendendum relinquimus, id unum obseruantes, ipsu in virum doctum concedere, tradi in Corano: Deum tominem in errorem dei cere. Id enim illicit, ut intelligatur, quam malis sequelis Fatali sinus Muhammedanus subiectus sit, quamuis concedendum esse putemus , Multammedanos theologos et philosophos vim fluentium inde assertionum non videre, nec Deum unquam mali auctorem facere. Confirmabunt datam Absolutismi Muhammedani delianeationem sequentia Algagelii asserea: XIX. Quicquid Deus vult, id est, et quicquid non lt, non est, nec voluntatem eius fugit nictus oculi, nec impetus aliquis cogitationis.

XX. Ipse est, qui rebus initium dedit, quique primo condidit, et restituturus est id est resuscitaturus et es heit, quicquid vult, adeo

ut non sit, qui sententiam eius reuocet, nec qui decreto eius moram ii iidiat, nee suffugiuin sit ullum homini, ne rebellis in eum reperiatur, praeter auxilium et misericordiam eius, nec potentia homini ad obsequium ipsi praestandum, nisi ab amore et voluntate eius; quod si simul congregentur homines et daemones et angeli, ut vel unam atomum moueant, aut quiescere faciant absque voluntate et placito ipsius, non possunt id sacere. XXI. Voluntas Dei subsistit in essentia eius inter cetera eius attributa, nec ullum unquam fuit tempus, quo non ipsi attributa suerit, quod scilicet ab aeterno voluerit, ut temporibus, quae ipse illis praestituerat,

existerent res, quae demum temporibus suis extiterunt, prout ipse ab aeterno voluit, nec citius nec serius, sed conuenienter scientiae et voluntati ipsius, sine mutatione aut alteratione succestionis rerum, non noua cogitationum ordinatione, aut temporis expectatione, ideoque non distinetur re aliqua, quo minus aliis vacet.

XXII. Est Deus audiens et videns , ita ut non procul absit ab auditu eius audibile quicquam, quamuis occultum sit, nec a visu eius visibile, etsi minutulum iit, non obstruit enim auditum eius distantia, nec repellunt visum eius tenebrae, sed videt sine pupilla et palpebris, et audit sine meatu aut aure, sicut cognoscit sine corde, et molitur sine me bro et creat sine instruinento, nihil enim est in eo simile creaturis. XXIII. Praeterea loquitur, imperat, prohibet, promittit, minatur, sermone aeterno, antiquo, qui subsistit in eiuntia eius , nec similis est

sermoni erraturarum, qui non consistit voce, quae oriatur e commotione aeris, et collisione corporum, neque literis quae Conficiuntur comcursu labiorum, aut motione linguae, et est lex, Al- ranus, Euangelium

M l. e. L. II. 1 4 p. IO. seqq. M phrasis ex Corano petita Sur. VI. e. 3 .

177쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. 16s

llum et psalterium libri demissi ab ipso super apostolos suos. Etiam ei ca hanc assertionem valde disputatum est inter theologos Multammed nos, quid de verbo Dei scripto quale Al- Coranum habent, sentiendum

sit, cum nec cogitationem nec sermonem ab essentia diuina separare, nec legem scriptam auctoritate diuina priuare auderent. Et Motaetalorum

quidem sententia haec, referente Silare ilanio, suit: Verbum Dei esse de novo, et e se creatum in subiecto, ac literis et voce coulare, cuius exemplar in libris scriptumst, ad eius imitationem, eumque exprimendum, et in subiecto existere, accidens esse, et in tempore perire. Hodalliani

vero distincte magis pronuntiantes verbum Dei esse partim non in Q hiecto, ut dictum eius in creatione: fiat; partim esse in subiecto, ut mandatum et prohibitio, narratio et interrogatio etc. Quibus omnibus ὀρ- Mebmεροι se opposuerunt, cum Algaretio statuentes: Verbum Dei nee

voce et literis consistere, nec creatum et in subiecto esse concedere. Ast pugnare hos philosophos cum umbris et de vocibus disceptare , quilibet

deprehendet, qui attenderit, Obseruaueritque, illos de verbo προφρρι κω hos de verbo ενδ τω, ut vocibus in scholis theologorum usitatis rem declaremus, loqui, et ita inani controuersia cogitationes Dei, quae eius menti insunt, cum signis earum, Vocibus nempe et literis, quibus interna voluntas et cogitatio Dei ad homines desertur, certisque subiectis applicatur, confundi'. Et ex hac quoque Oζοσι quaestio exorta est , an Al-Coranus creatus sit, nec ne , de qua acerrime et non sine puluere et sanguine decertatum est, de qua tamen hoc loco dicere nostra non imierest, quae vero in historia theologiae Multa edicae explicari solet.

XXIV. Nihil existit, praeter Deum, nisi quod ipsius opere prod citur , et fluit a iustitia eius modo optimo praestantissimo, perfectissimo. XXV. Deus est sapiens in operibus suis, iustus in decretis suis, nec

potest assingi Deo iniustitia, cum non reperiat, ad alium quod praeter se pertineat, ut ipsi res alienas administrare pro iniustitia imputetur. P tet eκ hac quoque thesi iustitiam Dei ad voluntatem eius, voluntatem ad potentiam restringi, quo semel admisso, nec aequitatis, nec sapientiae, nec bonitatis ratio influxum habet atque relationem ad iustitiam, sed sola potentia. Id quod eo usque urgebat Al-Assiliari, ut diceret: Deum reis

gnare in eo, quod creauit uniuerso , ita Di faciat, quicquid velit, et saluat, quicquid libeat; quod omnes simul creaturas in paradisum immitteret, nulla in hoc foret iniquitas , vel omnes in ignem coniiceret,

nulla his esset iniustitia, cum iniustitia sit, ut quis res administrandas

q) Cons. R AN D. l. e. p. II. P a e o C . specim. P. 2 7. r) Anathema assiimanti dixit Mnhammedes neganti AI.Moadar. vid. Poe Ocn. l. e. p. II . calamitates ex hae eontrouersia publicas exortas esse historiei reserunt, eo quod ex Ahbasidis Chalis aa quidam Al-MMaratorum sententiam amplexi ad Al-Corani nouitatem eonfitendam alios moristis et grauissimarum poenarum metu adiserent. donee tandem quaestionem hane omitti iuberet Molawaecelus, stibiata poena. Idque sine dubio volunt vetha Ex Mae Na Hist. Sarae. L. N. e. io p. ss. Cum Chalintum adeptus esset, sustulit tentationem, et ordinatus est mundus.

178쪽

PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II

fuscipiat, ubi ius non habet, aut res in loco suo non ponit ; at eum illest rerum dominus absolutus, a gi non pose ei iniquitatem, nequentIribui ei iustitiam. Alia eius loca similia apud Sharestanium occum xentia assert Poco CXIus , qui videndus. Ex his fluit, in gratia Delet praemio benignitatem, in cruciatu et poena iustitiam esse, nec quaeri ab illo: cur ita sicerit. Nempe lassicere putant absolutam Dei potentiam

cum voluntate et persectione eius coniunctam.

XXVI. Omnia, uno Deo excepto, genii, homines, diaboli, angeli, coelum, terra, animalia, plantae, substantia, accidens, intelligibile, sensibile de nouo orta sunt, eaque ipse creauit potentia sua post priuati

nem meram, et in lucem produxit, cum nihil omnino essent, et ab aete no extiterit illo solus. XXVII. De nouo produκit Deus creaturas ad demonstrandam manifestandamque potentiam suam, et voluntatem Mam prae dentem, et verbum suum, quod ab aeterno verum fuit, confirmanda, non quod iis Indigeret. Declarauit etiam gloriam suam creando, condendo atque im- Perando , non ex debito, et gratiam praestando et benefaciendo non eκ necessitate, utpote cui sit benignitas et hcnescentia et gratia, et boneficiorum imputatio, cum ipsi potestas sit effundendi super homines Varias poenarum species, eosque diuerss dolorum morborumque generibus aianciendi, quod si faceret, iustitia id laret, non malum et iniuria. XXVIII. Remuneratur autem suos cultores propter obedientiam, ratione promissi et beneficentiae, non ratione meriti et necessitatis, cum

non sit, ad quod praestandum ipse teneatur, nec fingi possit in ipso inaiustitia, neque obstringatur ipse cuipiam. Hactenus Algaetelius, qui his alia subiungit de fide prophetae praestanda, quae huc non pertinera. Paria in scriptis orthodoκorum Mulianam edanorum passim occurrunt, et eleganter ab Anonymo RELANDI in comispendio reseruntur, quae cum e litus libellus in omissium manibus sit, non exscribimus. F. XIV. Post Deum de angelis quoque animabusqUe hominum e ' rumque fato statuque post mortem in theologia naturali Multam medan rum theologorum et philosophorum quaedam exponenda sunL Da angelis, auctore Anonymo R E L A N D I ita praecipiunt:

I. Angeli Deo excelso sunt serui, puri a peccatis, Deo propinqui, qui obsequium praestant iussis eius, nec ei unquam sunt immorigeri. II. Sunt angelii laenii potius corpora subtilia, sancta, creata ex

luce, nec edunt, nec bibunt, nec dormiunt, nec inter illos mares et foeminae sunt, nec iis appetitus carnalis est, nec pater aut mater.

III. Disserentibus sormis angeli sunt praediti, et negotia sibi propria obeunt. Quidam stant, quidam sunt corpore deorsum inclinato, aut sedentes,

179쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARA C. iv

sedentes, aut seonte demissa adorantes , alii Dei laudes et hymnos comcinunt, vel euin laudant et eXtollunt, aut veniam peccatorum a Deo pro

hominibus rogant etc.

IV. Necessarium est, in angelos credere, quamuis aIi quis Ignoret nomina et species eorum: et amore illos complecta est ex necessitate fidei, et odisse illos infidelitas est. V. Qui vel sexuum discrimen in angelis ponit, vel in eos non credit, nec eos amat, infidelis est. Nihil hic de angelis tutelaribus; quos tamen Muli med ani theologi statuunt, eosque post preces reuerenter sal utant. Multa in his Muhammedanos accepisse a Iudaeis verisimile est: quaedam haereticorum somniis sunt opposita. Intelligentiae vero Aristotelicae a philosophis his angelis applicarae videntur, eo quod locus Algazelii supra adductus suadet, intelligentias has theologos philosophantes a geniis discrevisse. Aliquoties enim geniorum, angulorum et diabol rum distinctis nominibus meminit, at substantias quoque intelligibiles

memorat; cum genii vel corporeae naturae esse, vel saltem corpore su tilissimo amicti ab iis credantur . Quod confirmat Al-Iannabius a Po-cooxio I adductus, cuius haec verba sunt: Creavit Deus angelos et

genior ex eodem genere ; ex isto qui mundus, angelus dicitur, qui malignus diabolus, qui medii satus, genius. Vnde genii Al-Damirio corpora sunt aerea, quae varias induere formas pro obitu possent, ratione, intellectu et ardua quaelibet praefandi potentia praedita. Sub hoc geniorum nomine disto Ium quoque ipsiusque cxercitus comprehendunt. VI. Animae hominum immortales sunt. Recte improbat RELANnvs Polydori Vergilii assertum, Muli medem credidisse, animos non manere pori corpora. Contrarium cnim in Al-Corano et in tota theologia Munanimessica statuitur, ubi infinita de statu animorum post mortem garriuntur. Addimus nos dictis a laudato viro elegans carmen Arabis poetae

Abilola Moaruiensis, licet is Zindecisini a quibusdam accusatus fuerit :

Creati sunt hominer aeternitati, ra fallitur Secta, quae existimat eos nator intermis, Siquidem transferentur a loco. operum

ad locum miseriae aut felicitatis, Decubuus mortis somnus es, quo requiescis corpus,n vita futura quas resuscitaris e somno. Foisse tamen inter Muhammedanos quosdam , quibus animae vel spiritus nihil aliud sunt, quam accidentia, quae moriente corpore inte

eunt, Al-Sharestanti fide, Al-Asiliaritarum quihusdam id tribuentis refert auctor libri Arabici Cenetri Aserar, id est, thesauri secretorum, a PO-co cx1 ΟΦ adductus, qui tamen ipse notat, valde se de eo dubitare, cum apud

uin Varioa hos gestus ipsi Muhammedani inier 33 Ad portam Mosis p. m. ar

180쪽

163 PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. II.

apud se tam illam olitineat doctrina: non interire spiritus, sed superstites manere. Quod recte ab eo moneri inde intelligitur, quia seeta haec o thodoxam Muhammedanorum doctrinam seruasse dicitur. At statuisse

hoc quoque Muhammedanos, obseruat RELANDVS : animas hominum non suturas sine corporibus, idque ita intelligere, post mortem, aut verius, post examen sepulchri, animam in aliud corpus purum et a Deo creatum hunc in finem transire, in quo mansura sit, tanquam in receptaculo ipsi a Deo destinato, usque ad resurrectionem uniuersalem, quando anima reditura sit in corpus pristinum. Putare enim eos, animae naturam non pati ut agat sine corpore.

VII. Vbi homo sepulchro mandatus suit, a duobus angelis eκplor toribus, specie horrenda Moncar et Nacir examinatur de fide, et si recte respondet, molliter quiescere iubetur, si sinistre, grauibus malleorum se reorum ictibus Cruciatur Celebris illa poena, scrutiniumque sepulchri apud Multam medanos, quamuis expressis Al-Corani verbis non contineatur. Nam qui Sonnam, id est traditionem sequuntur, hoc scrutinium unanimi seruore admittunt, Unde examen quoque et poenam sepulchri inter fidei dogmata retulit Anonymus RELANDi Accepit autem traditionem hanc Muhammedes a Iudaeis, quorum Dyn I. e. sustigatio sepulchri, ut et examen angeli mortis eadem sere somnia exprimit , quae narrata leguntur ab EIS EN MEN GERos, qui videndus. Ea vero cum ex gentilismo originem habuerint, ut docte obseruatum I A C o 3 o w INDEio , colligimus inde, sabulas has gentiles, maxime in Oriente solennes ad hoc dogma stat iliendum multum contulisse. Non tamen examen sepulchri omnes Mulianime lani statuunt, sed Motagalitae negant: nihil enim definiuit lex Isimitica, nihil ratio. VIII. Animae e corpore eductae manu angeli mortis, Aetari et, si fidelis fuerit, duo occurrunt angeli, qui ipsam ad coelum deducant, ut proprius ipsi locus, pro meritorum gradu et ratione tribuariar, nempe vel prophetarum, vel martyrum, vel vulgus sidelium. Multa de his Mu-haminodanis somniis febricitantium similia garriunt, quae tamen cuin Graecorum et Iudaeorum, praecipue Cabbalistarum dogmatibus de statu animarum post mortem comparanda sunt, ut sontes detegantur, eae quubus ea hausit Multa edes.

Al-Barrach cxplicantibus Grammaticis Arabum doctis mis Aletauliari et Al-Firugabadio ' id quod inter hunc mundum et futurum intercedit a tempore mortis Usque ad resurrectionem. Ex quo patct Al-Barrach esse i cum spiritibus a corpore separatis post mortem destinatum, siue boni sue-

Nol. p. 13 . R LAVD. i. c.

Q p. 28. . s) Iudaisin. detect. P. l. e. is. p. 873. B v x-

rint,

SEARCH

MENU NAVIGATION