Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOL SARAC 189

conspicuum inde nobis est, essentiam nostram comprehendentem ii Iudine incorporeum quid, cui nulla corporis adiuncta conueniant, et qui quid corporeitatis apprehendimus ab exteriore nostri parte, non Esse v

ram rationem essentiae nostrae ε-

XC. Corruptio et dissolutio sunt ex adiunctis corporum, suantque

formam unam exuendo, et induendo aliam r, illius itaque corruptio su

poni nulla potest, quod nori est corpus, neque corpore ad subsistentiam suam opus habet, sta prorsus a corporeis rebus separatur, Anima ita que immortalis est, et corrumpi non potest X CI. Omnes facultates apprehensuae aliquaρdo potentia apprehemdunt, aliquando actuo Et si facultatum harum aliqua nunquam actu a prehenderit , quamdiu potentia tantum apprehensiva fuerit, non appo-tit peculiare aliquid apprehendere, quia nullam adhuc illius notitiam h hel: quod si aliquando actu apprehenderit, ct fiat postea potentia tantum apprehensiva, quamdiu iri potentia manet, cupit actu apprehendere, quia erga illud obiectum propendet. Et quanto persectius, splendidius et pulchrius est istud, quod apprehenditur, semper maior eius erit appetiatio, et maior ex ipsius desiderio dolor. Si igitur datur aliquid cuius persectioni nullus est terminus, nec pulchritudini et splendori finis, sed omnis persectio et splendor ab eo procedit, qui illius rei priuatur apprehensione, postquam illius notitiam habuit, inlinito dolore assicietur, sicut qui illud perpetuo apprehendit, inde non interruptam voluptatem per petuam felicitatem gaudiumque infinitum percipi et LX CII. Curre autem enti illi necessario existenti omnia persectioni attributa conueniant, id autem, quod illud ens apprehendit, nec corporeum sit nec corruptibile, ideo apprehensioni ini haec essentia idonea sola est. XCIII. Esientia itaque ista, cum corpus morte exuit, ante Cum

corpore Uteretur, aut nunquam nouit hoc ens necessario mistens, nec

ipsi coniuncta fuit, nec quicquam de eo audivit: atquct hic homo cum e corpore excesserit, enti illi non coniungitur, nec eius desiderio laborat, sed in statum brutorum degenerat, eo quod omnes famitates corpOreae, intereunte corpore Cessant, nec ea appetunt, ad quae facultates illae serri solent, neque erga illa propendent, neque ob ipsorum abseruiam dolore afficiuntur vllo . XCIV. Aut illa, antequam empus exuisset, cognouit hoc ens summum, quantae persectionis, magnitudinis, dominit, potentiaeque esset, mentis vero suae affectus secuta dum se ab illo auertit, a morte occupatur,

et tum visione illa priuatur, ipsius Vero desiderio Iaborat, ideoque permanet in cruciatu diuturno, atque infinito dolore assicitur, siue post longum taedium eκ dolore illo liberanda sit, et ad visionem eam, quam ap-

Aa 3 petebat,

202쪽

PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. II.

petebat, perducenda 3 siue in iisdem Cruchatibus in aeternum permania. ra sit, prout in vita sua ad utrumque horum esset dispolita, duin in statu corporis esset. XCV. Aut ista essentia, antequam Corpus exueret, ens illud existens necessario nouit, et se totis illi viribus addixit, cogitationesque suas continue defixas habuit in ipsius gloriam , sormam et splendorem, nec ab eo se auertit. donec ipsam occuparet mors dum esset in statu intuitiuo eiusque actu; haec cum e corpore exierit, permanet in perpetua voluptate, et continua felicitate atque gaudio ob continuatam visionementis illius necessario Pistentis, et visionis istius integritatem ab omni impuritate et mixtura, et ab ea recessura sensibilia illa, in quae intentae fuerant corporeae istae facultates, quae respectu ad illum statum cruci tus sunt et mala et impedimenta. Probe consideranda est harum asseristionum ternio, luculentum enim exemplum praebet, qua ratione philosephi Mulianimedant, vanam ineptamque futurae felicitatis descriptionem, quam ad vulgi spem atque notionem attemperatam promisit Mu-hammedes, cinendauerint, et cum philosoplita in concordiam redegerint.

Quamuis in hoc Thophaili ratiocinio fit ανακολουΘo, quod cum placitis theologiae Multammedicae conciliari nequit. Ait enim, in perpetuo cruciatu. animam quae Dei visione aliquando potita sed auersa est ab eo,

Cum a morte e corpore iuberetur exire, torqueri, permansuramque interudum in eo in aeternum. At si Multamine lismi praecepta constitimus. illis tantum hoc accidit . qui Deum negant, et nunquam eum agnoue. runt. Talia plura in hoo commentaxio philosophico obseruare liceret, nisi breuitatis studium nos cogeret, ea Lectoris attentioni et iudicio permittere, contentos uno eκemplo hoc loco eum monuisse. XCVI. Omnia animalium genera praeter hominem in acquirendis sibi alimentis occupantur , et explendis corporis desideriis detenti, ad exitum usque e vita dctinentur: quod manifestum facit, ea ens illud summum non cognoscere, nec ipsius desiderio teneri. vel ipsius notitiam sibi acquirere, idque cum de animalibus statuendum sit, aequius est, ut de plantis statuatur . Et hic quoque sine centura non dimittendus est philosophus Arabs: non urgebimus, scipponere eum, non vero probareitatum illum animalium brutum, sed concedemus, quod non absurde p stulat: ipse sibi contradicit, et eκ principiis supra positis totius ratiocinutiexus subrui potest. Dixerat enim supra assertione sexta: spiritum diuinum cuius particeps homo laetus est, omnibus creaturis infundi, et tantum vestigia cius non apparere ob debitae dispositionis in iis desectum, in quibusdam conspicuam admodum esse eius impressionem et haec esse varia animalium genera. Haec itaque si spiritus diuinitus impressi vestiagia produnt, idque puer sere iam obseruauit Hai Eta Yookdan, cur non adultus

203쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. I9t

adultus et omnibus philosophiae mysteriis diuinitus initiatus idem in animalibus vidit, eaque bruta ratione nullum impressionis illius signum edere dixit 3 Verum saepius hac ratione labitur Thophail.

X C VII. Cum videamus stellas earumque sphaeras motus hahere dinatos, cunctasque rite disposito cursu circuinferri, este etiam pellucis das et splendentes, nec ulli corruptioni aut alterationi obnoxias, merito

inde subnascitur suspicio, hine ipsis praeter corpora sua essentias, quae

cognoscant ens illud necessario existens, easque animae nostrae esse simiales, ct neque corpora esse, neque corporibus insitas ' Iam cκ terra in eoelum translatus philosophus αυ-οδλατος intelligentias sphaerarum motrices, quas ab Aristotele, is a Platone, Plato a barbaris acceperat, demonstrare satagit, ratione allata vetustissima quidem et decantata, sed tali, quae infirmior vix esse queat. Qua de re hoc loco: Lectorem altius cogitare iubemus, ut ineptam physiologiae Peripateticae indolem ex loco hoc satis luculento non tam cognoscat, quam palpet manibus. X C VIII. Corpora, quae in mundo generabili aut corruptibili sunt, alia sunt,quorum essentiae ratio constat ex una aliqua forma notioni co porcitatis superaddita, qualia sunt quatuor elementa: alia autem, quorum ratio essentialis e paucioribus formis constat, quaeque ideo pauciores habent actiones, et longiorem a vita distantiam : quod autem forma

plane destituitur, ei nulla inest ad citam via, sed est in statu simili priuationi: illius autem, cuius rationis essentialis subsistentia e pluribus sormis constat, plures sunt actiones et paratior ad vitae statum introitus: quod si ita dilponeretur forma ipsa, ut nulla esset ratio ipsam separandia materia, Cui propria erat, tum vita eius maxime manifesta est stabilis ac uiuitia: illud autem quod omni forma destituitur est ἴλη , priuationi suntlis , sine vita; quod per unam formam subsistit, sunt quatuor elememta, quae debilem vitam habent, ob unam tantum sermana, qua uno tam tum motu moventur, plantae vero Vita sortiori gaudent, et his animalia LXCIX. Cum inter ea composita sit, in quo non dominetur unius alicuius elementi natura, tune omnia aequalis temperamenti in eo sunt, et paris Uirtutis, ita ut unum alterius vires non retundat, sed agant in se inuicem aequali actione. Et quanto maior est illa aequalitas, et perfectior, tanto meliorem et persectiorem habet vitam.

C. Cum itaque spiritus animalis, cuius sedes est in corde , sit m Nime aequalis temperaturae, est enim terra et aqua subtilior, igne vero et aere crassior ideo rationem medii obtinet, nulli elementorum contrarii, atque ita ad formam, quae animal constituit, disponitur, sicque dispositionein quoque habet ad persectissimam vitam in mundo generabili et corruptibili: recteque inde concluditur, similem eum esse corporibus illis coelestibus, quorum formis nihil est contrarium . .

CI. Est

204쪽

PERIOD. IL PARS L LIB. III. CAP. II.

CI. Est itaque homo animal spiritu constans aequalis temperaturae, simile omnibus corporibus coelestibus, specieque di trium ab omnibus. animalium speciebus , et in alium siuem creatuin, ct ad magnum qui , destinatum: est enim vilior eius pars, corporea omnium simillinia Corporibus coelestibus, optima autem eius pars est res illa, per quam cognoscitens illud necessario existens, diuiuuinque quid est, quod non mutetur, nec ei corporeum quicquam attrihui possit, nec eius notitia acquiratur,

nisi per se ipsum, quodque iit cognitio et scientia, et scibile, neque in ii sum quolibet diuersum quid sit

CII. Cum itaque corporibus coelestibus senilis homo sit, necessarium est, ut illis assimiletur, et ipsorum actiones imitetur, et eorum qualitates induat. Quin cum iunilis fit enti illi necessario existenti, eo quod separatus est ab attributis corporis, muneris quoque sui esse reputare debet, ut acquirere tibi laboret proprietates eius, quacunque possit ratione, et ipsius qualitates inducre, utque ipsius actiones imitetur, et se dulus sit in promouenda eius voluntate, et res suas ipse committat, et in omnibus decretis eius ex animo acquiescat, atque iis gaudeat, licet cor pus amigat, ipsique noceat, vel corpoream quoque partem Omuin perdat '. CIII. In parte viliori refert homo alias animalium species , qui, est ex inundo generabili et corruptibili, eaque varias rerum sensibilium species ab eo exigit, veluti cibum, potum et coniugium Nec hoc ei mrpus frustra creatuin est, nul loque fine coniunctum, itaque incumbit illi, .ut ei prospiciat, illudque rite conseruet. Quae cura praestari non potest, nisi peractionem aliquam, quae respondeat actionibus aliorum

animantium

CIV. Actiones autem illae triplicem prae se serunt respectum, vel ad irrationalia animalia, vel ad corpora coelestia, vel ad ens necessario enustetis. Prima actio necessaria est, prolater corpus crassum, secuncta IF pter spiritum animalem in corde sedentem qui est principium totius co poris eiusque facultatum, tertia propter ipsillimam suam esseruiam , quaens illud summum cognoscit. C V. Felicitas autem hominis et immunitas a miseria collocatur ita perpetua visione entis illius necessario exulantis, adeo vi in eo statu sit, ut se ab eo ne ad nictum Muli a ietati

C VI. Per primam eκ modo dictis actionem nihil quidem acquiri homo visionis huius, sed potius distrahitur et impeditur, cum in rebus lensibilibus versetur, quae velum aliquod sunt liuic viliolii interpositum f; opus

205쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. m

opus tamen' ea est assimilationis actione ad conseruandum spiritum animalem , per quem secunda assimilatio acquiritur, o. hoe modo patet eam

necessariarn esse, licet nova non Carear.

. C VII. Secunda autem actionis consormitate acquiritur magna quirudem visionis portio, sed visio interim talis, cui ineli mixtura, qua, qui ita videt, suam etiam essentiam una intelliget, et ad ipsam respiciat. CVIII. Tertia autem consorinitate integra aequiritur Uisio, et sincera attentio nullum quocunque modo respeetiim habens ψili ad ens illud negessario existens, abest enim ab eo sua essentia, evanescit, et fit tamquam nihil, ut omnes aliae essentiae praeter illius unius Ueri, magni excelli et potentis. Caput hoc cardoque totius philosophiae mytticae est, quam hoc libro explicare aggressus est Thophail, et cui praecepta Arustotelicae physiologiae astute satis adaptauerat. Cum autem vulgi relugio, qualem Commendauerat Multamine ics, eidem fini non minore calluditate applicanda esset, eaque iamprimis cirrsum illum religiosum circa

Crabam in itinere migioso postularet, egregie scopo suo inseruire seponse credidit philosophus Arabs, si philosophum suum ad hoc ipsum exedicitium suscipiendum instrueret. Ita enim raptis vehementiori agitati ne spiritibus animalibus probe videbat ire, ut extraordinaria commoti ne inflammata imaginatio miram vilionem ciatis sui ni, quam affectabat, referret. Ut itaque huic scopo velificaret, secundam philosopho suo ii iunxit actionem, quae circularem siderum cursum imitandum postulabat. Qua de re consulenda et conserenda sunt, quae alio loco iam de hoc cursu dicemus. Eκ his sequentia facile intelligi possunLCIX. Vt itaque finis hic obtineatur, nulla alia primi generis actio suscipienda est, nisi quam postulat necessitas , ad spiritus animalis eo

seruationem: nempe rescetio nutrimenti, et defensio ab iniuria aeris et noxiorum animalium, Iimitesque victui aliisque necessariis ponendi sunt circa qualitatem et quantitatem c. CX. Edendum autem est, quo sumto non magna oriatim aduersus operationem Creatoris oppositio, v. g. pulpa in fructibus matura, quorum tamen semina proficienda sunt in locetim iecundum et germinationi aptum; tantumque edendum quantum fami explendae susticiat, nec m- petendus estis, donee infirmitas actiones reliquas impediens moneat qCX I. Vt actionum sepundi generis consorinitas cum corporibus CG testibus ohtineatur, attrihuta horum eκpendenda sunt, quac triplicia sunt, nempe respectit inferiorum calor, iure, rarefactio primi generis; res ciusui splendor, puritas, pellucida conditio, motus circularis Cirm centrum, se eundi generis; respectu entis supremi visio perpetua et inmitiua, n-- quam ab eo auersa, et perpetuum in peragenda eius voluntate obsequium, motusque ex ipsius voluntate et potentia, tertii generis .

C XII.

206쪽

CXII. Haec tria attributorum corporum coelestium genera ita hoωmini visionem Dei inbelanti imitanda sunt, ut quoad primum genus ita se comparet, Vt nullam plantam vel animal re aliqua carere, vel damno assici patiatur, sed illud remoueat; et quaecunque posset in perfectionis suae statu conseruet; quoad secundum genus, ut se in perpetua mundit conseruet, sordesque frequentibus abluitionibus tollat, ungues dentesquoe repurget, et abditas quoque corporis partes puras habeat; vestesque saepe mundet, ut splendore semper fiat corporibus coelestibus silmilior: laepe

quoque motum Circularem imitetur, variis circuitionibus, incessu circulari, cursuque et Circumrotatione, donec ipsum occupet vertigo ν. Clavem haee

assertio porrigit ad intelligenda sint lausi mi Muhammedant mysteria, et

illustrandam eam, quam supra dedimus, obseruationem . ac recte tenenda ea, quae infra de morali Muhaminedanorum doctrina hisque ceremoniis

dicemus. Ex his enim patet, philosophos ritibus e veteri superstitione retentis et colores quaesiuisse philosophicos et ad Enthusiasmum late in

Oriente regnantem eos transtulisse. Multammedanum itaque Vockd

nidem suum hic format Thophall, sed philosophicis coloribus. Qui

annon pessimum fucum redoleant, Lectoris arbitrio relinquimus. C XIII. Quoad tertium vero genus assimilatio hominis visionem Dei assectantis in eo sita esse debet, ut cogitationes suas in ens illud necessario existens defigat, et i im a se amoliatur omnium rerum sensibilium impedimenta, et oculos claudat, et vires suas obturet, et summis viribus ab imaginatione sectanda se cohibeat, et quantum potest Connitatur, ut nihil praeter ipsum cogitet, neque aliquia cum eo admittat, hoc autem circumrotando se promouere studeat. CXIV. Ita rapide se multoties circumagendo set, ut omnia senta hilia protinus evanescant, et phantasia reliquaeque lacultates languescant, et essentia actio a corpore remota inualescat, fiatque pura cogitatio, qua percipiatur ens illud necessario existens; eκ quo tamcn statu deinde cor poreae facultates ad pristina munera redeunt. CX V. Ad consequendam assimilationem entis supremi, tum ad a tributa assirmativa tum ad negativa respiciendum est. Illa a multiplic, late prorsus abhorrent, idemque sunt cum essentia entis illius et ipsissima essentia : cum itaque homo essentiam Dei cognoscit, sinitii etiam omnigelus attributa cognoscit. His vero attributa negativa, quae priuati nem abiiciunt, inseruiunt. Abiicienda itaque omnia corporeitatis attri-huta ab essentia hominis, et ab omni corporea actione abstinendunt, quieteque sedendum in imo speluncae, capite inclinato , oculis demissis, auertendusque animus a rebus sensibilibus omnibus, repellendae imagianes phantasiae, et eousque procedendum, ut per plures dies non sumatur victus, et cogitatione excidant omnes essentiae: humo ipsa tandem

207쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. 19s

hominis essentia et evanescat, et totus siti in visione i ista veri illius entis, ablatis omnibus formis spiritualibus et corporalibus et sibi subductis: nihilque remaneat, nisi ens illud unum, verum, eriistentiae permanentis, et verba eius intelligat, et vocem ipsius audiat, et id videat percipiatque, quod neque oculus vidit, neque auris audiuit, neque descendit in cor hominis . Ecce vero Leetor, totius philosophiae Orientaliis scopum finemque, Enthusiasmum hune eκ Aristotelicae philosophiae principiis deritiatum, et in Lyceum translatum. Nihil enim tale cogitabat Lristoteles. Ast cum Platonici recentiores Aristotelem cum principis illis fanaticis, quae eκ Orientali philosophia receperant, conciliaret, imitati Arabes paradoxum philosophorum genus, eundem tuae physiologiae suriem sibi constituerunt, aleque populares se religionis Multamine lanae notiones emendare posse sperarunt. Hincque eandem obtigisse Vocta

danidi suo vel potius sibi ipsi felicitatem iactat Diophail, quam habuisse

Plotinum gloriatus est Porphyrius. Quod cum ab omni rationis usu a horreat, mirum non est, in uisse Thophailum, eius descriptionem hoc Ioco expectandam non esse. Qum fructus autem haec philosophia fanatica habeat, sequentia docebianti CXVI. In tali visionis statu constitutus comprehendit, se non ha- hero essentiam ab essentia veri illius discrepantem, neque este essentiam omnino ullam praeter essentiam veri illius, illam autem esse tanquam lumen solis. quod in corpora densa incidit, quodque in illis apparere videmus, quod a sole tantum est, ct per corporis praesentiam non minuitur, sed si aptum est, recipitur .

CXVII. Apud quem itaque est scientia essentiae illius, apud eum

est quoque ipsa essentia; et secundum hane sententiam omnes essentiae a materia separatae, quae notitiam habent illius verae essentiae, non multae sunt, sed unum quid. Multum enim et paucum, multiplicitas et collectio et separatio sunt ex attributis corporum, quae non cadere possunt in estentias simplices, cum multiplicitas in compositis tantum noti nihils materiae mixtae locum habeat '. Totum his in assertionibus se

pandit impietatis mysterium, quod in Enthusiasmo philosophiae istius mysticae latet, quamuis mediocriter attento pateat, Tophailum varia et ambigua unius et multi acceptione physica et metaphysica, quae Eleati eos quoque decepit, falsum esse. Non hoc totum ita tegere potuit philosophus Arabs, ut non deprehendi queat. Fingit enim ', libi aliquem ex vesi)ertilionibus illis quorum oculos scit perstriligit, se ui stultitiae suae

catena mollentem, et dicentem; eum subtilitate sua modum excedere, et ita se semouere a statu hominum intelligentium et rationem intelligibulium abli cre, id est, criterio veritatis omnis destitui, dareque sine sensulto iam atque Verba. Huic non rationes Opponit, sed multa tantum certa sub relatione unum esse, satis ambigue et praeter rem monet, et inde, Bb a ad

208쪽

PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. II.

96 ad mundum diuinum prouocat, testatus de eo nihil dici posse , quibus

assuetae sint aures noltrae, quin secus, ac debet, coniiciamus de iis rebus, nec notum esse id cuiquam, niti qui vidit, nec veram eius rationem percipi posse, nisi ab eo, qui assecutus est. Concedere se, quod intelliget

tium naturam transgressi is sit, et rationem abiecerit, et hominem cum sua intelligentia dimiserit, quod iacultas illa rationalis rerum tantum sensibilium indiuidua contempletur, et inde notionem uniuersalem indaget: haec vero facultas super haec omnia sit; necesse itaque esse, ut qui si Mici asserto aures obturet, ad coetum suum, mundana tantum Contemplantem redeat, de altero mundo non sollicitus. Quae cantilena dudum iam a tota sanaticorum, philosophorum cohorte decantata illud κρησφυ- τήνον est, ad quod omnes illi et olim se tanquam ad sacram anchoram reis Ceperunt, et hodie quoque recipiunt, qui eiurata rationis omnis regula

ineptissima imaginationis sine sensu delirantis soliania pro diuinis nobis obtrudunt veritatibus. Qui dum ea nobis Criteria denegant, quae ad veri falsique discrimina determinanda optimus nobis creator largitus est, quaeque nec sanctissima diuinae veritatis denegat reuelatio, suis delirius, non minus quam labricitantes, permittendi sunt, id unum, quod ad hunc proprie locum pertinent, monendi, ut desinant plutosophiam i

ctare, ne desii pere et insanire cum ratione vidcantur. Verum liace paucis, et instar σις οὐ φαρμάκου inter tot Minnia hominis Muli me lani

philosophiae praesidio ad istas impietates in Deum iniurias delapsi monemus. lam reliqua quoque audienda sunt. CXVIII. Sphaera suprema, ultra quam est nullum corpus, habet

essentiam a materia immunem, quae non est essentia unius illius veri, ne

rue ipsa illa sphaera, neque tamen quid ab ipsis diuersum, sed est tanquam.

cilis estigies, quae in speculo aliquo polito apparet. Hic sphaerae splendor et pulchritudo maior est omni linguae potentia et vole, summusque gradus gaudii et voluptatis, quae ex visione illius gloriosae essentiae orbtur . Vides Lector, lumen illud diuinum supram undanum, supra tibi in historia philosophiae orientalis, Alexandrinae et Cabbalisticae ena ratum, id quod fidem facit Thophallo in nraelatione iactanti, haec mysteria non eκ philosophia Aristotelica sed Orientali desumta esse, quamuis systemati Peripatetico adaptata sint. CXIX. Unicuique sphaerae coelesti adest essentia separata a materia omni, quae non est ex prioribus essentiis, neque ab iis diuersa, sed velut solis estigies in speculum reflcra, ordine iuxta dispositionem sphaerarum digesto : eaque plena est voluptatis gaudii et decori, idque usque ad lunae sphaeram, lumine illo semper magis, licet sine i in persectione, diminuto. Et huius essentiae Da ticula ipsa hominis essentia φ. Et hoc quoque assertunt ex systeinate Orientalium emaiiativo desumtum ad Peripateticas sphaeras ἐκοιν ἄκι, applicatur a Thophallo.

209쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC.

CXX. Multae tales sunt essentiae, eodem gradu decorae, quae et multae sunt et unum. Multae quoque sunt a materia separatae, quae sunt tanquam specula rubiginosa, sordibus obducta, quae illis politis speculis terga obvertunt, quae innumeris doloribus assiciuntur, et poenarum cortinis circumdatae sunt, aliae quoque essentiae sunt, quae cruciantur, apparent, et iterum evanescunt , connectuntur et dissoluuntur,s lenae turbis et inflationibus et destrivstionibus etc. Facile subolehit .ectori, unde haec acceperint mystici Arahum, reco danti infelices spruritus et daemonia Platonicorum, et Κlippoth siue cortices Cabbalistarum; Iae iterum docent, haec dogmata in Peripateticismum intrusa esse. bliuiscitur tamen Thophail eorum prius demonstrare existentiam, sine dubio quod eam ex physiologia Aristotelica derivare non posset. Ea enim

praeter intelligentias sphaerarum motrices alios spiritus ignorat, quod solum argumentum euiuuit, esse hoc dogma exotericum et barbaricum, siue orientale. CX XI. Essentiae diuinae et spiritus heroici omnes a corporibus immunes sunt, usque quae ea consequuntur, nec ulla est illis cum iis comnexio vel dependentia, ut perinde sit virum eorum auferantur corpora vel maneant: eorum autem connexio et dependentia eli ab essentia viii us veri illius entis necessario existentis, quod est primum eorum, eorum que principium, et caussa, quae et exilleluiam et durationem iis tribuit,

iisque perpetuitatem suppeditat: neque corporibus indigent, sed illis ii digent corpora Adeo manifeste hoe Platonicos recentiores sapit, ut ipsa sere verba Iambliciti reserat. Nihil enim de mundo intelligibili praeter intelligentias sphaerarum habet Lyceum.. C X XII. Licet mundus sensibilis mundum diuinum tanquam ipsus

umbra sequatur, et mundus diuinus ea non indigeat, tamen ipsius ablationem supponere absurdum est, quoniam sequitur mundum diuinum. Eius ita corruptio in eo consistit, ut mutetur, non ut in priuationem penitus abeat .

CXXIII. Quo saepius hic intuitionis labor studiumque repetitur, eo minor erit et facilior, quoque diuturnior est, eo magis iit, ut eum statum pro libitu quis assequi possit: donec liberatus a corpore volupi

ii illi totus vacare queat, nec unquam ob necessitatem Corporis auocetur

CX XIV. Mystica haec scientia latet in arcanis legis Corani

sibus, conuenitque ratio cum traditione, quae ex his interpretationis i cem accipit . Ad Muhammedanam fidem roborandam iam accedens Thophail, in eo est, ut eius summam sub cortice ineptissimorum praeceptorum haec sublimia mysteria comprehendere doceat, sicque Multati medem Peripateticis et orientalibus philosophis tacite annumeret. Quam insulse et inepte, pueri palpabunt. Nihil enim sabularum Muhammed narum est, quod non ad haec mysteria pertinere contendat. Qua rati

210쪽

198 PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

ne illustri exemplo docet, superstitionem plebeiam, et hypocrisin mediante pseudo philosophia cum Enthusiasnio et Deilhao poste ingenioin

Commento coniungi.C X X V. Caussa cur nuntius Dei, Multammedes a perspicua harum rerum explicatione abstinuit et parabolis usus est, adeo ut homines magna ex parte eo deuenirent, ut corpoream sibi de uno vero notionem singerent, quaerenda est, in desectu ingenuitatis eorum, et auersione amandato eius vCXXVI. Frustra imperito vulgus haec mysteria eXplicantur, quo magis id facies, eo magis sapientiam perhorrescent, Pt inimicitiam augebunt, eo quod cupiditates suas sibi in Deum asciscunt, et pro cultus obiecto habent; neo quicquam prodest correptio', quam ut pertinacius Procedant CXXVII. Sussieit itaque, his vitae hunc mundum respicientis o dinem et praecepta praescribere, ne in hae vita alius alium iniuria assiciat. Pauli enim ad vitam futuram perueniunt, videlicet illi, qui credunt ' Ita vero se egregium hypocritam et turpem plailosophastrum in

fine libri ostendit Thophail.

XVIII. Hactenus de naturali inter Arahes philosophia tractaui-' mus, sequitur moralis, quam haec quoque gens non neglexit. Eam v ro ante Muhammedis tempora praeter sententias illas morales, quibus more poetarum carmina sua consperiit, nihil habuisse, quod aliquam phialo phiam moralem, vel rationalem quoque cultus diuini laetem referret,cκ iis liquet, quae supra de theologia Arabum et superstitione rabiorum fuse disseruimus. Et emendasse quidem hac in parte gentis suae ignorantiam et harbariem Multammedes sebi visus cst : ea quod sublata idolola. tria cultuque astrorum, ad seruiendum uni Deo creatori inentemque ad eum solum dirigendam Amimm nationem adduxi t. Verum inanem hanc esse iactantiam, nec praestitisse pseudo - prophetam aliquid, quod rationalem colendi Numinis viam demonstrarer, moresque atque auim hominum ita emendaret, ut verae felicitatis in hae et sutura vita fierent Oompotos, pra iam obseruauimus. Quamuis eni in sun lamenta, quibus omnis doctrina moralis recte superstruitur, magno studio confirmauerit, nempe esse Deum unum atque lalum, clusque gloriam ab hominibus ubique respiciendam esse, liabere animos hominum immortalitatem , et futuram expectare bene maleque factorum vel renumerationem, vel po nam; tantum tamen abest, ut his columnis fulserit nouum testis suae aedificium modo sensuque philosophico, ut potius praestantillimas verit ira laede corruperit, et cupiditatum, quae in transuersum agere homines Mient, frena vehementer laxaverit, partim futurae. selicitatis spem ad corporeas atque sensitates voluptates resereiado, partim paucis articulis, iisque

SEARCH

MENU NAVIGATION