Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. my

. XXXVII. Sine auro neminem cogere potes, si vero aurum habueris, nulla vi opus erit. XXXVIII. Avaritia sapientis occoecat oculum, ipsaque habendi libido auem piscemque in laqueum trahi LXXXIX. Si pugnae tempestatem videris, moderatus esto: animi enim facilitas certaminis portam Claudit. Facilem te praelia, ubicunque pertinaciam videris : ensis enim acutus molle sericum non secat. Linguae suauitate, gratia et beneuolentia, ipsum elephantem uno pilo ducere potes. XL. Cuiuscunque animum offenderis semel, etsi postea centum illi beneficia contuleris, a vindieta unius illius iniuriae securus esse nolito. Sagitta quidem eximitur vulneri, sed acceptae iniuriae memoria in antianio altissime residet. XLI. Nunquam a serpente consedi securus, ex quo prauum sciui illius morem ; serpentis veneno Peius est venenum dentis inimici, qui inmortalium conspectu amicus apparet.

XLII. Fortis inopum manus est ligata, leoninaeque ogulae fractae. XI III. Quamuis praeter bona a Deo concessa nemo quid comedere possit. non tamen in illis acquirendis pigritiam monstrare decet. XLIV. Quandoque accidere solet, ut viri etiam prudentissimi salubre non succedat consilium. Quandoque fieri solet, ut et nescius puer haud intentus sagitta scopum seriat. XLV. Quicunque sibi mendicandi portam aperuerit, aci mortem

usque semper indigus erit. Auaritiam Gesere, atque regnato : ceruia enim auaritiae expers, altissime surgit. XLVI. In cuiuscunque conuietu fueris, necessum est, vi in illiusseruitium assurgas. Auris esse potest sine tympreo, visus sine hortorum delitiis, sine rosa viget olfactus, sine puluinari somnua capitur, supposito

capiti saxo. Si desuerit amica tecum euhans, tua te manus amplecti potest. Sed venter iste ignauus tot intestinorum voluminibus intortus vacuus

ringitur, et nillilo placari nescit. Caput quartum, taciturnitatis commoda enumerat his regulis: I. Taciturnitas ideo se commendat, quia ut plurimum in sermone et bona et mala disseruntur, inimicoruinque studium nonnis mala captat. II. Inimicis propriam ne dicas miseriam, illi enim Verbis precantur, interea factum gaudent. III. Tacenda saepe ea sunt, quae scimus, ne locuti interrogemur ea;

quae cum pudore nescimus. IV. Quemcunque Corano atque traditionibus superare non potes, illi non respondendo satis responsum erit. V. Inter duos sapientes neque simultas neque Certamen oritur; neque

sapiens homini vili atque socordi obnititur. Insipiens si aspera diκerit, sapiens dulcedine singulari animum eius placat. Duo sapientes ne capil-

242쪽

diao PERIOD. IL PARS I. LIB. III. CAP. II.

lam quidem disrumpunt, atque eodem modo se res habet inter perfunacem et mitem, si vero uterque suerit insipiens, etiam serream catenam

VI. Verbum etsi animum deuinciat dulceque sit, mereaturque, vet nitudinis splendorisque loco dicatur, si semel tamen dixeris, dictum ne repetas. Dulcia enim semel Comedisse, satis eriti VII. Nemo propriam latetur socordiam, nisi qui, alio loquente, or clioneque nondum finita, orationem orditur. Virtute, iudicio, ingeni que praeditus verbum non laeerit, nisi silentium viderit. VIII. Non quaevis dixerit sapiens, quae schaerit , neque decet elim nando regis arcana de proprio capite ludere. IX. Graue sapienti est consortium amicorum, qui prauos sibi mores virtutem esse praedicant: hostis enim est Ele tinpudens atque frontis peris frictae , quamdiu non eius ostenderit quoque vitia. X. Vocum absurdissima est voκ annLCaput quinitam, amoris et iuuentutis mores ita eκponit: I. Cuicunque rex fautor suerit benignus, etsi omnia mala patrauerit,

tamen placebit. Illum vero quem rex reiecerit, nemo eκ tota aula amice

tractauerit. Caussa haec est cur reges unum puerum praeserant reliquis aeque formosis. l. Amicitiam dum lateris, semitii spem emas, amantis enim et amat beneficii domini et serui nomen tollitur. III. Dominus cum mancipio forma praestanti si risum et risum in stutuerit, ne mirum videatur, si perinde ac dominus, se molle et tenerum praestiterit, dominus vero mancipii instar eris mollitiem tulerit. IV. Quocunque amoris rex pertigerit, illi ingens seuerae pietatis robur resistere nequit. Incorruptus quomodonam vixerit miser, qui ad collum usque in vitiorum lutum est prolapsus pC Viri sortes robore et virtute hostes interficiunt, formosi vero amicos. H. Etsi tu septem Corani partes memoria recensere possis, amore si uertis captus, ne alphabetum quidem noueris. VII. Inimici oculo virtus vitium esse videtur; si vero unam habueris virtutem, et vitia septuaginta, amicus non nisi unam illam videt virtutem.

VIII. Amor et desiiseri uin praestat fastidio.

IX. Animum cruciatui exponere facilius est, quam oculum a comtemplatione rei amatae abstrahere. X. Amiciis ab amico minime abstinet. XL Cones usus cum sormosa puella, fauentibus circumstantiis omniis bus, etiamsi ab illa incorruptus manserit, a malc licentium tamen calumniis Hon erit incorruptus. Liber enim a malo affectu, non tamen a maligna suspicantium calumnia litar est, nec proteruam mortalium linguam Compescere potesti XII. Quam

243쪽

XII. Quantum sapiens insipientem sugere solet, centies tanto inmplens sapientem horret. XIII. Oportet mille amicorum amicitias reseindi, ne unum inimia cum tuum videas XIV. Loquitor hominibus ad captum suum. XV. Non decet animum ulli rei, aut homini, mancipare, quiae anumum ab illo reuocare res est imprimis dissicilis. XVI, Reges dura et aspera quidem verba palam dilunt, interea tamen clam pacem expetunt. Vua recens et immatura saporem habet ace bum, unum atque alterum diem exsecta, donec dula cat. XVII. Non licet ob quodvis dicturn controuersiam mouere, atque magnatum crimina vituperare crimen est. XVIIL Ille qui pudorem suum prostituerit, quid curat pudorem alienum 3 Saepe accidit, ut bonum nomen quinquaginta annorum Vnum nomen insanie prosternat. 3XIX. Duae res in primen praecipitant, fortuna mala et ingenium debile. XX. Quid tum latroni profuerit, a surto resipiscere, cum scalas suis periori tabulato applicare non possit 3 Procero dicas, ut fructibus manu decerpendis abstineat, quia paruulus pcr se manum in ramos protendere nequit. XXI. Omnes proprii dedecoris baiules sumus, proinde aliena vitiane vituperetis. Nam qui proprium naeuum cernit, aliorum naeuum nunquam vituperat. XXII. Amoris historiam ex isto infido homine non disce, qui calamitatis tempore amicitiae obliuiscitur

Caput sextum, in enarranda senectutis imbecillitate occupatur,

haecque praecepta moralia spargit: I. Nonne vides, quantam homo patiatur miseriam, cum unum tam tum ori illius exemerint dentem y Aeltima ex eo, qualenam illud possit esse momentum, quando eκ corpore tota migrauerit anima. II. Temperamentum persectissimum non fidem aeternitati, saeuiias usque morbus non argumentum mortis facit. III: Cum temperamenti aequilibrio declarauerit natura, neque amu- letum neque temperamentum eam restituere potest.

IV. Noli aliquid honi sperare a lusciniis iuuenibus quae singulis

momentis singulis rosis irreptantes modulantur. V. Senes ex rectae rationis virtutisque instituto, non ex iuuenilis insaniae arbitrio vitam agunt. VI. Tu meliorem quaeras ducem, inirentumque magno in pretio habeas, alioquin cum tibi simili tempus perdideris. VII. Puellae lateri astixa sagitta satius est, quain senere. VIII. Si qua semina a mariti latere surrexerit pertaesa, multum mali contentionisque in aedibus illis orietur. ' i

244쪽

PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. IL

32 IX. Ire et subinde quiescere satius est quam currere et descere. X. Pellinare noli, et patientiam duce; equus Arabicus duos cursiis . citissimo pede facit, mulus vero paulatim incedendo dies noctesque pergit. XI. Cum senium contraxeris, puerilibus abstine; iocos illecebra que iuuenibus relinque; adolescentium iocos a senibus requirere noli: non enim in alueum refluit aqua semel elapsa. XII. Si paruitatis suae temporis meminissent iuuenes, quando misertimpotentesque in sinu matris iacuere, eo illi die non facerent iniuriam, quo hi sunt leones illa anicula. XIII. O quam pessime Deo seruirent, precesque landerent mort les, si precum cultusque pars in erogando aere consisteret. Caput septimum, disciplinam bonosque mores ita instruit: I. Si natura aliquis fuerit capax, disciplinam illo fructum edit: Nunquam vero honum fecerit politor serrum, quod natura prauum suerit. Astatium Christi eis Meccam duxerint, inde reuersus tamen asinus erit. II. Artificium discite; in huius mundi diuitiis potentiaque nulla ponenda elt fiducia. Dignationes enim extra urbis poriam te in non peregrinantur. Aurum atque argentum in itinere periculosum: aut praedo illud uniuersum abstulerit, aut dominus ipse paulatim id consums rit. Ars autem sons est perennis stabilisque, atque artifex quamuis diuitias suas amiserit, nihil prorsus est periculi et moeroris: quia ars ipsa dia uitiae sunt. Artifex praeterea, quocunque tuerit, honorem inuenit. III. Patriam haereditatem h volueris, patriam scientiam disce. P tris enim opes decem dierum spatio absumi possunt.

sunt grati omnibus, praecipue vero regibus: regum cnim meta dictaquet,er I ulgus omnino feruntur, vulgi Vero dicta laetaque idem pretium non labent. Proinde in excolendis regiae stirpis magnatumque moribus in ius asserendum est studium, quam ceteris plebeiis.

tus cum fuerit, sine Virtute erit.

luserint. Seueritas enim praeceptoris, praestat amori patris.

turbare, sapientum iudicio repugnat.

quid refert p

in quovis 1aκo aurum argentumque latet. Ita et dispar ingeniorum ratio.. XI. Si mortalium animi, ut opibus, ita opum datori essent aflixi, ipsos etiam angelos antecellerent.

XII. Tui Dissiligod bi Corale

245쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. απ

XII. Tui non est oblitus magnus ille Deus illo momento , quando

gutta suisti sepulta atque sensus opem. Dedit tibi animam, rationem, naturam et intellectum, sormam, linguam, iudicium, mentem atque ingenium. Decem tibi digitos in manibus ordine digessit, duo braclita humeris tuis iunxit: iamne primum opinaris o ignobilis ignavaque animal quod vel unum diem tui immemor est e velit 3 XIII. In extremo iudicio rogaberis, quid sis pietate Iucratus; non, quo sanguine ortus fueris. Id eli rogabore : opus tuum quodnam non vero: quisnam pater tuus λXIV. Quicunque auctori vitae suae beneuolentia non responderit,

nunquam aeceptus felixque erit.

XV. Gravidae seminae si partus tempore serpentem fuerint enixae, illud praestat, prudentum iudicio, quam si contumaces filios pepererint. XVI. Vnum certum Ferumque pubertatis signum est: si quis v Iuntati potius diuinae, quam corporis deliciis illecebrarumque stimulis

obsecutus fuerit. XVII. Humanitas in liberalitate et heneuolentia consistit: ne arbitreris illud corporeum simulacrum tantum hominem esse ; virtute opus. est, simulacrum enim pingi potest in aedium parietibus eκ minio et aem-stine. Huius mundi opes acquirere non est virtus, sed alicuius animum

tibi deuincire, si potes, ea virtus est. XVIII. Verbum nisi praeclarum heneque dictum sciueris, ne dicitor.

illudque, cuius non bonum suerit responsum, ne rogato. XIX. Quicunque magni momenti negotium imperito commiseriti. praeterquam quod damnum poenitentia eluit, prudentibus leui ingenii argumentum quoque praebet. ιXX. Servo tuo ne pertinaciter irascaris, illumque ne amigas, animumque eius ne perstringas: ipsum enim decem sorte drachmis comparasti, nequaquam tua potentia formasti. Illud iudicium, timor atque furor quousque tandem p Te enim ipso malor est dominus. XXI. Seruo, qui tuo obsequatur imperio, ne praeter morem irasca- .ris, atque succenseas; absurdum quippe videbitur in extremo iudicio, seruum esse liberum, dominum vero vinculis oneratum.

XXII. Grauia negotia viro committas experto, qui serocissimum etiam leonem restis laqueo subiiciat. . XXIII. Mors pauperum facilitas et quies est. . XXIV. Asinus cui leuius imponunt onus, in via lacilius iter facit: pauper, qui iniquae paupertatis molem toleraverit, iaciliori animo mortis fores accedere vitietur. Illi vero, qui in deliciis , illecebris , lux que vixerit, mori in his omnibus dubiuin minime est, quin acerbum sit. Tu omnino captiuum, qui vincula euasit, feliciorem scito, viro illustri, qui in vincula incidit.

246쪽

34PERIOD. II. PARS L LIB. III. CAP. I L

XXV. Inimicus, si beneficiis delinitus fuerit, amicus euadit: sed an

sectus, quanto magis illi indulseris, tanto vehementius tibi obnititur. XXVI. Homo angelizis moribus euadit, modicum comedendo, tu vero si quadrupedum instar voraveris, tabidi instar corruis. XXVII. Beneficorum in manu non est aurum: huius mundi vero diauitibus deest beneficentia. XXVIII. Diram nolui quietem habet ille, cuius proximi diei reditus Incerti fuerint: formica aestate colligit, ut hyberno tempore otiari possit. XXIX. otium in paupertate non datur, animusque compositus in egestate consistere nequiti XXX. Avaritiae vultum a mortalibus deflectas, si vir es, milleque granorum haerulas precatorias manibus ne verses, pauper enim iners non acquiescit, nisi illius paupertas tandem in fidei deseetionem desinat. XXXI. Venter et Venus sunt gemelli, unius scilicet corporis fratres, alter dum decumbit, altera stimulat. XXXII. Plerumque inopes innocentem et illibatum sinum crimini-hus polluunt, lamelicique panem raptant. XXXIII. In sanae non restat temperantiae virtus, paupertasque eo tinentiae habenas pietatis manui eripit. XXXIV. Quicunque pietate est ceteris minor, Opibus vero maior, specie quidem diues, reapse vero pauper est. XXXV. Mari argentum tum temporis ex humo in lucem prodit, quando ipse in humum abit. XXXVI. In eum, qui ingenio, beneuolentia, consilio atque prudemna destituitur, verissima sunt ianitoris verba: domi nemo est. XXXVII. Caueas tu, ne clypeum infacundi certamine proiicias; ille

enim praeter tUmidam eloquentiam, et mutuo quidem acceptam, nihil habet. Religioni scientiaeque omnes neruos intendas, magniloquus enim orator arma soribus praefixit, intra castellum vero neminem habet.

XXXVIII. Vbicunque rosa est, ibi est quoque spina : atque in Vino est capitis dolor. Ubi thesaurus defossus est, latet serpens, ubi exquisitus

io, crocodilus hominis vorator. Blandas huius mundi illecebras acem

bissimum sequitur fatum, ipsisque paradisi deliciis oblectus est multorum

obstaculorum murus. Inimici iniuriam ferre debet, qui amico frui v luerit, quia defossus thesaurus et serpens, rosa et spina, moeror et laetitia coniuncta sunt.

XXXIX. Reperiuntur inter diuites pii, qui beneficia a Deo sibi collata

agnoscunt, gratesque agunt: et improbi, qui ingratum animum produnt. Sic quoque inter pauperes patientia insignes impatientiaque turpes. XL. Deo minimo altissimoque propiores sunt diuites, qui moribus sunt pauperes, et pauperes, qui moribus studiisque diuites sunt. XLI. Diuitum princeps est ille, qui pauperum dolores moeroresque recipiat, pauperumque Optimus ille, qui ciuitum naeuos non tangat.

247쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. stas

XLII. Quicunque in Deum spem atque fiduciam collocauerit, illi Deus

satis est. XLIII. Ne huius orbis motum iniquitatis incuses, o pauper, intaicissimus quippe eris, si hoc modo obieris. Tu vero o diues dum animus manusque rerum arbitrium tenet, Comede et dona liberaliter, sic huius ab

teriusque vitae consors eris.

Caput octauum idque ultimum, eonuersandi virtutibus destinatum his splendet monitis: I. Diuitiae mitigandis vitae humanae molestiis datae sunt, non vero vita coaceruandis diuitiarum cumulis. II. Felix est ille, qui comedit et seminauit; infelix ille, qui obiit et reliquit. III. Si sevi volueris huius mundi opibus, benefacito mortalibu' quemadmodum benefecit tibi Deus. IV. Liberaliter benefacito, nee beneficium exprobrato, ut beneficit

fructus ad te certo redeat.

V. Noli tu gloriari, quod ministerium praestas Regi: quin gloriam esse eκistima, quod ille te suo dignatur seruitio.

VI. Duo mortalium genera inanes labores subeUnt, atque in vanum nituntur: Ille qui quaestum facit, et non comedit: atque ille, qui scientiam discit, et actiones illi consentaneas non edit. VII. Scientiam quanto magis eκcolueris, cum sine piis operibus fueris, tanto magis insipiens eris. VIII. Scientia traetandae conseruandaeque religioni est, non vero absumendis huius mundi opibus. IX. Sapiens temperatae piaeque vitae eκpers, coecus est, iacem serens, aliosque illustrans ipse non illustratur. X. Regni decus et claritudo sunt sapientes: religionis persectio se- uero vitae genere innocentes. Reges lapientum magis egent consilio, quam sapientes regum Consortio. XI. Tria in nac rerum natura stabilia constantiaque esse nequeunt: diuitiae sine quaestu, scientia sine controuersia, regnumque sine poena. XII. Misereri prauorum, bonis est iniuriam sacere, nefariisque crimina ignoscere, pauperes est amigere.

XIV. Rei mille amicis amatae animum ne applicator si tamen alicui rei applicare velis, soli Deo id facias. XV. Quicquid arcani habueris, amico ne exponas; quid nosti, annon quondam inimicus euaserit. XVI. Quodvis damnum, 'quod inimico asserre potes, ne asser, fieri enim potest, ut aliquando amicus fiat. XVII. Secretum, quod volueris occultum, nemini, etiamsi fidissimo exponas, nullus enim tuo secreto te ipso est fauentior.

248쪽

uas PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

XVIII. Verbum aliquod in occulto dici non decet, quod in quovis

hominum confluxu dici non potest nec debet. XIX. Impotens hostis, qui accepto tuo imperio amicitiam tibi monstrauerit, nihil aliud quaerit, nili Vt inimicitiam pertinacius exerceat. XX. Hodie extinguas, dum extinguere potus: ignis enim cum insammam surrexerit, mundum peruastat.

I. Orationem inter duos inimicos ita instituas, ne redintegrata sorte amicitia, tibi pudori sit. XXII. Quaecunque ante parietem dixeris, primum dispicito, ne

sorte pone parietem auris aliqua attendat. XXIII. Quicunque cum amicorum suorum hostibus amieitiam iacit, amicos offendere studet. XXIV. Si in perficiendo aliquo negotio ambiguus suspensusque sueris, tum illam aggreditor partem,qua minori offensa negotium facilius perficitur. XXV. Cum viro placido sermonisque henigno, iurgia ne eXerceto, atque cum illo, qui pacis portam pulsat, bellum ne sumito. XXVI. Dum auro agitur negotium, caput periculo casibusque obiectare non decet. XXVI i. Ignoscere laudatum atque virtus est, verum vulneri illiust, qui mortales vexat, non inungendum est balsamum. An nescit ille, qui serpenti facit misericordiam, si mortalibus iniuriam saccre. XXVIII. Consilium hostis sequi crimen est; verum hostem consulere sis est, ut diuersum saetas, atque hoc pium est. XXIX. Furor nimius parit odium, nimiaque et intempestiua beneuolentia auctoritatem imminuit. Tu neque tantam prae te seras seueritatem, .ut mortales te lastidiant: neque tanta tis lenitate, ut tibi insultent pXXX. Duo et regni et religionis sunt hostes: rex sine clementia, religiosus sine scicntia. XXXI. In regni fastigio ne sit rex mandata praescribens aliis, qui Dei

maximi mandata ipse non laciat. XXXII. Caueat reκ, ne tantum furori suo indulgeat, ut illi amici etiam dissidant, quia sororis incendium primum in dominum suum ruit, postea fieri potest, ut eius scintilla hostem tangat, aut non tangat. XXXIII. Vade, et perinde ut humus, patiens ello, o sapiens, aut omnia tibi lecta humo obruito. XXXIV. Prauis moribus imbutus licet supplicium sugiturus ipsum coolum conscenderit, sempor tamen in malorum morum supplicio haerebit.

XXXV. . Hostis tui militem si discordem dispersumque x ideris, bono

animo esto. Si vero concordem atque collectum tibi metuito. XXXVI. Hostis tentato omnium artium frustra genere, amicitiae vinculum contrahit: atque tum sub amicitiae imagine ea agit, quae hostis eff-eere non potuit.

XXXVII. Belli tempore a debili hoste securus ne esto, Leonis enim animum eAserit, eum desperauerit. XXXVIII.

249쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. 23

XXXVIII. Nuncium, quem alicuius animum turbare nosti, tu silemtio praetereas, aliusque illam serat, sinas. XXXIX. Ne regi alicuius perfidiam detegas, nisi tum tempori Imregem auditurum certissimaeis fueris, alioquin tibi ipsi perniciem festinas. XL. Apparatum orationis tum facito, cum orationem penetrare sciueris. XLI. Quicunque sciolo consilium dederit, ipse alterius consilio eget. XLII. Caucas blateronis laudes audias, qui vile laudum tuarum pra mium a te sperat. Ni aliquando animum illius expleueris, ducenta, vetprimum laudes, de te vitia narrati 'XLIII. Nisi quis oratoris vitia perstrinxerit, oratio eius nunquam perlaeta erit. XLIV. Si ingenium ex hoc terrarum orbe sublatum esset, nemo ta

men se ignarum esse autumaret.

XLV. Avarus si totum habuerit mundum, non sitiabitur, qui vero paucis est contentus, Vno pane satiatur. XLVI. Lasciuia incendium est, abstineas, teipsum ne in atrocissimum tartari ignem praecipites : illius enim incendii aestum sustinere nequis, proinde patientiae aquam huic incendio hodie inundas. XLVII. Quicunque rebus florentibus non benefecerit, rebus labemtibus miseriam videt. XLVIII. Auimae salus unus est halitus; mundusque ens est, inter

duo nonentia medium: religionem mundanis opibus vendentes alitu sunt, Iosephum vendunt, ut nugas emant.

XLIX. Hostis hortatu Dei amici foedus violasti, videas itaque, a quo dissociatus sis, et cui te iunxeris. L. Illi qui preces non sundit, ne mutuum dederis: etsi paupertate os illi apertum fuerit. . Ille enim ne praeceptum quidem praestat diuinum, quanto minus de reddendo tibi debito sollicitus erit λLI. Negotia quae paulatim fiunt, citius et certius ad finem perducuntur. LII. Elomini imperito nihil silentio est consultius: quod si sibi mi sultum intelligeret, imperitus, non foret.

I. III. Hominis ingenium prodit lingua, nucemque camin leuitas. LIV. Quicunque cum se sepientiori controuersiam suscipit, eo fine, ut mortales, se lapientem esse sciant, illum imperitum esse cognoscunt. LV. Quicunque cum prauis considet, bonum non videt. LVI. Occulta mortalium crimina ne vulges, illos enim laedas tuai

que existimationem imminuis.

LVII. Quicunque sapientiam acquisiuit, eius vero actiones non facit , similis est illi, qui arauit, nec seminauit. LVIII. Non omnis, qui forma est praeclarus, virtutibus etiam per sectus est: virtus enim in animo non in cuticula relucet. LIX. Uno die eκ viri moribus cognosci potest, quousque in taentiis prosecerit: sed intimorum sensuum et consilio ii eius neque secu-Gg 3 rus ne-

250쪽

en PERIOD. II. PARS I. LIB. III. CAP. II.

rus neque contemnens esto, maligna enim anima per multos annos nota cognoscitur. LX.. Certamen corporisque robur cum ebrio eκperiri noli, coram robusto manum submittas ct ebrio. LXI. Quicunque bonum consilium non admittit, reprehensiones audire studet. LXII. Abiectus, qui virtute cum alio contendere nequit, Uilitate quadam vitia ipsius inuadere Coeptat. LXIII. Sapientes comedunt tarde, pii ad mediam satietatem , deuotitantum, ne inedia eκtinguantur: iuuenes donec patina auferatur, senes donec sudent, sed voraces ne in stomacho quidem respirandi loeus relinquatur, neminique in mensa buccella remaneat. LXIV. Cum mulierculis consilium captare stolidum est, prodigisque uberalem se praestare nefas. LXV. Misereri tigris dentibus acutissimis praeditae, ovibus estim iuriam facere. LXVI. Sapiens, qui in omnium rerum rudes incidit, nullum honorem sperare debet. LXVII. Praeclaras ingenii dotes iusta institutione destitui miserum est: instructio vero in hominem ineptum Collata, Vana est. LXVIII. Sapiens tacitus virtutes suas exserit, pulchra lacinora edens. LXIX. Virtutem ostende, si tu nobilis es. LXX. Amicum, ovem toto vitae tempore acquisiveris, non decet,

ut uno momento ossendas. LXXI. Ingenium in manu assectus ita captiuum detinetur, ut vir uxorius in manu seminae impotentis.

LXXII. Laetitiae fores illi domui occludas, in qua audiueris semunae vocem foris resonantem.

LXXIII. Consilium sine potentia fraus est atque dementia, potentia absque consilio insipientia et delirium: opus enim est primo iudicio, pr dentia, consilio, dein opibus. LXXIV. Sapientem non decet scurrilitatem et leuia facta nesciaci plebis mansuetudine praeterire, utrique enim damnum inde nascitur: Iapientis auctoritas minuitur, plebis vero nesciae inscitia confirmatur. LXXV. Scelera a quocunque patrata, detestabilia sunt, si veto a s sentibus patrentur, detestabiliora, quia scientia telum est ad debellandum istolum: atqui si virum telis armatum in seruitutem abripuerint, maiori opprobrio is dignus est. LXXVI. Miserorum conditionem ille nouerit, qui ipse miser fuerit. LXXVII. Fatum non mutatur, etsi mille gemitus et suspiria laudans vel queribundus quis effundat. LXXVIII. Paupertas honorum animum in laetitia conseruat, OpU- lentia malorum caput intra thoracem deprimit. LXXIX. Iim

SEARCH

MENU NAVIGATION