Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE NAT. ET INDOLE PHILOS. SARAC. ris

LXXIX. Inuidus in diuinam beneuolentiam liberalitatemque auarus est, innocentique homini hostis. LXXX. Inuitus discipulus amator est, sine auro. Peregrinator sine scientia, auis sine alis. Sapiens sine bonis operibus, arbor sine fructu, religiosus sine doctrina, domus sine laribus. LXXXI. Rectae rationi contrarium est, atque cordatorum consilio refragatur: medicamentum sumere anceps, atque iter ignotum fine combiatu ingredi LXXXII. Roga, quae nescis, quia vilitas rogandi dux et via tibi suearit ad maiestatem scientiae. LXXXIII. Ne rudi te socium lungas, nam si iudicio praeditus fueris asinus fies, si imperitus sis, stupidior euades. LXXXIV. Tempore seueritatem probante et flagitante mansuetudo probanda est.

LXXXV. Vir ingenio praeditus non responderit, nisi alii Ipsum

rogauerint.

LXXXVI. Qui orationem non ponderat, responso offenditur. LXXXVII. Mendacium dicere umile est vulneri inflicto: quod etsi coierit, vestigium tamen relinquit, mendaci enim nec vera loquenti fides haberi solet. LXXXVIII. Quicunque cuticulam curat, ab eo virtus et artificium non est expectandum: atqui ut virtutis expers aliis praesit, indignum ei LLXXXIX. Diuina illa et incomparabilis voluntas alium regni sin gio mouet, alium vero in piscis visceribus incolumem praestat. XC. Si Deus in extremo iudicio ex severitate egerit, ne ipsis quudem vatibus veniae locus erit. XCI. Quicunque in hoc mundo amictus pietatis viam ingressus non fuerit, aeternis tandem torquebitur cruciatibus. XCII. Felices eκ maiorum historiis exemplisque documentum prius sumunt, quam ut posteri sua Olim exempla circumferant.

XCIII. Cui nam o Deus, nisi tibi, exponam animi dolores λ praeter te enim iudeκ est nullus; atque tua etiam manu nulla est celsior. Ille, cui te ducem praestiteris, non perit; illi vero, quem tu perdideris,dux nemo erit. XCIV. Mendicus, cuius extrema sunt felicia praestat regi, cuius extrema sunt infelicia. XCV. Quicunque minorum non miseretur, magitationi maiorum subiicitur. XCVI. Ille qui sortem condidit opesque creauit, dat aut virtutem, aut

sortunam.

XCVII. Illi datum est, reges monere, qui capitis periculum non V retur, nec auri studio et spe laborat. XCVIII. Generoso opus est iuuene, qui libidinis abstineat irritamenti senis enim libidine languescente, membra non surgunt. Has

252쪽

αU PERIOD. u. P. L LIB. IIL CAP. II. DE NAT. ete.

Has εκ multis aliis rosis tibi Lector, ex hoe rosario apponere placuit. ut appareat, Mahammedanis quoque moralis doctrinae praestantiam non fuisse denegatam , nec tam barbaram Arabum sub Multam medisino geniatem suilla, ut antinum sapientiae moralis praeceptis non excoluerit. Quae tantum abest, ut non pulcherrima multa praeceperit, ut fatendum

sit. plus in hoc rosario esse, quod philosophiam sobriam spiret, quam in mille ethicis libellis philosophorum Scholasticorum, vepreta nobis et spinas, non rosaria, eκhibentium. Sunt tamen nonnulla Multamine lanam doctrinam valde redolentia, qualia sunt, quae de ineuitabili fati serie et necessitate auctor disserit: capite quoque quinto nonnulla occurrunt, quae eate magis sobrieque dici debebant: pleraque tamen egregia prorsus sunt, et calculo digna candido. Quae Omnia non ex antiquis carminibus se de-lumsisse, prout seriptorum mos est, auctor in fine monet, eo quod obsole talia propriam togain resarcire satius sit, quam Vestem nouam aliunde p tere, accurate tamen attendentibus inanirinum sore putamus , non Hebraeorum tantum veterum eum subinde scrinia compilasse, eorumque γνύ- ναους praecipiendique de moribus modum prae oeulis habuisse, sed et veterum Arahum dicta sententiasque multoties retulisse. Id quod nec ipse reticet, Eepius ad Loemannum prouocando, quem cum rege inuide vinxisse ex traditione Arabum contendit. Sacros etiam interdum Hebrae rum viros, Iosephum, Mosen, lanam aliosque more Muliana1nedanorum in scenam producit proditque se ex Iudaeorum traditionibus nonnulla aec pisse. Quin et aliquoties sanctissimum Saluatorem laudat, eiusque dicta affert, quae ex scriptis omβαλι uαίοις sine dubio transtulit. Vnde aut de ipsa rosarii forma tantum intelligendus est, aut iactantius ista scripsisse iudicandus. Ipse vero liber totus omnino legi meretur, eo quod vix nobiliori eκemplo sapientia moralis Arabum prodita sit, et adductae histori Iae, apologique intram lectori iucunditatem propinent, multa etiam pronuntiata sint a te atque non sine ingenii sestiuitate. Ferendus vero scriptoris tumor, allegoriae duriores Verbaque mire sonantia, quae nostras aures nonnihil offendunt: nihil enim in his est,quod non auctor cum gentis suae scriptoribus in hoc genere sere omni S commune habeat, qui hac ratione eloquentiam nationibus orientalibus valde deamatam ostendere sategerunt. Quam ob rem ipse se excusat Sadus, caussatus, uniones

has morales bono congilio illastres hoc eloquentiae filo esse consertos, et amaram disciplinae medicinam suavissimi mellis dulcedine temperatam, ne lectoris ingenium taedio assectum oblata bonorum confliorum mai flare frustretur. Addimus iure quodam suo in fine libri huius auctoris epilogum:

Mi bona consilia suo lora dedimus,n bonam vitae partem huic rei impendimur,

Si quis ea provir auribus non admiserit

253쪽

. o. . . . . . . . . . . ................ . . . . .

HISTORIAE PHILOSOPHICAE

PERIODI SECUNDAE

PARS ALTERA,

LIBER PRIMVS: DE PHILOSOPHIA VETERUM CHRISTIANORVM.

CAPUT PRIMUM.

DE PHILOSOPHIA CHRISTI ET

APOSTOLORVM.f. LD Aemagati sumus prolixa tractatione totum philosophiae Campum, ονδε νη 1 quatenus se inter gentiles, Iudaeos atque Isuhammedanos posinatum mundi rodemtorem extendisse creditur, et quae inter hos populos fata habuerit, quantum ex relictis et ad nos propagatis veterum monumentis constat, luculenter exposuimus. Restat illa historiae philosophicae pars, quae eius aeta inter Christianos veteres enarrat, eos clempe, qui fidem filio Dei inter homines apparenti novamque rem publicam sacram condienti largientes, Christianam disciplinam usque ad seculum octauum propagauerunt. Ab eo enim tempore medii aeui historiam plerique auspicari solent, quos eo facilius hic sequi licebit, quo eκ- tantiores circa illa tempora philosophia mutationes passa est, sensitque inter Christi asseclas decrementa atque corruptiones deplorandas. Medii itaque aeui philosophiam Christianam a veterum Christianorum circa illam studio ordinis et perspicuitatis caussa separantes, pristina cultorum Chriasti instituta eo usque contemplabimur, quousque philosophiae limina aNIM. Hug. Irim. Iu H li tingunt.

254쪽

ου PERIOD. II. PARS IL LIB. I. CAP. I.

tingunt. Enarrare enim omnia . quae heic dici possent, non ad scopum nostrum, sed ad annales ecelesiasticos pertinet, et a multis haud pe --etorie est praestitum. GH -- f. II. Esse Christianam religionem sensu quodam eminentiori atque hei. Uiυμ illustriori philosophiam aliquam, lacile concedent, qui de re magis ipsaph s dispiciunt, quam de voce litigant. Cum enim philosophia generaliori

notione veritatum et Deum et homines et utriusque partis res Conce

nentium biloge sit, quae intellectum humanum a praeiudiciis liberatum ad cognoscendum felicitatis sontem Deum, seque ipsum et res alias ad eundem scopum collineantes manu quasi ducit, recte inde intelligitur, idem sibi quoque munus Christianam religionem poscere , quae et sola

ita nobis Deum reuelat, ut digno eum maiestate suprema, qua gaudet, modo colere queamus; et praeiudiciorum sontes nulli rationi peritios detegit, et Veram inueterato malo medicinam assuri, sicque felicitatis humanae viam non aspernantibus pandit patentisiunam. Immo dum et ii, tellectum instruit, et voluntatem ossicaciter mouet, non studiuin tantum

sapientiae est, sed ipsam quoque sapientiam nobis exhibet pulcherrimam. Longe vero philosophiae limites supergressa, et luminis, quo nititur

praestantia, cognoscendique principii ainstoritate, et veritatum coelestiuinessicacia in mente humana, et rerum in hac doctrina detectarum excerulentia se commendans, tantum super omnia philosophorum ἐυήματα caput essere, quantum lenta flent inter viburna cupressi φ.

Id quod ipsa philosophica historia luculenter egregieque probat, et pro

religionis Christianae veritate, praestantia, dignitateque argumenta affert luculentissima. Vt enim taceamus, ea nobis in hac coelesti disciplina mysteria enarrari, quae stupet quidem, at reiicere non audet ratio, in do prontem non penitus defricuerit, naturamque exuerit omnem, qua que laustra ab Omnis aetatis gentisque philosophis expcetamus: illud pamlo attentius rem considerantibus erit manifestissimum, veritates illas omnes, quae ad veram moralemque hominum selicitatem facientes a summis in philosophia viris detectae sunt propagataeque, summa quidem simplicitate, at digna quoque auctore suo maiestate atque auetoritate, in pandectis sacris, quibus diuinior illa philosophia continetur, esse contextas, ea Vero quae absurda, erronea, et humani magis ingenii deliria nugasque redolentia, quam Veritatem enarrantia sunt, a Christiana doctemna sortissimis rationibus et Achilleis argumentis euerti. Immo illa quoque quae a summis inter philosophos viris, quos omnium felicissime philosophiae mysteria perspexisse constat, decreta sunt feliciter, pulchriori

a) Passim id notarunt viri docti. qui pro veri. Id praestitit. quam, quem nuper orbis literaritis late religionis Christianae pugnarunt. a narrati a senem licet. non sane gratii iamira amis t Coi FAllaicio in syllab. sempi. d. V. R. C. e. 3s. sa M. wa NT a. dissi de praest. relig. reuel. p. 649. nemo vero vel elegantius vel luculearius opust. p. 93. sqq.

255쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR. et 3

facie, et pleniori ratione ita in scholis Christianae sapientiae marrantur, ut recte inde inferatur, religionem Christianam, philosophiam omnem multis paralangis superantem ab iis amplectendam esse omnibus, qui ratione vere uti, et philosophiam ideo maxime excolere cupiunt. Id quod multis quidem exemplis demonstrari posset, dignumque esset argumentum, quod neglectum hactenus pro demonstranda religionis Christianae

veritate a viro quodam erudito et historiae philosophicae accurate perito ex uterctur, hoc vero loco, ubi sacrae disciplinae commendationem vel apologiam non scribimus, tangi ulterius non potest. Velimus tamen, ut ως εν πeκemplum afferamus, conserat Lector diuinioris doctrinae ex merito amans, philosophiam Socratis, quo inter Graecos omnes sincerius meliusque philosophatum esse neminem constat, cum doctrina Christi eiusque discipulorum, ut conuincatur , quam multis praerogati- Dis a Paulo superetur Socrates, et evanescant tenues magni cetera philosophi igniculi, exoriente Christianae doctrinae iubare. Quo in argumento egregiam praestitit operam , remque hanc luculenter consevit, eruditissimus nobisque amicissimus Helvetiorum thcologus Io. I A C o-BVs ZIMMERMANNUs, cuius egregias obseruationes de praestantia religionis Christianae collata eum philosophia Socratis Φ, non sine fructu et iucunditate legent omnes, quotquot usum historiae philosophiae ad amplificanda regni Christi pomoeria intelligere cupiuntis. III. Caussa haec sine dubio fuit, cur inter Christianos doctores philosephia veteres multi religionem Christianam philosophiae nomine cohonesta-- Merint. Cum enim et philosophos se non verbis ,sed factis crederent, 'vi scribit C Y p R I A N v s eo quod non vesitu sapiemiam sed veritate praeferant, et de rebus diuinis summisque certius multo atqUe elega tius se disserere posse quam seculi huius philosophos, nossent, doctrinam euangelii philosophiam appellare non erubuerunt. Hinc philosophia

Chrisiana SALVI AN O , άλ ηΘῆς φιλοσις os, CLEMENTI ALEXANDRINO , ct SOCRATI 6 -γγελικὴ φιλοσοψ A THEODo Ε- To , dicta est, ut alia veterum doctorum loca, passim viris doctis ' laudata praetereamus. Obque eam quoque rationem philosophorum no

men ad Christianos traductum, qui philosophi nostraejectae audiunt L Α-

N o , qui hanc nobis philosophorum Christianorum definitionem suggerit: φιλοσοφοι λεγοντα παρ' ἡμῖν μεν οἱ σοφίας φροῦντες τῶν πικντων δηγοῖ κομ διδασκαλis, τοῖ ζιου του Θεου, philosephi apud nos dicuntur,

qui amant sapientiam, quae est omnium opifex ac magistra, hac es filii Hli a Dei

256쪽

α 4 PERIOD. IL PARS. II. LIB. L CAP. LDei cognitionem. Qui et alibi latius hanc philosophi Christiani delu

neationem persequitur, partesque eius ita enumerat: τε μν ταωπ νοῖτων ἀντέχε Μ ο ἡμεδαπὸς φι σοφος' πρωτeν μεν, τῆς Θεωρίας, δίρτερον δὲ τῆς τῶν ἐντολῶν επι λψσεως τρίτον ανδεων --οῦν κατασκευῆς, α δη συνελΘλτα τον

ωτικον δε ελεῖ Haec ergo tria noster sibi vindicat philosophus primo quidem contemplationem I secundo praeceptorum executionem y tertio Dirorum bonorum constitutionem, quae quidem cum conuenerint, verum Gnosticum consciunt. Similia habent scriptores ecclesiasti ei alii, quorum loca huic, ubi alia agenda sunt, non cumulamus. Quin nec defuerunt inter viros doctos, quibus visum, a gentilibus quoque scriptoribus, religionem Christianain philosophiam dictam esse. Quam in rem locum ATHENAEI

sinant, expectantes, dum oriatur Mus, nam qui optimam isain philosophiam excogitarunt, nefas esse existimant, quicquam gustare, priusquam illud appareat. Cel. HEvMANNus' autem per sectam Elpisi, min, sue Elpisticos philosophos a P L v Τ A R c Η Ο productos intellia gendos esse Christianae disciplinae alumnos, coniecit. Quos tamen falli viros eruditis limos, facile cognosci potest, si expendatur, quod nec ipse negat Monachius, locum Athenaei, de gentilibus philosophis recte posse intelligi, quibus ieiunare mos usque ad Ortum vesperis. Id quod vel unius TER TvLLIANI testimonio conficitur, qui ita: Mem abstianentiae ae tant, et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Qua ratione Pythagoreos imprimis ieiunia obseruauisse alio loco demonstrauiamus. Plutarchi Elpisticos autem non Christianos, sed gentiles, sorte Stoicos, philosophos, esse, peculiari dissertatione ' luculentis rationibus cuiciamus. Christiana itaque voκ est, qua philosophia sanctiori doctrinae

tribuitur.

Impropris R. f. IV. Quamuis autem hace ita se habere perspicuum sit, nec ignota sint magnifica PP. de philosophia Christiana verba et elogia, ad hist riam tamen philosophicam eo sensu, quo vocem in illac tractatione adli, huimus, diuinioris doctrinae acta resurri nequeunt, eo quod alio, quam nos, sensu vocem hanc adhibuere scriptores ecclesiastici. Illi enim cum vehementer gentilem philosophiam et philosophos contemnerent , Ut postea probabimus, o quae magis sobrie dicta a gentilibus philosophis erant, Hebraeis surrepta, vel latentis ia τοῖ λιγου igniculi semina esse, adeoque populo DEI, et qtiam ille custodiebat, reuelationi vindicanda censebant, et purius atque sincerius in ciuitate Christiana doceri contendebant.

Q Misceli. Berolin. P. III. B. I. p. saa. seqq. M vid. interim unus Collia Ni locus supra in partest vocatu .

257쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR. 2 s

ilebant. Cumque sapientiam diuinam Omni humanarum speculationum subtilitate longe superiorem se possidere recte gloriarentur, hanc non tantum beatam illam sapientiam esse affirmabant, qua se et συνέργως imdutos fuisse scribit D. PAvLus , sed et huic soli deberi nomen phil sophiae, non vero salsis Graecorum gentilium ue reliquorum opinionibus quibus nequiores fiant homines, contendebant. Id quod, inultis patrum locis demonstrari posset, si locus pateretur; uno tamen alteroverem in apricum ponere, suiscere putamus. Nempe inter Graecos do

eruditorum numero habendos esse, qui falses opinionibus imbuti sunt, neque Graecorum philosophi dixerint, et iuxta nostram doctrinam fmpientia non es scienIta nequitiae, nequitiae autem, ut ita dicam, in iis es scientia. qui falses opinionibus adhaerescunt , praesigiis fallaciisque decepti. Ex Latinis TERTUL LIANUS luculenter: Fuerat Pamlus Athenis, et i insapientiam humanam, adfectatricem et interpolatricem veritatis de congressibus nouerat, ipsam quoque insuas haer ses multipartitam Darier alesectarum inuicem repugnantium. Puid ergo Athenis et Ierosobmis p quid Academiae et ecclesiae 8 quid haeretiacis et Christianis 3 Nostra institutio de porticu Salomonis est, qui et ipse

tradiderat Dominum in simplicitate cordis se quaerendum. Viderint qui Stoicum, et PlaIonicum et Dialecticum Christianis praeIulerunt. M. Dis curistate opus non est, post Iesum Christum, nec inquistisne post euangelium. Puum credimus, nihil desderamus vltra credere. me enim prius credimus, non esse quod ultra credere debemus. Alia huius gcneris, ne longi simus, legi possunt apud eruditissimum IOANNEM

LAMI v My. Ex his vero patet, non tam ad naturalem veritatum diuinarum humanarumque Cognitionem in hac appellatione respexisse veteres Christianos, nempe quatenus illa ex rationis principiis legitimo consequentiarum et ratiociniorum ordine et dispositione deducitur, quam ad ipsam obiecti diuini, quod cognoscitur, patefactionem, licci ea ex reuelatione hausta sit, eo quod recte statuerint, sapientiae nomine nihil dignum esse, quod non et a Deo ortum est, et ad Deum reducat et mentem humanam diuina virtute emendet. Quam vocis huius notionem in historia philosophica insolentein esse, quilibet intelligit, qui nouit, eam istam intelicetus humani historiam pandere, quae notitiam eκ rationis principiis , adhibito humanarum scientiarum subsidio de rebus

Deum, mundum, hominesque concernentibus enatam enarrat, et humanae eruditionis pars est. Quam tantum abest, ut pruni Christiani vel aia

258쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. I. 246sectauerint ipsi, vel ab aliis pro talibus habiti fuerint, ut potius et ipsi

illiteratorum ci ab omni eruditionis humanae cultu alienorum vitam praese tulerint ct a gentilibus non sine contemtu inter ἰδιωτας, homines ill teratos rusticosque numerati fuerint. Prius coaceruatis veterum testia moniis hoc loco non copiose probabimus, eo quod totam rem erudite confecerit celeberrimus nobisque amicissimus LAMIUS, Cuius egregius

de eruditione Apostolorum libellus dignus est, qui ea de re legatur. Posterius multis veterum locis alibi ' prolixe demonstratum dedimus. Quibus hoc unum adiicimus, Christianos ἰδιωτας, istiteratos rusticaeque simplicitatis, ut habet HIERONYMus k, homines non tantum diuctos esse, quod illis artibus, quae a liberis et humanitatis studiosis exo li solebant, non essent culti, sed quod in specie philosophiae Graecanime elegantia essent destituti. Notum enim ex Damascii loco . ἰδιωταe hoc sensu opponi philosophis, quemadmodum βίος ἰδιωτικec apud O I-s E N E M - vitae rationem innuit a philosophiae cultu totam degeneram rem. Id quod tantum abest, ut ignominiolum sibi Christiani putauerint, ut studiose et haud raro sinistre et contentiose magis, quam par erat, in philosophiam Graecanicam inueherendi qua de re cum infra commodior dicendi se locus offerat, hic tacemus, legendus autem, qui in ea Copi sus est, FRANciscvs BAL Tvs . Probe itaque in historia phil sophica veterum Clutitianorum cauendum est, ne homonymia vocis, philosophia, et, philosophus, decipiamur, et loca illa, quae magno num m in scriptoribus ecclesiasticis extant, quibus de philosophia Christian rum non sine magnificis laudibus disseritur, ad hos nostros cancellos reuocemus, qua consulione historia philosophica valde obscurari potest. Da ta siem Varias enim significationes huic voci dedere Christiani veteres, et phil Ρώ, 2.2 sophiae nomine, mox doctrinam religionis Christianae, ipsamque theo-t , , chri logiam sacram, quod frequentissime solet Chrysostomus, mox vitae san- η -K ctioris studium, moκ sublimiora de Deo rebusque diuinis mysteria, mox vitam asceticam et monasticam insignivere: quemadmodum philosophus illis, et Christianus quilibet, et homo pius, et ad subliiniorem cogniti nis et pietatis gradum euectus, et monachus siue asceta dicitur. Quarum significationum exempla plurima attulit, nobisque hic otia secit celeberrimus CHR. AUGUSTvs HEV MANNus f , quem vide.

Vltima: tamen hic non indicta prorsus nobis praetermittenda signita catio, qua philosophia vitam assecticam et monasticam, philosophus ascetam vel monachum, sensu veteri ecclesiae recepto, signilicat. Eam enim τηρο α αν φιλοσοφλαν, supremum philosophiae gradum,

vitamque maxime philosophicam passim vocabant Ea vero notio sine

259쪽

DE PHILOS. CHRISTI E Τ APOSTOLOR. st

line dubio in Aegypto ad Christianos ex gentilisino ct Iudaismo peruenit,

qua in regione Constat, primos ascetas Christianos prodiisse. Supra autem suo iam loco probatum, in Acgypto Pythagoreos ultimos, illuc pr iugos, taeναίοιτας viXisse, et deserta atque solitudines petiisse; hos vero et Aegyptios quosdam et imprimis Iudaeorum sectam philosophicam, Therapetitas, suisse imitatos, et hoc nomine philosophorum appellationem prae reliquis meruisse, ut eκ Philone liquet, Horum vero quosdam ad Christianos transiisse , et in his multos celebratissimum institutum imitatos fuisse, et morum similitudo et tota asceticae vitae ratio luculenter eui cit, dudumque viris doctis, et in his L v c. H OLsTEN io ε et Ven. SAL. D E Y L I N G I o erudite obseruatum est. Haud obscure id prodit Evs EB ivs qui dum miro praeiudicio ascetas illos Iudaicos in Aegypto Christianos facit, illis ἄσκησιν φιλοσοτωτατην, exercitationem summe philosophicam tribuit. Cum itaque institutum a philosophis tran sumerent ascetae Christiani, nomen quoque accepere, quamuis a phil sophandi illa ratione valde deflceterent, et sxercitationes magis atque agonas, quam meditandi philosophandique rationem exprimerent. Philosophi itaque non prius in ecclesia Christiana extitere, quam ubi professione tales ad sacra Christiana transirent. Sed his omnibus sequentia lucem

clariorem foenerabuntur.3. U. Ciuitas Christiana cum condita sit a capite regeque I EsUIESVS CHRISTO, Θεανειοί πω, vera et substantiali sapientia , exque hoc

fonte diuino ad apostolos et sectatores filii Dei omnes dimanauerit, i h Azis

quicquid luminis atque sapientiae radios per uniuersum terrarum orbem sparsit suos; non defuere, qui crederent, derogari aliquid vel cultui, quem regi huic optimo maximo debemus, vel honori, quo Christiana respublica fulget, nisi philosonhiae quoque, eo, quo in hac tractatione adhibetur, sensu atque significatione, acceptae decus Christo domino

nostro vindicarent, eumque philosophorum albo adscriberent. Reserrihuc posset decantata doctorum veterum inter Christianos opinio, qua statuerunt, omnem philosophiae cognitionem, quatenus veritatem secretis humanarum tricarum nugarumque opinionibus, continet, et per omnes sectas dispersa passim deprehenditur, per λeγον, rationem, magnis ainter gentiles viriis innotuisse, huncque λογον ipsum illud aeternum et substantiale Dei verbum esse, quod cum ab co ineffabili mysterio ab aete no genitum omnem diuinae sapientiae abyssum comprehendat, ante i carnationis tempora, quibus consilia diuina de hominum salute patefecit omnia, ad praeparationem quandam animorum istos veritatum coelestium igniculos intra mentes gentilium accenderit. Hac enim ratione Christus

non philosophus modo, sed omnium quoque philosophorum dux, auctor atque sons esset dicendus. Quia vero infra de hac celebri veterum Chria

260쪽

:.q PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. I.

Christianorum sententia tractandum est, eam hic praetermittimus. sed suere alii quoque, qui ipso instituto, docendi methodo, vitae ratione et similibus Christum plutosophorum numero amensendum esse statuerunt. In qua opinione, quoa mireris, inter gentiles nonnulli fuere, non illi tantum, qui nefanda calumnia impuroque ore sapientiae aeternae magistriim inter impostores philosophicos, quales fuere Pythagoras, Apollonius Tyaneus, Alexander aliique, retulerunt, qua impietate detest, bilem se fecit Luci AN Vs ο ἐώπαικτης sed et alii, melius de diuino doctore sentientes, maxime Platonici et Eclectici. Qui cum nec veritatis diuinae a Christi doctrina sparsae iubar, quod omnium oculos perstringebat, nec miraculorum Christi excellentiam negare, silcque deridendos sese cordatis omnibus propinare auderent, in eam concesserunt sententiam, Christum magnum virum et praestantissimum fuisse philos phum, animam hancque a superis in corpus humanum demissam, post- quain multas veritates diuinas hominibus patefecisset, et miraculis quoque, se eκ beatorum consortio ad homines demissum daemonem esse, demonstrauisset, excruciato Corpore , ad immortalitatis beatae sedem fuisse receptam, eius vero a tectas ab eius placitis scitisque desciuisse, castamque atque sobriam philosophiam variis erroribus conspurca-uisse, eum vero ακMπα nec tali quid meditantem, diuinis honoribus affecisse, et reliquorum Deorum cultum extinctum luisse. Qua de re locum AvGusTINI exemplumque Porphyrii cum iam Iuperiori Tomo, de artibus Eclceticorum disserentes attulerimus, quodque in hac humanitatis et beneuolentiae erga IEsVM nostrum specie virus lateat, apertissimum fecerimus, ibi dicta hoc loco otiose non repetemus. Inter Christianos ita multi ineptiuerunt, ut et eruditionis sere omnis notitiam

longe persectissimam, et philosophiam quoque Christo tribuerent, rati, nec humanae eruditionis praestantiam illi denegari posse, qui omnis sapientiae atque cognitionis thesauros in se reconditos habuisset. Hinc multa de Christi inter homines versantis studiis passim dieta apud veteres,

quae cum ατερ γραφῆς afferrentur, ad scripta apocrypha recurrit ineptientium ingeniorum audacia, et sanctissimum Seruatorem per omnia sere humanae eruditionis genera deduXit. Quibus de somniis tamen, cum ad historiam illa literariam sacram magis , quam philosophicam pertineant, proliκe hic tractare nec locus nec tempus patitur, adeundum autem curiosum PavLI CHRIsTIANI HIL SCHEsti schediasma' de δε-

mini nostri et saluatoris IESU CHRISTI . cum versaretur inter homines studiis απιρ γραφῆς, qui pleraque collegit, quae hac de re

apud veteres occurrunt. Nos instituti memores, ea tantum tangimus,

quae propius ad hunc nostrum scopum spectant, eas potillimum rati

SEARCH

MENU NAVIGATION