Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLO R. st y

nes asserentes, quibus philosophiae cognitionem Christo nonnulli vindicarunt. Inter quas primo loco ea conspicitur, quam ex D. LvcAE narratione desumunt, qua incrementa cepisse lautissima puerum Iesum in omni sapientia dicit. Cum enim intelligerent, non in eo tantum simialem pueris hominum factum Dei filium, quod semina eruditionis in cius animum, abdicato ad tempus diuinae maiestatis atque sapientiae inhabitantis usu, spargi, et praematura segete essiorescere potuerint, sed multa quoque absuisse impedimenta, quae inter homines peccati labe insectos remoram disciplinae iniiciunt, v. c. ignorantiam summam et stupiditatem, socordἰam, et his similia: non recordati conditionem Iesu Christi humilem et ad exprimendam seruilem sormam atque statum se ex patris

consilio et Oeconomiae salutis ratione accommodantem, ad nohilium se- re puerorum edueationem eius pueritiam exegerunt, et mature illius

philosophiae, quam inter Iudaeos tum viguisse credebant, notitiam eum percepisse, immo supra magistros in ea excelluisse, nugati sunt. Qua de re ineptam narratiunculam asseri, Euangelium de infantia Christi ', quae hoc loeo non indicta praetereunda est. Ita vero sabula i : Erat Hiero

binis quidam Zachaeus nomine, qui iuuentutem erudiebat s dicebat hic Iosephor quare, o Iosephe, non mittis ad me Iesum, ut literas discat pannuebat illi Iosephus, et ad diuam Mariam hoc referebat. Ad magistrum itaque ilium deducebant, qui sinulatque eum conspexerat, ALphabetκm is cosscripsi, utque Aleph diceret, praecepit. Cumque AIeph disset, magister ipsum Beth pronuntiare iubebat. Cui dominus Iesus: die mihi prius Agni cationem literae Aleph, et Ium Beth pronuntiabo. Cumque magister verbera ipse intentaret, exponebat ipse stominus Iesis significationes literarum Aleph er Beth, item quaenam interarum figurae essent rectae, quaenam olliquae, quaenam duplicatae quae punctis infgnitae, quae iisdem carentes, quare una Mera altam

praecederet, aliaque plura enarrare coepit et elucidare, quae magiaster ipse nee sciuerar unquam, nec in libro Plio legerat. Dixit porro mauistro dominus Iesus: Attende, ut dicam tibi; coepitque Hare

et disinste recitare Aseph, Beth, Gimel, Daleth usque ad em alph

heti. suod miratus magister, hune, inquit puerum ante Noachum n tum esse existimo, conuersesque ad Iosephum, adduxisti, ait, ad me erudiendum puerum magistris omnibus doctiorem: divae quoque Mariae inquit: Aio tuo nulla doctrina opus est. Eandem sabulam iam

tetigit IRENAEus , ex quo patet, valde antiquam esse. Sed putidum esse commentum, quilibet palpat, et vel ex solo loco mendacium elucet, cum non Hierosolymis sed Nararethi Iesus educatus sit, teste sacris annalibus.

262쪽

eso PERIOD. IL PARS IL LIB. I. CAP. L

nalibus. Nos in eo examinando tempus non perdimus, sed id modo obseruamus, quod ad hunc lorum pertinet, manifeste respicere auist

rem huius fabulae ad Cabbalistarum de literis, punctis, lineolis forma et figura alphabeti somnia, quibus non tam illustrasse, quam obscurauisse Iudaeos dogmata philosophica eκ Aegyptiacis ci orientalibus scholis transsumta, in historia philosophiae Cabbalisticae fuse docuimus. Quae

cum summa arcanae philosophiae musteria gnaris pandere crederentur,

puero Seruatori hanc quoque Cabbalisticae philosophiae notitiam tribuendam esse, credidit impostor ineptissimus. Quem ad eiusmodi deliria potuisse delabi eo minus mirandum est, quo magis est verisimile , euanis Ilium hoc apocryphum ex eiusmodi ollicina prodiisse, quae Gnoicis deliramentis scatebat, et ex impura sentina pseudo-plulosophiam ipsam magni faciebat. Quemadmodum multa postea sequioris quoque temporis homines usque ad Muhammedis aetatem, qui in Coranum multa ex illo transtulit, adiecerunt, id quod cx variis commentis, ista, qua vivebant Irenaeus, Origenes, Epiphanius aliique, qui huius euangelii

meminerunt, aetate nondum cognitis, patet. Ad quac sone ipsae illae lineolae, puncta omissa vcl addita, literulae inuersae maiores etc. reserendae videbuntur nonnullis, eo quod recentiorum temporum aetatem

spirare cuin Morino multis viris doctis visum est. De quo licet disputari posset, si locus id pateretur, nihil tamen id obstat, quo minus statuamus, iam seculo secundo Gnosticos talia philosophiae suae, cuius germana soror fuit Cabbalisti a) spectinina Cluisto tribuisse , ut horum mysteriorum eum participem fume fingerent. Irenaeus enim, non figurae, punctorum, et similium meminit, sed id modo ex euangelio infantiae tradit, Christum dominum Me significatione του Aleph praeceptorem interr gauisse. Ex quo sapitis coniectura est, sequiora tempora reliqua adiecisse, et commenta commentorum monstris auxisse. Sed his nugis missis alii ad sacrae historiae ab euangelistis traditae auctoritatem confugiunt, i deque concludunt, sanistissimum Saluatorem suae etcntis philosophiam puerum adhuc tenuisse, quod Luc As tcstetur, duodecennem in templo consedentem magistri instar, cum doctoribus Iudaicis disputauisse. Primus, nisi fallimur, qui in hanc Opinionem abiit, suit Ios Epuus S c A L I G E R ; is enim putat: Christum δωδεκαέ η inter doetores sedisse et docuisse, qui rabbi neque per aetatem neque per disciplinam fuisset, caussam aliam reddi non posse magis idoneam, quam quod propter admirandam et supra captum humanum excellentem eruditioncm locus illi inter sedentes datus sit. Solenne enim fuisse, ut soli apud Hebraeos doctores docentes sederent, proiectus ad pedes doctoris audiret docentem

discipulus, qui ἐν ἐδαζει in solo proiectus legeret; postea per ad inagisterium promoueretur, quo facto 'tin, γνωμμος dictus,

263쪽

DE PII ILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR.

dictus semiliatem Cicero dixit : neque vero hunc xmquam sedisse praesente doctore, sed proiectum in pauimento. Quam Scaligeri Opinionem postea amplexi sunt viri multi eruditis limi ni vi auctoritate testimonii Talnuidici , quod hoc habet : Tradunt Rabbini: a diebus Moses ad Rabban Gamalielem, non didicerunt legem, nisistantes : at eum obtianuissset Rabban Gamaliel, aegritudo inuasit mundum, ita ut disterentiexem sedentes, unde et tradisior ex quo obiit Rabbi Gamaliel, defecit gloria legis. Immo et tum non aliter consederunt, nisi humi, magiitro in lectulo consedente. Qua de consuetudine videndi viri doctissimi

P. PETITUS, Io. LIGHTPo Tvs, WAGENfEIL Ius, et qui hanc sententiam magna cruditione ornauit summe reu. SAL. DE YL I N G I v s y. Fatemur tamen, recte nobis secisse vidcri CAMpΕ-GIvM Vi TRINGAM , licet is prius communem eruditorum opinionem esset secutus, quod de huius veterum Iudaeorum traditionis verit

te dubitauerit, quamuis plurimum illi viri laudati deserant. Quaecumque enim cius auctoritas esse potest , opponitur tamen illi parti in sci tentia R. Iose ben Ioeger : Epo puluerisara te puluere pedum eorum, ex qua patet, Iose tempore di ipulos coram praeceptoribus iam humi consedive: partim sacrorum annalium historia , in quibus non occurrit exemplum unum discipulorum coram praeceptoribus stantium. Vnde docti sumus W1Ts Ius - allatis his testimoniis euictoque istis emtis, quod moris iuerit apud Iudaeos doctore in altiori loco considente, discipulos ad pedes ipsius proitratos in solo mattisue iacere , non flocci se facere, ait Jutilem viam de nouo more, qui mundum inde a Gamalielis morte inuaserit naeniam, quo standi facultas discipulis ademta est δε-dendi nec Pas introductast: contrarium *robante D. Pauli exemplo, quem ad pedes Gamalielis enutritum fuisse LUCAS in actis testatur.

Frigidum vero est, quod hic regerunt viri docti; et wAGENfEI-1 I U s quidem contra testimonium eκ capitulis patrum adductum, per metaphoram tantiim id dictum esse intelligendum de humilitate et reuerentia erga praeceptorem; PETITVS ε vero contra exemplum D. Pauli,

non ad animi cultum istam Lucae ῆσιν pertinere, sed ad contubemium cum Gamaliele, apud quem fuerit educatus, qilocum quotidie cibum ceperit, pedibus eius aflidens, inque eodem lectulo aecumbens, aut si admodum puer domum Gamalielis adductus esset, ad lecti triclinaris, in

quo accubuisset Gamaliel, fulcra assidens, uti tunc moris erat. Vim enim utrumque inferre verbis clarissimis quilibet videt, cum discipulorum sedendi morem coram doctoribus claristi me innuant. Nec nos alio

264쪽

α α PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAΡ. I.

testimonio opus esse putamus, quam Lucae, diserte de Christo puero tradente, quod inter docentes consederit, eosque interrogauerit. Exliis enim verbis patet, non doctorem, sed discipulum egisse Christum, more Iudaico graues dissicilesque doctoribus praesentibus quaestiones ex lege proponentem, quam inter Iudaeos consuetudinem fuisse recepti Lsimam, et I Os EPHI exemplum ostendit, qui sere pari more puer, viva voce in templo cum magistris interrogando disseruit, et testimonia Talmudica a Lisu Troo Tos adducta probant. Quare nulli dubitamus, cum aliis quoque viris doctis ν, hanc de puero Iesu doctore inter doctores sententiam ex sanctissimi Seruatoris historia proscribere. Multo vero certiori hus argumentis eliminanda est sutilis sabula euangelii de infantia Christi β, quod Iesum puerum duodecennem nobis philosophum

Graecanicum sistit ex encyclopaedia Graeca cum eruditis Iudaeoruin acerrime conflictantem. Ecce vero narratiunculam : Tum interrogabat eum princeps quidam magistrorum: lexisine libros p et libros, inquit dominus Iesus, et ea quae in libris contineruiar: et explicabat I bros, et legem et statuta Talnaudicas λυτνρώσεις innuit et masteria sine dubio Cabbalistica quae in libris prophetarum continenIur, res, quas nullius creaIurae 1nIesiectus percepit. Dicebat ergo magister iste: Ego hactenus talem sesentiam nec vidi, neque audiui: quis, putas puerise erit ρ Cumque adesset ibidem philosiopsus, astronomiae peritus, rogaretque dominum Ioum, num astronomiae studuisset 8 respondebat ipse

dominus Iesus, exponebatque numerum Sphaerarum, et corporum coelestium, eorumque naturas et operationes, oppositionem, aspectum triaquetrum , quadratum et sextilem, progressonem eorundem et retrogradationem, computum denique et pro nosticationem. aliaque, quae nutilius unquam hominis ratio peruestigavit. Aderat quoque inter illos philosophos medicinae et naturalis frientiae periti mus, qui cum rogasset dominum Iesum, an medicinae studuisset ρ respondens ilis exposuit ipsi phasica et metaplasica, hyperpbasica et opophoca ; virtutes

quoque corporis et humores eorundemque sectus, numerum item memProrum et ossium, venarum, arteriarum et nemorum, temperamenta

etiam, calidum et siccum, frigidum et humidiun, quaeque ex his oriarentur 2 quae nam esset operario animae in corpus, eivsque sensationes et virtutes ; iaculiares loquendi, irascendi, appetendi; denrque com gregationem et dissipationem, aliaque, quae nullius ereaturae intellectus unquam penetravit. Tunc surgebat philosephus se. et dominum Iesum adorabat, et, o Domine Iesu, inquit, ab hoc tempore ero disia linius tuus et seruus. Habes le tor, si te naso duci pateris, Iesum phi-osophum Graecanicum, astrologum, physiologum, medicum, metaphy

sicum.

265쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR.

2 3seum. Ast prodit se ipsum suo auctor indicio ut sorex. Eam enim finiagit encyclopaediae philosophicae iaciem, qualis non nati Seruatoris tempore vigebat, sed longe serius inter Arabes inualc ehat, id quod nouum argumentum suppeditat, credendi, euangelium illud infantiae Christi multas et insignes interpolationes suisse passum, quamuis origines suas ad

apostolica fere tempora reserat, ut Muhainine lanos Arabesque scriptores more suo, cum in Arabicam linguam illud transferrent, plurima adulterasse, adiecisse, mutauisse ex lubitu, ut erudite obseruatum HENRICOS i c x t o Inter fabulas porro non explodendas tantum exsibilandasque, sed et detellandas execrandasque pertinet putida Iudaeorum c lumnia, Iesum NaZirenum in magia praetica tantopere profecisse mentientium, ut vi nominis expositi, i. e. tetragrammati miracula illa stupenda edere potuerit, quam ineptam turpemque tabulam supra iam ex parte tetigimus, notaque est Iudaeorum in his mendaciis audacissimorum impudentia, quum recitasse hanc calumniam sit refutasse L Nec opponere etialia opus est, quam quae ipse sanctissimus doctor calumniantibus se Iudaeis opposuit , quaeque doctissimi scriptores okIGENEs et A

No a i v s ' ad hanc similesque iniurias depellendas egregie commentati sunt. Aliis docendi modus dupleX areana et vulgaris, siue exotericaetcsoterica, vellitus, discipulorum ratio, et electio, et quae alia sunt huius generis a philosophis tranSsumta sunt. Nec forte alia ratio sui cur σοφὸν άνλα Iesum Ios EPHUS' Vocitet, et σο ἐν, LUC NVs . Quibusdam in ipsa nostrae salutis restauratoris et disciplina et doctrina nonnihil a philosophis transsumtum esse visum olim fuit. Quam crina

nationem gentilium refutant ORI GENES atque AususTIN vs

quorum hic Ambrosium quoque contra eos scripsisse dicit superbi mos et

imperiti mos, qui de Platonis libris dominum profecise contendunt. Ad quam calumniam depellendam historiam philosophicam utilem esse hic obseruat. Scribit enim De utilitare historiae, ut omittam Graecos, quaηtam noster Ambrosius quaestionem soluit calumniantibus Platonis lectoribus, et dilectoribus, qui dicere ausi sunt, omnes domini nostri Iesu Christi sententias, quas mirara et praedicare cogantur, de Platonis libris eum didicis, quoniam longe ante humanum aduentum domini Platonem fuisse, negari non potes. Nonne memoratus episecopus considerata historia probabilius esse ostendit, quod Plato potius nostris literis per Ieremiam fuerit imbutus , ut illa posset docere et scribere . quae vera laudantur. Ita consileratis temporibus D multo

credibilitis, istos potius de litteris nostris habuisse, quaecunque bona et Ii 3 vera

o) si nempe decantatum eius de Chriso Testimentiam pro genuino, licet sorte interpolato ha.

beamus

266쪽

2s PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. I. vera dixerunt, quam de Platonis dominum Iesum Christum, quod δε-

mentissimum es credere. In quibus tamen verbis Ieremiae tempora, quae nonnullis Pythagorae visa sunt, confundi cum Platonis aetate vidit, retractauitque Hipponensium praesul eruditissimus C L Ε-R I C v M vero eo nomine acerbe castigat BAL Tvs , quod phrases

Platonicas in sermonibus Claristi inueniri dicat, quod tamen non ita is intellexisse videtur, ac si a Platone Christus accepisset. Dici haec omnia sine verisimilitudine is demum intelliget, qui abiecto praeiudicio omni ex sacrorum historicorum annalibus didicerit, Christum legis quidem Iudaicae, opinionumque, quae inter sectas Iudaeorum vigebant, fuisse peritissimum, et Iudaicam quoque disciplinam ita calluisse, ut cum d ctrinae longe praestantioris perspicuitas et vis quaedam atque ἐιεπεια singularis accessisset, doctoris magistrique titulum atque honorem ne ipsi quidem inimici denegare illi auderent'; tantum vero abesse, ut humanaesipientiae, et philosophiae quoque superbam ambitionem affectauerit, philosophique mores doctrinamque prae se tulerit, ut potius sapientiam suam huius mundi σοφῶς a patre absconditam , infantibus paruuli que reuelatam fuisse gloriatus sit Nec plailosophi conditio cum

re ni eius oeconomia, nec philosophia cum doetrinae, quam mania fel tabat ratione satis cohaeret, longeque haec inter se distant. ΕΠ gie prorsus et accurate in hanc rein disserit GEost sivs Mλ-xRNE ', cuius Verba digna sunt, quae hic legantur : Moralis, ita

praecipit, Christianorum pDilosiophia, qua praesens animi tranquillitas,

et futura in aeternum braditudo acquiritur, tanquam res aliena pro

sus et iniucunda negligitur: licet Christus, rectae rationis auctor et mensura in mundum descendens, nec mathesin, nec ph ologiam, nec in dicinam docuerit. ζuanquam et haecIeculo eo adorata vero lumine implere poterat. Hisce autem, tanquam vilioribus spretis, iri ethicae

saniori sie applicuit, et vitae rationem a contemplatione summi boni emorsus est, et quomodo ad coelum illud, unde ipse defenderat, ascendendum erat humili sublimitate philosophorum captum transcendente , miare demonstrauit. Illi enim tanquam coeci viam tantum praetentabant, ille tanquam qui recens illam peragraverat, facile aperuit. Provide itaque in hoc argumento versandum est, hicque, quem sibi aeternus iustitiae doctor praefixerat, scopus, maxime quidem sublimis, verum a humani ingenii cogitationibus et viis longislime remotus, probe expendendus est, considerateque , quod non nemo ρ apposite monuit, legenda sunt, quae hoc de argumento consignata in literarum monumentis Ob-Ueniunt,

xa Desenti de S s. Peres L. iv. c. I. p. sit. γ) vero tamen non videtur simile. Seruatorem solentii titu hune titulum accepisse. quod metui Vivat Nia A e. L. IlI. P. I. e. . p. 7 6. eon trarium enim ex io. vli, s. patet.

267쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR. ass

ueniunt, Vt neque usum acceptae maiestatis vltra conditionem status sine scriptura sacra extendamus, neque animam Saluatoris supra sortem humanam temere eXtollamus, neque quicquam eminentissimae sanctitatu eius indignum admittamus, sed umilitudinem eius cum fratribus in omni bus, eXcepto peccato, memori versantes mente, intra veritatis modestiaeque limites contineamus nos, ac reuerenter atque sobrie de optimo te que maximo generis humani redemtore loquamur pariter atque senti

mus. Neque haec in contemtum philosophiae allegari putandum, vel ad eam deprimendam utendum est: quae ubi sobria est, suisque limitibus contenta ad veros fines collineat, tantum abest, ut a sanctissima religione Christiana reiiciatur, ut potius multis illi modis inseruire queat. Disce

da autem ex his modestia, et ad unum necessarium ante omnia adigendus animus, huic certe scopo subordinanda reliqua, cogitando, non phi losophuin se , sed aeternae vcritatis discendae et in ciuin conuertendae magistrum sanctistunuin Seruatorem praebuisse. Quae si recte eκpendantur, insignis eκ historia philosophica fructus prodibit, animus enim, imbecillitatis humani intellectus angustorumque finium memor, sobrie et

cum cautione agere et ad reuelationis diuinae veritatem confirmandam

veritates detectas adplicare, plurimi autem coelestem doctrinam, omnium philosophorum meditationes et praecepta multis paralangis superantem sacere discet . Quam certe prostituunt, et maculam quasi axiomati aeterni doctoris affricant, qui intra humani philosophi cancellos eum redigunt, non cogitantes , ad emendandos et ad summam felicitatem perduzendos animos praecepta eum attulisse longe ossicaciora , disciplianamque Omni philosophia meliorem. Occurrunt et alia quaedam inter

apocrypha de I. C. sed his diutius immorari opus haud est, facile enim apud historiae ecclesiasticae scriptores inueniri possunt. f. VI. Quae magistri optimi conditio fuit, ea quoque in discipulis Ayb si

eius, quos ad orbis incolas legatos misit, aeternae veritatis , consiliique 'HAEρ-

diuini de hominum salute semina sparsuros, viguit, quos in philosopho- '

rum album transferre nemo poterit, nisi vel vim nomini intulerit, vel munus eorum minus recte intellexerit. Quod cum in eo potistunum versaretur, Vt apertis Coeortientis humani generis oculis , deplorandam animorum corruptionem ostenderet, et ad unum medicinae omnis salutaris sontem, sanguinem Iesu Christi reuocaret deperditos, in persuasionibus philosophicis minime occupatum, non humanarum ratiuncularum probabilitatem, non calamistrata verba, doctaeque disputationis ambages' non ύπέρσοφα καὶ μετέ-α , quibus detinebantur a philosophis eius temporis animi, exhibuit, sed in demonstratione spiritus et virtutis versatum est; quamuis nec philosophorum congressus et conflictus timeret, nec victas unquam humanae curiositati manus porrigeret. Cuius rei

268쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. I.

cum et doctrina et exempla nobis testis D. Pavi us - sit luduIentissamus, in argumento noto plura dicenda, neu ueterum doctorum idem asserentium verba cumulate hic producenda sunt. Legat ea, qui volet apud praestantissimum LAMIVM , qui diligenter et erudite in hoe a gumento versatus esL Tantum autem abest, ut vel literaturain aliquam secularem vel philosophicam affectauerint, ut potius eruditionis illius mundanae, qualis illo quidem tempore inter gentes vigebat, et a Graeacis potissimum exculta credebatur, odium aliquod et auertionem prae se ferrent, eo quod viderent, detinere , ut ait PAVLvs i, philosophos veritatem in mendacio, sabulisque inanibus mentes deprauare, variaeque sciuntiae opinione instare, qua de re passim voces Apostoli dehortatoriae eκtant ν. Id quod tam intolerabile visum plerisque gentilium, qui hac cruditionis elegantia mores potistimum animi comi ornarique et a plebis rusticitate vindicari credebant, ut passim apoilolos, tanquam homines rusticos nullaque humanitatis et philosophiae elegantia cultos traducerent, Christianisque indignarentur , quod a cultu animi ab iis auocari se paterentur , Cuiusinodi voces in Celso passim exagitat O Ri-GE N L s quo auctore canis impudentissimus sacrae diseiplinae alumnis

obiecit, quae de Iesu doctrina dicantur a paucis e Christianorum n mero non prudentiorIbus, sed rudioribus esse praecepta illorum homianum e nemo accedat eruilus, nemo sopiens, ni mo prudens, recemus

enim tales, sed A quis est indoctus, insipiens, infans, Menter veniat. Hoc pacto satis apparere, quod solossaruos, ignavos , solidos, mancipia,

mulierculas, pueros captent et petriciant. Nec id negauere vel sanctis. simi summi magistri legati , qui se cam profiteri sapientiam gloriabantur, quae stultitia sapientibus huius seculi videbatur, nec Christiani doctores , qui lubenter latebantur, nihil huius elegantiae in Apostolis reperiri.

Inter quos apposite ARNos Ius : Ex immensa illa populi 1 hirudiane, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores, opisces, rusticanos, atque id genus negit imperitorum, qui per varias gemes mi , euneta illa miracula sne ullis lucis atque adminiculis perpetrarent.

His accedit, talem eius temporis suisse philosophiam, quae cum mira otiosorum ingeniorum somnia per varias sectas exhiberet, non potuit non ita exosa esse diuinis viris, ut sollicite eam cauendam esse auditores suos monerent, passimque eam obelo configerent, eo quod doetrinae sanctissimae se opponere philosophiam Graecanicam probe nossent. Id quod noui foederis loca attente perlegentibus erit manifestissimum, in quibus diligenter narratur, et Stoicis et Epicureis D. Paulum Athenis inter philosophos versatum se opposuisse , et Peripateticorum ethicam pertirinxisse , maxime vero infaustum illud Orientalis philosophiae inon- strum

269쪽

DE PHILOS. CHRISTI ET APOSTOLOR. as

strum quod tum temporis partim Asiaticas regiones seducebat, partim in Aegypto crroris semina spargebat, ct corrumpendis Christi cloctrinae animisque erat aptissimum, quodque inter Iudaeos iam tum Cabbalisticam philosophiam , ut supra cuictuin, genuerat, aeci rimo stilo confodisse, qua de re imprimis legenda et expendenda et cum illa philosophiae orientalis , Aegyptiacae, Cabbalisticae, et quae ex illa enata est Alexandrinae

διατυπωσε , quam suo loco dedimus, conserenda sunt, quae D. P A ut v sad Colossenses scripsit.

f. VII. Haec cum nota satis sint et indubitata. mirandum omnino est, inuentos fuisse inter recentiores quosdam, qui diuinos domini legatos philosophorum choris annumerare non erubuerint. Tacebimus CARAM v ELIs' naenias, philosophiam aliquam Marianam somniantis, notum enim, virum magni quidem, sed paradoxi ingenii καue pMisie vehementer indullisse, unde merito eum risit doctissimus H E v M A Μ-N v s '. Sed Gno RG ivs HOR Nivs ρ hic aduo andus est, qui ut philosophorum choros augeret, intrusit illis Uenerabile Apostoloriam collegium. Qui recte quidem monet, qualis eorum philosophia fuerit, haud . iassiculter ex ipsorum scriptis cognosci, nec inepte addit, reiecisse eos

omnes contentiones. sectiis, , jucum, ostentationem, illas innumerabiles de rebus abstrusisimis opiniones, at et fallit et fallitur, dum eos tamquam philosophos putat exposuisse clare, quaenam esset tenenda doctrina de anima, de origine, de cosseruatione et interitu mundi, de vita et morte, devioribus, de republica et oeconomia: nihilque quidem

ipsis commune fuisse cum singularibus placitis sectarum aut nugis, quibus tum Graeca philosophia scatebat, neque tamen ignorasie, quid verum, quidfalsum esset, sapientiae et eruditionis domi instructis mos; neque veritatem de his capitibus, quae stire hominis interes, silentio

praetermisisse. In quibus verbis Horritum, consarcinandis magis plurimis, quam sobrioidicio digerendis intentum, nesciuisse, quid philosophia proprie sit, cognitionemque veritatum utilium Vulgarem, Empiricam, exotericam, et multo magis theologicam cum philosophica musere confudisse, nemo non videt. Nec soli ila magis et apta sunt, quae passim Apostolis tribuuntur , cum ob rationes dictas non susticiat, aliqualem huius illius voculae vel ἡ θεωe ab Apostolis adhibitae

vestigia inter philosophos deprehendi, sed cuincendum, solideque demonstranduin sit, ex his lacunis Apostolos sua hausis e. Ita D. P t-Υ R v M ' Graecanicae philosophiae fluenta in sua arua deriuauisse coniecit I A collus wINDE TVs , eo quod angelos peccatorα vindicem Numinis manum ταρταώσμ dixerat, qua in sententia cum secuti sunt

270쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. L

sunt plures alii laudati B. Io. CHR. WoLr Io , inter quos est etiam acutissimus CuDwORTH Vs . Quem tamen cum sequacibus frustra esse, recte obseruauit eruditissimus interpres, nee dubium est, quaecunque etiam huius vocis origo sit, diuum Apostolum, nihil aliud in digit

re ista voce ex communi loquendi apud Graecos vIu accepta, voluisse, quam ad loca tenebrarum et infelicitatis ex consortio beatorum spirituum ei estos angelos praeuaricatores detrusos esse. a Vt taceamus, inter Iudaeos, monente Cl. SCHOET GENIO , eandem tartari descriptionem

inueniri, eam enim a gentilibus ad Iudaeos, maxime Cilbalistas perus nisse, non inepte suspicari quis pollit. Nec seligiori coniectura usus est WINDE T vs , in interpretandis veterum dogmatibus feliciori ingenio et cruditionis atque lectionis copia quam iudicio conspicuus, dum I A convM quoque ad ὀμακαιον Pythagoreorum ci porticum Zenonis reuocat, et αιακυκλησιν Pythagoricam atque Stoicam, quae Platoni quoque εἰωθως δρομlec dicitur, innuere Apostolum τον τροχeντυ γεi εως

cursum generationis allegando, satis infeliciter coniicit. Q iasi non apertum iit, quod passim viris doctis obseruatum, indesinentem succe

Monem hominum aliorum, quae simili veru locutione PLUTA Rcuo ποτα--ς τῆς γενέσεως, suius natiuitatis dicitur, intelligi: vel sanctus Apostolus, aeternum illum deperditorum circulum, rerumque omnium post sati decursum reditum, qui tantopere Pythagorae, Platoni, Stoicisque placuit, in scholis nugatorum didicerit. Quanquam non miramur, Windetum ad absurda liaec potuisse delabi, cum ipsi Sematori hanc gentilium philosophorum παλιγγενεσίαν inepte satis atque inconsiderate as-fricet, et Pythagorae quoque, Democriti, Diodori, Zenonisque placita misere inter se confundat. Alia eiusmodi exempla facile dari possent, nisi breuitati esset studendum: adeundi autem viri docti sunt, qui philosophumena viris n. temere a fa ', suo stilo confoderunt, vel id quod nimium est circa literarum jacrarum ex priscis scraptoribus interpreImrionem et emendatronem . ostenderimi suisque lugillarunt obseruationibbus. Non tacenda tamen prorsus hoc loco est, celebris illa quaestio, nostro tempore non sine animorum contentione agitata , num diuus Imannes Apostolus doctrinam de λατω diuino, a cuius consideratione emangelium suum auspicatus est, a Bbilone et itia a Platonicis mutuuin acceperit Θ quam a CHRIs To Pil ollo SA Nuio primum propositam suam assirmando fecit, et non sine ingenio defendere conatus est, vir elegantissimae doctrinae IOANNES CLDRrcvs . Quem tamen ce tatim aggressi sunt, audaciusque propositam sententiam non sine cruditione, at non sine bile quoque cxagitauerunt viri multi eruditissimi, qu

n Curi philol. T. IV. p. a s. ad h. L

SEARCH

MENU NAVIGATION