장음표시 사용
281쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.
DE PHILOSOPHIA VETERUM CHRISTIANORUM, PRAECIPUE ECCLESIAE DOCT RuM IN GENERE CONSIDERATA. . L
in hilosophiam veterum Christianoriim consideraturis magnae sera L obiiciunt difficultates, eo quod in tam varias de hoc argumen---to sententias inter doctos itum, ut citius Occidentem iungere Orienti, quam dissonantes inter se conciliare opiniones liceat. Cuius dissensus caussa partim a consula ipsius argumenti consideratione et non satis distinctis inter se circumstantiis, partim a plurimis, quae multos o cupauere, praeiudiciis auctoritatis, antiquitatis, sectae, quinimmo emolumenti, et obsequii, et quae alia sunt huius generis, derivanda est, cum vix ullum sit argumentum, quod magis in partes ire coactum est. Itavcm nudam veritatem nunquam detegi, sed errores erroribus augeri, quilibet intelligit, qui praeceptionibus philosophiae rationalis eruditus est. Ne itaque ad eundem lapidem offendamus, ad quem tot viri graues cleruditi impegerunt, procul ire iusso omni partis, sectae atque auctoritatis studio, adhibitoque logicam ii regularum canone in ipsam rerum Veritatem sollicita attentione inquiremus, gradus fidei historicae explorabiamus, sontes consulemus veros atque genuinos, totiusque historiae ecclesiasticae ambitum ita prae oculis hahebimus, ut nihil Omittamus, quantum ab homine modicarum virium fieri potest, quod ad veritatem detegendam facere posse obseruabimus. Ita fiet, ut nec venerabili patrum ecclesiae choro iniuriam asseramus, et qui meritis in reinp ublicam Christianam immortalem meruerunt memoriam , indigno contemtu vilipendamus; nec veneratione nimia homines eos sine labe fuisse persuadeamus, neque veritatem anti uitati pretio postponamus, sed eam ingrediamur viam, quae bonis cordatisque lacile satis fecerit. Quam metam vi attingamus, generali in principio consideratione philosophiae PP. veterumque Christianoruin opus est: qua solide data non dissicile erit de philosophia eorum doctorum ecclesiae singulatim dicere, qui hoc nomine celchritatem consecuti sunt. Comprehendemus autem ea quae dicenda sunt, aliquot, more nostro, obseruationibus, quae huc redeunt: f. IL I. Quemadmodum ad exemplum persectissimi et sanctissimi doctoris, IE sv CHRISTI, qui aeternam, quam in se latentem ha-huerat, Dei sapientiam hominibus annunclauit, ita ex toto se composuerunt sancti eius discipuli, quos doctores toti orbi humano destinauerat et Ll 3 ablegaue-
282쪽
ablegauerat, ut posthabita eruditione seculari et, quae tunc omnes orbis . terrarum partes paulo cultiores occupauerat philosophia Graeca, uni doctrinae a magistro traditae et a Spiritu S. communicatae inhaererent, quo simplicitate cum maiestate coniuncta sapientes magis piosque, quam eruditos et philosophos sua praedicatione essicerent homines: ita diuorum quoque apostolorum discipulis, quos apostolicos viros dicere solenne est, idem institutum haesit animo. Eo enim laudatissima illorum respexit industria 4 Ut magistrorum exemplum sequerentur, eaque doctrinae simplicitate, qua etiam debiles et italantes ad salutem perduci possent, euangelii veritates proponerent, satis fecisse ossicio doctoris sibi vili, si salutis omnis auctorem ordineinque quo aequirenda est eius possessio, magno quidem sortique animo, sed nudo conspectu sine fuco eruditionis humanae vel admixtione philosophicarum opinionum hominibus omnibus, etiam illiuteratis, sua oratione scriptisque commendarent. Id quod in eorum epistolis, qui auditores fuerunt sanctoruin apostolorum, Clementis Romani,
Ignatii, et Polycarpi, hostie su nerstitibus luee quadam lingulari radiati inplicitasque doctrinae euangelieae cum veritatis diuinae maiestate cor iuncta, digno apostolicis viris charactere coruscat. Quales laudatissimi viri fuerint, quibus studiis fuerint delectati, utrum ab humana eruditione ornamentum acceperint, nec ne, quaeque alia sunt huius generis, enarrari hoc loco nec possunt, nec debent, sed ad historiae ecclesiasticae limites spectant, multisque viris doctis copiose sunt enumerata Φ. Id m do monemus, cum sint interscripta sanctis his viris tributa nonnulla, quae fallaces manus auctores habuerunt, qualia sunt scripta Clementi tributa,
posterior epistola ad Corinthios, canones Apostolorum, constitutiones Apostolorum, recognitiones Clementis et Clementinae; Ignatii epistolae, Iraetcr septem, reliquae, et Barnabae epistola atque Hermae pastor; quae
eculi primi et sequentium eruditionem, maxime Orientalem, Iudaicain et Aegyptiacam lanctorum virorum libris intruserunt, vel scripta potius secularem hanc cruditionem reserentia venerandis nominibus supposta runt: patere inde, nec eruditione, nec ingenio, nee eloquentia viros
pientissimos, sed rustica quadam simplicitate pietatem magis, quam doctrinam spirante voluisse placere Nili cnim tales suisiciat, non opus habuissent impostores, quibus vilescebat sancta illa simplicitara, quique sanaticismo, quem orientalis icta cruditio inspirauerat, replendam citi cmendandamque Christianam ecclesiam statuebant, sanctis istis viris talia actingere, quae a moribus Apostolicorum virorum plane abhorrent. Non ignoramus, inuentos esse inter eruditos, qui viris quoque Aposto
illis quae in horiam vitorum apostoliciatum epist IiΑ extant simplieitate illorum liaud eongrua. ast anu salsidii quaedam esse addita. Cons. Ven. M si h M. Hiit. eccles. see. i. maior. p. II. c. a. . . 4. P. ali. seqq. et quos laudat.
Q Legenda ex instituto de hoe argumento tractans s. l T T i c ii illis de PP. apostolicis in biblioth. PP. Apollol. o Cons. CL L A M i v x de eruditione Apost lorum. C. vi. r. it6. seqq.
283쪽
DE pHILO S. VETERUM CHRISTIANO R. st i
ncis eandem, quam Apostolis, scenam instruxerint, eosque gentilis philosoplitis fermenti suspectos sacere voluerint: sed iniuriam audaces nomines fecisse manibus doctorum pietate et simplicitate fidei illustrium, ipsa genuina eorum scripta satis produnt. Quod ut exemplo illustreinus, Clementis et Ignatii loca allegamus, quibus ad errores palliandos suos Cugis TopΗost Vs SANDI vs- usus eae Qui, cum pra existentiae animarum Platonicae faueret, edoctus ab Monymo quodam, Clementem auctorem huius paradoxi dogmatis auctorem laudauit. Quam impudentiam, ut luculenter perspiciat lector, en verba Clementis, quiabus praeexistentiae animarum , et immissioni in corpora fauisse Sandio
Gα εἰς τον κιβωτον. Noe Melis inuentus per ministerium suum novam mundo generarionem praedicauit, et per eum animalia, quae in concomia arcam sunt ingressis, seruauit dominus. Ecce Vero praeexiste tiam animarum in rcgeneratione, a Noacho praedicata latentem, si Samdium audi si quod quam miserum sit, omnemque interpretandi legem euertat, vel pueri vident. Renovationem enim terrae post diluuium indicari, quis non intelligit 7 Eadem ratione sanctis viris, alia earum i ea detorquendo illudit, ut opinionem hanc incrustet. IGNATIO, qui
in epistola ad Trallianos eaque non genuina sed interpolata) f, dixerat, Christum sanguine suo ab antiqua impietate nos mundasse, tribuit opinionem, animas simul a Deo creatas, antequam in corpora immitterentur peccaste, cum nihil aliud voluerit sanctus martyr, quam a protoplastis ad posteros hanc impietatem promanasse , quam sanguis Chrisu. eluerit. Alia huius furfuris ab eo allata, ut Platonismi labem viris Ap stolicis amicet, hoc loco breuitatis caussa praeterimus. Εκ his vero sua sponte sequitur, interpolationis vel suppositionis suspecta ea esse
omnia, quae viris his sanctis tribuuntur, humanamque tamen eruditi nem et imprimis eorum temporum philosophiam spirant. Id quod recte viderunt viri κριτικωτατοι, qui spuria haec scripta vel interpolationes passa ob hanc quoque notam criticam reiecerunt. Qua de re, cum in
historia ecclenastica seculi primi agi soleat, pluribus adigere hoc loco
supersedemus , id unum adiicientes , specimen huius rei satis luculem tum capi posse ex Clementinis et recognitionibus Clementis, quae scripta υποβολιμιαια seculo sorte tertio composita videntur ab homine Iudaeo, Alexandriae vivente , eiusque regionis placitis imbuto , quishilosophiam Alexandrinam Sancto Clementi ideo aifinxit, cumque Chriaianae Religionis placitis confudit lepidamque inde construxit fabulam , ut noua arte Gnosticorum , Iudaeorum, philosophorumque tela retunderet, eorumque cauillationes euerteret. Quod quam malo ineptoque
284쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.
272eptoque consilio, et euentu parum seliei, doctrinaeque Christianae munime proficuo secerit, paulo attentius hominis cetera non indocti ii genii chartas legenti crit in propatulo. Qui tamen corrumpendi virorum Apostolicorum sitia plicitatem mos non seculo demum tertio inualuit, sed inuenti sunt seculo iam primo, vel secundo ineunte , cum vix heatis sedibus recepti essent testes Christianae doctrinae meritissimi, qui ineptas nugas suas pseudophilosophiae naeniis distinctas illis impudenti audacia tribuerent. Cuius memorabile exemplum liber ille est, qui S. Hermae tribuitur, et pastoris titulum gerit, quem ab homine exigui vel nullius plane iudicii, emotaeque mentis scriptum , practer plurima sanaticismi vestigia multa quoque habere, ex philosophia Orientali, Aegyptiaca, Platonicaque destinata, specimina, complura loquuntur, comprobantque a viro Apostolico foetum adulterinum non suis e prosectum. Cuius rei
fidem ut Luctori laetamus, exemplum unum alterumque sui sciet, eorumque cx veteribus et recentioribus nonnullorum opinionem refutabit, qui si non Θεοπιευτον, cerie Apollatici viri, summaeque in ecclesia auctorit tis librum esse contenderunt . Nempe scribit Pseudo-Hermas h: Audi
nune primum de Me. Duo sunt genii cum homine: unus aequitaIIs, et unus iniquitatis s et ego dixi illi: qRomodo Domine, sire potero, qvod duo sunt genii cum homine Θ audi, inquit, et intellige. Aequitatis ge
nitis, tener est, lenis et verecundus, mansureus et quietus ; cum ergo in cor tuum ascenderis, continuo loquitur tecum de iustitia, de pudicitia, de collitate, de benignitaIe, de venia, de caritate, de pietate. Haec omnia cum ascenderint in cor tuum, scito, quod genius aequitatis tecum est. Huic ergo genio crede et operibus eius. Accipe nunc et genii ini
quitatis opera. Primum amarus, iracundus et stolidus es , et opera il-bus perniciosa sunt, et euertunt socios Dei: cum ergo in cor tuum ascenderint haec, intel ges ab operibus eius, hunc est genium iniquita
ris. - - Intellige nunc et crede genio aequitatis, qura doctrina illius
bona est. Licet enim is felicissimus homo, et cogitatio alterius genii
ascendat in cor illius, oportet illam virum aut mulierem peccare, si nu- rem etiam nequi mus vir fuerit, aut mulier, et ascenderint in cor
illius opera genii aequitatis, necesse est, illam aut illam aliquid bonis
cere. Non examinabimus dogma paradoxum de necessitate honorum malorumue operum ex instigatione utriusque angeli, sed theologis expendendum relinquemus, contenti Lectorem ad B E L L Λ M I N v M , G E R
et Loca veterum, qui II x v M a x pastorem inter seripia vel vel apostolica tamen retulerunt, diligenter collegit B. l. AI 2. F A R l-C i v s. cui optimam Hamnae editioneis debemus T. iii. Coidic. apoci plii N. T. p. 738. seqq. Ex rectutioiibiis nonnulli fidam humana maiorem itico Lute adhibendam esse si alia int . inque his
lo ieeedit ab hac sententia Co xx rus ad hune labium praelatus. qui et Hainae Ap stolici viri esti. et librum non quidem eanonicum. si amen eeelusianteum eensendun . et propugnaculisin fidei catho leae habendum esse statuit. Tantum potest antiquitatis praeiudicium. vi anus Hermae pro virgine puella habeatur. . h) L. I. mand Vl. p. 87 i. seqq. Graeea qui vultle it apud AN Tio Mura Latine monaehu inhoinii ui. id D. seripi.eccles p. 47.
285쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. et 3
li x R n v M et S p A N M I v M ablegasse. Huius autem loci est, o seruare, non petitum esse hoc dogma eκ scriptura , quod sine verisimilitudine somniat MAL DONAT vs , sed sontes philosophiae Orientalis, Agyptiacae, Platonicaeque turbidissimos agnoscere. Et orientalem quidem philosophiam, qualis Hermae temporibus Asiam Aegyptumque late peruagata est, talia docti isse, eκ iis manifestum est, quae Iuperioris Tomi libri primi Capite vltimo de eo disseruimus. Horum enim dogm tum patroni et malum in homine quodlibet ab instigatoribus malis angelis siue daemonibus oriri stat achant, et hona quaelibet ab amne liberatore proficisci docebant. Qua de re vel solas Clementis recognitiones legenti nullum supererit dubium. Haec descendens in Aegyptum doctrina taciles et consentientes inuenit philosophos Pythagoricos, Platonicosque, et Graecos alios plurimos, eo quod simili ratione statuisse Graeciae philosophos nossent. Pythagoreos enim ita docuisse, locus Empedoclis apud P LvTA Rc HvM ostenstit, qui luculenter: Empedoclis probanda potius sententia est, qui unumquemque nostrum , postquam es natus, arripi gubernarique a duplicibus fatis geniisque docet:
His inerant ChthbnLr, et tamens procul Heliopeia, in vario Harmonio vultu, Derisque eruenta,
Turpis Callisoque Thomaque mineaeque Nemertes et amoena nigro fructuque Asapheta.
Duorum geniorum nominibus variae animae perturbationes exprimunis tur, quarum omnium femina cum ortus noster secum tulerit, ideoque
vitae magna si inaequalitas, meliora quidem optat, qui sana est mente, sed tamen altera quoque exspectar etc. Platonem similia docuisseeκ Γ ugo DORI To et Euclidem Socraticum, eκ CENSORI NO
Constat, qui, ne nimii simus, ipsi videndi. Cum itaque ad Aegyptios ab Orientalibus et Pythagoreis dogma hoc transisset, a Iudaeis quoque hanc philosophiae methodum sequentibus receptum fuit. Testes volumus PHILONEM ' et Cabhalistas. Quorum ille suse ostendit, passi nes omnes malas immitti a malis angelis, qui immittan ur, non omnes
sed selecti quidam per visum, quidam per auditum, etc. Manere autem in his, hominibus interdum, sed non permanere spiritum diuinum.
uuis enim, subdit, es adeo rationis expers aut animae, ut nulla unquam de optimo isto maximoque eum volentem nolentemque subierit cogitatio 8 Hi vero prolixi sunt in his angelis duobus definiendis, Cuius, ii placet, specimen dabit R. Mos Es Collo vERo Ex his vero fontibus
286쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.
sontibus dogma scripturae ignotum ad Iudaeos ceteros, et ab liis ad Mu-hammedanos dimanasse, datae supra virorum irae doctrinae υποτυπώσεις satis superque lo luuntur. Εκ his Vero mani testum est, eκ qua officina
simile inter Christianos dogma prorepserit λ plerique enim PP. qui huic dogmati adhaeserunt eκ scholis Eclecticorum prodiisse, compertum est. Inter quos imprimis Origenes est, ex Aegypti philosophia et schola Ammonii impuras iras scorias auro diuinae fidei admiscens M. Nec ex aliis sontibus hausere sua Basilius, Gregorius Nyssenus, Procopius G zaeus, Theophanes , Maximus aliique, a CO TELEstro laudati: id quod ipse vir doctus vidit, lassique sunt theologi cordatiores etiam
ex Romano coetu HvETI Us, BELLAR MIMus , aliique. Vnde miramur, doctissimum NovRRIvM pro apostolica huius dogmatis traditione et auetoritate pugnare potuisse, cum apertum sit, hominem sanaticum somniis suis indulgentem, qui Hermae foetum suum adulterinum supposuit, cκ disciplina sui aeui seculari hoc pro thesauris carbones vendidisse. Nec ex alio fonte hausit quoque Hermas illud, quod libro primor habet, peculiarem angelum bestiis csse praepositum: quo in dogmate eum Platoni porum , orientalium, Iudaeorum vestigia premere, ex iis liquet, quae suo loco, de horum placitis de angelis diximus: non itaque indignandum HIERONYMo , quod hoc nomine stultitiae arguat librum hunc apocryphum, quod in eo scriptum sit, quendam angelum nomine Tari Hegrin habet textus, de qua voce harbara variae sunt eruditorum coniecturae praeesse reptilibus, et in hane smihtudinem pia scibus quoque et arboribus et bestiis universes proprios in custodiam angelos assignatos. Possemus haec quoque eκ superstitiosa ieiunii caeliba tusque commendatione, quae ex his quoque scholis originem cepit, il- Iu itrare, si de Hermae theologia tractandum csset. At haec extra i cum hunc sunt, alibi iusius dicenda, quae vero allata sunt, satis demo strant, castam doctorum primi seculi simplicitatem vesanum gentilis philosophiae studium contaminasse. 3. III. II. Est et alia obseruatio, a nobis hoc loco non praetermi tenda, ubi de irrepente mature in ecclesiam philosophia gentili, maxime Acgyptiaca, sermonem facimus. Nempe ut doctrinae alienigenae, ita allegoriae studium in Aegypto potissimum ornatum pictumque mature, et in ipso quoque primo et secundo post Seruatoris natiuitatem seculo, simplicitatem doctrinae anostolicae corrupisse. Quam rem in historia quidem vel ciuitatis Chriuianae, vel exegestos sacrae eκ instituto tractandain,
n loca eius notat Ilva Trus Origenian. L. III.
287쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. et s
ctandam, hic tamen, quantum satis est, tangere, scopus noster omnino pollulat. Et rem quidem ipsam ah ovo, quod aiunt, paucis repetere, non abs re erit. Nempe consueuisse veteres Orientales populos sere omnes,
mysteria sua bolis figurisque proponere, arcanosque dogmatum ita
seruare sensus, rationibus a sacerdotibus inductos variis, in hiltoria philosophiae harbaricae certissimis argumentis demonstrauimus, et testim ni is fide dignis euicimus. Maxime vero in Aegypto hunc morem obtinuisse vetustissimum, nemo ignorat, cui hieroglyphica Aegyptiorum methodus limotuit. Inter Israesitas vero post habitationem in Aegypto diuturnam vigente Θεοκρατεία eiusmodi allegoricam et symbolicam v ritates summas populi tradendi methodum floruisse, vel sola legis Leviticae conditio arcanique sensus in epistola ad Hebraeos reclusi ostendunti Quas vero Rationes secuta suerit diuina sapientia in velandis eiusmodi symbolorum tegmine mysteriis foederis gratiae sub oeconomia Mosaica hoc loco explicari non potest, sed quaerendae eae sunt apud theologos. Nos hoc modo obseruamus, methodum allegoricam apud Iudaeos, maxime post captiuitatem Babylonicam valde inualuisse : ita tamen, ut sobrieratcin et perspicuitatem pastin deprehendas. Cuius haud nobilius exemplum extat alleguriis a sacris scriptoribus, ipsoque summo veritatis d ctore adhibitis, quas ad populum adhibitas fuisse, perspicuitatis magis, erudiendorumque simplicium caussa, quam occultandarum veritatum gratia constat. In quibus sobrietatem et candorem grauitatemque maiestate diruuina dignam merito admireris, nihilque est, quod humani ingenii trica sapiat, vel mysteria diuina occultius tegat, nec reseratum sit, a sanctis seriaptoribus. Qui etiam dum in partes vocant inter Iudaeos recepta, qualia exhibet Ρauli disputatio contra Iudaeos ex historia Abr hami petita ε clarissima rei ipsi accendunt lumina, et solide argumenta tur etiam ubi κατ' ἄν ωπον disputant. His inter populos imaginationis paulo feruidioris aestum sequentes limitibus si comprehcndisset veteres ecclesiae doctores quae allegorice dicenda fuissent, in vado res Chri itiana mansisset. Ast cum multi ex Iudaeis, nec pauciores ex gentilium
stliolis ad castra Christi transiissent, relicta illa sobria et parca allegoria, cum simplicitas apostolica exprimenda esset, maluerunt illud doctrinae genus, quod domi acceperunt, retinere, satis sibi fecisse vis, si hac methodo rem Christianam iuuare possent. Maxime id lactum ab iis, qui
eX scholis philosophicis Aegypti fidem Christianam amplexi sunt. Hi in
patria allegoriarum insania omnia seruere videbant. His et sacerdos lit
bat , et populus delectabatur, et philosophus studebat. Ipsi certe eκ Graecia in Aegyptum traducti philosophi, Pythagorici, Platonici, Stoici, allegoriae ope, innumera domesticae luperstitioni adaptabant, quae sitne Min et his
b Gal. IV, a seqq. De eiusmodi Medrasthim starum methodo allegorica nos suo loco ex institu. sue allegotiis iudaeo uin vid. vi a Nca de to diximus. vet. SIiragoga L. III. P. I. e. s. p. 672. Des abbatis
288쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. H. 276
his machinis nunquam cum placitis suis conuenissent. Exoriumque ex 'hac mixtura Eclecticae philolo pluae genus, vel Alexandrinae philosophiae chaos rein perfecit, donec Ammonius et sequaces ad surorem usque allegoria euecta omnem pro tis modum mensuramque euerterent. Id
quod mature ad Iudaeos in Aegypto transiisse miramque illam philosophiam, quam Philo, Cabbalistae, Thcrapeutae similesque homines alii,
excuderunt, generauisse, suo loco luculenter conlacimus, ostendimu que quam iacturam illa methodo allegorica passa secerit leκ patria. Hi allegoriarum sontes sunt, ex quibus promanauit quicquid impropriae et figuratae dicendi rationis in ecclesiam primitiuain inuectu in es L Idque tactu in esse duplici via, vetus historia loquitur. Nam haeretici eκ sinu quidem ecclesiae progressi, sed secessum ab ea iacientes, cum impurae philosophiae late iam tum regnantis deliria sacris dogmatibus connubio impio iungere tentarent, obstaretque apostolitae doctrinae sunplicitas, allegoriae machinas admouerunt, ireque Cluistinia cum Beliale uno subi go vincisso isto detestabili coegerunt, cuius exemplum haereticorum teris aeui, maxime Valentinianorum, studium pingendi somnia sua seriapturae αἰληγορρυμενης ope esse potest Meliori scopo doctores ecclesiae
orthodoxae manus allegoriae admouerunt. Cum enim et inter Iudaeos
hanc docendi consuetudinem obseruauissent, et in ipsis sacris oraculis exempla allegoriae luculenta vidissent, et his potissimum amnis Iudaeos, gentiles, haereticosque pugnare, et contra doctrinam Christianam h stiliter se efferre animaduertissent, ipsi autem eidem methodo a puero quasi essent innutriti, laudabiliter se facturos esse sperauere, si eadem via incedentes oracula diuina ipsaque dogmata sacra eiusmodi allegoriis vestiurent, ct totam ferme explicandi diuinas paginas rationem huc referrent. Quod serendum crat, si pari, sua diuini scriptores prudentia et sobriet te, si modeste parceque nec sine necessitate talia instituissent, et rati nis quoque regulas, quibus omnis inteffretatio sana nititur, adhibuissent, limaturi iudicii acie, quicquid deliquisset imaginatio liberior et aestuans. Verum alia longe cvenerunt magno ecclesiae damno et iactura veritatis irreparabili. Susceperiant enim negotium homines pii quidem nec imdocti, sed iudicii praesidiis non aeque seliciter quam imaginationis ardore instructi, qui cum ingenium haberent supra iudicandi facultatem progressum, et sine reetore, sine tramite late oberrans, in scholis quoque Al xandrinae philosophiae didicissent quadrata miscere rotundis , et iungere gryphos equis allegoriae beneficio, haberent etiam nonnulla, quae t trusa mallent apris dogmatibus, quam abiecta et dimissa: magno seruore ad insaniam usque allegoriae se dederunt. Quam pestem seculo secundo adulto Clementem Alexandrinum, maxime vero discipulum eius Origenem ex scholis. Aegyptiacis in ciuitatem Christianam inuexisse, in s quentibus ostendemus, exponemusque, quae dogmata adulterina et spuria, quo
289쪽
DE PHILOS. VETERvM CHRISTIANO R. et
ria, quosque errores in agro Dei tanquam infelix lolium sterilesque ausnas spargendi occasionem dederit, portamque malis in ecclesia plurimis aperuerit patentilliinam. Quamuis autem seculum post Christuin natum secundum tertiumque haec potissimum monstra pepererit, latendum tamen est, inter scriptores ecclesiasticos, aliquos viris apostolicis proximos, et i in ipsa adolescentis ecclesiae Christianae aetate viventes huius fermenti vestigia passim iam ostendisse, exemploque esse luculento, quam mature apostolicam simplicitatem corruperit humana Curiositas et detestanda gemtilis eruditionis atque philosophiae imitatio. Non ignorant, qui veteris ecclesiae volumina diligenti versarunt manu, et Hermam stipra iam in scenam productum et Barnabam, vel scriptores poti Us venerandis nomianibus virorum apostolicorum abutentes hoc cacoethes adamasse. Et Bamnabam quidem pseudonymum in allegoricis eiusmodi interpretationibus, nec modum seruauisse, nec regulam tenuisse, nec rationem' adhibuisse vllam ex variis epistolae eius locis ahertissime constat. Quas allegorias ineptas siue contra Gnosticos κατ' αiΘρω πον disputans, quibus sodennesuit his sua somnia praesidiis munire) adhibuerit, quod visuin H A M-M O N D et G. B v L L o , siue ingenii, regionis aeuique sui morem secutus adhibuerit, quod aliis placet /, fatebuntur tamen omnes, qui nonnaeuos veterum omnes sine seonte et pudore excusare suscipiunt, ad
exemplum gentilis et Iudaicae disciplinae Barnabam hunc in allegoriis pueriliter ineptiisse. Vidit hoc, et sontem malum perspexit docti minus MONAc Hrvs r qui ad notabilem Barnabae locum, quo CCCXVIII seruos Abrahae, ad mysteria Christianae religionis, crucisque signum,
quod litera T Graeca refert, retulit, prudenter notat: Auctorem vetore
Christianorum sui temporis rusteria in numeris quaesivisse, hocque habuisse a Platonicis, othagoreis, immo ibis Iudaeis, qui in numeris a Gmodum Mi complacuerint, et in illis arcana et res scilicet mirabiles et Cubbal sicas soliti fuerint ruspari et investigare. Qua in re exemplum praetuisse Barnabam, doctoribus illi posterioribus, ut simili ratione
circa numeros sacros ineptirent, multis speciminibus erudito ostendit. Qua ratione quam incerta facta sit doctrinae Christianae eκplicatio, ape laque porta impiis, latc grassandi hocque modo omnem demonstrandi diuinas veritates vim eludendi, legat, qui volet, colligatque eκ So Ε-E A r N i r dissertatione', qui hac Barnabae allegoria ad impios et helerodoxos sensus confirmandos abuti callide conatus est. Apud Hermam ineptas similitudines Omnes paginae loquuntur, quas in patrocinium luxuriantis per allegorias ingenii laudare non destitit OR 1GENEs . Plura rei huius exempla dabunt secula sequentia, quibus audacius introdu-Mm 3 ista in
290쪽
αn PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. II.
Et in ecclesiam est philosophia Alexandrina, et simplicitatem Apostolicam
laede corrupit Origenis eruditio: qua de re tamen hic plura dicere, esset extra oleas vagari; unde, qui plura cupiunt, ad viros doctos ablegandi sunt, qui plenis cyathis hauriendi copiam suppeditabunt . Maxime v ro D A N I E L r s wHIT BYI commendanda industria de hoc argumenis to G de quo plura dabit sacrae interpretationis historia. ut ειὸν, lis g. IV. III. Ita sine suco, si tenebriones excipias scriptoresque pset .m in t donymos, nuda apparuit seculo post natum Christum primo Christia-ρ religio, nec coloribus philosophiae gentilis picta fuit eius simplicitas. Plerique,tiui Christiana sacra amplectabantur, homines erant illiterati, ple- heii, simplices, eontemta cruditis et philosophis turha, quod inultoties Christianis obiectum a philosophis gentilibus, tantumque abest, ut ignominia ipsis visa fuerit, ut potius honorem inde quaeliuerint, quod sapientiae praestantioris, quam quae a mundo doceretur radiis essent illustrati . Vnde factum, ut cum nascente et adolescente ecclesia viri qumque eruditi dimissis nugis gentilis doctrinae ad sacra Christiana amplectenda conuerterentur, omnem sere eruditionis ornatum abii gerent, humilitatem simplicitatemque apostolicam omni elegantia humana superi rem affectantes. Succellit alterum a Christo nato se lum, quod alios homines, aliam aetatem, alios mores habuit. Nempe ita radios suos per omnem terrarum orbem diffuderat exorientis sol euangelii, ut non abiectorum tantum, plebeiorum rusticorumque hominum indoctam atque literis non excultam collustraret turbam , sed et doctorum virorum et elegantiorum atque seueriorum disciplinarum cultu ornatorum oculos
perit ringeret: inter quos suerunt, qui Graecanicam philosophiam exacte didicerant, immo singulari quoque nonnulli studio fuerant professi. Id quod ita euenire debuisse, facile intelliget, qui ad temporum istorum circumsi uitias, praecipue quod ad philosophiam attinet, paulo attentius respexerit. Quae enim in sacra Christianorum doctrina tradebantur, ut simplicitate dictionis humani ingenii inuentionem se esse negabant, ita
rerum ipsarum maiestite et sublimitate corum quoque animos percellebant, qui super naturales rerum Ordines ingenio elati metaphysica dogmata sectabantur. Etsi enim suae rationis trutina examinare ista mylteria inma non poterant, videbant tamen se nec contraria, nee meliora fi
bere , quae Christianis placitis cum ratione opponere possent. Praec pia autem de moribus, quae instillabat disciplina Iesu Christi, adeo augmita simplicitate et candore, regularumque puritate se Commendabant, ut
P. 73. Evnullus parerg. his . theol. p. Ial. PM L. A L Manacti piae . e nam ad Acta Ap.C Ui TR i Nia A prae eomin in Iesaiam is allina a v a A c. de la morale des peres c. il. s. r. p. 94.iox alii.
in Da seripturarum interpretatione seeundum
re) Vid. LA Mi v da erudit. Apostoliar. C. lli. seqq. n) I nx M l. e. e. VI. p. i . seqq. Factum autem id eonsiliis diuino. ne sapientiae humanae lux ista
diuina tribueretur. D. Pa v xv s i Cor. l. luculenter doret; unde igri miniae non cedit Chraitianae religioni. sed honori.
