Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. um

detecti a sanctis viris, omnium quidem oculis expositi fraudesque mania festatae sunt, magna vero inde indignatio eorum, qui rebus sacris pra erant, cum haereticos hos philosophos nominibus Iesu Christi et apostolorum sanctorumque virorum aliorum ad decipiendam gregem Christi nam abuti cernerent, exorta est. Verisimile quoque videtur, cum inter

Iudaeos pseudo- philosophia ista arcanis gressibus se insinuans passim reciperetur, et Cabbalisti ea portenta gigneret, ex his vero quidam ad Christianos accederent, iisque mysteriis sacra dogmata corrumperent, hoc quoque nonnihil ad id, quod prae se patres serunt, odium in philosophiam contulisse His itaque ex caussis cum in omnem philosophiam, quae extra ciuitatem Christianam inualescebat, odio exardest rent doctores ecclesiastici, Graecam vero fontem omnis huius mali putarent, eo quod Orientalem literaturam plerique ignorarent, mirum non est, vehementius declamasse eos in philosophiam fere omnem, eamque in feritore disputationis constitutos serme totam reiecisse, et pro Verohaeresium sonte agnouisse. Vnde notum illud TER TvLLIAN et haereticorum patriarchas esse philosophos, in quod dictum erudite commentati sunt celeberrimi theologi ADAM vs RE MENAE R G i v s et E R N E s T V s S A I. O M O CYPRIANVS , qui, ne prinlixi nimis stinus, videndi. Et hae quidem origines sunt queret rum, quas plenis buccis contra philosophiam dederunt veteres ccclesiae doctorcs, quas hoc loco cumulare instituti ratio vetat, adiri vero possunt ab iis , qui ipsa illorum verba desiderant, Dio Nus Ius ΡΕ-

ter philosophiam doctores Christiani culpabant, ita e contrario sacram philosophiam, id est religionem Christianam quam maxime laudabant,

saprasque paginas ex merito extollebant, hocque sapientiae genus studio philosophico, quale illud rei Christianae aduersabatur, multis verborum ambagibus opponebant, philosophiam Graecanicam valde vilipendentes. Exemplum qui cupit, TATI AN I illi orario contra Graecos legenda est, qui vehementer in Graecanicae plailosophiae contemtum insurgit. Qua in re modum cxcessisse nonnullos fatendum est , raro enim fieri solet, in modus in his rebus accurate seruetur. Ignoscendum tamen viris cetera eruditis piisque, Cogitandumque tantopere corrupisse haereticos ista pseudo- philoso ia Christiana dogmata, tot monstra opiranionum Vaesanarum excogitasse, ut mirum non tit, ecclesiarum anti tites, qui veros sontcs horum somniorum non satis nouerant, ansam inde arripuisse, de philosophia fere omni, tanquam patris tenebrarum

opere

m mm hue respieere videtur T A et i A N v sin Otat. ad Graeco .n Adv. Hermogenem.

302쪽

uso PERIOD. II. PARS II. LIB. L CAP. II.

opere sinistrius acerbiusque statuendi. Quod ut luculento exemplo M lustremus , et quos infelices fructus haec pseudo - philosophiae semina produxerint, qui hoe Odium in Viros optimos accenderunt, pateat, non abs re vel praeter institutum nostrum fore putamus, si Valentinianae haereseos breui adumbratione, qualis illa in historia potissimum philos phica Iocum habet, dogmata in aprico ponamus. EYomis ia,L g. IX. Fuisse celeberrimam inter Christianos seculo II, a disciplinae, ' Derae puritate et simplicitate derivantes haeresin Valentini, qui nouam his. s.., sibi suetam condidit, cum spem praefecturae alicuius coetus potiundi amisisset , veteres uno ore testantur Φ: cuius, licet sanaticismum omni. rationi contrarium et absurdissimum laueret, celebritatem inde potissimum ortum habuisse suspicainur, quod philosophiae speciem syllcma V lentini haberet, et illi 1e sectae attemperaret, quae per Aegyptum, Syriam, Asiamque, immo per Italiae quoque partes quasdam 1e late dissu-derat. Qua opinione vulgi exceptus cum eloquentia persuadendique virtute emineret , tanta felicitate applausuque per Orientis et Occidentis prouincias somnia sua disseminauit, ut credi vix possit, tam inepta hominis emotae mentis fanaticique philosephi deliria tot inuenire potui cse asseclas, nisi tristi experientia doceremur, nihil magiis homines, qu rum plerique iudicandi facultatem non excolunt, in assensum rapere, quam dogmata, quae ingenii acumine pinguntur, imaginationis lumina excitant, fingendique licentia mire comuntur, et non inepte connectuntur. Tacemus, speciem philosophiae, et opinionem crudiationis, quam homo prae se ferebat, et exiguas quasdam, quas systemati in se satis absurdo inlarsit, veritatis particulas viris etiam cetera acutis im- Iiosuisse, ut Valentinianae mataeologiae aures patientes commodauerintid quod veteribus, qui ad veros huius haereseos sontes non satis attem debant , nec philosophiae hoc genus, quod eam progenuit, satis intellia gebant, eo magis condonandum, quo minis inter recentiores, quibus maior historiae philosophicae luκ astilliit, mere, qui nec tam male do-guisse Valentinum, nec sanos sensus respuere contenderunt. Id quod praeter GODO FREDvM ARNOLDvM , huic quidem negotio ob philosophicae historiae ignorantiam imparem , secisse So v v g IN I v M et hoc candidiores mulis et doctiores Is AAcvM BEAvso-ER I v ML CAMPEGIUM V INGAMr, et Iaco BVM BAs-

2 De tempere . quo hi arroras disseminati sunt oeeasone Ioel euiusdam de iis in epistola

303쪽

DE PHILOS. VETERUM CPIRISTIANO R.

stat. Ut vero ipse Lector iudicare de monstroso systemate queat, et de philosophiae Orientalis et Aegyptiacae dolis, maloque , quod in ecclesiam invexit, minimo exemplum habeat , paucis lystema Valentini philo phicum enarrabimus, modestumque, quid nobis de eo videatur, iudici uin subneetemus. g. X. Nempe I. omnia, quaecunque sunt atque existunt, in duaes ' ma G. partes diuisit philosophus sanaticus, quarum Una illa contineret, quae ad diuinum pleroma pertinent, quaeque vel intra vel extra illud accideiarunt, altera res exponeret, ad mundum hunc visibilem spectantes : Fingit nempe sibi, IL vel, ex philosephia potius Orientali assumit impo-1tor, immensum quoddam et splendidissimum, quod omnia repleat spatium, in quo dicit omnem diuinam naturam tanquam in aeterna quadam beatillimae lucis abysso latuisse, ab infinito tempore, et III. trigii ta utriusque sexus aeonas siue emanationes diuitiis naturis constantes, totidem nempe Meminas quot mares , sed diuersi gradus, atque ordinis ex se genuissse, et diuina quadam emanatione proauxisse, quae intra spatium illud contineantur, quod Heroma vocavit. lv. Inde vero sequi, quod omnium aeonuin hoc enim nomine aliis quoque eκ hac schola Orientali suetis usurpato naturas istas siue cinanationes diuinas appellat,

ob rationes Libro huius periodi primo enarratas unum sit caput, radix atque fons Unus, nempe Deus unus, inuisibilis, sempiternus, ingenitus' et incomprehensibilis, quem quod radix esset radicum sonsque a que pater omnium, Proarchen , Propator a , et ob imperscrutabilem profunditatem Othon di*it. V. Deo huic in infinita et inexplicabili profunditate latenti coniugem iungebat philosophus obscurissimus principium aliud Ennotam, siue cogitationem, quam et Charin et Sigen Oh

gratiam et beatitatem, et ineffabile circa eius naturam silentium ain Pellauit. VI. Ex hoc duorum principiorum connubio secundum eum mncepta atque egressa est mens sive Nus, primogenitus paterque a que radix reliquarum emanationum omnium , ct cum ea limul mente

Aletheia quoque siue veritas genita est, hacque duplici signia tetras illa siue quadriga diuinorum principiorum prima et suprema eXtitit, quae εVII. cum et ipsa Mecunda esset, aliam tetrada ex se produxit, Logonsue sermonem, Zoen, vitam, Ahthropon, hominem, et Ecclesiam: ita

ut VIII. ex duabus tetralibus principiorum o Oas cnasceretur, sicque fons ille diuinus emanationibus radicaliter eX se scaturientibus, in plero male diuino produceretur, ut reliqua aeontini diuitiariim familia generaretur. Quarum genealogiam sic instituit iniri et soccundi ingenii homo: IX. Logos, ait, nouam generauit decadem, orbium, profundum,

Mixin, mulionena, Meratum, senio non subiectum, Heno , unionem, Autopbes, ex se ipso gelitum, Imionen voluptatem, Actorium,

304쪽

αρα PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.

immobilem, SIncrasin, temperamentum , Monogenea , Unigenitum et Macariam, beatam, sic ut ex utroque sexu familia haec constaret diauina. Neque scaeonurn finis, secl his iungebat X. et coniugio h minis cum ecclesia clodecadein monum, Paraclerum, aduocatum, Pi-

sin, fidem, Patricon, paternum, Elpida, spem, MEIricon, male num , Agaperi , amorem , Aenutu sempiternum intellectum, Synesin, scientiam, ecclesiasticum , ecclesiae filium, Macarioten, beatitatem, Theleton , desuleratum ci Sophiam, sapientiam. XI. Ita ex indoadu

decade et dodcoade totam aconum diuinarum in pleromate constituit f miliam Valentinus, eiusque parentes secit primo quidum Bythum et SP gen, tum Logon et Zoen, et tandem Hominem et Ecclesiam. XII. Qua uis autem in uno omnes aeonas pleromate diuino collocaret Valentinus, leges tamen systematis emanatiui secutus , aeonas inter se perfectionis absolutae natura distinxit, solique menti cum Bytho connexionem esse atque communionem perlaetissimam asseruit. Quo simul nouam fab lae huius scenam instruxit satis lepidam. Nempe XIII. cum non tam arcto cum Bysto coniunetae essent vinculo aeones reliquae, desiderium

inde conceperunt coniungendi se cum eo, quo inprimis occupata em nationum harum Vltima ita exarsit, ut tantum non penitus a pleromate

fuerit absorpta, nisi Horus, terminus, finitatem quandam terminos naturae diuinae persectioni ponentem intelligit) ita restri isset eam, vi r tracta sibique reddita suo circulo naturaeque suae restitueretur. XIV. Ex hoc desiderio cognoscendi naturam Dei, eique se iungendi, quamuis intra limites retracta esset sophia, concepit, nimiaque commotione abortum passa, foetum edidit informem, metus, miseriae, doloris et tristitiae futurum sontem, et haec Bilbmesis, cupido est. Quae XV. cum secum haberet passionem siue perturbationem ex picromate diuino eiecta atque relegata est, matre Sophia per Horum purificata et in I cum priorem inter pleromatis aeonas restituta. Neque sic comoediae fianis, sed nouus a mirifici ingenii homine ordo in scenam productus. XVI. Nempe reliquarum etiarn aconum similis metuebatur lapsus, cui ut praeueniret pater ille summus emisit aeonum syZygiam alteram per A nogeniton, nempe Christum, et Spiritum sanctum , ut in ordinem omnes redirent, et Christus quidem patris illas profunditatem doceret, hic ad tranquillum reuocaret statum quietemque seruandam. Id ita successisse porro XVII. nugatur, vi omnes inter se aeones, voluntate menteque redderentur similes, et ad aequalitatem reducerentur, immo mutarentur,

quae masculae essent, in Noes, Logos et Christos, quae foeminae in veritates, vitas, spiritus et ecolesias. Id quod XVIII. tanto cum gaudio amnum factum esse, ait, ut summa laetitia persulae conferrent lingulae optimam florentissimamque sui partem, in honorem Bythi, unde Iesus

prodierit, qui omnium aeonum nomina complectatur, angelosque cum

eo productos satellites habeati Et haec quidem ultra pleroma accidisse nobis

305쪽

DE PHILOS. UETERUM CHRISTIANO R.

293 his narrat sanaticus philosophus. Extra pleroma haud dissimilem se nam instruit, ut quae circa mundum visibilem acciderint, more suo aeni gmata struendo explicaret. Nempe XIX. Gromesis, quam sophiae abo tum fuisse diκerat, quae et Acbamoth vocatur, eκtra pleroma constituta in tenebris oberrabat, fine luce, figura, formae Christus itaque eius mi sertus et extensus sui aliquid ei imprimens formam ei impertiuit, secundum substantiam non vero secundum scientiam, sicque eκ parte tantum perfectam reliquit, ipseque in pleroma discessit, virtute sua retracta. XX. Ita animata Achamoth cum lumine careret studiose summoquacum desiderio hoc lumen quaerebat , sed repressa a Floro totam se luetui dabat, moerorique atque tristitiae. Cui ut finem tandem faceret XXI. ad

Christum conuersa, anκietatis ab eo terminum exorauit, sicque condita est materia, ita ut eκ laChrymis aqua, eκ risu luκ, eκ consternatione et terrore terra et sic porro, orirentur, XXII. Laboranti vero ut suppetias

denuo serret Christus, lugenti et deprecanti audaciam misit Parae letum, angelorum imitatu stipatum, qui hanc, quam tantopere desiderabat, scientiam ei ingenerabat, sicque a dolore et cruciatu eκ parte liberabat. XXIII. Neque tamen sic omnis materiae ineptitudo, malaque indolextolli a materia potuit, quin relinqueretur cura illa inquieta materialium rerum parens: qua duplex substantia orta est, quarum una perturbati nibus subnoxia esset, altera eκ illis malum sibi habitum contraheret. XXIV. Achamoth autem angelos paracteti comites amore complera, Cum splendorem eorum imaginatione intueretur, concipiens laetum peperit spiritualem angelis similem. XXV. Ita scilicet triplicis substantiarum g neris mater Achamoth facta est, spiritualis, animalis et materialis. XXVI. Εκ animali Demiurgus factus est, creator conditorque rerum reli-qVarum omnium. Ita praeparatis reliquis fabulae partibus ecce quomodo ad rem visibilium γέ ναιν Valentinus progrediatur. Nempe XXVII. cum rerum omnium formatio ignota esset demiurgo, adiuuans eum mater supremi pleromatis imaginem impressit, ita ut Achamoth Bythum, Demia urgus Monogeniton, Archangeli et angeli vero a Demiurgo facti reliquas aeonas referrent. Ita XXVIII. conditis animalibus et materialibus rebus omnibus et a se inuicem discretis coelestia omnia et terrestria inde enata sunt. XXIX. Septem autem cum conditi essent coeli, intelligemtia et ratiotae praediti, super supremo sedem sibi destinauit Demiurgus, mater Uero inter pleroma et mundum consedit. XXX. Ille cum nee pleromatis superioris, nec originis suae esset conscius , Deum se esse, credidit. XXXI. AMetus autem siue perturbationes cum materialium rerum sontes essent, ex timore animalia, eκ moerore mali spiritus, ex anxietate elementa corporea formata sunt, hisque inditus ignis lethalis et corrumpens. XXXII. Hominis porro fabricam ita explicat Valentiis nus : Ille scilicet demiurgi opus est, ex tribus veluti hominibus concretum; quorum unus eX materia crassa, alter eκ coelesti spiritu, et semine

o o 3 quodam

306쪽

29 PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. II.

quodam diuino, tertius eκ animali materia, media inter utramque illam, et dem iurgi naturam reserente constat. Tunica enim pellicea eum vestiauit, hoc est, carne; Sophia vero mater, Demiurgo inscio spirituale s men addidit, ut spiritualis quoque homo euaderet. Hine XXXIII. Ex tribus partibus homo constat, spirituali, animali et materiali, siue spiritu, anima et corpore. Ex his vero XX MV. perit aliquando pars mat rialis, mortalis enim est, et terrena, adeoque corruptione dissoluitur; animalis, si se potioribus melioribusque dederit, media in regione com quiescit, si deteriora deligat, ad similia transfertur. XXXV. Vt itaque salvetur, mediatore opus habet, et animalis, et spiritualis naturae partu Cipe, et corpore praeterea Vestito, in eκperte naturae terrestris siue χοiκου, quae salutis non est capax. XXxVI. Saluator itaque, . siue Christus animalis natus non est ex Maria virgine, sed per eam, em aqua per canalem, transiit, et ita corpore vestitus in hoc aspectabili mundo comparuit: in baptismo autem descendit super ipsum Iesus ex pleromate, sub specie columbae, sicque omnes cum eo aeonunt persectiones Communicauiti Is vero Iesus ab eo iterum discessit, cum ad Pilatum duceretur, ut adeo solus animalis Christus pateretur, cum spiritualis substantia semen que matris pati non potuerit. XXXVII. Ex quibus sequvur, non spiuvit ualein hominem, sed animalem solum redemtione opus habere. XXXVIII. Dantur tamen antinae naturae vel bonae Vel malac, et hae quiadem semen illud spirituale ex Achamoth concipere et ita bona sacere nequeunti XXXIX. Εκ his vom Omnibus perseetam tandem γν- oriri, eamque latere in his mystcriis, putabat, unde felicitatem posuit Valet tinus in cognitione mysteriorum picromatis. XL. Totiust vero fabulae catastrophen hanc ponit fanaticus : ubi semen omne perfectum fuerit, tum ipsaraim mater Achamoth eκ media illa sede transseretur, et intra pleroma recipietur , nec non sponsun suum recuperabit Saluatorem, iliatum, qui ab uniuersis in lucem est editus: ut Saluatoris et sapientiae Ach moth coniugium instituetur. Ast spirituales homines, postquain animas eAuerint, et ad spirit in purarumque mentium conditionem euaserint, ac nullo detinente, nec aspectabiles in pleroma penetrauerint, Saluatoris comitibus angelis collocabuntur. Demiurgus autem, in locum matris succedet, inediamque regionem occupabit. Eodemque loco iustorum animae otio et quiete potientur, eo quod ad Plemma nihil animale perueniat. His peractis ignis ille, qui in mundi latebris delitescit crus pet ac conflagrabit : donec omni consumta materia cum eodem et ipse coiitiamtus et in nihilum redactus fuerit

a Lia. - XI. Et haec longa quidem illa Valentini fabula est, theogoniis

Graecorum theologorum non dissimilis, de cuius origine atque fonte in

O Vt maliua ordo teneeationum sue emanationum harum intelligatur . sentiens sthema rubiecimus.

307쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. uss

tot opiniones itum est. Quod equidem mirandum non est, cum huius commatis aenigmatum ea sit conditio, ut varias explicationes patiantur, et in varias partes trahant interpretes, praecipue si hypotheseos cuiusdam praeconceptae praeiudicium ad illa soluenda afferant. Id quod in prae- lenti argumento eo magis euenire necesse suit, quo magis, qui de V lentini nugis nobis quaedam retulerunt, nec satis certi de eius placitis fuerunt, nec satis inter se concordes, neque etiam verum illum sontem, ex quo haec sentina haosta est, cognouerunt. Facile etiam ex ipso hoc systemate, prout ex narrationibus veterum, praecipue I

naci, Tertulliani, Epiphanii, Augustini aliorumque illud exposuimus,

colligi potest, hominem sanaticum, cum philosophiam sanae menti intolerabilem cum Christianae religionis praeceptis in concordiam redigere constituisset, ea Mecundissimae qui clem, at emotae imaginaintionis, qua plerumque utuntur atra bile pleni, ut Aegyptios fuisse cum Valentino plerosque constat , ope conciliasse ireque uno sub iugo coegisse, quae mire alias ditiant. Multum autem huius philosophiae systema obscurauit salsum illud doctorum veterum praeludiacium, haereses omnes, etiam illas, quae philosophiam Orientalem parentem habuerunt, ex Graecanica philosophia ortas esse. Dum enim ad placita sectarum Graecarum Valentini errores retulerunt, mire quo que eius sensus periterterunt, hocque ipso auctoritate sua recentiores viis

ros doctillimos valde seduxerunt, ut perperam de Valentini philosophia statuerent. Id quod ex ipso IRENAEO , cui potissimum notitiam systematis paradoxi debemus, haud obscure patet, qui ita de Valentinianae

doctrinae erroribus statuit, ut putet, Graecos philosophos tantum non omnes quandam ad ineptum hoc aedificium contulisse, exque e rum laciniis totum centonem fuisse congelium sariumque, dedisse Tli letis aquam Valentini Bython, Homeri Oceanum et Thetin Bython et Sigen, Anaximandri infinitum aconas, Anaxagorae partes similares Ach moth, Epicuri et Democriti vacuum umbram, Platonis ideas imagine Empedoclis necessitatem materiam, Hesiodi Pandoram Saluatorem eκaeonibus confluentem, Cynicorum licentiam hominem spiritualem ete.

In quibus verbis, quod pace tanti viri dictum fit, merito iudicium desideres. Nec rem acu tangunt recentiorum quorundam coniecturae; inter quos IOANNES CLERICus , cum haud exiguam inter amnas Valentini et theogonias poetarum Graecorum similitudinem obseru

Disset, eκ Hesiodo Valentinum occasionem talia concipiendi sibi atque excogitandi captasse suspicatur. Quod aliter admitti non potest, nisi quatenus de allegoria a Valentino adhibita intelligendum est, quam veteribus theologis usurpatam Aegyptios quoque in usu habuisse suo loco diximus. Quod tamen id magis probat, ex communi orientalis theol giae sonte et veteres theologos, quique hos imitati sunt poetas et Vale trium

308쪽

stys PERIOD, IJ. PARS IL LIB. L CAP. II.

tinum hausisse, quam illos huic in re simili auctores emitisse. Neque hoc controuersiam dirimit, quae non de modo proponendi, sed de sum-im doctrinae eiusque origine agitatur. Paulo aliter ED MARDvs S ON GPLLE T v S ' suspicatur, Sanctiunt athonis cosmogoniani m

teriam Valentino dedisse, hunc in modum de originibus mundi inuitabilis et visibilis praecipiendi, Nec ignotum est, cain ilico niam et posmogoniam inter Orientales satis celebrem occasionem dedisse illa systemata condendi, cκ quibus ista tandem philosophia orta est, quae Valentino ad tale excitandum doctrinae aedificium materiam subniinistrauit: vi de ad vetustissimos libros eius assectae prouocare solebant. Astremota haec nunis Vt a tempore, sic a sensu syl tematis Valentiniani sunt, et praeterea satis adhuc dubia est Dapmentorum SanchUniathonis γνησιρτης, ut Tomo primo. Libro primo oblematuria. Propius vero I x RTUL-L Nus conjecit, Platonismum, quem late eo tempore in Aegypto regnauisse suo loco denioni traulinus, sontem deliris dogmatibus pin huisse, quam potissimum opinionem secuti sunt H o o p E R v s ρ F. B A L- T v s et R E N. M A s S v E T v s qui ad systema Platonicorum Aegyptiacum prouocat, quod IAMBOCHus' iu se delineauit, quodque haud obscura Valentinianoruin vestigia Irrodit. Alii t meu , cum inter ludaeos philosophiam didicisse Ualentinum verisimile videatur, ex Cabbatillarum seliola origi ues familiae huius diuinae, quam

homo lepidus commentus est, derivandas esse contendunt, quam Opianionem praeter So VERA IN IVM , Io. C ii R. M OLFI vM N et Io. CRo iv M maxime tuiti sunt viri eruditissimi 1 o. F R A N c. B v D-D E v s I, et I A C o B V S BAS MAGI vs .: qui potissimum consensu miro inter emanationes Cabbalisticas et Valentinianas nituntur. Quibus tamen nouitatem, ut putant, Cabbatae obiecere Ma 65METus' et H E R M. Aa ELswICHL Nostrum hoc loco non est, tantas componere lites et diuersis eruditorum sententiis nostrum interponere arbitrium,

id enim alium locum nostulat, et in ecclesiae Christianae, vel haeretium quoque historia pluribus disputandum est, atque discutiendum. Hoc

vero Ut moneatur, institutuin nostrum omnino postulat, quod suboluit quidem ipsis his viris doctis, nemo tamen, quantum nobis constat, ante acutissimum Mos HEMIVM detexit, obseruauitque, nec ullam ex his coniecturis ex toto Veram/nec ullam salsam penitus esse, sed suomodo

309쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTI A NOR. st

modo veritatis aliquid omnes comprehendere, ipsas vero genuinas orbgines Valentinianae philosophiae ex philosophia orientali derivandas esse. Eam enim philosophiam eκ oriente in Aegyptum progressam, et Christianam et Iudaicam et Platonicam disciplinam contaminasse, et inter illos Gnosticorum haereses, inter Iudaeos Cabbatillicam philosophiam, inter Platonicos, Aleκandrinum systema progenuisse, haecque tria doctrinarum aedificia tu summis capitibus mire conspirare, maxime vero veteres haereses hanc Orientalem philosophiam parentem agnoscere, luculentis, nisi fallimur, argumentis demonstrauimus, ct Simonis quoque Magi deliriis illustrauimus. Nec dubitamus, fore neminem, qui ori ei talis systematis διατυπωσιν, qualem supra exhibuimus, illumque eius, qualem cum Alexandrina et Cabbalistica philosophia habere ostendimus,

παραληλιψμὸν attente considerauerit, et cum placitis Valentinianis con

parauerit, qui non sponte in hanc inciderit cogitationem, Valentini doctrinam non minus, quam cetera Gnosticorum systemata ex philosophia Orientali, at ea, quae in Aegypto Platonico-Pythagoricis placitis patriaeque theologiae attemperata est, originem cepisse, et ex generalibus hisalsertis eam totam explicandam esse. Quamuis enim non pauca sint in systemate Valentiniano, quae peculiaria habet et a ceteris Gnosticis abeuntia, summa tamen capita, ipsaque iundamenta accurate cum ipsis philosophiae istius praeceptionibus concinunt, quaeque abeunt, partim ingenio Valentini debentur, comtiori mireque foecundo, quo fabulam elegantius et accommodate magis ad ingenia Aegyptiorum theogoniis assuetorum ornauit instruxitque I partim ex studio χριτολογίαν Ecclesiae cum somniis suis conciliandi orta sunt: cetera orientalem scholam parentem habent, sed Aegyptiacis coloribus pictam: nec praefracte negauerimus, vel Platonis mi vel Cabbatismi aliquid in hoc systemate latere ;licet hoc quidem refugii opus non habeamus, Cum omnia , quae non propria sibi et peculiaria adsciuit Valentinus, orientali systemati inter Aegyptios vigenti debeantur. Quod ne dicis gratia assirmasse videamur, paucis, ad haec nostra arua enim res spectat) luculenter hoc et testimoniis et rationibus probabimus. Fuisse scilicet Valentinianum systema propaginem Orientalis doctrinae, testem habemus luculentissimum T v x o-Do T v M ex cuius vel dogmatibus vel scriptis excerpta habenatis Valentinianas et Gnosticas dictorum S. Scripturae explicationes exhibentia, quibus hic titulus praefixus est: ἐκ τ- Θεοδοτου - τῆς ANΛΤΟΛΙΚΗΣ

310쪽

FIs Ius) priora, atque M ORIENTALI ITA DICTA DO

CTRINA TEMPORIBUS VALENTINI, Epitoniae. Quae

excerpta licet integrum Valentini systema non exhibeant, dum dieia i men Scripturae illi applicant, primaria elim capita continent. Haec Vero non Valentini tantum dogmata bine, sed orientalem quoque doctrianain reserre, hocque nomine singulare aliquod Ph. Osophiae vel theol giae potius aedificium ita appellatum fuisse claristi me docent. Alia, quae huc de vera Oricutalis philosophiae existentia aduocari possent, testimonia, suo loco iam producta in praesentia breuitatis caussa omittimus. Nec alia caussa videtur suisse PHILAs TR io I , cur capitulis his scripturarum, ex quibus ista excerpta sunt, uti dicat Theodoti asseclas, legem res es non intelligentes, impietatisque paganae et coecitatis Iudaicae confortes se potius quam Christianae luistis participes demonstrantes, quam quod ex ipsa gentili philosophia haustam Theodoti haeresin putauerit.

Christum enim nudum hominem non vero Deum dicebat Theodotus, id quod ad coecitatem quoque Iudaicam referri potest, quae eius deitatem in Scriptura manifestatam nec intellevit, nec accepit; at quae reliqua assuetantur impiae dogmata, filium Dei materialem esse, dari in diuinis sexuum differentiam, Deum patrem in Christo passum esse, a Christo ante passionem animam diuinam et spiritualem, ab animali distinctam recessisse, et quae his similia in his excerptis leguntur, ut Valentini errores sunt, ita a Phialastrio ad Iudaicam coecitatem non potuere reserri, sed ad impietatem Iaganain pertinent. Esse vero totam Valentini doctrinam, quod ad umma et essentialia systematis nugacis capita attinet, ex philosophia Orientali desumtam, et collatio cum reliquis Gnosticarum haeresium dogmatibus, et consensus cum primariis illis doctrinis, quas illa philosophia orientalis tradidit, quasque suo loco strictim enumerauimus; immo mira quoque illa harmonia quam inter Valeutini et Olexandrinorum phialosophorurn atque Cabbalistarum dogmata obseruauerunt viri eruditi, fatis superque loquuntur. Nam quemadmodum ea, in quibus cum Platonicis, Alexandrinis consentire Valentinum ostendit M AssvΕTvs ν, et illa, in quibus paria eum dixisse summeque amnia Cabbalistis probati re C st o f v s, BuDDEus et B As NAGI vsh, neque a Platone, neque a Mose aecepta, sed ex Orientali philosophia in Aegypto admixta sunt domesticis Platonicorum et Iudaeorum decretis, ut suo lopo luculenter probatum : ita dum communes non tantum Alexandrinis Platonicis et Cabbalistis, sed et illis haereticis, qui nhilosophiam suam in A Deo didicerunt, qualis Simon, Saturninus aliique fuerunt, errores V ntinus sequitur, liquido apparet, eκ uno cum illis omnibus eum sonte sua deliria nausisse, nempe ex philosophia Orientali, qualis illo tempore

in Aegypto maxime floruit. Quamuis enim EpIPHANIUS incerta, ut sat

SEARCH

MENU NAVIGATION