Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.

379 diffusam colligere in unum, et veritatis tamen notione et principii e gnoscendi ad quod istas veritates exigebant, delectu, et sontis , ex quo eas derivabant, designatione longe ab isti, quam nos hodie sequimur, significatione nominis, philosophiae Eclecticae , abluerunt. Ita scilicet

statuebant viri pientissimi et cruditi, sed accurate inter rationem et reuelationem distinguere non edocti: esse omnes veritatis et sapientiae scii tillas quaedam semina, luminis diuiui, eκ Dei reuelatione in menti hus exorientis: hancque lucis auroram partim per prouidentiam et λογον Dei animis philosophorum , immo hominum omnium. insertam eXCit tamque esse, latere vero hanc λογeυ virtutem in Christo unigenito Dei verbo , qui hac ratione se gentilium animis eκ parte manifestiuerit, si que animos eorum ad recipiendum ipsum Euangelicae lucis iubar diemque ingruentem praeparauerit: partim per traditionem ab Hebraeis tanquam primis veritatum diuinarum custodibus ad harbaras gentes, et ab

his per philosophos, qui ad barbaros itinera susceperunt, ad Graecos

peruenisse. Graecos autem cum unam hanc veritatem, ambitione phi

losophorum in partes diuisam diuersissimis opinionibus adulterassent,

multas harum veritatum , partim mediante λόγω animis insitarum, Pa tim per traditionem ad eos delatarum amisisse, vel foede tamen corru-

isse, seruatis paucis sucoque alieno illitis, quae per sectas diuersas diapersa essent. Eas vero illitatas integrasque per Mosen diuinosque UNros inter Hebraeos Iudaeosque conseruatas comparente in carne λιγε Delsubstantiali plenissima luce reii elatas, et ab Apostolis Christiano coetui luculenter traditas esse. Vbi itaque de sanae sobriaeque philosophiae reliquiis disputabatur, ad hanc normam confugiebant. eaque quae inscriptis gentilium hona et cum decretis Christi et Apostolorum conspiarantia deprehendebant, haec vel esse reuelatae per λογον mentibus gentilium veritatis decernebant, vel thesauros esse contendebant agentilibus philosophis Hebraeis et Christianis, veris iustisque reuelationis diuinae possesioribus furto subductos. Vnde ius sibi asserebant, haec dogmata sibi vindicandi, et ad manifestam confirmationem religionis Christianae traducendi. Veritatem ita lue dum per sectas omnes sparsam diffusamque et in unum corpus colleetam veritatis diuinae systema aliquod exhibere a reuelatione Christianorum non diuersum statuunt, caltu putes systema ali luod philosophicorum dogmatum ex ratione deductorum intelligi : nihil enim aliud innuunt, quam theologiam aliquam Eclecticam reuelatione vel interna vel externa gentilibus manifestatam, collectamque eκ variis fragmentis passim inter sectas philosophicas obuiis. Plena hac de re sunt doctorum Ecclesiasticorum scripta; plerique enim, maxime Vero, qui pro V. R. C. pugnauerunt, hac notione philosophiae occupati sunt. Ne tamen sine teste hic quoque discedamus, en e multis unum, sed notabilem locum CLEMENTIs ALEXANDRINI /:

332쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. H.

unaquaque haere, Ocipitur visae institωtionem, sed id, quod vere est philosophia, vere artificiosam sapientiam, quae praebet experientia

eorum, quae sunt in vita. Sapientiam aulem solidam rerum diuinarum humanarumque cognisionem, Minam quandam ac stabilem, et quae non potest excidere comprehensionem, et quae comprehendit ea, quae sunt, et

docuit per suam praesentiam et per prophetas dominus, estque eiusmodi, quae non possit excidere vIpote a verbo tradita, ideoque omnino verus et voluntate, ut quaest cognita per Aium. Et partim quidem est aeterna, parum autem Iempori utilis, et partim quidem una est et eadem, partim autem multae et disterentes, - - Hanc ergo sapientiam concupiscit philosiopbia , animae et verbi rectitudinis, et uitae puritatis, quae es benevole asiecta in sapientiam et omnia Iacit, ut eam consequatur. Philosephi aurem apud nos quidem dicunIur, qui amant IapI Iiam, quae es oviuium opifex ac magistra, hoc offlii Dei cognitionem. Apud Graecos autem dicuntur philol hi, qui dia sputationes de virtute fisipiunt. His subiungit philosophiae Eele nicae definitionem, quam paulo ante adduximus, additque: Haec itia quoque

a barbara diuinitus data surrepta gratia, Graeca ornata sunt eu-quentia. Nam alia quidem sunt fulturali, alia vero male audierunt. In aliis autem aliqua quidem dixeruns commoti, sed ea non reddidere perffecta. aliqua autem humana coniectura et raIiociniatione, in quibus etiam labuntur etc. Haec satis luculenter patrum de hac plutosophiae indole mentem explicant, et quam longe a nativa philosophiae signi sic tione abeant, luculenter docent. Hinc vero caussa quoque peti potest, cur nonnullis patrum, praccipue Iustino Martyri et Grestorio Tha maturgo visum sit, quosdam philosophos sentiles per λογαν, eiuscue cognitionem saluatos fuisse. Non enim sine filio Dei salutem dari 1t

tuebant, at eos, qui rationis semina in animo latentia et per λογον sparsa in laetiorem messem eduxissent, qualis Socrates Platoque eκ eorum mente fuerunt, hos per latentem λόγου notitiam salutem consequi potuisse non ineptum videbatur. Id quod erroneum quidem prorsus est, nec labe caret, frigidam tamen illis non suffundit, qui tantorum nomianum auctoritate sine Christo salutem ex ratione obtineri posse impie si tuunt. Ceterum his quoque Natio petenda est, cur Christianae retiagioni nomen philosophiae patres vindicauerint λ cur veritates illas communes spolia Ainuti appellauerint λ cur inter plagiarios philosophos gentiles retulerint ρ cur philosophiam barbaram, depressa Graeca, tantopere extulerint λ cur a barharis ad Graecos peruenisse philosophiam contenderint λ cur pueros suisse Graecos in plutosophia prae barbatis, phi-

333쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANOR. 3at

philosophis Graecis obtegerint 7 Quas quaestiones ex his quae di fla sunt, illustratas, miram lueem originibus philosophiae accendere, quilibet paulo attentior fauile intelliget. g. XVI. I Iaee si probe teneantur, conpiliari possunt diuersae et p. contradictionem quandatri inuoluere vitae veterum doctorum Christia- norum voces de philosophia gentili, quibus mox laudare , mox insigni- Izi a. ter vitup rare illam videntur. Ait illas pertinent Avcvs Ti Ni enata, quibus spolia Aegypti detracta idolis philosophiam in Christianos usus traduelam vocavit, et quam utilis , separatis noxiis et salsiis, esse possit, significauit. Luculenter inter alia ea de re scribit ': Doctrinae omnes gentilium non solum smulata et superstitis figmenta grauesque farcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de serietate gentilium exiens debet abominari eI vitare, sed etiam liberales disciplinas Uu veritatis aptiores, et quaedam morum praecepta utili ina continent, deque ipse Deo uno colendo nonnulla vera inuentantiar apud eos , quod eorum Ianquam aurum vel argentum,

quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa es λιγαν dixere PP. alii eruertiat, et

quo peruerse atque iniuriose ad obequia daemonum abutuntur, cum ab eorum infera societate se animoseparat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Gangelii. Talia multa etiam apud alios inueniuntur Augustino antiquiores, quibus adeo orthodoxa interdum visa est philosophia gentilis, in doctrina de Deo diuinisque, ut non erubescat scribere lili Nucius Fε Lix': Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria es, Deum unum multis licet designa se nominibus: Et quivis arbitresur, aut nunc Christianos philosophos es, aut philosophos fuse iam tune Chrisianos.

Ast suisse e contrario multos, qui de philosophia pessime statuerent, eamque inter diaboli opera referrent, aperta quoque veterum loca in corum scriptis passim obuia loquuntur, et CLEMENS A L EXANDRIN vs

Erauis testis est, qui in commendanda philosophia ad eos potissimum respexit refellendos, qui philosophiam etiam cum maximo malo et ad hominum perniciem venisse in vitam existimant, ut quae profecta sit a maligno aliquo inventore. Quos vehementer alio loco improbat cum absurdumst, ut qui diabolo insolentiam tribuunt et iniustitiam, eum res bonae, et quae est ex virtute, nempe philosophiae datorem conseia tuant, legis autem proprium si et rationis rectae reddere, quod unicuique conuenit, et auod eius est proprium, et quod ad eum pertinet; phialosophiae autem, homines faciat vinuIe praeditos, seque prodat, quod

334쪽

atia PERIOD. IL PARS IL LIB. I. CAP. II.

sit Dei, cuius solum opus est, benefacere. Duram hanc sententiam pro nuntiauit B AsIL Ius , et philosophiam diaboli opus esse pronunti uit, Aristotelicam potissimum philosoplitam pungens , ut recte obseruatum P ET A v Io , quamuis de hoc doctore obseruauerit GREGORIvs NYssENvs : Eum gentilium eruditionem tanquam donum

quoddam Ecclesiae obtulisse, et Aeraptiorum opes in iuuenili aetate mi

egregie comparasse, Deoque sacrando Derum Ecclesiae tabernaculum erexisse. Plura huc asserre huius commatis nec licet,nec opus Q. Mirari hanc patrum inconstantiam ct contradicentcs sibi voces queat aliquis, qui ad veras caussas et diuersos sensus non attenderit. Qui si recte expendantur, omnia sibi constabunt. Quae enim de philosophia dicta sunt eleganter et in laudem , ad eas veritates pertinent, quas non esse philosophorum, sed surreptas Hebraeis vindicandas esse Ecclesiae , eximendasque ex philosophorum libris statuebant: unde philosophorum sententias nonnullas laudando, non philosophiam gentilem se laudare, sed diuinae rcuelati nis atque traditionis vestigia commendare putabant. Culpando vero, grauiterque inuehendo in philosophiam gentilem, eam totam, qualis in stemate suo comprehensa erroribus concatenatis prorsus religioni Christianae aduersabatur, reiiciebant, et duris excipiebant vocibus. Neque id aegre serendum est in viris pio pro caussa Dei Zelo accensis, quamUis

modum interdum excesserint. Ita enim cum circumstantiis temporum illorum comparatum fuit, Ut non potuerint non eiusmodi inuectivas enfundere. Nemo eo tempore Christianis rehus vehementiori studio a uersabatur, quam philosophi gentiles, partim philosophica, quae a Comditoribus acceperant, dogmata mordicus magnaque vehementia de milendo, et erroribus pestilentibus quaesitos veritatis colores inducendo, ut gentili religioni, propter insultus doctorum Christianorum ruitiam minanti, iamque absurditatem quotidie magis prodenti suppetias serrunt: partim doctrinam Christianam eiusque doctores amare traducendo, i eptias pueriles, naenias vulgi, puerorumque labellas ei obiicienti, etc lumniis Scripturam sacram, quaeque in ea traduntur, dogmata acerbissemis onerando, et tum ipsum sanctissimum Saluatorem, tum Apostolos eius legatos tanquam impostores sannis ludibriisque excipiendo et conuiciis lacerando intolerabilibus. Exempla qui volet. Iustini contra Crescentem, Origenis contra Celsum, Eusebii, Augustini aliorumque contra Porphyrium seripta et dicta expendat, et certissimus ea de re ne speciminibus edoctus luculentissimis. Tales cum essent philosophi go tiles, cumque non sortius haberet munimentum superstitio philosophia gentili, an mirum videbitur, indignatos fuisse philosophiae gentili eiu que professoribus Christianos, imprimis doctores publicos, eosque -- postores, canes, ut his similia appellauisse, ut contra Porphyrium factuiny

335쪽

DE PHILOS. VETERUM CI IRISTIANO R. adia

num adeo a moribus hominum alienum et in orbe literario insolens est, usum cum abusu ex nimia vehementis affectus sestinatione reiectum, et

quod philosophorum vitium fuit, ipsi philosoplatae imputatum esse Τ praecipue cum crediderint patres, nihil hoc derogare veritatibus etiam a gemtilibus philosophis prolatis, eo quod sibi eas tanquam debitas possessio-

. nes, quas illi furto abstialissent, vindicarent. His et alia accessit caussa, quae magna aduersus philosophos ira armauit doctores Ecclesiasticos. Nempe inim magno fulgore Omnium oculos perstringeret miraculorum a Christo et Apostolis, Apostolicisque viris patratorum gloria, et imprimis potestas, quam in spiritus immundos exercebant, multos ad am-

dilectendam fidem Christianam adduceret, philosophi huic quoque Obstaeulo, obuiam eundum esse rati, imposturis, fraudibus, ipsaque doctrina ad hunc scopum resormata, quaeque aliae artes fuere , qUibus magia eo tempore celebrahatur, imitari hanc potestatem diuinitus Christianis Concessam conabantur. Id exemplo Apollonii Tyanei prorsus illustri suoque loco amplis lime enarrato clarissime constat, et eκ Alexandrinorum philosophorum doctrina atque conatibus supra quoque suse expositis liquet, et eκ iis, quae de Apuleio, Iamblicho, Aedesio, aliisquesctholae Plotinianae alumnis supra attulimus , disci potest , nec aliis hoc loco, ubi breuitatem sectamur, exemplis, Opus habet. Ouae cum ita multum gloriae Christianae religionis detrahere viderentur, doctores eius, ut ad fraudes hominum versipellium non satis attendebant, adeoque anc magiam diaboli operationi adscribebant omnem, iusta indignatione permoti et philosophos et philosophiam diaboli opus esse declarabant. Id quod imprimis ad Plotinianam philosophiam pertinuit, quam in commercio cum spiritibus definiendo propurandoque suisse occupatissimam, Tomo secundo accurate docuimus. Et hinc grauia illa ἐγκλήματα his philosophis, maxime Porphyrio obiecta, qui Eus Esro audit ό των

eαι--νων φίλος προσῆγορος, malorum istiuum amicus et accusator, ut taceamus, quae ea ex caussa illi ab Avavs Ti No obiecta sunt.

Deinde Aristotelica quoque nitivosophia hanc appellationem , ut supra iam dictum, meruit, eo quod ex ca pharetra haereticos tela sua, fortiter contra Catholicos doctores pugnando, desumsisse videbantur. litem Stoicae quoque dialecticae obiectum fuit, cuius cauillationes et sophismata

cum mire nonnunquam doctores Ecclesiasticos non satis in his Graecae philosophiae, quam contemnebant, argutiis exercitatos pressissent, idem meruerunt odium. Quod reliquum est, Cum homines fuerint, viri lat datissimo cetera pro re Christiana seruore toti occupati, hine factum, ut plerumque animis non satis compositis et tranquillis ad has pugnas procedentes , inque contentionis aestu longius progressi, duriora, quam nostra ferre possunt secula, verba dixerint, nec a conuiciis abstinuerint, quod imprimis in Hi ERONYMo impotentis animi viro , licet longe Ss et erudi

n De C. D. L. X. e. 26. II. as. cons. D. Lu Dori Vivis at h. l. ii Praes. L. N. e. 6.

336쪽

eruditissimo, videre licet, qui Porphyrium non rationibus tantum aggressiis est; sed criminationibus quoque et conuiciis; cum stultum, impium, blasphemum, vesanum, impudentem, sycophantam, calumni torem Ecclesiae, rabidum aduersus Christum canem appellando. Quem tamen alios quoque eadem ratione suisse secutos, et nec pauciora nec loviora dixisse recte notauit doctissimus HoLaTEN Ius F. Talia ingeminabant viri optimi in pugnae ardore constituti, et gentilibus philosophiae, laces liti innumeris eorum criminationibus , obiiciebant, qui extra pugnam tam graues obiectiones non sormabant, mitiusque senti tant. Caute itaque in lectione Scriptorum Ecclesiasticorum, inque illis locis, ubi de philosophia gentili iudicant, versandum, dispiciendumque ante omnia est, Vtrum extra aciem vel in ipso conflictu constituti talia protulerint, respiciendum quoque ad methodum illorum poleminam, eaque, quamuis nostris moribus non arrideat, illorum temporum comsuetudini atque genio tribuenda atque condonanda est nihil tamen inde Contra philosophiae auctoritatem concludendum. Ceterum legi hic v Iimus, quae de polemica patrum methodo eleganter disseruit I o. DALLA E V s ῆ, multa enim, quae is attulit, huic quoque argumento lucem

foenerantur.

XII. Priam β. XVII. XII. Nulli pepercisse sectae patres Ecclesiae veteris, nul- ' lique philosophorum familiae nomen adclixisse, euidentibus hactenus ra-

. l. 2 pp. tionibus et testimoniis demonstrauimus. Quod tamen non ita capiendum est, ac si pari sectas omnes gradu contemsissent, aliter enim eos i dicasse unamque deteriorem vel tolerabiliorem altera iudicasse, ex scriptis eorum clucescit. Nempe cum pro indubitato semel principio admisissent: veritates inter sectara dispersas ex interna prouidentiae, siue λο- νου potius, dispositione, et cκ antiquissima patriarcharum Hebraeoru que traditione ad gentes peruenisse, eam sectam ceteris nobiliorem magisque serendam putabant, quae de Deo philosophata plurimas eiusmodi veritates contineret, cam reliquis deteriorem videri, quae haec rationis a Deo insitae semina suppressit set, iis .ue contraria docendo, errores dogmatibus Christianis aduersos contineret. Hoc itaque canone in iudicandis philosophiae Graecae sectis earumque systematibus us, maxime Aristotelicam et Epicuream Dhilosophiam carpebant, et errorum detest Moseph Mo- bilium accusabant. Et quod asi Peripateticam philosophiam attinet, sola illa, quae inter Ius Ti Ni opera legitur, Aristotelicorum quorundam dogmatum euerso satis prodit, qui illis temporibus contemtus odiumque philosophiae Aristotelicae regnauerit: licet Iustino eam opellam tribuere nolint, qui spuria a genuinis secernere norunt. Hoc enim loco susticit, seriptorem quendam Christianum eumque diatiquum et Iustino coaevum Aristotelicam philosophiam suspectam secisse multorumque errorum perniciosissimorum conuicisse : qumquam nec

haud

337쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. atis

haud obesae naris viris' doctis hic socius Iustino abiudicandus videtur. Illud certum ex genuinis Iustini scriptis contemsisse eum Aristoteli eum praeceptorem, quod mercedein poposcisset, et graues atque detestabiles in eius philosophia vidisse estores, eosque Platonicis dogmatibus longe postposuisse. Idem iudicium fuit Clementis Alexandrini, Irenaei, Te

tulliani, Athenagorae, Origenis, Lactantii, Eusebii, Athanasii, He miae, Basilii, Gregorii Nyssent, Epiphanii, Ambrosiit, Hieronymi, Simpliciani, Augustini, Cyrilli Alexandrini, Sozratis, Theodoreti,

Nemesii multorumque aliorum inferioris aetatiS, quorum loca cum attulerit diligentissimus L A v No Ius , eiusque liber hodie in omnium manibus sit, nolumus eorum allegatione hic Lectoris patientiae fieri ni telii, sed ad insum librum elegantillimum eum ablegamus. Tam vntia uersalis vero fuit hic philosophiae Aristotelicae contemtus, ut curia contra Macculo REM CANvM atque DIONYs ivra P si r A v i v M sdemonstrare vellet F R. BAL TVs , non probauisse Aristotelis cum a gumento sacro comparationem doctores Ecclesiae veteris, is imprimis ad paucitatem locorum, ex quibus, studuisse quosdam Peripateticis doctrinis, discitur, magna fiducia prouocaret. Caussas vero tanti patrum odii erga philosophiam Arii totelicam ex antecedentibus cκ parte discere licet. Quibus tamen peculiares quaedam rationes accusserunt, quibus commoti ita de Peripatetica doctrina statuerent. Inter eas sine dubio prima atque grauissima suit, quod prouidentiam diuinam Arist teles negauerit. Cum enim ad Θεολογα πινα in philosophorum scriptis potissimum respiccrent, cxque iis de illorum dogmatum peruersitate ii dicarent, eos maxime, qui de Deo eiusque attributis atque operibus perp2ram docuere, atticismi suspectos habebant, et procul esse iubebant, illosque tolerabant, qui sobrie magis de Deo diuinisque praecepissent. Recte vero obseruatum nonnemini ': eiusmodi esse Aristotelis de aetemnitate mundi, de prouidentia ultra lunam se non ex dente animoque morti obnoxia dogmata, ut Iotam religionem Christianam euertereae conculcare recte patribus visum fuerit. Iis enim pultis fassium esse Mosen tam sollicite nobis mundi origines pandentem, Iassiam script

rae insipi Iionem, nec essee, cur Liberatorem complectamur, cur eius doctrinam sanguine obsi nemus , cur non potius P/Iiis, quam virtutiabus multo labore constantibus studeamus , hacque ratione omnem de Liaberatore historiam in meras abire fabulas, cum certum sit, e regium

id prouidentiae specimen esse, quod humana se induerit natura, ut

orbem ab erroribus et impietate, quibus obnoxius erat, liberaret.

Sed et, quod supra iam tetigimus, artes sophisticae ab haereticis adhibia S s 3 tae,

338쪽

tae, Aristotelis dialecti eae imputabantur, et omnium sere haereti eorum . clypeus esse credebantur, quas eo ininus ferre poterant patres, quo minus plerique in iis crant exercitati, et haereticis plerumque inferiores. Hi ne graues illae de dialectica Aristotelica querelae, et T E O V L L N I v

ecs: Aliserum Aristotelem s qui illis dialecticam instituit de Valentinianis et haereticis aliis loquitur) artifcem struendi et destruendi versipellem,

in sententiis coactam, in coniecturas duram, in argumentis operariam contentionem, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractauerit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles et suasiones infructuosae et sermones serpentes velut cancer, a quiabus nos apostolus refraenans nominatim philosophiam eontestatur eaueri

urania oportere ete. Nec minori detestatione Epicureae philosophiae insensi fuere doctores veteris Ecclesiae. Pessime eam iam diu inter ipsos gen- tiles audiisse immo sectas alias maxime vero Pythagoricum institutum sequentes et Stoicos grauissime in eam inuectos fuisse, eamque tanquam omnis impietatis atque turpitudinis seminarium aliquod traduxisse, in Tomo primo et fecundo prolixe exposuimus. Quod cum audirent doetores Ecclesiae, qui et ipsi, cum philosophorum adhuc scholas frequentassent, in deteriorem de Epicuro inclinauerant sententiam, vid rentque, talia ab Epicuro praecipi, quae omnem doctrinae Christianae rationem euerterent, et ipsa ciuitatis Christi iundamenta subruerent, non

potuere non summa in eam indignatione accendi. Pone enim cum Epicuro : Deum nec mundum ordinasse, nec regere, nec hominum cura tangi, sortuitoque a morum concursu et oriri et interire omnia, non

esse vel gratiae diuinae vel irae locum , nec expectanda post hanc vitam vel praemia Vel poenas, an non totus salutis ordo et systematis doctrinae Christianae oeconomia prosternitur, nexusque omnis soluitur uno ictu et euertitur. Caussae itaque satis graues crant viris piis, qui pro veritate religionis Christianae militabant, ut hanc haeresin procul esse iuberent, ct haec ratio est, cur inter atheos Epicurum numerauerint, eiusque philosophiam cane peius ae angue sugere praeceperint. Accessit his, quod bonos mores a philosophia Epicuri morali corrumpi crederent, eamque pro voluptatis magiitra haberent, qua seducti hominum animi ab omni honestatis regula auo parentur et in scelerum praecipitia detrud rentur. Loca patrum ea de re, Clementis Alexandrini, Lactantii, Ambrosi iam attulit PETRI GAssENDI diligentia, quibus adiadi potest AususTINI locus. Nos breuitatis caussa ad unum CLEMENTEM ALEXANDRINVM magiis prouoramus, quo magis ille philosophiae gentili, in qua diligenter in patria educatus fuerat, fauebat, proque ea commendanda operosam illam Stromatum tractationem instituerat. Is vero durissimas contra Epicurum eiusque philosophiam

h De praeseripti haeret. e. r. De C. D. L. IV. e. s. V De vita Epicuri L. III. c. s. p. los. seq. m Strin isti L. V. P. 6O4. L. II. p. 4 s. L. I. p. 9 .

339쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. ast

sosophiam querelas effundit, et deteriorem esse illis, qui Deum humanis

obnoxium assectionibus duuat, conqueritur, et eum detestatur, non in

esuriendo nec in Arendo, nec frigendo ponentem beatitudinem, vocemque illam Deo parem exclamantem, impie dicendo: se pro his vel cuim

Ioue patre pugnaturum, tanquam porcorum stercoribus vescentium, et nou ratione praeduorum ac philosephorum beatam decernentem vic3 riam. Alibi autem D. Pauli admonitionem de cauenda philosophiae seductione adducendo, philosophiam quidem, dicit, non omnem, sed Diacuream reprehendi, quae tollat prouidentiam, et in Deorum numerum referat voluptatem, et se qua alia honore asiecerit elementa, quae dum eorum non constituat causam Gicientem, ne visone quidem apprehendat opiscem. Alia hic non cumulamus, cum satis haec demonstrent, quam detestabilis patribus philosophia Epicurea visa fuerit. Vnde et in ipsum Epicurum, cuius cetera vitam satis honestam fuisse Tomo primo

demonitrauimus , insurgunt, et scelerum , plagit, aliorumque crimi- , num accusant, cuius in eodem CLEMENTE 'exempla inueniri possunt. f. XVIII. Fatendum tamen mitius nonnullos de Aristotele eius- γλ PRque philosophia sensisse, et extra contentionis aleam positos non omnem

illi detraxisse laudem. Certe ipse TER TvLLIANus , grauis Arist telis censor, Zenoni vigorem. Platoni honorem, Amstoteli tenorem tribuit. Fueruntque inter ipsos Ecclesiae doctores, qui Peripateticam philosophiam publice amplecterentur, inter quos Anatolii, Didymi Al xandrini, Zachariae Scholastici, Boethii, et post hos Ioannis Damast ni et Ioannis Philoponi eminent nomina, de quibus omnibus ex instituto dicendi in sequentibus erit locus. Id quod potissimum accidisse videtur, cum Eclectica philosophandi ratio circa finem seculi secundi et tertii initia Alexandriae duce Ammonio Sacca surrexisset. Cum enim illa philosophia Christiani doctores nonnulli, maxime Origenes, et quae

magistrum secuta est, schola eius vehementer caperentur, Alexandrini autem hi philosophi, cum Platone Aristotelem conciliare aggrederentur, eiusque dogmatibus nouos sensus inducerent, factum inde est, ut Christiani quidam inducerentur ut putarent, Aristotelem lacile in concordiam cum reuelatione redigi posse, eo quod diuiniores ei et cum Platone conspirantes sententias et Stoicis tribui viderent. Eadem quoque Stoicismi ratio fuit, qui cum mature ab Eclecticae sectae Syncretismo supnrimer

tur, nouam magisque placituram accepit faciem. Vna Epicuri secta neu patronos inuenit, nec ob rationes dictas inuenire potuit, cum a condirutoris sui praeceptis ne latum unguem discederet, omnemque de diuinis doctrinalia tanquam mere illusoriam et ad imposturas reserendam trad

340쪽

;dis PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.

GAssENDvM ρ ne unum quidem ex omni patrum choro inuenisse, qui de Epicuro mitius senserit , cumque vel defenderit vel ex lusauerit, sed satis fecisse stibi visum esse, si ostenderet, eos non ex Epicuri libris, sed ex Stoicorum criminationibus haec ei εγκλοωιτα obiecisse. x DL pp. 3. XIX. XIII. Fauentiores vero Platonicae se rue se praebebant vete-P-ρm D- res Christiani, praecipue doctores Ecclesiastici, iisdem rationibus, quas eis r. is,iliis modo attulimus, in. Et ipsum quidem Platonis systema, principiis arures . m. que conelusionibus constans , prout totum Platonicae doctrinae ambi tum continet, nec recepisse patres, nec defendisse, immo ne excusasse quidem, in consesio est, multusque in hoc demonitrando est F R. B A L-Tus , qui ut Platonismum PP. obiectum euerteret, et ab hac eos labe liberos pronunciaret, improbasse eos Platonis philosophiam atque totam doctrinam, multis testimoniis locisque, quibus in Platonem insu gunt, congestis, probare contendit: rationes ita subducens, si ita fauissent Platoni doctores Christiani, ut Platonismus eis obiici posset, in eo diligentes futuros fuisse, ut errores excusarent, non vero tot illi ab- a surda atque impia dogmata exprobrassent. Quod utrum ad hanc, quae de Platonismo PΡ. agitur, quae itionem pertineat, infra melior dicendi locus dabitur: heic vero argumenta Balti audienda sunt, quibus odium veterum Cluistianorum erga Platonicam philosophiam demonstrare sat .sit, eo quod hoc praecipuum in tractatione de philosophia veterum Claristianorum momentum est, accurate nosse, quid de patrum in philosophiam Platonicam animo statuendum sit, a quo multae quaestiones dependent, in historia critica reipublicae sacrae enucleandae. Ita vero Baltus phalanges, quas in aciem producit, instruit, ut moneat: obiecisse veteres doctores , praecipue vero, qui apologias pro R. C. scripsi runt, Platoni polythei imum, co quod substantias spirituales inferiores

in Deorum numerum retulerit, sicque, cum ex Hebraeorum traditione nosset, unum tantum esse Deum adoratione colendum, vel ex metu populi, vel ut illi theologiam commendaret suam, istam Deorum multitudinem cultumque introduxerit. Id quod lusTINi , si v s E B i I GTHEODORI TI , A vGusTINI ct OstiGENIs locis probat, nec omittit Soeratis genium, quem malum spiritum fuisse, duce usus L A-c TANTIOI et TER TvLOANO , statuit, iisdemque, quibus illi, praeiudiciis ad lianc opinionem seducitur. Deinde obseruat, admisisse Platonem et pro diuino opere habuisse diuinationem , idque acerbe ipli

exprobrasse patres. Quo in argumento tamen vel extremam ignorat tiam vel lupinam negligentiam 1criptoris tantum eruditionis apparatum Prae

SEARCH

MENU NAVIGATION