장음표시 사용
361쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.
historia enarrari debent. Quanquam autem Platoni sinus patrum, eo,' quo diximus, sensu negari non potest, improbanda tamen est Souuerat nil, Sandii, whistoni, huiusque sursuris aliorum inepta et praepostera diligentia, cuncta Christianae iidei mysteria ad Platonismum quendam reuocandi. Quod ut inuita historia philosophica et Ecclesiastica fit,
sta evitari facile potest, si in hac re examinanda candor adhibeatur, et eiurentur sectae praciudicia; si ad sacrae Scripturae traditionem satis claram et disertam respiciatur, si veteris Ecclesiae consensus voxque doctorum publica eκcutiatur, si personarum, temporum, aduersarioruin, methodi et similes circumstantiae probe ponderentur, si viris illis pietate et martyrii quoque gloria eκ parte illustribus nihil tribuatur, quod non leges interpretationis et fidei historicae postulant: sique re publicos eos doctores veritatisque custodes et homines labiles fuisse memineriamus. His enim si cautelis totam hanc disquisitionem circumscripserinitas, Uiκ accidet, ut in eo argumento aberremus. Ucrum de his iam
satis superque. Iam ad philosophandi rationem, a veteribus Christianis
f. XXV. XVIII. Pugnauisse et sortiter et saepe feliciter doctores E clesiae Christianae veteres pro Christi caussa et veritate religionis doctri naeque Christianae, contra gentiles philosophos et haereticos, fatendum est: miramurque non immerito, vastam quoque, quam plerique, qui apologias scripserunt, prodiderunt historiae philosophicae cognitionem lectionemque veterum ilhrorum uberrimam, gratiasque illis debemus pro tot nobis eκ illis seruatis Dagmentis, sine quibus in historia philosophica
multoties caligaremus. Nec negamus, multa Christianae fidei dogmata pie illos cruditeque explicuisse, multaque naturalis theologiae capita illustrasse. Ast candide quoque latendum est, nimio disputandi feruore contradicendique studio non in errores tantum eos varios ei se prolapsos, sed imbellem quoque haud raro strinxisse calamum, eosque se demonstrasse, qui philosophiae accuratioris praeceptis non satis euerit exercitati.
Id quod tantopere mirandum haud est. Quamuis enim pro caussa Iesu Christi ciuitatisque sacrae ab eo institutae, proque Christianae fidei veritate laudabili Eelo arderent, tantisque Coelestis doctrinae, quae in animis eorum actae erant, radicibus essent confirmati, ut non strenue tantum pro ea dimicarent, sed sanguine quoque eam Obsignarent, martyrii gloria conspicui, vitamque probarent numere suo dignam , fidemque et sinceritatem conseruarent, hocque nomine Omni laude merito fuit dignissimi: multis tamen ea defuit iudicandi acies, ea ratiocinandi peritia, isque artis logicae usus, quibus solis in eiusmodi certaminibus victoria sperari potest. Hinc obscura saepe artis rationalis vestigia in patrum scriptis apparent, rationes asseruntur infirmae longiusque petitae, interpretationes adducuntur legibus heri nene uticis contrariae, in- κ 3 numeri
362쪽
aso PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II.
numeri libri supposititii pro genuinis verisque admittuntur, et ad eorum testimonia prouocatur, infeliciterque ob artis criticae ignorantiam toties instituitur cum philosophia gentili veritatis Christianae comparatio. Hinc ineptus ille conciliandi paci endique inter tenebras et lucem modus si diumque, patribus seculi secundi tertiique usitatissimum, hinc moralis philosophia ad excessum Usque grauis et nimia, et quae alia sunt, quae artem ratiocinandi patres non satis feliciter tenuisse luculenter docent. Non fieri hac in re patribus iniuriam, fatebuntur, quotquot coecum a ctoritatis et antiquitatis praeiudicium eiurarunt, et ad lectionem patrum, animum attulerunt veri studiosum, et artis rationalis non ignarum. Vidit id suo iam tempore, qua erat magna iudicandi acie instruetus, Puor ius qui Irenaeum dogmata sacra νοθρις λογισμόῖς κιωηλέυε αι, Duriis falsisque rationibus fucare obseruauit. Quod dum ita resellit, vol excusat potius. M Assvr Tvs , Irenaei acerrimus defensor, in caussetur: in tam arduo argumento rationes non ubique perspici posse, et ex studio α θολκῆς summos etiam viros labi, et accidere, in dum rationibus cumulatim aggredi aduersarium conentur, nonnulla infirmiora asserant; allegoricae quoque methodi vitio nonnulla adscribenda esse, quae cum a Platonicis ad ha reticos peruenerit, coe erit Irenaeum, illi suas rationes accommodare, ut eos ad Veritatem amplectendarn eo facilius perduceret etc. Ipse more
Irenaei spuriis rationibus fucum optimi des oris infirmitati obducit, non medicinam assert, conceditque ipse, quod negare vult, artis logicae praecepta eum neglexisse, id quod ipse inficias ire eo minus ausus est, quo magis omnibus paginis vir pius ita labitur, ut nec ab erroneis opinionibus sibi temperauerit. Dum autem caussas huius in ratiocinandiane in Irenaeo assere, rem hanc ipse egregie illustrat, fonte que detegit, ex quibus haec ratiocinandi imperitia non Irenaeo quidem propria, sed plerisque PP. communis fluxit. Nimium enim pugnandi Hudium non pro veritate modo, sed et pro gloria victoriae susceptum multum in caussa suit, het tanto ardore contendercnt doctores Ecclesiasti ei Cui cum satis facerent, non poterant non et asseclu praepediti, et iri rationibus inueniendis cumulandisque nimis seduli, inlima plurima adducere, ad quae eo minus attenderunt, quo minus leges ratiocinandi satis tenebant. Cumque allegoriam κατ' Oorici ro adhiberent, non vid
runt, ligneis se cum haereticis congredi gladiis, quos ostensa allegoriae absurditate et ἀνακολα,9mis refutare felicissime licebat et oportebat: quibus si allegoriae consequentias negassent, totum systema ineptum euertissent. Ait rationalis artis ignorantia, studiumque quod a pueritia in alisgoricis explicationibus posuerunt, effecit, ut si initibus armis se haer ticos euertere posse perperam existimarenti Neque hoc solius Irenaei vitium fuit, sed in plerisque eadem concludendi atque ratiocinandi de
prehenditur imperitia. Id quod exemplis luculentis demonstrari posset,
363쪽
DE PII ILOS. VETERUM CHRISTIANO R. ni
si ad hanc nostram tractationem proprie pertineret. Videnda tamen luculenta exempla, quae de Iustino Martyre attulit NI C. HIERONYMus GuNDLIMGivs f et de Epiphanio Io. FRANC. BuDDEvs LUnuin iis addimus, et quidem clarissimum, ne abeamus sine symbolo, hominis philosophiae ratiocinationes assectantis, LACTANTII 'qui idololatriae absurditatem demonstraturus ita rationes subducit: Puicunque uiatur sacramentum hominis tueri, rationemque naIurae suae nititur obrianere, ipse ab humo suscitet et erectam anIe oculos suos tendat in coelum:
non sub pedibus quaerat Deum, nee a vestigiis suis eruat, quod adoret: quia, quicquid homini subiacet, infra hominem sit, necesse est, sed quaerat in summo: quia nihil potes esse homine maius, nis quod
fuerit supra hominem. Deus autem maior est homines supra ergo, non infra est: nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. uuare non es dubium, quin religio nullast, ubicunque simulacrum es. m si religio ex diuinis rebus es, diuini autem nihil est, nisi in eoel sibus rebus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potes esse coeleste in ea re, quaest ex terra, quod quidem de nomine ipso sapia
enti apparere potest. Quae Lactantii argumentatio contra sunulacrorum cultum quantis et quot paralogismis pudendis turgeat, quilibet palpare potest, qui artis rationalis praecepta vel per transennam inspexit.
Omnes enim ἀιτιολογί , quibus totus ratiocinii huius neruus constat, meris verborum lusibus absoluuntur, et a locali significatione vocum ad res spirituales translata argumentantur. Ita vero et Deum supremo coeli
' spatio alligat, et in supremo cum coelo non vero ubique adesse, ridicule Hipponit, et praestantiam substantiaruin a loci situ inisere derivat, et inepta ratiocinatione idololatriae frigidam suffundit. Hoc enim ex argumento: quod maius est homine, quodque religionis obiectum esse debet, supra hominem et in coelo esse debet, recte inserturo sidera pro diis colenda esse, eo quod supra hominem sint, eamque ob caussam religiose quaerenda. Deinde supponit id, quod tamen probandum sibi sumserat, Deum esse localiter supra hominem & in coelo, cumque solum ideo religione colendum; et quaestionem demonstrandam praemissis insarcit, sicque multis modis inepto ratiocinio artis logicae leges violat. Et hoc . quidem modo innumeris peccat vicibus, ut pastim viris doctis obseruatum . Idem de Arnobio dici potest, felicius superstitionem gentilem cuertente, quam fidem Christianam confirmante. Si tumorem cnim vcri rum, quem ex gentis suae vitio secutus est Arnobius, demas, deprehendes, quam misera saepe rationum serie demonstrationem suam exponat. Vnde passim viris doctis vapulat Arnobius. Eadem in Hieronymo notauit
364쪽
3' PERIOD. I l. PARS II. LIB. I. CAP. II.
DAvin BLONDE Vs Caussas vero, cur tantopere hallucinatismi patres, tamque crassam artis rationalis ignorantiam prodiderint, praeter eas, quas iam indicauimus, varias deprehendere licet. Inter quas primo sere loco ponendum videtur, quod inter reuelationis atque rati
nis lumen accurate distinguere non didicerint. Cum enim in apoliolorum scriptis legissent, requiri ad salutem iidem, et superare religionis Chri ilianae mysteria, omnem rationis captum; eam autem fidei reluctantem captiuandam et ad fidei obsequium reuocandam esse, Cauendam esse philosophiam, et quae alia sunt his similia, ea non de principiis r tionis materialibus temere diuinis immistis, nec de falso ratiocinandi m do et sophismatibus praeiudiciisque hominum veritatem in cupiditatum iniustitia detinentium intelligebant, sed de principiis, quae vocant, sommalibus , ipsaque ratiocinandi forma modoque. Non iniuriam nos facere patrihus A M B R o s I v s 'i' vir disertissimus, sed infelix logicus testis csto atque exemplum, qui fidem non deuiantis tantum rationis ineptiis, sed ipsi quoque arti rationali opposuit. Ecce enim quam luculenter: Aufer hinc argumenta, ubi mes quaeritur, in ipsis omnasis suis iam dialectica tacet. Non quaero, quid dicant philosophi, requiro quid faciant, soli in suis omnasiis remanserunt. Vide quam Mesargumentis praeponderet. Illi quotidie a suis consionibus aeseruntur, qui copiose disputant, isti quotidie crescunt, qui pliciter credunt.
Non creditur philosems, creditur piscatoribus, non creditur dialectriacis, creditur publicanis. Alios eX Veteribus Christianis paria commendauisse et dixisse GODO FREDvs ARNOLDus' eκposuit, in eodem cum patribus luto haerens. Ad hanc Caussam acecssit alia, quae valde exosam fecit veteribus Christianorum doctoribus logicam. Nempe, quod supra iam tetigimus, arte dialectica Aristotelis atque Stoicorum egregie erant instructi haeretici, et ab hac, ut aliis quoque disciplinis liberalibus,
minime imparati. Hac cum in contentionibus, quas de fide cum cath licis doctoribus alebant, uterentur, sophismatiam glaucomata eorum obieecrunt oculis, sicque essecerunt, ut quid ad ea respondendum esset, patres tantum non ignorarent. Et hi quidem recte sacri codicis auctoritatem haereticis opponebant; sique sophismata detexissent, et inanomsophis licen cauillandique artem a rationali philosophia distinxissent, nulla in ris magnopere peccassent. At cum imperiti essent legum istarum, quibus paret intellectus humanus, nec detegere nossent sophismata, omnem dialecticae peritiam tanquam inutilem et damnosam reiecerunt, et inter diaboli retulerunt opera. Id supra iam B A s I L I I loco quodam contra Eunomium ' pugnantiis demonstrauimus. Cum enim is Christum αγελητον dici con radisset, voce secundum priuationem sumta, Cum
habitu priuatio sit posterior, non miseram quidem Sophistae ratiuncu- lam
365쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. an
Iam soluit, sed ita tantum refutare aggressus est, ut hanc mundi sapientiani seductricem esse, eκ Aristotelis Categoriis destinatam clamaret, ratus, ita se sui scienter respondisse, cum humana terrenaque sapientia, auctore Christo, diaboli mendacii parentis, opus sit, quae cum Christiana doctrina consistere nequeat. Quod annon sit deserto campo aperto ad ignorantiae asyla confugere, Lectori cogitantium relinquimus. Alia huius commatis loca suppeditabit GODO PR. ARNOLDus '. Multum quoque ad hunc artis rationalis neglectum contulere vita moresque Dialecticorum perditi et offendiculo ita pleni, ut bonis omnibus, inter gentiles quoque, essent inulli. Quod cum laudabili pro honestate Christi na 2elo accensi patres non serrent, quod hominum vitium fuit, rei ipsi artique isti tribuerunt, rati, ratiocinandi atque disputandi leges obseruare,acique eas respicere se non posse, nisi cauillationes quoque Dialecticorum
imitarentur, et ad nugas eorum diuerterent: quas cum merito excer
rentur , ipsam philosophiam rationalem inuisam habuerunt. Testem iterum adducimus A ME Ros ivra ita disserentem: Iubet apostolus stultas quaestiones et contentiones esse vitandas. Puid uisur nos a mus p inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae conseia tuti 3 Si taceamus, cedere videbimur. Si contendamus, verendum est, ne nos quoque iudicemur, esse carnales. Scriptam est enim de huiusmodi quaesion bus, quod generant lites. Seruum autem domini non oportet Iit 'are, sed mansiuetum est ad omnes, docibilem, patientem, cum m
destia docentem eos qui rosunt. Et alibi: si suis contentiosus est, vos talem consuetudine/n uon habemus, neque Ecclesia Dei. Eoque scribs re ab quid sententiae fuit, ut me strepitu aliquo impietati haeretico-
rum nostra pro nobis bripta respondeant. Tangere his in verbis, apem tum est, disertissimum praesulem mores Dialecticorum corruptos et co tentiosos, ipsis quoque philosophis gentilibus detestabiles visos, eosque ut vitaret, noluisse Mediolanensem antistitem eandem coniciationis semrain cum haereticis reciprocare, sed paucis et ώς εν Θ ει respondere. Alii inter Christianos doctores, Graecanicae philosophiae praeceptionibus instituti Logicam Graecam pro tam impia & prosana non habebant, rati, ubi s emel veritas purior admissa esset, illius ratiociniis religionem Christianam non infeliciter sulciri posse : at meliorem dialecticam et el5cacius demonstrandi genus Christianos habere contendebant, in demonstratione spiritus ot virtutis se exserens, quod qui teneat, eum istis argutiunculis opus non habere. Haec ORIGENIS mens fuit, contendentis : Iominem exercitatum Graecanicis disciplinis, s ad Christianismum accedat, non solum approbare veritatem, meditationem eius applicare animum, et se quid deesse videatur, Graecanicis ratiocinaIionibus, ad adstruendam Christianae is veritatem.
366쪽
His vero adiiciendum, demonstrationem propriam diuiniorem quam tGraecorum demonstrationes, quam apostolus nominet demonstrationem diritus et virtutis. Id quod in sequentibus copiose contra Celsum eo firmat, improbantem, quosdam ne velle quidem rationem fidei vel reddere, vel accipere, usurpareque illud dictum: ne examina, sed crede, fides tua seruabit te, sol eroque dicere, mala res est sapientia mundana,
bona vero stultitia. Respondet enim : Si possDile esset omnes homines relictis vitae curis vacare philosophiae, nemini aliam vjam insistendam praeter solam hane : inueniri enim in Christianismo non minorem Merationem - - fed quia si is inbile tum propter vitae necessitates tum propter infrmitatem hominum, nihil compendiosus excogitari posse ad subueniendum multitudini, quam quod Iesus gentibus tradidit. Itque experiri multos in multitudine credentium, liberatorum a vitiorum colluvie in qua volutati fuerint antea , Me ampliori di ustione or dentium poenas peccatorum ac bene gestormn praemia, Aque mores eorrigentium etc. Quibus postea addit, inter ipsos philosophos ita eue
nire, ut secta cligatur, non ex eligentis iudicio, sed aut a magistris ii duci, aut sorte fortuna seetae alicui se eum dedere. Tam exiguum usum cum rationalem philosophiam habere veteres Christiani crederent, certe, eius necessitatem nullam esse, Contenderent, quid mirum, negligenter satis illos in ratiocinando suisse versatos, et interdum imprudenter et i scite, ob artis rationalis ignorantiam, interdum studio dataque opera n rhattendisse, quomodo rationes subducerent, credentes parum resurre, infirmis vel sortibus rationibus uterentur, modo argumentorum cumulo
aduersarium obtunderent λ His aliam adhue caussam iungimus, eκ nefariis Pseudo- philosophiae Orientalis atque Aegyptiacae artibus in Eccle- siam magno eius malo introductam. Illius enim patroni cum licitum sibi putarent, mendaciis quoque atque haudibus rem suam iuuare, seduxere nonnullos, qui Alexandriae philosophiam didicerunt, ut pia, quam V Cant, fraude uti, et mendacio caussam veritatis iuuare licere crediderint, hacque ex caussa argumenta spuria et sublestae fidei non recusauerint. Multa hanc in rem obseruatione dignissima asscrri possent, nisi pleraque iam de hoc argumento occupasset Ven. Mos uariri diligentia ε, qui de eo omnino adeundus est: ibi enim luculentis veterum testimoniis demonstrauit vir celeberrimus, eiusmodi fraudes pias et mendacia officiosa patres habuisse pro licitis eaque commendauisse. Quae Cum ratiocinationibus suis fundamenti loco substernerent, intelligi absque negotio potest, cur salsa, sublestacque fidei et incerta, dubia, apocrypha, immo euidenter eo ficta pro Veris, genuinis, certisque receperint, aliisque obtruserint, ex turbidis lacunis inepta argumenta pro caussa ciuitatis Dei hauserint malum argumentandi morem merito reprehendit
τικώτατος BYON DELLvs His accessit magna artis criticae ignorantia,
Dissi de turbata par Platonitos retanitores Mel. f. 46. vol. disr. H. E. p. 2Q2. l. e. L. I. c. 26.
367쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.
3spransa, qua vera a salsis, genuina a spuriis distinguere, seque scoriag a metallo puriore discernere nesciuerunt. Innumera eius rei eκempla inscriptis PP. occurrunt, quae eκ parte collegit inexhausta B. FAIR1cit diligentia. Vna Aristeae historia, qua illis imposuit Iosephus, vanitati et ambitioni populi sui velificans, satis superque docet, quales indignoscendis a veris factis fabulis, distinguendisque scriptis νιθοις ab adulterinis coemtiuerint. Ea enim tot suppositionis signa habet, ut impossibile fuisset, tantopere fidem illi fabulae habuisse patres, si artis criticae praesidiis melius fuissent instructi Qui dum Iudaicain fabulam pro vera
narratione recipiunt, suo postea exemplo auctoritateque seauxer tmagnae cetera eruditionis viros, ut eadem chorda oberrarent. Vidit hane artisque critime ignorantiam RENA Tvs M AssvETVS in Irenaeo, Cumque eam negare illumque defendere nullo modo posset, candide fassus est, culpam licet satis frigide in illorum temporum conditionem coniiciendo. Alia eius rei exempla licio breuitati litantes non adducimus, passim autem ea Occurrunt, et a PHOTI quoque luculento specimine notata sunt. Abunde, quod reprehendas ea in re, habes in Oemente Alexsndrino. Ceterum non errabimus, si stili quo- s Ποι Py. isque assectati, allegorici, tumentisque vel copiosam quandam cloquentiam
venantis studium, quod in multis doctoribus Ecclesiasticis deprehenditur inter caussas neglectae ratiocinandi ἀκροβίιας retulerimus. Quod in sui quidem temporis hominibus olim iam improbauit HIERONYMus ad Nepotianum seri ias: Ne quaeras pueriles declamationes, sentensiarum sinculos, verborum lenocinia et per Mes capitulorum sngulorum acuta quaedam breuiterque conclusa, quae plausus et clamores excr-tent audientium. Ipse tamen ea et sectatur, et alio loco laudat, et multos ex patribus ante et post suam aetatem habet consentientes, recte hunc PP. naeuum obseruante IOANNE CLERICO . Ita vero, Cum meteora orationis sequerentur, non potuere non frequenter in ratiocinando labi, cum nihil magis ratiocinationem seueram impediat, quam verba turgentia et nubes petentia. Pulchre candideque PETA v I vsΦ:
Multa sunt a Dnctissimis patribus praesertimque a Grasostomo in ho
miliis assero, quae se ad exactae ueritatis regulam accommodare volueris, boni sensus inania videbuntur. Iuippe declamatorio illo more ad imperitam jere multitudinem exaggerandi causib et subito quodam impetu dicendi ac calore profusa feruutur plerumque licentius. Unde ex aliorum comparatione locorum vel conciliorum potius ac patrum temperanda et in Druin veritatis reuocanda sunt. Quod ne a recentiori homine grauius Qrte in patres dictum putetur, ecce grauem ea de Yy et re
368쪽
vs PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. II.
re querelam GREGORII NAZIA NEENI , dignam, quam totam hic legamus. Ita vero ille : 'Hν σε ηκμαθ τοι ημετερα - καλῶς ἔχεν
tempus, cum res nostrae orerent, ac praeclare se haberent, cum nia mirum y persua haec et verborum lepore atque arte fucata tractandae theologiae ratio ad diuinas aulas ne aditum quidem haberet: verum
idem erat calculis ludere inversionis celeritate aspectum fallantibus, aut omnigenis et lasciuis corporis sexibus spectatores ludificari , quod noui quidpiam 9 curios de Deo Dei dicere vel nudire. Simplex contra ingenuaque oratio atque dod trina pietas existimabatur. At postquam Sexti et torrhones et contradicendi libidine incitata lingva velat gravis quidam ac malignus morbus in Ecclesias ncstras irrepsit, quodque actorum tiber de Atheniensebus narrat, ad nihil aliud vacareus, quam ad noui aliquid dicendum vel audiendum et o quis Ieremias conlusonem nostram caliginemque deplorabit, qui istus lamentationes
calamitatibus exaequare nouit. Recentiorum in re nota testimonia ε
arx Niti f. XXVI. XIX. Meliora atque solidiora in naturali philosophia aphi. PP. η - doctoribus Ecclesiasticis expectanda et in eorum scriptis quaerenda non / sunt, eo quod physicam scientiam prorsus neglexerint. Causa eius rei primaria quaerenda est in arcta, quam Veteres philosophi Graeci instituerunt connexione inter scientiam metaphysicam et physicam. Illam itaque cum odio merito ob pestilentes de Deo diuinisque relius sententias haberent, viderentque multa quoque impia in naturalem philosophiam dogmata inde irrepsisse, hanc quoque contemsertim et repudiarunt. In quo non potuerunt non mirifice Confirmari, cum obseruarent, veteres physicos plerosque in doctrinam de Deo graui lapsu impegisse, et aut eum e mundo prorsus sustulisse, aut prouidentiam cius negasse, aut mundi fabricam sine eo construxisse, sicque atheismo tauite sauisse : multos etiam tam incertis rationibus et a verisimilitudine alienis de coelestibus mundanisque rebus disputare, ut incertior ab eorum libris et disputationibus discedas, quam accesseris. Inutilia quoque esse, quae de rebus na
369쪽
turalibus praecipiuntur, statuebant, cum Veras earum caussas pernoscore impossibile ut, et domi habeamus, quod maiori animi emolumento agamus, nempe morum emendationem. Cum Socrate itaque iaciebant, quae supra nos sunt, nihil ad nos pertinere putantes, et philosophiam de coelo in terram deducendam esse statuentes. Ita vero patres praecepisse, non negabit, qui eorum scripta attente legerit. Unus E Hs E sivs luculentus testis est, qui enarratis physicorum Graecorum de rebus naturalibus opinionibus hanc ματαιολογίαν caussam esse dicit, cur
inuisum sit Christianis physicae studium, Socratisque auctoritate id tuetur, speculationes Ionicorum physicas deserentis et ad moralem doctrinam philosophiam transserentis. Simili fere ratione LACTANT Ius fAcademi eorum disputationes improbans, recte tamen eas contra physicos adhiberi. statuit. Puanto, ait, faceret sapientius ac verius, s emceptione facta diceret causas rationesque duntaxat rerum coelestium seu naturalium, quia Dut abditae, nesciri pust, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia iuueniri quaerenda non possunt. Pua exceptione interposita et phasicos admonuisset, ne quaererent ea , quae modum excederent cogitationis humanae et seipsum calumniae inuidia libera siet, et nobis certe dediset aliquid, quod sequeremur. Alia
veterum loca adduxit E R A N c. BAL Tvs r. Inutiles itaque et impossibiles eas disputationes esse cum crederent, ad meliora et utiliora animum transferendum esse contendebant; qua de re luculenter si v sEBI U S - : οτι μὴ ἀγνοία των παε αυοις Θαυμα μένων ολιγωρία δἰ της ἐν
re admiravtur , ignoratione, sed inanis eorum sudii contemtu omnem prope vos iliarum curam exuisse, animis ad meliorem usum exercitationemque traductis. Hac itaque opinione de physicae doestrinae in possibilitate et vanitate occupati patres, cum de rebus naturalibus disserendum esset, nec domi meliora haberent, quae assurrent, egregie inexplicandis iis hallucinati sunt, et in iis potissimum Scripturae Sacrae locis lapsi, quibus res naturales tanguntur. Vnde miras de rebus physicis apud patr s inuenias ineptias, quae hodie exsibilantur. Testes volumus eos, Si de rebus naturalibus inter Christianos veteres disputarunt, qualis: o s M A S est, monachus Aegyptius cognomento Indopleuites a V. C. BERNARDO MONT PALco NIO' editus, qui Topographiam Christianam, sue Christianorum opinionem de mundo scripsit, et cum aliis sui temporis terrarum orbis figuram non sphaericam sed planam esse statuit, exque hoc terrae situ miras de siderum rationibus et phasibus lunae solisque Eclipsibus nugas struit. Quam hominis ineptam Opinionem
370쪽
iam notauit PMorrvs ρ. Nec melioris commatis sunt, vel aepur
liorem disciplinain produnt, quae auctor phnlios gi, qui liber falso E F i-νu, Nio/ tribui solet, habet, qui ubi animalium, de quibus tractare ii
stituit, naturam cκplicare, et ad rationes theologicas applicare satagit, pueriliter saepe delirat. Quae ubi excusat interpres opusculi spurii C o N-s Atius PONCE n E LEON Hispalensis, mire et ibam ct auctoris imperitiam prodit, fassus animalium naturas incertas afferri, trita, plebeia ae in omnium ore versantia adduci. Id quod adeo verum est, ut vi κalium inter veteres libellum inuenire liccat, qui adeo anilibus scateat f hulis , casque in sensus spirituales misere inepte traducat. Qua de re, si Lector fidem cupit, eum ipsum libellum mole non magnum, adire hi- hemus, certi, miraturum cum, quod veteres tam pueriliter in physicis nugari potuerint. Hace cum ad laevam oraculorum interpretationem patres traducunt, dici non potest, quam grauiter offendant. Εκemplum esse possimi, qui hexae meron eAplicuerunt, quippe qui rerum phylio
rum ignoratii, ne ridiculas saepe gerras Et vanas ratiunculas alserunt. G- ius lat,is nec AMBRosius ' expers est, doctor cetera et eruditus et
lacundus, qui ubi creationis opus explicandum suscepit, nullius caussae physicae, verisi initis modo rationem laabet, sed sensui literati, prout ipse sibi persuadet, intentus, quaecunque dicunt philosophi, pro sophi sinatibus habet. Exemplo esse possunt, quae de aquis suprae testibus
habet '; ibi enim, cum obiectiones eorum, qui aquas istas negandas filii esse statuebant, attulisset, illas resutaturus, versutias dialecticae esse clamat, et ad Dei potentiam in iraculosam confugit, et quod probandum eli, probationis loco asseri, ita Deum ordinane, et verba Scripturae inepte huc aduocat; et miserandam, si fatendum quod res est, tractati nem atque elumbem instituit. Condonari haec posse, immo ignoscet da esse Ambrosio, viro cetera immortalibus in Eoclesiam meritis et lacum dia dulcissima conspicuo, sacile largimur, eo quod inuitus a foro et tribunali ad cathedram sacram traductus est, nec naturali doctrinae operam posuit: grauioribus etiam negotiis in episcopali munere occupatus his speeulationibus vacare nee potuit, neC ob creditam eo tempore impollubilitatein scientiae naturalis Voluit. Sed hoc serri non potest, eum, cum suam hac in re curtam supellcctilem nosset, ad eκplicandum argumentum,liquod physicum se accinxisse, cumque oneri serendo impar esset, ficu neis ratiunculis, ineptis titulorum sacrorum ali attonibus, contemtuque potius quam resutatione Obiectionum in eo tractando fuisse versi
tum. Ueriam hoc non illius solius vitium cst, sed plerorumque, qui de hoc argumento tractarunt. Ex quibus iarn, quid de philosoplata naturali patrum statuenduin sit, nobis non monentibus quilibet iniciligit.
