장음표시 사용
341쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.
329 prae se serentis mirari satis non possumus. Vt enim hanc Platoni dicam scriberet, et, quam insani uerit Platonis philosophia in commendanda diuinatione et theurgia, ostenderet, ad Plotinianam scholam, eiusque di iurulos Plotinum, Porphyrium Iamblichum, aliosque prouocat, qui exoc fundamento magiam, detestabile veteribus Christianis opus, vehementer commendauerunt. Ast immensum inter Academiam veterem
et scholam Platonico - Plotinianam discrimen intercedere , luculentissimis suo loco testimoniis atque rationibus consecimus. Et ipsuin illud de mediatione angelorum dogma, quod pungere AUGusTIN v, obseruat Baltus, ad ea doctrinae genera pertinet, quae in Aegypto ex philosophia orientali receperunt Platonici recentiores. Quaecunque igitur hoc in capite operose cumulat Baltus, nihil prorsus ad Platonem ipsum eiusque doctrinam faciunt, sed Plotinianae scholae dogmata seriuunt, quae hanc praecipue sententiam ideo incrustauit, ut labenti stipem stitioni suppetias ferre, et Chri it lanae doctrinae eo fortius se opponere posset, ut alibi demonstratum. Quod summopere offendisse patres, et duras eis voces expressisse, minime mirandum. Sed et hoc porro urget Baltus , reiecisse veteres Ecclesiae doctores Platonicam doctrinam de anima, et praecipue in eo illum reprehendisse, quod animam ex parte secerit spiritualem, ex parte materialem, qua de re legendus Eus Ealvs 'Sed et sati Platonici neces litatem eos oppugnasse, haraeque animabus dictam Adrasteae legem improbauisse monet, ostendens, ex hoc potis limum sonte fluxi se ineptum μετεμψυχώσως dogma, quod patres acriter
iugulabant, ut ex EU SEBIO , T Η Ε o D O R E T O IRENAEO CH Ysos To Mos et apologiarum pro C. R. scriptoribus sere omniubus constat. Quo loco non praeter rem monet Baltus, iuniores Plat nicos, Porphyrium imprimis et sequaces ad tolerabiliores sensus hanc animarum migrationem ex Uno Corpore in aliud transtulisse, neque t men serri poste allegoricam Daeterii interpretationem. Hoc enim in
toto hoc de PP. de philosophia Platonica iudicio probe tenendum est, aliam fuisse Platonis et Academiae veteris, aliam Platonicorum post C. N. vel Alexandrinorum plutosophorum sententiam. Inter errores porro Platonicos, hane quoque reiiciebant atque improbabant doctores Ecclesiae.
animam extitisse antequam in corpus mitteretur, peccantemque Cognitionis prioris vestigia amisisse, et per reminiscentiam ea reuocanda esse, qua de re L Ac TANTI ij et Ausus T Nis loca videnda sunti Contendit etiam Baltus, tria ista principia, Deum, materiam atque id am patres reiecisse. Quod Vt euincat, THEOPHILI ANTIOCHEN I
342쪽
NI- , EusLBII , TER TvLLIANI , LACTANTII aliorumque multorum ea de re testimonia adducit, quibus mundi aeternitatem reiecerunt, meteriumque friuola excusatione medicinam inerre tentantem corrigit, ideisque nuntium misisse, dum probandum erat, patres eas
non abiecisse, sed posuisse in intellectu diuino, recte asserit, id enim luculenta eorum loca a PETAVIO adducta sole meridiano clarius euii eunt. Asi monendum erat, Platonicos recentiores siue Alexandrinos, ut se philosophiae orientali attemperarent, hoc etiam in dogmate a Platonis mente recessisse, et metaphyllea magis unitate eas in intellectu dia uino posuisse, verum ita tamen, ut singulari existentia gaudentes, peculiare Deorum genus sublime et Deo proximum in diuina luce ponerent.
Ex quo intelligitur, Alexandrinos philosophos ideas Platonis ad moremaeonum in philosophia Orientali reformasse, quo sensu serri potest, quod
TER TvLLIANus' obseruauit, relucere in ideo femina Gnosticae et Valaminianae haereseos. Nec tam cocci fuere patres, Ut non obse uarent, has ideas ut deitates et numina a Platonicis induci. Id quod Iuculenter prodidit CYRILLvs ALEXANDRINUS , cuius locus, quem et B A L T v se Graecum produxit, legi meretur. Vnde non poterant non ideae Platonicae illis clisplicere, licet dari in intellectu diuino illas statuerent, ut alibi ε dictum. Quod tamen occasionem obtulit no nullis, ut non melius de ideis sentirent, quam Alexandrini philosophi, quorum φιλ reφρυμμνα receperant, Vt Pseudo-Dionysii et Synesii exemplo disci potest. Tandein philosophiain quoque moralem Platonis doctoribus Christianis displicuiue, ex CHRYsos TOMO et THEO
DORE T O recte probauit Baltus. Maxime vero Platonis rempublicam carpebant, legesque nuptiarum et matrimonii itemque communionem bonorum ab co statutam. Quibus in erroribus Platonis notandis satis prolixus et acerrimus est LACTANTIUS Quem tamen, Ut alios,
nimium fuisse, seruoreque disputationis plerosque accensos ea in Platone vidisse, quae hac nebula non impediti alii non vident, omnes facile deis prehendent, qui eorum inueetiuas in Platonem legent sine praeiudicio, vel ea tantum loca attente perlustrabunt, quae collegit Baltus patrihus nec sincerior in ea re, nec ἡiligentior et accuratior. Ex his vero, quae paucis de patrum sententia de Platonica philosophia diximus, et copiose, licet iudicio satis mediocri collegit Baltus, patet, Platonicam quoque Di losophiam dignam illis minime visam suisse, quam ita reciperent, ut eius systemati sui criberent. Vbi vero id, quod supra monuimus, denuo i culcandum est, intelligendum id esse, de toto nexu ct complexu phil
343쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. ut
sophiae Platonicae, principiisque primariis atque Mndamentis, quibus illud systema nititur, non vero de hoc illotae dogmate Platonico, quod ideo sibi probandum esse statuebant, quod veritas esset diuina ab Hebnaeis ad Platonem delata, adeoque Academiae eripienda et vindicanda Ecclesiae. Repetendum quoque, quod in antecedentibus monuimus, in disputationis conflictu ardoreque constitutos patres, dum gentiles philosophos refutant, acerrime pugnauisse, et acerbiora, quam solebant extra pugnam positi, dixisse. Hinc enim factum est, ut quem interdum culpaverant latis Vehementer, Platonem alio tempore nimis inerrent, id quod sibi accidisse fassus est D. Avsvs TINus , eas laudes retractando, quas nimias tribuisse Platoni deprehenderat. Recte itaque de iudicio PP. de philosophia Platonica pronuntiaturis, suisse illud relatiuum, dicendum est, nempe contemsisse et reprehendisse illos philosephiam Platonicam, respectu habito tum ad nexum eius integrum et uniuersalem complexum, tum ad dogmata Christiana infinitis modis meliora et praestantiora : laudauisse vero eam, relatione habita tum ad particularia illa dogmata, quibus de diuinis praecipit, tum ad reliquas sectas, quas de diuinis disserentes longius a Christianis placitis abire nouerant. Posset id, nisi longius esset quam ut locum hic caperet, luculentis patrum locis ostendi, et iudicia eorum de Platone comp'rata esse, doceri. Vnus tamen alterque AvGusTINI locus sufficiet. Is enim de Platone ita scribit: Platonem Labeo inter semideos commemorandum putauit, Aut Herculem , ficut Romulum. Semideos autem Heroibus anteponit, sed Dirasque inter numina collocat. - - Nos quidem Platonem, nec Deuin, nec
Iemideum perhibemus, nee vllifancto angelo summi Dei, nee veridico prophetae, nec apostolo alicui, nec cuilibet marori Christi, nee tu quam Christiano homini comparamus, cuius nostrae sententiae ratio, Deo prosterante, alio loco explicabitur. Et alibi γ: Puamuis enim homo Christianus literis tantum Ecclesasticis eruditus Platonicorum forte nomen Unoret non tamen ita jurdus es in rebus humanis, ut ne-
sint, philosophos vel sudium sapientiae, vel ipsiam sapientiam proteri.
Cavet eos tamen, qui fecundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, a quo factus es mundus. - - Novit Iane etiam ipsos, in quibus errant, eavere. Vbi enim dictum est, quod per ea, quae facta sunt Deus iliis manifestavit, ibi etiam dictum est, non illos recte Deum coluisse, quia et aliis rebus, quibus non oportebat, diuia nos honores illi tantum uni debitos detulerunt etc. Alia loca breuiutatis caussa tacemus.
. XX. XIV. Habuisse vero Patres Platonem pro eo philosopho, XIV. Cur mrui inter reliquos, quantum ab homine gentili expectari posset, optime e e Deo deque diuinis rebus philosophatus sit, ob dictas rationes, et,
νὶ L. VIII. e. 9.uὶ Retract. L. I. g. g. κν De C. D. L. II. c ι .
344쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II. 332
quam sibi persuadebant, harmoniam dogmatum multorum Platonicorum cum sacris Christianorum doetrinis, omnes sere eorum loquuntur paginae. Non enim omnia, quae in Platone inueniebant, damnabant, sed cum partim mediante Pythagorae institutione, partim occasione itineris liter rii inter barbaros inllit uti complures eum doetrinas accepisse crederent ab Hebraeis, eas esse verae philosophiae reliquias statuebant, easqUe ad sacras doctrinas pertinere dicebant. Hospitem esse in veterum scriptorum Ecclesiasticorum lectione oportet, qui haec ignorauerit, adeo ubique ista produnt. Maxime vero Clemens Alexandrinus, Eusebius atrue Augustinus isto praeiudicio occula ali sunt, proque Platonis phi, ophia ea opinione imbuti, qua haesisse illi putant eκ Molis disciplina
doctrinas haud vulgares. Id quod ita assirmat CLEMENs ut non vereatur asserere, fidei dogmata nonnulla praeliantissima eum ex scripturis Hebraicis accepisse : recteque vocari Platonem a Numenio Mosen atticitantem: esse eum philosophurn cκ Hebraeis, doctri miraque de
summo bono cum reuelatione omnium Optime conuenire. Laudat porro eum tanquam scripturae concinentem . quod doceat, virtutem dari a Deo, vitamque etiam post hanc vitam cae suturam. Maxime vero Libro Ctromatum suinto ' totus in eo est, ut dogmata illa nobilissima explicet, quae surripuisse Platonem Hebraeis contendit. Putat enim haec a Mose ad Plat nem peruenisse dogmata: esse animam a Deo inspiratam, corpus Uero terrenumque tabernaculum ex terra sormatum esse. Animam rationalem ingressam in corpus, secisse, ut eκ isterethoi ad similitudinem et imaginem Dei, et sequi inde necessarium hominis finem, Deo assimilari. Esse porro et hoc Platonis eκ barbara philosophia, omnes honos inter set esse amicos: oportereque id quod intelligit, se assimilare ei, iluod intelligentia apprehemditur, conuenienter antiquae naturae. Talia multa in sequentibus colligit, hete, ubi breuitas sedi da est, non repetenda. quae ubique apud eum deprehenduntur. Immo co usque procedit, ut assi et Platonem in Theaeteto de vita Christiana verba secisse, eamque descripsisse. E dein via incessit Eus Ea ivs P, haud parcior Platonicorum dogmatum laudator, qui in praeparationis Euangelicae libris integras pericopas ex Platone descriptit, ut ostenderet, sana et sacris quam maxime amnia in Platonis dialogis reperiri, Ausus T IN us autem tantopere Platonem extulit, ut eius illum postea poeniteret. Ita enim in retractatronum exordio : Laus quoque ipsa, qua PlaIonem vel Plat nicos sue Academicos philosophos ramum extuli, quantum impiosti vines non oporavis, non immerito mihi inlicvit. Cuius exemplum Lector petere potest ex libris de civitate Dei ε, quo loco Platonem Omnibus reliquis philosophis praescre, eumque inter Meraticos discipulos praestantifumum fuisse agnoscit; esse autem contendit in multis
345쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANOR. 333
multis dogmatibus, iis' praecipue, quae de Deo agunt philosophum Christianum, ignoto licet Christianis Platonis nomine. Eam enim sibi caussam, ait , suisse cur Platonem , et asseclas ceteris praetulerit, quia cum alii philosophi ingenia sua sudiaque contriuerint in requirendis rerum causis, et quinam esset modus discendi atque vivendie si Deo cognito repererint, vbι esent, et cavsae consitutae uniuerstatis, et lux percipiendae veritatis, et fons bibendae felicitatis. Sive ergo isti Platonici equicunque alii quarumlibet gentium philosophi de Deo ista sentiant, no-liscum sentire. Quam sententiam tuam, quae et aliorum eius et superioris aetatis doctoruin intcr Christianos iit, ut confirmaret, Capites: quente inquirit: Unde Plato istam inresistentiam potuerit acquirere, qua Christianae mentiae propinquavis p eo quod multos hanc Coneo diam mirari notat. Reiecta igitur, quam et ipse prius secutus fuerat
nonnullorum traditione, Platonem in peregrinatione Aegyptiaca vel cum Ieremia vate conuersatum suisse, vel scripturas diuinas legisse, eo quod temporum supputationi illam refragari videret, quem centum serine postea natum fuisse, cum Ieremias in Aegypto fuisset , constet, versio vero Graeca legis sub Ptolomaeo LX annis Platonis aetate sit in serior : aliam
viam, sed sine duce, sine comite, ingressus coniicit, Platonem, forte per interpreIem, non bersionem quidem legis acceptine, quod solus Prolomaeus pro ingenti beneficio, qui regia etiam potestate timeri poterat
lix meruerit; colioquendo tamen quid coxIineret, quantum capere potuisset, addidicine. Cuius rei indicia se habere dicit concordiam, quae intercedit inter cosmogoniam Mosaicam et Timaei siue Platonicam. Maxime tamen illud, quod se plurimum adducat, ut pene assentiatur, Platonem illorum librorum expertem non fuisse, hoc dicit esse , quod cum
ad fanctum Mosen ita verba Dei per angelum perferantur, Ut quaerenti, quod sit nomen eius , qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraetim ex Aeopto liberandum, respondeatur. Ego sum, qui sum, et dices fliis Israel, qui est, misit me ad Dos, tanquam 3n eius comparatione, qui Pere est, quia incommuIabilis est, ea quae mutabilia facta sunt, non sint: vehementer hoc Plato tenueris, et diligent istae
commendauerit. Vbi tamen non possumus non laudare Augustini, longe doctissimi praesulis, quique iudicandi acie multos ante se superauit, modestiam atque cautam statuendi rationem, qui hanc Hebraeorum ad Platonem perlatam traditionem non pro celeto, ut solent ceteri, sundamento admittit, sed pro sola conie stura verisimili habet, non dissensus, etiam talia Platonem ex rationis dictamine potuisse cognoscere. Vnde subiicit: Sed undecunque ita se didicerit , siue praecedentium eum veterum libris, sue potius, quomodo dicit Apostolus, quia quod notum es Dei, malifestum est in illis, Detis enim istis manifestauit etc. non immerito me Platonicos philosophos elegite, cum quibus de Deo uno e
346쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.
leniis agam, patet etc. Non disquiremus heio anxie, virum ista vet Tum Christianorum opinio de sontibus theologiae Platonicae , de qua in praesentia ferino est, rationem habeat verisimilem, et an tanti sit Patrum in ca re consensus, ut credamus, Platonem ea , quae cum sacris ὸogm tibus consonant, vel talia videntur, ab Hebraeis in peregrinatione Aegyptiaca accepisse; ea enim de re, quantum satis est, et ad liberandum a veteri praeiuaicio Lectorem sussicit, nos Tomo primo , attulisse dixisseque recordamur. Hoc vero ex dictis abunde liquere putamus, doctores
Ecclesiasticos, quamuis dogmatum Platonicorum συναφειαν totumque doctrinae aedificium multasque eius Mnes relicerent, multa tamen Platonis placita, praesertim extra systematis nexum considerata habuisse pro sanctis, veris, quinimmo diuinis et Christianis, eaque omnino prob Disse. Quod ut vel per transennam patrum libros inspicienti est in pro- atulo, ita nec Baltus negare potuit, qui, quamuis vehementer contralatonismum patrum pugnaret, fassus tamen est, et luculentis ipse testiumoniis demonstrauit, eos veritates illas hi Platonis philosophia occurrentes , et cum sacris sententiis coneordare visas habuisse pro talibus dogmatibus, quae Hebraeis surrepta, Christianis, Veris earum' possessoribus, vindicanda essent. Quod ne obstaret suae opinioni, patres nullum Platonicis dogmatibus posuisse pretium, ipsumque Platonem eiusque philosophiam contemsisse, eadein semper chorda oberrat, patrumque sequitur praeiudicium , clamando: has non Platonicas sed Hebraicas ueritates suisse, nec alio nomine atque significatione a patribus suisse receptas, Platonismum vero , qua talem tantopere suisse illis inuisum, ut ipse Augustinus, non obstantibus tot, quibus Platonem eiusque philosophiam prosecutus sit laudibus , vehementer eam i inprobauerit. Quo vero modo, nihil cum ad scopum serire, mutare statum controuersiae, et in iis probandis occupari, quae nihil ad rem faciunt, et sine contradictione ab omnibus, qui dissentiunt, admitti possunt, est in propatulo. Longe enim aliud vult Platonismus patrum, toties illis obiectus, quam quod Baltus putat, eos Platonicum systema totum recepisse. Hoc enim falsum quidem est, at non contradicit illis , qui Platonica dogmata atrisisse patribus contendunt. Illi enim nihil aliud volunt, quam hos, quod operose demonstrauit Baltus, suaque ipse ita vineta Caecidit: nempe elegisse patres, non satis ad sensuin dogmatum Platonicorum genuinum et ex nexu totius systematis illis debitum attentos, multas Platonis doctrinas, easque systemati Christiano intulisse, eo quod saeras, diuinas, ah Hebraeis prosectas et cum Christianis consonas crederent, quamuis insigniter sallerentur. Id quod veteris Ecclesiae doctoribus, viris certe eruditione et pietate illustribus, quorum carissima et veneranda nobis debet esse memoria, sed in arte critica non exercitatis, et hallucinati nes multas in hoc argumento critico passis condonaniam omnino est, exculari autem et defendi, et ita negari, Ut non errauisse eos in ea repertiis
347쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANOR.
pertinaciter contendatur, in tanta nostrorum temporum luce, artisque criticae et historiae philosophicae cognitione surri non potest. Unde optandum, ut Baltus candem attentionem, iudicium, et animi recti atque praeiudicio carentis Certitudinem attulisset, quam ex eadem societ
te habuisse doctissimum Petauium de Platonismo PP. nonnullorum disserentem infra probabimus. Ali ingens inter Petauit et Balti eruditi nem et lectionem discrimen intercedere, Lector doctus lacile deprehendet. Ucrum haec οἰς ἐν π XXI. Rationes, quibus ducti pΡ. in hanc de Platonis philoso- si linos ι ν phia opinionem descenderint, eκ antecedentibus iam intelligi possunt, PP., - - iuvabit tamen paucis eas illustrare explicareque , ut argumentum hoc tantopere inter eruditos disputatum sua luce radiet. Nempe praeter in- uel M. ternam illam prouidcntiae , rationiSque aeternae, quam λογον diciere, manifestationein, cui tamen, ubi ad rem Ventum, non multum tribue bant, per traditionem ad Platonem eas veritates peruenisse dicebant, ut in praecedentibus dictum. Hanc itaque traditionem ut demonstrarunt,
ad Platonem usque peruenisse, ad iter eius Aegyptiacum, susceptamque philosophiae addiscendae caussa perogrinationem literariam confugiet,ant. In eo autem itinere Platonem in Italia prius didicisse multa in Pythagoreorum scholiis, tum ad Aegyptiorum prophetas prosectum philosophiae studium absoluisse, ct reuersum in patriam Italicas prius scholas dentio inuisisse, historia philosophica testatur. Et haec quidem ad adstruendam illius
traditionis fidem a patribus in auxilium aduocata sunt. Multa enim sacris literis consona didicisse eum a Pythagora censebant. Quem cum in itinere Orientali non Aegyptum tantum eo tempore inuisisse crederent, quo relicta a Babyloniae rege turba Iudaeorum in eam regionem aufugi Lset, sed captum quoquc a Cambyse, et ad Assyrios traductum et Bahylonios, occasionem habuisse in hoc itinere Orientali cum Iudaeorum vatibus ibi commoranti hus conuersandi statuerent, inque haC opinione auctoritate quoque publiei testi inonii, quod Pythagorae totam barbaricam disciplinam tribuebat, essent confirmati, tum de Platonis concordia cum Mosaica sapientia, tum de ipsius Pythagorae philosophia sacris It daeorum dogmatibus consona multa dixerunt, quali ex tripode hausta, et nullis dubiis exposita. Qua de re cum Tomo primo Pythagorae hiastoriam enarrantes satis prolixi fuerimus, locaque veterum copiose adduxerimus, breues hic erimus, nec ea otiose repetemus, sed id modo monemus : vidisse patres miram in Pythagorae quoque philosophia concordiam cum Scriptura sacra et Christianae religionis dogmatibus, qua de re, qui volet, IUSTI Nurus 1 et CLEMENTEM ALEXANDRIN v M ι adeat, qui in ea re inulti sunt. Quamuis autem nonnulla in
Pythagorae disciplina patribus displicerent, quod imprimis de inepto
transmigrationis animarum dogmate valet, non tamen hoc obstitit, quominus
348쪽
minus alia multa Pythagoram habere sacris Hehraeorum placitis cons na, vel assinia saltem, crederent'. Eas autem doctrinae Pythagoreae paruticulas cum Plato in schola Italica didicerit, suoque , quod commentus est , systernati philosophico inseruerit, nactum inde eum veritates sacras multas statuebstrat. Sed et, ut iam dictum, ipsum eius iter Aegyptiacum in partes Vocarunt, credentes, Platonem, cum omnes Aegypti sapientes adiret, magnoque pernoscendi philosophiam barbaricam desiderio εις
ret, etiam ad Iudaeos penetrasse, et eorum consuetudine usum sacrae legis mysteria didicisse. Quod ut eo magis probarent, legis Mosaicae versionem, ea, quae sub Ptolomaeo Philadelpho facta dicitur, vetustiorem, commenti sunt. Quibus rationibus quam parum ponderis subsit,
suo loco amplissime consecimus, salsamque hanc traditionem rationibus, nisi fallimur, luculentis euertimus. Vehementer autem Confiririati sunt patres Ecclesiae veteris in hac opinione, cum viderent, intcrcedere aliquam inter Iudaicas doctrinas et Platoni sinum Alexancrinum similitudinem et concordiam. Suo enim loco docuimus, ab Aristobuli aetate quendam inter Iudaeos viguisse syncretismum, Aegyptiaca, Orientalia et Platonica dogmata philosophiae domesticae attemperantem: cui ut sussragarentur eius auctores, dixisse, auctorem huius philosophiae ipsum Mosen fuisse. Quo praeiudicio cum iudaei Aegyptiaci, maxime Philo, toti essent occupati, ab iis inepta opinio ad Christianos peruenit. Id quod ex
CLEMENTE ALEXA NDRI No clare intelligi potest, qui Iudaeum genus harbaris omnibus antiquius esse contendit, et quae apud ipsos scriptis mandata est, pii losophiam coepisse ante Graecam Philonis auctoritate pro-ha et Aristobuli testimonio roborat, et ad Megasthenem prouocat. Caussas huius praeiudicii non ignorabunt, qui corum recordantur, quae superiori libro de philosophia Iudaeorum Aegyptiacorum disseruimus. Nempe eo loco pluribus Ostendimus, ubi senaci regionis moribus, studiis placitisque se attemperauerint Iudaei, novumque philosophiae genus, allegoria o stetricante suis obtruserint, pe uarisse sibi, eam philosophiam a patria chis suis ad gentes peruenisse: idque duabus ex caustis statuisse; pa tim, ut ambitioni suae litarent, quae hos thesauros gentibus inuidebat, partitia in odium contribulium suorum inuidiamque euitarent, qui aegre ferebant, aliena idola in tabernaculum Dei introduci: Uenerabili itaque traditionis nomine ad palliandam nouitates suas usos, peregrinam philosophiam legis literae, mediante methodo eius regionis allegorica sibi pro domestica vindicasse. Haec cum a Iudaeis hona fide Christiani accepissent, magnopere in ea opinione ab ipsis gentilium scriptori ius consi mali sunt, testantibus, Graecos philosophiam a harbaris accepisse. Cum
enim inter barbaros unam Iudaeorum gentem ex diuina reuelatione diuiniorem verioremque philosophiam. pollidere crederent, traduxerunt istam
id Prolis. et eredite patrum rationes adduxἱε. recta se ruentia de ss. Trinitate L. II. et III. et qtie quid pro hae opinione dici potest . attulit toto. eluditesimus Io. LAMi va de C Ilianorum io stramat. LI. p 3 .
349쪽
DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANOR. 33
istam traditionem ad hune populum, abque eo omnia illa veritatis vestigia prosecta esse contenderunti Qua in re dupliciter falsi sunt. Nam
et in eo decipiebantur, quod dogmata sua cum gentibus communicasse Iudaeos credehant, quos tantopere sua celauisse peregrinos constat, quosque, certum est, nullam unquam in religionis caussa cum gentibus aluisse consuetudinem : et in eo vehementer erratant, quod Platonica illa dogmata, duce philosophia orientali in spurios sensus traducta, sicque domesticis Iudaeorum doctrinis attemperata, sobria et γνησια tum Platonis tum Μosis et oraculorum diuinorum plapita reserre statuebant. Et ex his fontibus ortum est oinne illud, de Platonicae doctrinae veritate et praestantia, patrum praeiudicium. g. XXII. XV. Mature hane de Platonicorum quorundam dogma- XV. MMN. tum veritate et origine Hebraica opinionem inter Christianos inualuisse,'P--
et iam seculo post C. N. primo cius vestigia reperiri, eκ supra dictis est 'ta ...'
manifestunt. Maxime vero incrementa ea cepit solito maiora, ubi viri
docti, qui Alexandriae philosophiam Platonicam didicerunt, ad Christiana sacra transiluissent. Cum enim tota illa philosophia Platonica a genuina auctoris sui mente ad syncretismum quendam deflecteret, ea vero plurimum extollerctur, hinc factum, ut, qui cκ philosophiae huius alumnis saera Christi dogmata complexi essent, Platonemque tamen et eius
dogmata reformata et immutata, etiam post conuertionem abiicere omnia
non auderent, eiusmodi ἔκλεεν instituerent, rati, ita sacra dogmata in eiusmodi systema Eclecticuin vel syncretisticum potius reduci posse. Id quod imprimis secisse et primos fuisse auctores Athenagoram et Clementem Alexandrinum est verisimillimum. Certe vinariaque ex hac philos phia, quae tum regnabat, pluscula immiscuisse dogmatibus Christianis eorum scripta lo luuntur, et infra pluribus demonstrabitur. In apertam tamen prosellionem erupit syncretismus ille inter Platonica et Christiana dogmata, postquam Ammonius Saccas pestilens hoc philosophandi genus in Sectae habitum traduxisset, et quod nullam hactenus certam so mam habuerat, quamuis ab aliquot iam seculis in Aegypto viguisset, tar dein cerio vultu depictum et in systema redactum orbi obtrunsset. Qitainmortale ab eo tempore sidus Christianos doctores amauerit, postquam ipse Ammonius, homo fanaticus ct apostata, ad commendandam phil sopitiam suam, Christianis quoque dogmatibus nonnullis placita sua accommodasset, exque eius schola origenes et innumera discipulorum eius cohors prodiisset, Tomo secundo , Ainmonianae scholae historiam
amplissima narratione exponentes accurate ostendimus. Ea itaque, quae
proli κe ibi dicta sunt, hoc loco, ubi omnino repetenda sunt, brcuitatis studiosi, non asseremus; Lectorem vero rogamus, ut ad istam quidem tractationem ipse recurrat, sine qua mancte erunt hae nostrae obseru tioncs. Id ob tractationis seriem hoc loco λ ἐν συνοψau monemus: His. philV. Tom. III. V v scho-
350쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II. 338
scholam Ammonii, eiusque discipulum Plotinum et sequaces, istius symeretismi heneficio, iis dogmatibus, quae in Platonico systemate longius a Christiana fide distare, vehementerque dissentire videbantur, molli
res induxisse non locutioncs modo et verba, sed et sensus atque opini
nes, ideoque abiecto systeinate dualistico, quod cum Christiano in comcordiam redigi non potest, emanatiuum, ex philosophia orientali reo pisse, et ita potiora Christianorum placita, significatione licet diuersis-1ima, imitando expressisse: quibus coloribus decepti patres cum in horum hominum scholis philosophiam didicissent, ea in Platonicorum horum systemate esse purioris doctrinae vestigia putauerunt, quae philosopli
xum versipellium astutia fraudulenter introduxerat, eaque tanquam sibi debita vindicarunt. Cumque, teste AususTINO , Platonicorum sibi nomen illi studiose assererent, factum inde es , ut Platonem cκ Platonic rum recentiorum pede metientcs, hos fauores et beneuolentiam ad eum ipsum resurrent. Hoc vero praeiudicio semel occupati, cum a pueritia
quasi istis opinionibus essent innutriti, ubi ad docendi munus peruera runt, discipulos iisdem sententiis imbuerunt. Qua in re summam fuisse Origenis diligentiam, in panegyrico discipuli eius Gregorii Thaumatum gi constat, ut supra iam obseruatum. Illi vero, quamuis esset doctissimus, hane scabiem, qua ab eo tempore Ecclesia insccta fuit. deberi, ea
nos conuincent, quae in sequentibus de eo dicemus. Adeo vero certa
haec sunt, et a viris doctis toties Obseruata, ut nec ipsi Romanae Ecclesiae doctores, quique plurimum Patrum Ecclcsiae auctoritati tribuunt, id negare audeant . Qua de re imprimis legenda sunt, quae doctis limus M AssvETvs candide et crudite disseruit. Vidit id aduocatus p triam B A L T V s , nec negare sustinuit, quod tot testimoniis confirmathis loria Ecclesiastica. Ne vero, veritate conuincente, fateri cogeretur, patres Ecclesiae in eo lapsos suiste, quod seducti ab Ammonii schola, ea Platonicorum dogmata receperint, et pro veris diuinisque mysteriis inunibus habuerint, quae Platonismum magis, quam Christianismum sapiunt, ad hunc angulum confugit, non fuisse Ammonii scholam Platonicammtoni ui sed Eclecticam. Parum vero id caussam frigidi aduocati et verbis potius pictis, qu irri rationibus. pugnantis iuuare, intelligent, qui exigua a tentione fuerint x si. Vbi enim de Platonismo PP. disputatio instituitur, non intelligitur ille Academiae veteris, quae genuinam Platonis mentem eXpressit, Platonismus, sed doctrina illa Eclectica innuitur, quae syllema lancretisticum Platonico attemperauit, mireque a Platonis sententia abiit. Quam si Platonicam appellare quis renuerit, per nos quidem licebit, at discedet is ab ipsa horum hominum voluntate, quos sibi Platonicae doctrinae gloriam nomenque vindicauisse, clarissimis in Tomo Iecundo testimoniis euicimus. Addimus in praesentia unum tantum D. AvGv-STINI
