Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.

s T I N I ' quem ob oculos praesentem habemus et intuemur, scribentis:

Cum Xenocrates , dilectus Platonis discipulus, in schola eius, quae Academia vocabatur, eidem juccessist, atque ob hoc et ipse et succediseres eorum Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobisissimi, quibus Plato feritandus placuit, noluerunt se dici Peripateticos, aut Academicos, sed Platonicos : ex quibus sunt valde nobilitati Graeci, Pistinus, Iamblichus, Porpbrius. Patres itaque, Eclectica dogmata

nonnulla recipientes, si Platonismi accusantur, nihil dicitur, quoti non ipsorum loquendi consuetudinem exprimat. Nec meliora vel firmiora sunt, quae porro affert Baltus, ut Platonismum a schola Ammonii remoueat. Urget, Ammoni uni non fuisse verum atque genuinum Aristotelicum, quamuis id asserat F xv c. PAT 1 cius 8, sed id sibi constitutuin habuisse Ammonium, nouae philosophiae conditorem, Vt, teste Hierocle, philosophiam purgaret, purioresque veritates de Deo et prouidentia diuina, quas Christianis sacris addictus mordicus tenebat, in concordiam cum philosophia redigeret, ostenderetque, non difficili I hore Platonem et Aristotelem pone inter se componi, sicque eum ab inutilibus disputationibus philo phiam liberare voluisse: huncque scopum ut obtineret, Scripturam sacram sibi norinam constituisse, consectaque eius harmonia, concordiam inde in hanc nouam philolaphiam introduxisse. Quae quamuis non sine Verborum ornatu magnaque sui fiducia asserat Baltus, elumbia tamen prorsus sunt, et partim falsa, partim nihil ad rem facientia. Eκ historia enim sectae Eclecticae vel Platonico-Alexandrinae, qualem Tomo secundo condidimus, et veterum testimoniis r horauimus, patet, Ammonium eum, qui harmoniam scripsit, et sacris Christianis ad finem usque vitae addictus maniit, ab Ammonio Sacca,

ut Porphyrio, eius discipulo, teste, a sacris Christ anoriam desecit, esse

istinguendum ; ex quo sequitur, ineptum illud argumentum esse, quod ab harmonia Scripturae Ammonio tributa Baltus repetit. Nec est in toto illo systemate Ammoniano et Plotiniano, quale illud superuri Tomo deseripsimus, aliquid, quod praeter quasdam doctrinarum insanarum et ineptarum accommodationes, Verbaque quaedam Christianis surrepta, gentilismum non euidenter prodat, et ad corroborandam superstitionem gentilem euertendamque rempublicam Christianam prorsus comparatumiit. Sic ut impossibile sit, detestabile hoc systema ab hoinine Christiano potuisse proficisci, qui ad extremos usque halitus in fidei Christianae prosellione perseuerauerit. Id quod ipsi Balto, licet supinam in hac tr

istatione negligentiam prodat, suboluit, qui, ubi obseruasset, laudatorem Ammonii Hieroclem , eiusdem commatis hominem, quo Syrianus suit, aliique Platonici Sec. VI, videri ignorasse , quod Porphyrius dixit, eum a fide desecisse, non se comprehendere aliter posse ait, cur eum tam im-V v a pense

o l. e. e. u. ius plerosqre inter eultores Peripat tieisini p) Discus. perip. T. I. L. X. so et amem reset te. idque . si scopum eius respicias, non ab tynetetismum Platonieo - Peripateticum hu- Omnino praeter rem.

352쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.

stianus a philosopho diuersus sit λ Id quod pro certistit no habuisset Baltus,

si eorum dogmatum detestabilium fuisset recordatus, quae Platonicis recentioribus alio loco recte obiicit. Quae cum, eo ipso auctore, ita sint, qua quaeso fronte potuit asserere, Ammonii philosophiam non alios respexisse fines, quam in discipulos eo facilius praepararet, ad recipiem ldas veritates Euangelii, et admittenda mysteria subliiniora philosophiae Christianae λ Verum ut totum disputationis certamen Conficiamus, Commcedemus, quod tamen salsuin esse putamus, Ammonium Christiana in societate perinansisse usque ad vitae finem ; an eκ hoc sequitur, nullis erroribus Platonicis eius philosophiam fuisse contaminatam λ Contrarium enim etiam in Christiano euenire potuisse, Origenis exemplum probat, quod ipse suse tangit Baltus, et accurate demonstrauit HVETIVS . . Quae cum ita se habeant, quam leue et vanum hoc Ammonianae phil

sopitiae praesidium sit, dispalescit.

a Drapp. - f. XXIII. XVI. Haec ad Patres seculi potissimum tertii et sequentis e-Nic eni AE pertinent, quo tempore sectae habitum induit syneretistica ista Platoni corum philosophandi ratio. Ante eam vero aetatem inter patres Anteis Nicaenos, et primi atque secundi seculi doctores occurrit aliquid, quod ad hunc quoque locum pertinet, et intactum a nobis in Consideratione philosophiae veterum Christianorum omitti non debet. Nempe viros pio et insigni pro re Christiana etelo accensos ex Platonicorum scholis ad . apostolonim limina ex parte transfugisse, et non contra gentiles tantum,

Christianam religionem lacessentes in pugnam descendisse, sed sorti qumque conatu se haereti eorum erroribus, et praecipue fanaticismo longe lateque ex Aegupto per omnes sere orbis Romani regiones serpenti opposuisse, supra monuimus. Hi igitur doctores Christiani cum Platonicam philosophiam didicissent, quaeque in ca veritati coelesti propiora vid, 'rant, tanquam domestica quacitam et Christianis propria dogmata sibi vindicassent, crederent autem dispersa per uniuersum sere domini agrum Iolia haereticae prauitatis ex horreis Platonicorum esse desumta, istis p

tissimum armis malum expugnare radicesque serpentis Zi Zaniae ovellere conabantur. Nouo id Ecclesiae incommodo damnoque accidit. Cum enim maior haud raro aptad viros cetera optimos atque laudatissimos esset

animi candor proque causa Christi atque Ecclesiae ardor fidesque, quam iudicandi alies , nec tantopere quantum rei necessitas postulabat, arcanos recessus nexusque systematum penetrando inspicerent, laetum inde est, ut prolixis disputationibus aduersus haereticorum somnia occupati, et de Christianae fidei mystcriis disserentes Platonicis phrasibus, atque dogmatibus haud raro uterentur, sicque communi, quod rebantur, telo aduersarios confodere satagerent. Haud infeliciter quidem illud interadum cessit, cum ipsa Platonica philosophia argumenta quaedam satis sortia

353쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. a i

contra Gnosticarum haeresium sanaticismum offerret; adeo ut ipsa quo que Eclectica secta non sine euentu prospero contra illos haereticos o lanium stringeret, ut Plotini exemplo et PORPHYRII testimonio cor

stat. Sed exiguum illud, si rem spectes, commodum longe maior su pressit infelicitas damnumque haud leve. Dum enim cum Platonis dogmatibus patres satis incauti Christiana dogmata comparant, dum Platonice de illis loquuntur, et ex hac philosophia rationes probandi illustrandi re asserunt, ipsi haut raro puritati Christianae religionis vim inis ferunt, et simplicitatem Christianorum mysteriorum subtilitate philosophica corrumpunt, et ita de iis disserunt, ut verba quidem eorum sen-lum non satis rectum atque Scripturae conformem sundere in aperto sit. Non morosius refragabimur, si quis dicat, viros pios et cordatos melius sensisse quam scripsisse, et locutiones istas Platonicas non nimis premen das, neque ακριβῶς sumendas esse; sed explicandas iuxta tenorem doctrinae eius, quae isto tempore publice in Ecclesia recepta fuit, et ubique in cathedris personuit. Certe hane aequitatem atque pietatem viris tot in rempublicam sacram ineritis illultribus non inuidemus. At fatebui tur etiam, quibus Veritas omni antiu uitatis et auctoritatis praeiudicio superior potiorque cli, eos ita de mysteriis nonnullis diuinis, praeeipue deSS. Trinitatis dogmate disseruisse, in si verbis eorum standum sit, cum alia de iis iudicanda norma non existat dicendum omnino sit, eorum ιη δ Παν humani aliquid passam, sueoque Platonico illi tam amisisse non nihil splendoris illius natiui, quem ad eos transmiserunt tempora apost lica: certe suspecta ca esse, quae mirum in modum Platonis scholam re olent. Multis id exemplis illustraxi posset, si institutum nostrum pat retur. historiae Ecclesiasticae scrinia expilare. Sed ut breues simus, quod

res iubet, adiri velimus doctissimum PETAUIvM , doctrinam patrum seculorum primorum haereticorum Vitilitigationibus oppositam enarram tem , is enim quanto studio Platonicis locutionibus et clogmatibus se patres illi accommodauerint, luculentis enarrauit testimoniis. Vno tamen eκemplo, ne prorsus cum Lectoris taedio abeamus ἀm βο ι. rem illi strabimus. Familiare patribus Anic-Nicaenis dogma est, filium ministrum atque instrumentum patris in creatione fuisse; de quo ministerio initru-inentali ita disserit IRENAEus ', demiurgum Gnosticorum rcfutatu- pia μὰ murus, ut locutionibus utatur, quae serri vix possunt. Ait enim, non

opus habuisse Deum ad condendum mundum angelorum ministerio, cum

Dium suum atque eius imaginem Spiritum S. intelligit Hi ministrantem habuerit. Innuere haec υπουργίαν quandam, et inaequalitatem in SS. Triade inuoluere, quam in Origene et Rustino tanquam haereticum errorem damnauit Hieronymus, recte obseruatum D 1 NYs 1 o Pi -

354쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. II.

3 2GEORGIus B vLLVS , NICOLAvs LE NOVRRY , RENA. et v s M AssvETus , et eX nostris cel. DE YLINGIVsε, qui contra WHISTONVM si ilesque contendunt, lenienda esse Irenaei verba, exque aliis eius locis, ubi satis orthodoxe de deitate et consubstam tialitate filii cuin patre disserit, eκplicanda; ita ut per filium DEUS unus uniuersa condidisse dicatur, tanquam per instrumentum a se ipse non diuersum, non vero per instrumentum alterius naturae, inferioris et subordinatae; idque euinci putant iis locis, quibus filium Deum se per coem Ilere patri Irenaeus asserit: adeoque solitas notiones, quibus instrumentum, ministerium etc. exprimuntur, hoc quidem loco nec sequendas nec nimium premendas csse. Ι'atemur autem, satis coactam este hanc interpretationem vimque inserre verbis Irenaei satis apertis. Nec obstare putamus, et deitatem et consubstantialitatem filii cum patre, eam enim recte quidem Valentinianis opposuit Irenaeas, demiurgum ex pleromate Diicientibus, et infra diuinas substantias ponentibus: at dum ministerio filii usum esse patrein scribit. locutioni Platonicorum se accommodat, a quibus ista somnia accepisse Valentinum putaban, quique per λιγον tanquain initrumentum Deum Omnia secisse statuebant, et ita quidem diuino pleromati filium vindicat, immo coexistere cum Deum cum patre innuit, Verum gradu emanationis disserre simul inseri, adeoque ministrum tantum iacit patris creationem destinantis. Id quod in Irenaeo viro sancto pioque, at Platonicis doctrinis ante conuertionem innutrito non miramur, eo quod putauerit, sta: licere, si dicatur filius patri consubstantialis verusque Deus, quamuis ob diuinae generationis ordinem aliquam υπουργίαν assereret, aliquamque ordinis et gradus disse-rcntiam agnosceret, cum λογος Platonicorum quoque in Deitate sit, unusque cum patre, licet gradu differat. Similia apud Iustinum Mam rem, Theophiluin Antiochenum, Tatianum aliosque seculi secundi patres , in scholis Platonicorum Occurrunt, Iicie breuitatis studio non adducenda. Quibus ira quidem mederi se posse, patriamque sententiam explicare melius putat, illustri minus HvLTius , si dicatur, locutos suisse doctores istos, patrem filio praeserentes, de ordine auctoritateque principii, originis, caussae, paternitatis et αγεω: Hoeo, quamuis naturae, essentiae, et attributorum identitatem praesupponerent. At monet tamen ipse praesul doctis limus, phrases illas loquendique modos eκ Platonicorum scholis desumtos suisse. Hi vero λογον ah ου riae diuinae communione tantum abest, ut excluserint, ut ναν in Deo summo existere dixerint: et tamen aliquam gradus et persectionis disserentiam statuebant. Quorum locutiones si adhibuerunt patres, valde suspecti sunt, non accurate eos sacrum hoc dogma extulisse, et incaute atque perperam de eo

fuisse

355쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R.

suisse locutos. Quae si ciunt, ut demonstretur, arma ista, quibus haereticos oppugnarunt doctores Ecclesiae, minus apte adhibita in perniciem doctrinae Christianae degenerasse, et Platonicam plutosophiaria σillis non nihil labis amicuisse, dum Platonice de mysteriis diuinis loqui

et disputare sustinuerunt. Eleganter ea de re disserit IACollvs BASNA-GIUS , quocum conferendus IOANNEs o in E N v s LXXIV. XVII. His praemissis et accurate explicatis lacile Iain x m. D ' erit celeberrimam illam quaestionem de Platonismo patrum, quae ancipiuti pugna hactenus ventilata est, ct doctissimos Viros in partes ire coegit, . Amesoluere, quidque de ea statuendum sit, definire. Magnis haec controuersia animorum motibus iactata est ab eo tempore, quo de successi ne doctrinae consensuque veterum doctorum disputatum est, et pro nomina asserta patrum seculorum post C. N. primorum concors doctrina. Cum enim ab ita, qui ab alio, nisi Scripturae S. a spiritu S. reuelatae canone, iudicium in tam arduo, quale religionis est, negotio petendum non esse contendebant, parti aduersae, uniuersalem Ecclesiae primitiuae consensum crepanti, obiiceretur, non euinci posse eiusmodi consensum purum veteris Ecclesiae doctrinalem, ut id probaretur, Platonismus p trum in subsidiu in vocatus est, quem negauerunt, qui eκ doctorum Ecclesiasticoruin scriptis de fide definiendum esse pertendebant. Impossibile

autem hoe loco est, controuersiae huius totam enarrare historiain, quamuis illa ad hos nostros non minus, quam Ecclesiasticae historiae limites pertineat. Suffciet autem pauca, quae nosse, e re nostrae tractationis est, hic attigisse. Et in ipsa quidem Ecclesiae Romanae communione, in qua tot viri doctissimi ob dictas rationes pro PP. auctoritate militant, non desuere viri eruditionis atque muneris claritate illustres, qui Platonismum patrum agnouerunt. Inter quos prae reliquis nomianandus est Io. BApTIsTA CRISPVs Galli politanus. qui de caute legendo Platone ideo clissusum eruditumque opus conscripsit ν, quod innumeros Christianos ab isto philosopho deceptos indignaretur. Dabiamus quaedam eius verba, cum liber adeo rarus sit, ut magni quoque librorum heluones eum Oculis non usurpaverint ' Plato bumaniter,

et plus quam par erat, beni ne a nostris susceptus, eum ethnicus esset,

et hostium famini mus antesignavus, et Panis rum Graecorum, tum emterarum gentium superstitionibus apprime imbutus, et mentis acumine et variorum dogmatum cognitione, et famosa illa ad Ae raptum nauigatione ingenii fui, alioqui praeclarissimi vires adeo roborauit, et patria eloquenIia usque adeo disciplinas adauxit, ut sue de Deo, et de ipsius a quadam nescio qua trinitale, bonitare, prouidentia, siue de mundi creatione , de coelestibus mentibus, de daemonibus, sue de anima, siue

tandem

Theologum. p. m. 494. ut fraus catal. libror. rarior. p ar .

356쪽

randem de moribus sermonem habuerit, solus e Graecorum numero ad sublimem sapientiae Graecae metam peruenisse videretur. HIuc n fri prima mali labes. Hinc haeretici spargere voces in vulgus ambiaguas aus sunt: hine superstitionum, mendaciorum, et pravItarum omne

genus in Ecclesam Dei, agmine facto, coepit irruere. Hine Helisa parietibus, tectis, columnis ae postibus sanctis horrificum quoddam a nefarium omni imbutum odio atque scelere bellam haeretici intulerunt. Et quidem tanta fuit in captiuo Platone sapientia, tantaque leporis et

quentiae dulcedo , ut parum abfuerit, quin de victoribus, triumpho ipse adius triumpbaret. Nam ut a primis nostrorum patrum proterr-bus exordiar, A Clementem Alexandrinum misicimus, quanti illari tonem fecerit, plus quam sexcentis in locis, dum libet, videre licet. et tanquam veri amatorem a primo fere suorum librorum limine salti-rauit. Si vero etiam Origenem, quam frequenter in eitisdem sententiam tuerit, magno quidem sui et Christianae reipublicae documento experimur. Si Iustrarum, gauisus ipse olim est, se in Platonis doctrianam incidi . Si Eusebium, nostra lue ad Platonem cuncta fere ad Jarietatem inque retulit. Si Theodoretum, adeo idius doctrιna perculsus est, ut cum Graecos oeiectus curare tentasset, medicamenta non sine Platone praeparante illis adhiberest ausus. Si vero tandem Augia

intim, di simulem ne pro misiibus unum, quod referre piget ρ Platonis

ille quidem, iam . non dicta, verum decreta, et eadem sacrosancta appellare non dubitauit. Vide igitur, quantos qualesque viros victus illa Graecus ad sui beneuolentiam de . Iriumphantes, peluxerit. Vt nee aliis deinde artibus ipsemet Plato in multorum animis sese veluti hostis deterrimus insinuauerit. Puem tamen vel egregie corrigi, vel adhibita potius cautione tedi, quam velati captiuum seruari praestitisset. Haec Crispus See. XVI scriptor. Post hunc ex eodein coetu er ditissinus Abrincensium praesul PETRus DANi L HvETIus nobis nominandus est, qui, consensu isto Molis ac Platonis a patribus iactato nixus. ob hanc potissimum mussam, scribit Priscis Christimnis dogmata Platonis placuis, adeo ut Platonici haberentur, frequentioremque Platonicorum operum lestionem Iulianus ipses obiici ret. quam quod recoctus ipses et personatus Aloses tile uideretur Plato, aut, ut Numenius ait, Alases atticisans. Alio vero loco - magis candide

monet, plerosque patres fuco academico doctrinam Christialiam illus r re conatos, patresque Ante-Nicaenos in dogmate de SS. Trinitate Plat nicas opiniones imitatos fuisse. Idem et agnouit, et, qua erat infinita lectione atque acutissimo iudicio demonstrauit doctissinie Dio NYsivs PETAvius qui patrum de SS. Trinitate doctrinam enarraturus, praemittendam sibi esse tractationem de trinitate Platonis, itemque Phi-

357쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. 3 s

onis et Pseudo-Μercurii putauit, tumque patrum synodo Nicaena aet te priorum Iustini Martyris, Irenaei, Athenagorae, Tatiani, Theophiali Antiocheni et Clementis Alexandrini de hoc mysterio doctrinam ita exposuit, ut Platonis in modum eos et cogitasse et scripsisse de eo, sibi,

Quo erat, candore fatendum esse exiitimaret. Quae tamen Petauit consessio, quamuis cruditionis et integritatis eius fructus csset, muli rum querelarum et accusationum Caussa auctori suo extitit. Cum enim inter theologos Ecclesiae suae magna auctoritate gauderet, in patrocinium tantum virum vocabant, Unitarii, Ariani recentiores, Sociniani, huiusque generis alii liaud obene naris viri, ciusque assertis rem quoque suain confirmare non obliuisechantur, eo quod Arium fuisse Plat ni cum affirmasset, et veteres ad hunc lapidem offendisse esset lassus. Qua de re legenda sunt, quae pro caussa partis suae assert CHRIs TOPH.S A N D i v s . Valde haec displicuere tum viris doctis extra Romanae Ecclesiae coni unionem viventibus', tum ipsis eius coetus theologis ,

quod Arianis, concedendo Platonismum patrum in dogmate de SS. Trinitate, frigidam Petauius suffudisseti Vnde, ut a suspicione, qua vehementer premebatur, se liberaret, in praefatione Tomi fecundi postea editi. ita mentem explicuit suam: Patres omnes dogmatis sius caput

resubstantiam ipsam ne ulla labe tenuisse, atque ex tam concordi de tribus in diuinitate sententia , quoquo tandem ea genere locutionis expresserint, vim occultae et ab Apostolis transfusae traditionis collia gr. At videri mi idos, cum aduersus gentiles rictos et philosophiae deditos pro Christiana fide disiceptarent. quo eam vendibiliorem facerent , ac magis persuaderent. minus accurate et subtiliter illius intimaac arcana commiste libris istis, quos emanare in uulgus cuperent, atque ad Platonis decreta , eamque quam illi combiberant, theologiae formulam Christianum istud conformasse m erium. Quae ad ene

uandas obiectiones a Petauit auctoritate factas repetiuerunt IAConvs BENiGNvs BossvETVs 8 ct FR. B A L T V s q. Ipse vero, qui dogmata Petauit theologica recudi secit THEOPHIL Vs ALETHr-N v s, sue vero nomine I O A N N E S CLERI cus, pro eo excusando

nonnulla attulit. Quae an susticiant. nostri non est, hoc loco disquirere, latemur tamen, recte iudicasse RiCH. SI NONIVM , ca quae seripsit de PP. circa hoc dogma Platonismo Petauius, tam clara esse, ut illis diluendis allata explicatio minime quadret, semperque Arianis sutura sint receptaculo. Id quod exemplo tuo probauit Anonymus auctor

sanioli libri: Platonisnus detectus, quem SoVVERA IN IVM eX-ministrum

p) Premier avertissement aux Protestans n. 17. s. p. 28

358쪽

346 PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. II.

nistrum Reformatum esse constat , quo an impudentior audaciorque et eruditionis specie decipiens magis Platonis ni patrum defensor exiliat, qui

in pessimae opinionis patrocinium eum detorserit, merito dubitamus. Non patitur instituti ratio, ut libri non ubiuis Obuti summam, et rati nes asseramus, monuisse Contenti, in eo totum esse auctorem inlaevi scribendi statuendique licentia usum, in demonstraret, patres primorum

seculorum doctrinam ct religionem Christianam pro nouo quodam phi-Iosophiae genere habuisse, quod humilibus similitudinibus summa phil sophiae mystcria occultaret, haeque hypothesi induetos Scripturam S cram ad normam philosophiae theoreticae eriplicuisse, et ubique Trianitatem Platonicam inuenisse. Qua in re eo feliciori successu gaullos esse dicit, cum ipsi Deo placuerit, sub notionibus et imaginibus crasti ribus summa mysteria describere. His argutiunculis miseris nixus, eo tendit et patros , et haereticos et scriptores gentiles , quae de Trianitate principiorum diuinorum scripserint, allegorice intellexisse, hia que Philonis quoque , Iudaeorum, Cabbalistarum , et quorumcunque

aliorum placita refert, cunctisque veterum methodum hanc arcanam, vel, quo nomine cana appellat, politicam sacram siue oeconomiam patrum tribuit. Qua nominis impudentia ad Platonismum patrum in hoc dogmate probandum an intolerabilius aliquid esse postit, ' d bii haeremus, adeo omnem historiae veteris et philosophizae et Ecclesi sticae fidem euertere apta sunt, et ad inuidiam innoecimi cetera de Platonisino patrum opinioni Conflandam eximie satientia. Praeter hunc ad Platonismi veterum doctorum Christianorum assertores referendi quoque sunt IOANNEs CLERICvs ct IACOB Vs BASNAGIus , diuerso tamen et modo et scopo ea de re disserentes. Alios, de Trinutatis Platonigae et Christianae vel consensu vel dissensu scriptores haec addueere, pagina vetat, legendi autem quos nominant triumuiri cel berrimi BuDDE vs , FABRICI us , ΡFAFFIus . Immo omnes illi huc pertinent, qui theologiae mysticae origines excusserunt, de quibus tamen alio loco dicendum est. A tot igitur tantisque Plato. nismi patrum assertoribus cum Ecclesiasticae traditionis auctoritatem va de inlaingi labefactarique cerneret FRANCISCVS BAI. TV sex S cietate Iesu theologus, vir elegantis ingenii et soccundi calami, tanto, quod putabat malo medicinam allaturus; prolixam pro patribus Plat

ni t accusatis apologiam k edidit, et congestis immenso labore vel

Fruasti eius bibliogr. antiquar. p. an. M moires de Trevoux iro . p. 386.

epistilae criticae arii eramae sit bieriae. et epistulaetiae dc . ae stati nomine l. a i a s AMO. a editae, ob quam caussam vel inister in eum

telutat.

359쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANOR. 3ι

cum doctorum Christianorum cssatis atque testimoniis demonstrare sat git, inepte et inique illis Platonismuin imputari, et graui culpa in manes piorum virorum obstrinxisse se Clericum, Souvcrainium similesque, quod hanc illis maculam inricuissent. Quamuis autem stili elegantia et

oratorio quodam fuco arteque lectoris animum occupare studeat, statum tamen quaestionis ambiguae et obscurae nec explicat, nec clare constituit, sea praetermissa quaestionis, de qua disputatur, explicatione probare conatur, patres in philosophia Platonica non fuisse edueatos ue eamque neque a Christianis neque a gentilibus magistris didicisse, quae vero in philosophia rata habuerint, de philosophia Eclectica intellexisse, haneque philosophiam Eclecticam de Scriptura Sacra et religione Christi

na fuisse interpretatos; gentilem vero philosophiam, omnesque eius partes et sectas summo prosecutos esse odio , iisque contradixisse omnibus, inductos ad id a munere suo, quod in gentilem religionem cum philosophia arcte cohaerentem eos uinauerit. Vrget porro, falsitates, contradictiones et absurda innumera eos in philosophia gentili deteκisse , bona vero, quae in ea inuenerint, Hebraeis atque reuelationi, tanquam veris sontibus suis, tribuisse, Platonicas phrases euitasse, et primaria Platonis dogmata, ceu erronea, salsa et impia reiecisse; ipsum vero Platonem pro plagiario et corruptore dogmatum Hebraeorum habuisse; eiusque phil lophiam et fidei et morum doctrinae noxiam declarasse, laudes vero Platoni datas comparate tantum intelligendas esse, eo quod adhuc deterius in diuinis errauerint suetae reliquae. Haec operose probare contendit, et ad obiecta huic illiue doctori veteri Platonica passim respondere nititur. Non denegamus Balto lectionis Ecclesiasticae copiam, dictionis nitorem, artemque suco sua illiniendi conspicuo, iudicium vero et sincerit tem accuratamque historiae philosophicae notitiam, merito in eo desiis deramus , fine quibus tamen praesidiis infelici gaudet euentu tota haeo disputatio. Quam dum his auxiliis destitutus instituit, et sanctorum mysteriorum aduersarios refutare satagit, caussam bonam prodit, et auctoritatis, antiquitatis, hypotbeseos receptae, sectaeque praeiudiciis tantum munitus, facile in fugam vertitur. Certe dum a vero quaestionis sensu statuque discedit, andabatarum more pugnat, et aerem verberat, ea vel negans vel animans, de quibus nulla est controuersia. Nemo enim, nisi satis crassa Minerua usus fuerit, ita Platonismum patribus tribuit, ut

sectae se eos Platonicae, deserta Christianae fidei doctrina, addixisse, vel systema Platonis recepisse dicat, nemo, obiecisse illos Platonicis graues

errores, et praecipua quaedam Platonis dogmata damnauisse negat; nec id, quantum scimus, inficias luit quisquam, ea quae tanquam Platonica patribus obiiciuntur, ab iis alio nomine, nempe velut Hebraicae tradiationis vestigia et reliquias fuisse recepta. Quae omnia dum suse probat Baltus , aperte prodit, se literariae pugnae leges nec intelligere nec obseruare. Multa etiam miscet ἀπρασθάνυσα κέ ἀ Sαται, sibique alio

360쪽

3M PERIOD. II. PARS II. LIB. l. CAP. IL

loco aduersa. Maxime vero philosophicae historiae se satis ignarum prodit, e. c. negando, Platonicam philosophiam ante Plotinum floruisse; vel publice traditam vel a Christianis veteribus discendo cognitam suisse dogma de λιγω Dei per Plotinum demum inualuisse ; Eelecticam sectam Platonicam non fuisse , patres omnem omnino philosophiam reiecisse, quaeque alia sunt, iis non ignota , qui primis labris historiam philosophicam post C. N. attigerunt. Vidit tine dubio has maculas, vel monitus et edoctus suit ah amicis Baltus ἔ certe in libro, in quo

annis post 6cto sementiam para um de philosophia morali gentilium

exposuit, multa tacite correxit, et emendatiora atque accuratiora exhi-huit. Sed ut missa controuersiae historia de re ipsa, quae ad hos nostros limites spectat, dispiciamus, tota quaestio in recte definiendo eo

uouersitae statu atque sensu versatur: eo enim accurate enucleato omnes

moκ nebulae dispalescent, videbitque quillhet, quid statuendum sit 3 Quando enim de patrum Platonismo sermo est, non hoc innuitur, fuisse eos philosophos Platonicos sectae et instituti nomine tales, ii paucos exceperis, qui Alexandrinae philosophiae publice adhaeserunt, quales fuit Synesius) nec hoc vult ista assertio: totum eos systema philosophiae

Platonicae , connexum principiis suis atque assertionibus recepisse; sed id vult Platonismus patribus tributus i. eos philosophiam Platoni eam pro praestantissima reliquarum sectarum omnium, et pro veriore et propinqui re Christianae doctrinae , ceteris systematibus habuisse; e. multa eius dogmata pro veris, sanis et cum sacris Christianorum doctrinis conumnientibus recepisse, quae ex systematis Platoni ei significatione talia non sunt. 3. Ea vero dogmata pro surtis, et Hebraeis surreptis bonis venditasse, et Christianis vindicasse, ψ. educatos ex parte in Platonicorum scholis ob istam doctrinarum quarundain similitudinem usos fuisse in explicandis Christianorum mysteriis phrasibus,' methodo, suntlitudinibus

et praeceptis atque opinionibus quibusdam Platonicis. s. Contra haer ticos iisdem armis pugnantes Platonicis hypothesibus et locutionibus dogmata Christiana nonnulla cum damno purioris doctrinae attemper uisse. 6. Maxime vero post conditam scholam Ammonii et Plotini, grauissimos quosdam eius errores in Ecclesiam introduxisse , quamuis orthodoxam se fidem illibatam semare putarent. Pleraque quae hie aiaseruntur, clarissimis patriam eXemplis constant, magnaque ex parte in supra dictis iam demonstrata , ita vero comparata sunt omnia, Ut auti norasse censendus vel studio veritatem clarissimam euertere velle imdicandus sit, qui haec pertinacius negauerit. Certe, qui in his probandis et contra Baltum demonstrandis versari cupit, in utroque viri docti libro, maxime in eo, quo veterum Christianorum de philosophia gentilium morati sententiam enarrauit, abunde inueniet, unue pharetras instruat, suisque eum telis aggrediatur. Verum ea de re prolixius disserendi

Iurentam des Ss. Peres fur la morale dela philosophie payenne a stras urg 17c4. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION