Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DE PHILO s. VETERUM CHRISTI ANO R. ς'

f. XXVII. XX. Moralis doctrina propius veterum doctorum Chri- xx. stianorum coram tangebat, cum munus eorum posceret, de moribus ad populum disserere. Parcior tamen patrum sepuli primi, secundi et tertii in ea re suit diligentia: cum enim aduersus philosophorum insultus et haereticorum sophismata ipsis saepissime pugnandum csset, contenti suerunt, sica, quae ad mores pertinent, viva voce in orationibus suis populum edocerent, Inspersere tamen scriptis suis moralibus haud pati a ad mores sormandos pertinentia , quae hoc loco enumerare cum alia agenda sint, non licet, videnda autem quae attulere doctissimi viri Ggp-HARD Us THEODORUS MEI RVs ' et Io. FRANCIscvs BuDDEvs . Id vero hoc loco annotare non abs re erit, AMBRO-s I v M 3 si non primum, certe inter primos suisse, qui doctrinam mor lem in compendium resegerit. Qui cum Ciceronem de officiis praecipientem sibi imitandum esse conitituisset, ad eius capita supposito reuelationis principio regulas honesti reuocauit. Post lectilum vero te tium frequentes satis patres in moralibus fuisse, catalogi scriptorum ill rum ostendunt, et vel solae homiliae frequentissimae euincunt. In hoc vero argumento morali parum quoque fuliciter eos multoties versatos fuisse, ipsa scriptorum eorum prodit lectio. Quamuis enim laudabili instituto conseruare inter suos morum sanctitatem atque innocentiam, more Ecclesiae Apostolicae laborauerint, multae tamen caussae suerunt, qui hus impediti metam, prout cupiebant, attingere non poterant. Inter eas ignorantiam sermonis Hebraei omnino reserre licet. Cum cnim di ista Scripturae fundamenti loco in argumentis moralibus supponerent, nec alia versione, quam LXX virali uterentur, eo quod cana Θεοπιευτον esse putarent, nec ad sontes recurrere possent, merito inde concluditur, salsas interpretationes inepta quoque praecepta moralia genuisse. Pl rosque vero patres, excepto Hieronymo et Origene, linguae Hebraicae ignaros fuisse, ipsoruin scripta satis probant: nec reiicienda ex toto est Io ANNI s CLERICI sententia, cum facile fulset doctoribus Ecclesiasticis linguas Orientales addiscere, maluisse eos flatuere absurdissime diuinitus fuisse notatos septuaginta interpretes, auam laborem subire, qui exantiandus fuisset, in addiscemla lingua Hebraica. Maluisseque in linguae Dae cognitione acquiescere, et allegoricum interpretandi genus, quo nihi utilius vel facilius erat, sectari, quam grammatice singula, ut decuit explicare, ita enim quemlibet, aut summa capita theologiae atque ethicae Christianae norat, et facultatem alia quam vernacula lingua dicendi i comparauerat, ex quolibet loco Scria prurae, quidlibet potuisse deducere s allegoricis, nimirum, machinis, prout libebat adhibitis. Vera haec esse, ipsa patrum scripta moralia i

quuntur , et de omnibus sere valere erudite demonstrauit acutissimus

372쪽

3go PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II

BAREA Yst Ac ivs ε exemplisque illustrauit luculentis. Inter quae locus imprimis luculentus S. A vGusTi Ni eminet, qui rem omnem in clarissima luee ponit Verum his ultra immorari hoc loco non liacet, quare ad reliqua progredientes, obseruamus porro de doctrina PRmorali, non potuisse eis feliciter cedere eius tractationem, quod reuel tionis et rationis lumen saepe inter se confuderint, et cum Graeca philosophia, quam tanto odio prosequebantur, hoc quoque tantum non omne rei ccerint. Factum enim inde est, cum se solam Scripturam Sacram ducem normamque eligere dicerent, Vt et accuratis atque adaequatis notionibus moralibus minime uterentur, et principia iuris naturalis et diuini, rationis et reuelationis, olliciaque hominis, ciuis, et Christiani turpiter inter se confunderent, et inepta assertione praecepta moralia apud philosophos occurrentia Hebraeis atque Christianis vindicarent, quamuis ex communi hominibus omnibus sonte essent hausta. uua ratione confusionem haud paruain in doctrina morali regnare coepisse,

euentus luculenter testaturm Ii A. f. XXVIII. Ex his alius moralis doctrinae veterum Christianorum

naeuus ortus est, partim ineptae locorum quorundam Scripturae Sacrae M is., interpretationi, partim Conlasis rationis principio cum reuelationis nomaor. ma, partim ineptis et sine iudicio atque philolophiae moderamine conceptis hypothetibus adscribendus : nempe ille, qui circa praecepta in rum nimium rigorem poscentia, et in emendandis moribus rationis et reuelationis dic amina supergressa versatur. Rem, ad theologiae mor iis campos pertinentem huic eκ instituto tangere non licet, suse vero et

accurate excussit omnia et ad frigidam Remigii Ceillicrit apologiam respondit eruditissimus B AREAYRAc Ius, cuius de doctrina morali patrum tractatio elegans atque solida ab iis legenda est, qui patrum demorali philosophiae parte opiniones et merita cognoscere, et sine partis studio atque praeiudicio iudicare ipii suisque oculis cernere cupiunt. Vt exemplis paucis rem illustremtas, grauem philosophiae sanae ignorantiam prodit nuptiarum secundarum reiectio, patribus solennis , quae licet rationem et reuolationem habeat contrariam, non puduit tamen non

neminem ex veteribus scribere : Apostoli praeceperunt secundas adirentiptias propter incontinentiam hominum. Nam secundam quidem a cipere, secundum praeceptum apostoli est, fecundum autem veritatis rationem vere fornicatio est, sed dum permittente Deo , publice et licenter committitur, si honesta fornicatio. Quibus verbis virum possit

esse aliquid a ratione et pictate alienius, merito dubitamus. Nec habuit, quod pro excusandis eiusmodi naeuis moralibus PP. asserrct Rr Mi

373쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. aci

orvs C EI IERI Us , monazhus Benedictinus, quam hoc: non ex phrasium duris vocibus, sed ex scopo animoque scribentium eos emelicandos et in mitiorem partem interpretandos esse. Qua ratione ipse fatetur, peccasse eos in hoc moralis doctrinae asserto statuendo. E dem ratione philosophiae accurationem desideres, quando illicitum statuunt, cum uxore grauida Concumbere, quando moderamen inculpatae tutelae improbant, quando Usuras omnino omnes damnant, et iusiurat dum absolute reiiciunt, vel artem musicam eiusque usum ex Ecclesia proscribunt, quaeque alia sunt humanae naturae rerumque moranum indolem euertentia, et a Barbayracio luculenter demonstrata '. In quibus

omnibus euitandis feliciores patres fuissent, si philosophiae praesidiis fuissent instructi: quibus qui carent, in eiusmodi υπέρσοφα - ασαφα

more Stoicorum incidere necesse habent, Vt nostrorum quoque temporum exempla demonstrant. Adeo vero rationis sere omnis usum incomstituendis nonesti licitique regulis euerterunt doctores Ecclesiae veteris nonnulli, ut in ridendos nonnunquam lapsus inciderent. Exemplum dabit C i. EMENf ALEXANDRi Nus doctrinae moralis rigidioris ad excessum usque cultor. Is enim inter alia Φ speculorum usum tam topere in foeminis damnat, ut eas meretrices vocare non erubescat,

eo quod ex vultibus suis personas faciant. His subiungit: Nobis autem fuadet sermo i. e. ratio interna non ea consederare quae videntur, sed ea, quae non videntur: quae enim Pidentur, sunt temporalia, quae au- Iem non videntur, aeterna. Puo autem diei ac gi nihil potest a

surdius, Atae istius formae suae , perinde aes res ab eis bene gemae confectast, specula excogitarunt, eum hule fraudi esset potius ad

movendum operculum - - ζuod se Moses praecipit hominibus nullam facere imaginem, quae Deum arte repraesentet, quomodo haerecte fecerint mulieres, quae fallaci personae fctione suas per re-

uerberationem imitantur imagines ρ Quibus an ineptum magis aliquid esse possit, et a sensu reuelationis et rationis alienum, ipse iudicet L.ector benevolus. Talia plurima habet Clemens Alexandrinus, seuerissimae doctrinae praeceptor, qui tamen adeo incaute alicubi disserit . ut honos mores laesula scandalumque praebuisse non immerito videri queat. f. XXIX. Maxime vero doctrina moralis a patribus corrupta fuit, mufum ex quo pestilens philosophandi genus, quod ineunte seculo tertio in nem uitan erupit, et Alexandriae primo Caput extulit, moXque totum G tatim pr. hem Romanum peruagatum est, doctores quoque Christianos insecit, et per eos in Ecclesiam irrepsit. Ita enim laetum est, v ad salsa quaedam

374쪽

3όα PERIOD. IL PARS IL LIB. I. CAP. II.

dam et impia dogmata patres nonnulli delaberentur iundamento ex ista philosophia substrato. Exempla qui volet, lacile ea inter scriptores Ecclesiasti eos seculi tertii et sequentium ad seculum septimum usque i ueniet, et unius Origenis, infra exhibendum, obseruationem hanc luculenter illustrabit. Vnum, quod ex huius sectae principiis fluxit dogma satis superque eam probat, dolis et fraudibus licere veritatem defendere, de quo supra iam dictum. Quoniam vero syncrctiluca illa philosophia, priusquam in nouum transiret sectae habitum certum luc systema acci peret, liberiori licet vultu diu iam in Aegypto, ut in Syriae, Asiaeque regionibus quibusdam viguit, hinc iactum, ut errores morales haud pauci passim inter Christianos etiam antiquiores seculo III, ei philosophiae se

addicentes caput extollerent. Cuius rei specimina complura in Cicinente Alexandrino deprehenduntur, qui ct Stoicis et Platonicis erroribus,

quos ista philosophia miscuit passim doctrinam Christianam moralem tu hauit, de quo insin pluribus dicemus. Alia Iustini Martyris, Irenaei,' Athenagorae, Tertulliani exempla, a Barbayracio eae parte producta tacemus, non disti tente magno patrum aduocato R. CL ILLI ERIO

patres primitiuae Ecclesiae malae cuiusdam philosophiae praeceptis imbutos in moralibus doctrinis quibusdam fuisse lapsos , et ex hoc quoque sonte ineptum errorem de angelis filiabus hominum commixtis fluxisse. Eκ his porro scaturiginibus quaedam profluxere, quae Hermas habet, quaeque Apostolicam simplicitatem non saniunt, ut supra dictum. Maxime vero corruptio illa, quae ex illic philosophia in moralem Christi norum doctrinam se effudit, se prodidit in sanaticismo, in mystica, et persectiori quadam quam nonnulli sibi finxerunt theologia morali comspicuo. Cum enim et Platonici, et Gnostici, et, qui utrisque se certo modo parentes praebebant, Orientales philosophi, γνωτιν quandam et μυταγωγίαν arcanam ad magis eXimium quendam sanctitatis gradum reis serrent, et de descensu redituque animae ad sontem suum, Deum, d que purgatione ad hunc finem necessaria multa garrirent, noluerunt Christiani doctores in hoc sanctitatis genere commendando illis esse posteriores, et huic se methodo, deserta simplicitate Apostolica, attemperauerunti Non prouocabimus, ad Pseudo- Mercurium , Dionysium Areopagitam hisque similes, qui Platonismum Alexandrinum dogmati hiis Christianis ita admiscuerunt, ut quid utrique parti debeatur, vix distinguas: sed Clementem Alexandrinum testem excitamus , hanc γνῶ-m, vehementer Commendantem, eoque hominem perducere tentantem

ut eum ad hanc cognitionem, siue quo nomine alibi utitur, Θνωρίαν, voce ex hac philosophia desumta, reuocet. Qua in re eum ad multos erro es declinauisse, erudite demonstrauit IACoavs THo-M A s I V s f, qui quam grauia Ecclesiae vulnera hic assectatus morum sanctitatisque sanaticismus eκ philosophia Platonica et Orientali in Ecclesiasn

M I. c. p. 4 2. H Stro L. VI. p. ia. s De definit. sapient. XLV. P. 37.

375쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTI A NOR. 363

siam irrepens inflixerit, graphice delineauit, merito ea de re legendus. Hine enim et αμαρτηπία et απαὶ ια commendata, hinc purg toriae illae mysticorum virtutes prosectae, hinc enthusiasinus, multorum dogmatum erroneorum parens, enatus, et Ilionstra in rem quoque Christianam prosecta sunt plurima. Qua de re tamen cum infra a huc aliquid dicendum sit, huic plura non cumulamus. Paucis omnia egregie ita complexus eit Mos HEMIVs : Longe minor profectoiuiset omni aetate hominum fanaticorum numerus, nisi extitissent huius sapientiae alumni, qui absurda de theurgia, mentisque quam υ

cabant, in Deum ascensone Iupremique Numinis contemplatione inuenta, cum I anctissimis de vitae castitate ac integritate praeceptis con

iungere studuissent.

. XXX. Sunt etiam alia, quae ex hoc infausto sidere philos inia Hi phiae Aegyptiacae, orientalis atque Platonicae Ecclesiam eiusque doctrinam moralem afflarunt mala, Veramque morum sanctitatem praepo- m .ia ex tintistere commendando perdiderunt. Nempe supra suo loco demonstratuin Aegu

est, inter Aegyptios, hominus naturae ct climatis vitio tristes atque atrabile resertos solitarium vitae genus introduxisse , sacerdotum. sorte gentem in ca regione imitatos; quos separatim non sine ingenti populi reuerentia habitauisse constat. Fecisse hoc philosophos Pythagoreos vutimos, in Aegyptum nrofugos, ct hos secutos suisse Iudaeos, propriumque solitariae vitae institutum expressisse, et Therapeutas vocatos esse, eodem loco diximus, et quale id suerit, luculenter exposuimus. F ctum inde esse, uti hi homines persectiorem quandam sanctimoniam colere viderentur, vel eκ solo PHILONE ', disci potest. Cui opinionicum accederent ἀσκη σεις philosophicae, et labores duri, ieiunia et austeritates aliae, quibus animum a corporis contagio purgari, et ad alacn-

sum diuinum praeparari dicebant, magna inde horum hominum fuit existimatio. Quae cum multis huiusmodi instituta persuaderet, ct eκ ipsa huius pseudo - philosophiae institutione error ille damnabilis in Christianam Ecclesiam serpere coepisset: quo magis a materia corporisque comine cio liberari postit animus, eo propius ad Deum accedere cique iungi posse, dici non potest, quam exarserint multi Christianorum veterum seculo iam secundo, ut eiusmodi vitam philosophicam et asceticam eligerent, qua meliorem, quam vulgo fit, sanctitatem sese consectari, propiusque cum Deo coniungi et ad intimam cius communionem pertita re liceret. Id quod non facilius euenire posse sperabant, quam si comporis et, quae aci materiae commercium spectant, rebus extinctis , sola mente ad Deum quasi evolarent. Hinc in loca deserta discessere μονα- ντες , et evitata hominum consuetudine solitarii fugam materiae meditati sent, corporis cruciatus haud leues commenti. Ita vero et sibi philosophiam quandam pesiectiorem consecuti suisse videbantur, et aliis Zet et admia

h) De vita contemplati . vi Hist. e et Sest II. p. III.

376쪽

as. PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. II.

admirationi summae erant, qui illis α- σιν λη arrατην στολοτοι-την asceticam philosophiam maxime perfectam, in E Us EB Ius v cat, tribuebant, eosque philosophorum nomine, sensu Vocis quodam emi- minentiore, venerabantur. Quae ita se habere, res ipsa et instituta inter ascetas Aegyptiorum philosophorum et Christianos comparatio, et dogmata ab illis transsumta evidenter probant. Illi enim cum si, ὐπὸ

postularent, et seueram aliquam abstinentiam commendando peculiares βασαVους et molestas exercitationes atque cruciatus iniungerent,

ut suo loco dictum, idem persuaserunt Christianis ascetis , novamque itaque persectionem quandam et sanctitatem morum comminiscendi a ctores suerunt ε. Dici non potest, quot et quantos errores pestis illa in Ecclesiam introduxerit, et quam atrociter moralem doctrinae Christianae partem corruperit. Quae tamen mala enarrare omnia hoc loco non licet, et in Ecclesiastica historia accurate explicari debent. Pra termissis reliquis, unum in praesentia coelibatus atque virginitatis cum singularis et perfectioris sanctitatis laude commendatae dogma notamus, quod ex impuro hoc sonte in Ecclesiam traductum seduxit patres, ut coelibatum matrimonio, licet diuina institutione commendato , praese rent, donee, quod persectioris vitae consilium fuerat, tandem in legem degeneraret Ecclesiasticam. Cuius rei historiam ab aliis satis suse tradi tam heic exponere nec libet nec licet, obseruanduin vero hoc loco est, hanc corruptionem moralis huius dogmatis philosophiae Aegyptiacae siue Alexandrinae deberi, qua magistra et Therapeutae, et F.ueni co libatum coniugio praetulerunt, et Platonici nersectiores abstinenduin sibi ab uxore censuerunt, cuius exemplum Tomo secundo in Isid ro Alexandrinae philosophiae addicto attulimus. Nec statuere poterant aliter, qui in materiam corporisque commercium mali moralis Originem reserebant. His vero doctrinae insanae principiis imbuti cum ad sacra Christiana nonnulli accessissent, et ex Therapetatis quoque, ut verti simile, multi puriorem Christi disciplinam amplieterentur, qui solit riae coeli bisque vitae rationes ob persecutiones instantes sibi expedire imtelligebant, rationes inde lacile subduci possunt, qui laetum fit, in inlaudes coelibatus patres tantopere effusi sint, isque supra matrimonium caput extulerit. Doctores enim illi, more suo phaleratis verbis enc mi a virginitati suspendentes, cum inter animi castitatem et corporis

virginitatem, quarum illa in matrimonio quoque seruari potest , haec ad totum corpus spectat, animum interdum minime callum Complectens, accurate non distinxissent, errori illi gentili frigidam suffuderunt, et in

errore deuiantes confirmauerunt. His accessit nuptiarum secundarum reiectio, qua, dum veram coniugii indolem nec sciebant, nec eXplor

bant, viduos ad amplectenda solitariae, cochbisque vitae instituta perducebant. Id quod aliter euenire non poterat, cum, quod Vel laudabant, Uel

377쪽

DE PHILOS. VETERUM CHRISTIANO R. in

vel vituperabant, modum illi ponere nescirent, mosque hic apud eos, recte ohiemantu DALLAE O , vigeret, ut, cum ingenio essentiervido et concitaIo, quam in partem propenderent, eo tanto impetu ferrentur, ut, quos quidem laudant, eos inter an eos, quos vero vituperant inter diabolos collacare videantur: quaeque credenda puIant, non aliter eowmcndeur, quams totidem essent Christianismi tum famentae quae rei

ciunt ac refutant, non aliter explodant, quam se merum athei num spirarent. Quorum illud in laudanda et commendanda virginitatis obseruatione cultuque, hoe in eondemnandis nuptiis secundis accidisse, horum et sequentium temporum scripta testantur. Quae corruptio instrututi ab ipso sanctissimo Numine profecti cum iam seculo primo et secundo inualescere coeperit, ut ex HERMAE ct ATHENAGORAE I cis probari potest, mirum non est, succedente tempore, cum tot Co ruptelae eκ prauis philosophiae Alexandrinae seminibus largis messibus in Ecclesia propullularent, inerementa hune errorem moralem accepisse latissima. donec, suadente hierarchiae Ecclesiasticae tandem introductae utilitate, in legem conuerteretur. Possent haec aliis quoque exemplis comprobari, et quibus inutilibus ritibus atque ceremoniis ex his impuris sontibus haustis Christianae doctrinae, quae ad inores pertinet, simplicitas turbata sit demonstrari, nisi hoc esset extra oleas vagari, unde theologis haec enarranda relinquimus. f. XXXI. XXI. Et haec quidem omnia, suse, ut argumenti po- XXI. A.

stulabat' necessitas atque dignitas, atque instituti nostri ratio flagitabat, enarrata , luculenter docent, quid de veterum Christianorum, maxime ν' ' in 'doctorum Ecclesiasticorum philosophia statuendum sit. Quibus omnibus rite perpensis, fatendum est, parum inde emolumenti atque i crementorum ad philosophiam veram sanamque accessisse. Id tamen non ita accipiendum est, ac si nulla inter veteres doctores Ecclesiasticos ingenia fuerint philosophica ac critica. Talia cnim passim se pr dehant, quale infra in Nemesio ostendemus. Plerisque tamen sui temporis mores 'itque circumstantiae supra memoratae obstiterunt, quo naianus se talia praestarent. Quae cum postea immutarentur, philosopli ri quoque multi ex doctoribus Christianis coeperunt, at euitare lapsus, quae humani ingenii est imbecillitas, non potuerunt. Hi enim cum

plurimi philosophiam facerent, relicta Eclectica philosophandi methodo,

a patribus commendata, sectariam elegerunt, cumque ipsi Eclectici philosophi Aristotelem cum Platone coniunxissent, illi tanquam meliori magisque solide philosophanti adhaeserunt, eaque in Opinione Sarace-corum studiis et exemplo confirmati sunt. Qua ratione aliud malum medio aeuo genitum fuisse, nempe philosophiam et theologiam sch Iasticam, in sequenti libro trademus Neque tamen intercidente secta

378쪽

arenas.

Acq PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.

Eclectica , quod See. VII. factum esse supra diximus, intercidit omne Platonis et Platonicae vel potius Alexandrinae philosophiae inter Christianos studium, sed inter Graecos usque ad Graeci imperii extinctionem floruit; apud Latinos , mature ad eos perlatis Pseudo - Dionysii Areopagitae libris, ab huius sursuris homine consarcinatis innotescere coepit, et theologiam rusticam genuit; sicque Ecclesia monstro bicipiti vexata est. Haec vero cum ad historiam philosophicam medii aeui pertineant, ea insta enarrabimus, iam philosophiam PP. in specie

consideraturi.

DE PHILOSOPHIA VETER UM CHRISTIANORUM, PRAECIPUE ECCLESIAE DOCTORUM, SPECIATIM CONSIDERATA.

f. I., a, uid generali consideratione de veterum Christianorum, praeciis P pue Ecclesiae doctorum, philosophia statuendum sit, quae iis

sententia de philosophia Graecanica fuerit, quaque ratione eam variis circumstantiis inducti ad Christianam doctrinam traduxerint, suse, ut argumenti dignitas postulabat, explicuimus, sicque usum, quem historia philosophi ea in enarrandis Ecclesiae fatis habet, plurimis exemplis demonstrauimus. Iam praecipuorum quoque doctorum Ecclesiae x cleris exempla intuenda sunt, quae quidem ad hos nostros limites pertinent. Fuerunt enim ab apostolicorum virorum aetate, seculique post Seruatorem natum secundi initio ad seculum usque octauum, a quo medium aeuum auspicari plerique solent, multi viri doctissimi, quihus philos phiae usus eo sensu, quo capite praecedenti explicatus est, tribuendus est. Et poterant haec quidem praetermitti omnia, et ad annalium Ecclesiasticorum scriptores vel eos, qui Ecclesiasticorum doctorum historiam literariam enarrarunt, ablegari Lectores. Cum autem momentum res non in historia modo Ecclesiastica sed in philosophica quoque haud ultimum habeat, multaque monenda sint, quae haud mediocrem habuere in dogmata, ritus et Consuetudines veteris Ecclesiae influxum, nonnulla etiam ignorari nequeant sitne historiae philosophicae iactura, praese tim in rebus ad philosophiam Alexandrinam speetantibus, ideo attingenda quoque illa iunt, et heic, ea, qua licebit breuitate et accuratione enarranda, ut quem usum philosophia inter veteres Christianos habuerit omnibus constet. Distinguuntur autem doctores Ecclesiastici, qui huc

379쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 367

reuocari possunt, in duas classes, quarum una ante conditam sectam Eclecticam, altera illa inualescente viguit. Quainuis enim syncretisticum illum philosophandi morein iam ante Christum natum in Aegypto obtinuisse, et a patribus seculi quo lue primi nonnullis incaute satis admissum esse, ex supra dictis constet: accessit tamen seculo ineunte tertio Amm nil industria nouus eius hahitus , forma et constitutio, quodque Vagalirius licentia disseminatum infinitas, teste Hierocle, apud Pilo ΤIvM itigandi et disceptandi occasiones suppeditauit, innumeraque peperit sententiarum diuortia, 'eo quod quilibet sibi peculiare quoddam doctrinae

aedificium construeret; tandem in unum bstema coaluit, et definitas accepit rationes, ita tamen ut παιδοχῶον esset, in quod omnis gentis, opinionis et religionis placita recipi possunt. Εκ qua schola Cum nomnulli viri docti eissent progressi, qui muneri publico in Ecclesia admoti sunt, nouam inde lacium philosophia Alexandrina Ecclesiasticae philosophiae, si ita fas est dicere, induxit. Seculi igitur secundi doctores

prius illos contemplabimur , qui ante Conditam eam sectain vixere, tum, qui tertio et sequentibus, Alexandrina vel Aristotelica quoque φιλeor φρυωενα adamarunt, considerabimus. Vbi tamen omissa eorum literaria historia integra ad ea tantum respiciemus , quae ad constituendas illorum philosophicas opiniones stucliumque in Graecanicam philosophiam adhibitum aliquid contulisse videntur. Reliqua enim in historia litenaria seriptorum Ecclesiasticorum enarrari debent, et a multis haud indiligenter enarrata sunt.

f. II. Patres seculi primi, qui apostolos viderunt audiueruntque, et Ni ubi ex eorum disciplina prodierunt, simplicitati magis apostolicae, quam eruis ditioni et philosophiae studuisse, contentos virtutem Euangelii in demonstratione Euangelii vidisse, paucisque exceptis, ab omni cum philosophia Graecanica et Aegyptiaca commercio abstinuisse, capite huius libri primo luculenter demonstrauimus. Ita vero fieri par erat, cum

et ipsius sanctissimi atque persectissimi doctoris Iesu Christi exemplum

id doceret, et apostoli alium docendi modum non adhibuissent, et alia non postularet necessitas, cum plerumque cum illiteratis res esset apost lis eorumque discipulis. Vbi autem ad literatorum quoque oculos penetrauit iubar Euangelii, et viri philosophiae cognitione haud incelebres de eius veritate coepere conuinci, factum est, ut etiam de philosophia triumpharet Christiana religio, nec Obitaret typhus ille, qui plerosque Graecae eruditioni, et imprimis philosophiae, litantes eo tempore occupauerat, luculento testimonio, sapientiam coelestein, licet hominibus humilem et abiectam visam, virtute et effracta diuina omnem cruditionem humanam etiamsi splendentem infinitis superare paralangis. Inter hos vero philosophos, qui veritati Euangelicae Victas porrexere manus, primus et celeberrimus sere suit IusTINus, qui ob testimonii de V. R. C. sanis

380쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III. 368

C. sanguine suo morteque obsignati gloriam MARTYx dici soleti Vixit is seculi post C. N. secundi pane priore, et pietatis, doctrinae Zeliaque pro Chrilii domini caussa, nomine magnam famae celebritatem ad nostra usque tempora nactus est. Is cum mature literis Esset institutus, philosoplatae studia seliciter attigit, quae ei viam ad amplectendam Christianam religionem parauit. Id qua ratione euenerit, eo magis operae pretium est, ex eius ore ε audire, quo magis incomparabile pro veritate et praestantia religionis Chri itianae argumentum praebet, et quam

salutarem illustri Christi testi usum philosophia ad amplectenda meliora

dogmata praestiterit, euidenter docet. Eo ipso enim auctore nobis relieta est, rei huius memorabilis historia, quae haec est. Cum se philos phiae studiis mancipasset, primum se Stoico cuidam dedit. Ea enim secta circa seculi secundi auspicia maxime omnium florebat, et reliquas stet torum numero, philosophantium gloria, virtutisque opinione superabat, unde mirum non est Iustinum se Stoico primum tradidisse. Cuin hoc vero se longe versatum esse dicit, cum tantis ambagibus constaret discruplina Stoica, tamque subtiliter dissereret, ut non nisi satis longo tempore comprehendi posset. Ast cum praeceptor iste potissima in philosoplaiae partem, quae de diurnis agit, nec satis intelligeret, nec satis curaret, mature ab eo Iustinus defecit, eo quod de Deo amplius nihil disceret. Ubi prima quidem fronte obscurum videtur, cur in Stoica philosophia de Deo nihil amplius Iustinus didicerit, curque illam disciplinam non adeo necessariam esse Stoicus ille philosophus dixerit, cum constet ex phyliologia Stoica, doctrinam de Deo, tanquam essentiali mundi parte, et

caussa rerum omnium agente praecipuum eius caput absoluisse, compi

xaque praecepisse Stoicos de Deo subtilissima et a vulgi opinionibus longe remota. Cui dissicultati occurri quidem potest, dicendo, Stoicum hune

sectae suae principia non satis tenuisse: cum autem hoc nodum secet magis quam soluat, alia ratio merito perquiritur, praecipue cum tam solulicita Iustini cura de erudito philosoplaiae praeceptore vix patiatur credere, eum in hominem ita leuem incidisse, ut prima sectae suae principia ignorarct. Recte vero, nisi sallimur, ipsa theologia Stoica in culpanisse, dicitur. Ea enim de Deo quidem praecipiebat, sed mundo immerso, quique essentialis cius pars esset, et naturali atque necessario fati vinculo ita cum materia, siue parte mundi patiente inet connexus, ut cum ea unum totum constituat. Qua ratione cum diuina natura materialibus rebus ita immergeretur, ut nullus eius extra mundum locus esset, non potuit animus natura edoctus, omnem a materiae contagio diuinit tem 1ecernere, in impio Stoicorum dogmate acquiescere. Iustinum vero, procul esse iussis corporeis omnibus, incorporeorum notionem animo

insidentem habuisse, ex ipsa eius consessione apparet, qua se delectatum esse

hin In dialogo eum Tlyphone . quem, strariint viri docti nominati Faa ieio Bibi.

aius opus esse contra Kochium elatillime deman. Graec. vol. V. p. 37. not. n.

SEARCH

MENU NAVIGATION