장음표시 사용
381쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 369
esie των ἀσωματων νοmoi, incorporeorum notione asserit. Relicto itaque Stoico ad Peripateticum Iustinus perrexit, hominem, ut ipsemet exillianiabat, acutum. Tales enim ob Dialecticas disputationes, notionesque,
quas sequi solebant, abstractas, uniuersales, metaphysicas, Peripatetici plerumque habebantur, ut aliquoties obseruatum. Huic cum se dederet, valde offendit eum, quod cum paucos cum dies apud se esse passus esset, Iaostea mercedem ab eo sibi designari petiisset. Quod adeo molestum Iu-
1 lino fuit, ut eum ob hanc unam caussam relinqueret, metuens, ne infructuosa sibi cum illo esset consuetudo. Qua in re eorum morem secutus est Iustinus, qui ἰυ νεώρως philosophari cupiebant. Illi enim infra dignitatem philosophi esse putabant, sapientiam mercede docere. Qua de re videnda sunt, quae Soerates apud LAERTIvM dieit, quem in Aristippo mercede docente id aegre tulisse Tomo primo diximus. Nec alia
philosophorum nobiliorum post C. N. suit opinio, qui philosophiae auctoritatem ita infringi putabant, adeoque ignauum pecus eorum, qui mercede conducti docerent, insectabantur, id quod de Apollonio Euphrati eam ob rem indignanti resert PHILOsTRATUS', exque Et epistolis patet. Cumque Sophistae quoque arte sua magnam pecuniae summam colligerent, et diuitiis aucti philosophiam polluere viderentur, tantam iis illud inuidiam conflauit, ut peculiari apologia defendi debere iudicauerit Luc IANVs qui hoc loco haud contemnendam argumento huie lucem assundit. Cum itaque Iustinus, de vera sapientia et coelesti cognitione sollicitus verum philosophiae nucleum appeteret, facile ex Peripatetici huius moribus vivit parum eum de coelestibus sollicitum esse, qui humana desideraret, et sapientiae mercede non coemendae praemium posceret. Deceptus itaque a Peripatetico cum tantum abesset, ut ita philosophiae amor extingueretur, ut potius impensius illud cuperet, quod philosophiae proprium atque praecipuum est, ad Pythagoreum quendam, magni nominis multique in pnilosophia supercilii virum accessit, et cum eo egit, vi ad interiorem eum disciplinam et arctam doctrinae familiaritatem admitteret. At ille more Pythagoreorum de disciplinis eum παρασκευαροικεις, sine quibus ad interiorem sapientiae doctrinam, ipsaque philosophiae adyta penetrare posse neminem , Pythagoras docuerat, interrogauit: versatusne esset in musica et astronomia et geometria λ et an
crederet, nihil se quidquam eorum perspicere posse, quae ad felicitatem faciunt, nisi haec prius cognouerit, quae animum a sensibilibus ad intelligibilia percipienda aptum commodumque reddunt, ut ipsum quod pulchrum et bonum est, contemplari queat λ Quae studia cum is vehementer laudasset, ignorare vero se lateretur Iustinus, eum a se dimisit. Aegre
382쪽
s o PERIOD. IL PARS IL LIB. L C P. II L
Aegre hoc tulit Iustinus, quod ita spe potiundae philosophiae excidisset,
cum a Pythagoreo illa, sublimia et diuina atque incorporea, quae quaerebat, discere se potuisse, putaret. Re itaque eκpensa, cum dissere dum diutius non esse constituisset, essetque consilii inops, placuit ei, cum Platonico quoque conuersari. Cum enim diuini nomen diu Plato meruisset, quod de Deo rebusque diuinis melius ceteris philosopliis atque et gantius et copiosius disserere crederetur, ad eum confugere non iniseptum Iustinus iudicauit. Itaque in urbe sua cum viro In udenti atque inter Platonicos excellenti conuersatus est diu, maximeque, quod ipse latetur, promouit, crevitque quotidie, eo quod ineorporeorum scientia delectatus idearum contemplatio alas quasi animo adderet, ut sublimius ascendendo, ad sapientiam veram breui se appropinquaturum esse speraret. Ex quo patet, idearum doctrinam, quam a latam facere animam ad euolandum ad Deum ipsum sontem boni Plato dixit L maxime placuisse Iustino. Qui etiam poli conuersionem tantum abest, Vt ideas rei cerit, ut potius earum Veritate, quod putabat, adductus statueret, Platonem tantum mysterium Moli surripuisse r. Quare caute legendus est Bd Tvs , Iulii num inter eos PP. nominans, qui ideas Platonis exterminauerint Loeus enim ille ex eobortatione ad Graecos ad quem prouocat, Platonem non minus quam Aristotelem exagitat, eosque inter se committit, eo quod Plato ideas in primo supremi coeli, eoque immo-hili, orbe, Aristoteles autem secundum principem Deum, non ideas sed alios intelligibiles Deos siue intelligentias conitituat, sicque prodat utemque de diuinis se coecutire et incertam esse eorum opinionem. Quincertam ciuidem doctrinae de ideis circumstantiam euertunt, ideasque Deos esse separatim exilientes negant, non Vero ideas Omnes reiiciundi
Quas ita contemplari se posse tum quidem sperabat Iustinus, ut breui se Deum conspecturum esse sibi persuaderet. Cui scopo obtinendo ut imseruiret, vitare hominum consortium et solitudinem consectari statuiti Lotum itaque mari vicinum cum sibi elegisset, nec longe abesset, ut solus ibi secum ageret, vetulus quidam senex, non contemnendi vultus, sametosque mores prae se serens modico interuallo cum assectatus est. Quem
suisse Polycarptim quidam suspicati sunt, apostolicum sane virum fuisse et Eus Ellivs testatur, et Methodius apud PMOTIvM et ipse 1 v-s T I N v s haud obscure prodit, qui se apostolorum discipulum nominat, quod non de ipsis apoliolis, scd eorum discipulis, virisque apostoliacis intelligendum esse temporum ratio euincit. Quisquis vero ille suit, digna est, quae attente expendatur, Venerandi senis disputatio, quae haud leuem Platonicae philosophi e notitiam prudentiamque quandam
383쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 37r
, ad veritates puriores et rectiores ducendi prodit, quam hic tamen inerre totam non licet, cum instituto nostro sit proliκior, lacile vero intelligi ab eo potest, cui summa philosophiae Platonicae capita non ignota sunt. Summa huc redit: Agitata quaeltione de definitione philosophiae, Oec sionem inde enatam illi suisse de Deo disserendi, exque mentis facultatevique ens illud inconspicuum, quod omnium entium prima caussa est, contuendi innata animae immortalitatem et cognationem cum Deo demor strandi, hacque ratione viam illi ad cognitionem Christi struendi, ostem dcndo, ea quae in his mysteriis nec Plato perspexerit, neque perspicere possit ratio, reuelata esse minitterio vatum philosophis longe vetustiorum, qui, quod spiritu diuino essent repleti, ob testimonii fidem demonstratione omni superiorem praestantissimi eius rei testes sint, et virtute rea rum, quas praedicant, et mirinulis confirmati. Quorum scripta cum e diuina luce opus habeant, eam ut ad Christum ducatur, precibus imp trandam esse. Haec cum seneκ ille disseruisset, ille quidem abiit, vehementem autem in Iulii ni animo ardorem reliquit, scripta prophetarum et apostolorum perlustrandi. Ita vero, dum haec animo volutaret e penderetque, quae iste senex disseruisset, comperisse se latetur, τ τρομόνην α φαλῆ κώ συμφορον, hanc solam esse certam ac utilem philosophiam. Ex quo patet, candem philosophiae notionem Iustino imsedisse, quam reliqui quoque patres huius temporis habuerunt, qui
cognitionem Dei et λόγου ea Voce Comprehenderunt, quodcunque etiam
cognoscendi principium habeat. Alio vero loco ' Iucem his haud contemnendam conciliat, narrando: se Ipsum, Platonicae adhuc disciplinaeis sectatorem, Cum per calumniam audiret Christianos deserri, intrepideri autem ad mortem et alia, quae terribilia censentur omnia adire conspuis ceret, secum ipsum statuisse : fieri haudquaquam posse, ut illi in vitiis Orum prauitate et voluptatum amore inuerent, qui cum ista martyrii se cupiditate Constare nequeat: hincque obtentum illarum accusationum se adulterinum risisse, et in Christianus fieret, omnihus vom optauisse, se et omnibus Uiribus concertasse, ἔτι αλλοτρια-το. λατ-eς δι-
Quae verba , licet hoc quoque significare possint: Doctrinam quidem Platonis a Christi placitis non alienam quidem totam esse, sed nee in omnibus quoque ei Duilem, ut reliqua quoque sectarum placita, menti
tamen Iustini consormiter magis vertendum esse videtur: Non equidem
alienam esse a Christo Platonis doctrinas, sed tamen non Abi ipse; omnino
constare, ficut neque aliorum, Stoicorum videlicet, et poeIarum et hiastoricorum, qua ratione quoque vertit LANGVS. Rationem porro assert, cur Platonis doctrinam cum Christiana concordare credat, eam, quae supra dictis de puriore philosophia gentilium et λοα notitia β patribus gentilibus tributa, miram lucem conciliat. Addit enim: 'Lκ-ος γαρ Λ a a 2 πις
ast Apologia Il. sed tempore prima, pro Christianis p. m. s .
384쪽
3ra PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III.
μετουσια . --ετ . Prose enim quisque ex parte natiuae sibiaque instae diuinae rationis, id quod ne et cognatum sibi esse cernens, recte promulgauit. uui autem his e contraria de rebus maioris momentν dixerunt, scientiam conristentem et notionem irreprehensebilem eos consecuIos non esse apparet. 9uaecunque ergo apud omnes recte dicta sunt, nostra Christianorum funt. Ingeniti namque atque inestabilis Dei rationem ac verbum secundum Deum et adoramus et complectimur, quoniam nostra causa id homo factum est, ut perpe num nostrarum parIicipatione medicinam nobis iaceret. Nam scriptores omnes propter rationis semen illis inditum perquam renuiter ea, quae sunt, cernere potuerunt. Aliud enim est Iemen alicuius, et imitatio pro virili parte
concessa, et aliud semen ipsum primarium per cuius gratiam inde provenientem participatio et imitatio illa eximi. Qui locus B. martyris valde luculentus est, et quid patribus de sonte veritatum illarum, quas in philosophia gentili, praeeipue Platonica, se deprehendisse credebant, visum sit, satis clare exponit. Quod argumentum cum supra iam copiose explicuerimus, eo Lectorem, ne actum agamus, nimisque prolixi simus, remittimus. Qualem se depinxit sortissimus Christi testis, talem vita se quoque praestitit, nempe philosophum Christianum. Cum enim circa A. C. CXXXIII. fidem Christianam esset amplexus, habitu adhuc indutus philos)phi eo doctrinam euangelii, teste E v s E a I o ' praedicauit, et cum invitili philosophia praecipue secundum Platonem estet exercitatissimus, eius cognitionem ad veritatem Christianorum dogmatum stabiliendam euertendosque errores philosophiae sectariae adhibuit. Qua de re loca lustini diligenter collegit BA L T vs e, qui tamen sinistre haud raro scopo suo ea applicuit Illud quidem ex scriptis sancti viri certum est, comparando Platonis et Aristotelis dogmata theologica, eorumque disco diam in tam graui negotio demonstrando , theologiam illum gentilem euertere studuisse; explosisse quoque Platonis opinionem, Deum in essentia quadam ignea collocantem. At quae Baltus eκ adductis a se locis colligit. etiam indisserentes Platonis Opiniones eum reiecisse, nos quidem perspitare non potuimus, nec Lectorem sine praeiudicio ea legentempe specturum
385쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 373
specturum esse credimus. Εκ verbis enim supra adductis manifestum est, Iustinum reiectis dogmatibus illis , quae, in Platone viderat, neque cum doctrina Christiana conuenire, neque inter se concordare, reliquorum tamen summam et Christianis vindicauisse, et ex innata de λeγω notitia deriuauisse, id quod omnes Balti ratiunculas et argutiolas uno letu euertit. Huc enim eruditus martyr, ast praeiud cio sui temporis praepeditus, reliqua, quae contra gentiles disputauit Omnia collineare iussJt: nihil inesse gentili philosophiae sanum veritatique concinens, quod non Veleκ inlito λογου rationisue diuinae, siue filii Dei semine, in mentibus philosophorum se manifestante prodiisset, vel prophetis Mosique a veteribus philosophis surto esset surreptum. Haec vero vindicanda esse Christianis omnia, nec philosophiae gentili adscribenda. Ex quibus necessariosequitur, cum plurima eκ mente Iustini in philosophia Platonica sint, a Christianis placitis non aliena, cum magnam partem Platonicae philos phicae, quam saniorem putabat, eiectis secretisque erroribus, diuini verbi intrinsecus se in animis philosophorum manifestantis reuelationi implicitae adscripsisse. Quae si probe ponderentur, intelligi potest beati martyris de saluta philosophorum gentilium sententia, quae non nihil la- his memoriae cius asDicuit, multaque de orthodoxia lustini disputandio casionem viris doctis exhibuit, quorum loca adduxit THOMASITT I G I vs quibus addendi, CLERI cvs et SovvΕ ΑΙ-N I V s contra Iustinum, BAL Tvs pro eo disserentes. Adducemus ipsa Iustini verba, eo quod cum iis, quae supra diximus de λιγω philosophis innotescente arcte cohaerent, lucemque magnam opinioni patrum de philosophia gentilium Menerentur. Ita vero Iullinus duobus incis ':
raxi Kn Mισαὴλ -'Hλi-. - αλλοι πeλλοι. Christum primogenitum Dei esse institur, fumus, et rationem sue verbum esse. citrux uniuersum genus humanum es particeps, antea ostendimus. Et quicunque fecundum rationem et verbum vixere, Christiani sunt, quavinis athei, id est, nullius numinis cultores habitisnt, quales inter Graecos fuere Socrates, Heraclitus et his iles, inter barbaros autem Abraham. et Aniurias, et Azarias, et Misael, ra Elias, et alii complures . Et altero loco quem Latine tantum breuitatis caussa damus : Longe ampliores esse res nostras doctrinis humanis, omnibus constat. ob 1d. quod qui nostra causis apparuit, Christus rationalis ex parte factus est A a a 3 corpore,
l. iii pra cit. l. e. L. IV. c. s. p. 437. seqq.
γ) Apol. I. vel potius secunda p. 48.
386쪽
3 4 PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. III.
corpore, ratione et anima. n quaecunque recte quouis tempore dixerunt et inuenerunt philosophi aut legumlatores, iuxta eam partem, quae rationis, inuentionis et contemplationis est, id ab eis est iactum. Puta autem non omnia, quae rationis hunt sue verbi, id quippe Chriapus est, et perviderunt et promulgarunt, eum diuersa a sei,s et eo traria persaepe dixerunt, tum, qui arae Christum fuerunt, quod ratione pro captu humano innixi res plerasque eontemplari, explorare et arguere contenderint, tanquam impii et curiosi ad iudicum tribunalia vi sunt protracti. uui autem ad Me omnium inter eos vehementi mus fuit Socrates, eiusdem nobiscum est accusatus criminis, nam illum diactum est noua inferre daemonia, et quos ciuitas censeret esse, ipsum non putare Deos. At ille daemones quidem malos, et eorum, quae poetae describerunt patratores, urbe exegit 2 hominesque, ut Homerum et poetas alios vitarent, docuit, et ad ignoti eos Dei per rationis sue Dembi inquistionem cohortatus est, dicens parentem autem et viscem merserum neque inuenire facile, neque inuentum in vulgus promungare rutum est. Quae Christus noster virtute et potentia ipsenua prassitis atque fecit. se Socrati quidem certe nemo tantum Mei habuit, ut pro placito eiuscemodi mortem perferret, Christo autem , qui et a Socrate ex parte est agnitus ratio enim sue verbum fuit et est, in unia uestate rerum existens, qui et per prophetas, quae futura erant, D ticinatus est, et pers ipsum haec, par nobis afectibusfactus domit non philosephisis etphilologited etiam manuarii artifees rudesque id olae prorsus gloriam, metum et mortem socci facientes persuasione frma
adducti crediderans. Ex his locis satis luculentis omnibus, qui praeiudicia exuerunt, constare arbitramur I. Iustinum non de rationis quidem lumine usuque principiorum, quae natura nobis innotescunt, tanquam facultate quadam animae connata loqui, sed de λόγω siue ratione essentiali et peculiariter existente, quam Ob eam existentiam ό οῦν Dummὶ, more Platonico vocat, ideoque vocem etiam λόγος ex hac philosophia satis notam adhibuit. a Eum hunc λόγον sive rationem aristissime cum Deo coniunxisse, ita ut in λύγω ipse Deus cognoscatur; 3. Huic quoque λογα, vaticinia Uamm Hebraeorum tribuisse, statuisseque, ea, quae inna-- tae hominibus omnibus notitiae desint, illum per prophetas hominibus patefecisse. 4. Docuisse porro martyrem hunc λογον eundem esse Chri stum, qui in carne apparuit. hancque imperfectam cognitionem perfecerit : s. Socratem vero, Heraclitum aliosque philosophos, qui eκ rati nis instinetu melius de Deo eiusque cultu senserint, eodem sere, quo Ahrahamus reliquique patriarchae Hebraei, loco collocandos, hunc λο- ex parte agnouisse et secundum eius dictamina, instinctumque et vati ei ni a per traditiones iaccessiva communicatione manifestata edoctos
M Platoni ε haee verba sunt. non so stἱλ tem reserenda. plato enim a Pythagoreis hanain Timaeu 1. iii. p. ag. ade lue non ad socia. areanam disciplinam a vat.
387쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. ' a s
vixisse, et ita, 6. omnes, qui ita vixerint, et hune λογα instinctum secuti suerint, non philosophos modo, sed et illiteratos, eo quod filii Dei Christique participes eκ parte facti suerint, Christianos id est salvos saetos e. Haec qui in verbis Iustini contineri negat, aduersus solem loqui
censendus eth , adeo clara sunt eius verba, quae adduximus. Vnde friuola sunt et ingenium magis audax auctoris sui, quam veritatem sanamquo Interpretationem sapiunt, quae pro excusando Iustini errore assere Baltus: sermonem esse pio martyri de rationis facultate omnibus hominibus con- nata , et in principiis veri rectique ita se exserente, ut eorum usu homo ad agnitionem Dei eiusque attributorum et immortalitatis animae et . pe hienire queat, hancque rationis facultatem munus esse summi λιγου verbi Dei substantialis, Iesu Christi, creatoris rerum omnium. Quam explic tionem vim sacere verbis Iustini apertis quilibet videt, qui non sponte coecutit. Diserte enim philosophus Christianus eam rationem, cuius ope dixerunt vel inuenerunt philosoplii et legislatores ea, quae rationis, ii uentionis et contemplationis sunt, Chrilium esse pronuntiat. Aut itaque nihil, quod intelligi possit et cohaereat, dixit Iustinus scriptor planus
et perspicuus, aut id di Ait, quod tota sermonis series euincit; Deum unum essentialem, verbumque ab eo genitum, per quod omnia sint, se essentialiter ita omnibus impressisse atque insudisse, ut via rationis huius connatisque istis, quae secum asseri, principiis ipsum cognosci queat. Hancque notitiam verbi substantialis internam creuisse eiusdem manifestantis sese in vatibus diuinis lumine. Eas itaque Veritates, quas hae ratione duce gentiles philosophi agnouerint, e. c. Deum esse infinitum, b
num, creatorem, verbum diuinum, ex Deo progressum omnia condi sisse, animam esse immortalem, et ad Deo fruendum mediante verbo destinari, et quae his sunt fimilia, eκ his innatis λαγου diuini seminibus exortas illis manifestatas esse, lumenque adeo diuinum supponere, quo mediante prudentiores inter gentiles hoc Verbum diuinum eκ Parte com uerint, et de eo testati fuerinta Hoz vero verbum siue rationem et Christianorum Seruatorem unum idemque esse, adeoque gentiles Christum quoque εκ μέρους, eκ parte implicite scholastici philosophi vocarunt agnouisse. Cum autem per prophetarum vaticinia amplior de λογ' cognitio hominibus aceensa esset, eaque per traditionem vocemque famae publicam gentilibus quoque innotuisset, magnopere horum notitiam de λιγω siue Christo creuisse ; quoniam vero ignorauerint, quod et patriarchae Hebraeorum nesciuerunt, hunc λοπιν suturum esse Iesum N zarenum, Christiani quem colunt, ideo notitiam eorum impersectam fuisse, multos autem connato isto λογου lumine abusos ad iniquitatem et
salias hypotheses sana et diuina principia deflexisse, suisque systematibus euertisse. Inde vero sequi, quaecunque in plutosophorum gentiliuid scriptis
388쪽
316 PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. III.
ptis eum Christianorum doctrina conueniant, ea communicatae huius rationis diuinae, siue verbi substantialis particulas esse, et Christianis ea- propter vindicanda: quae vero dissonarent, pro detorsionibus esse habenda , et tales inter omnes omnino philosophos reperiri. Hanc verborum Iustini παραφροσιν et textus confirmat σ3αφεια, et Cetera quoque huius scriptoris loca παραλληλα postulant, et Ueram esse patrum fere
omnium, Clementis Alexandrini, Origenis, Gregorii aliorumque supra adductorum testimonia comprobant. Ea vero ita exposita, palam est, laterem lauare eos, qui ab omni errore Iustinum liberant, iudicabit sine negotio, quisquis animum a praeiudicio auctoritatis liberum attulerit. Quam graui autem errore lapsus sit Iustinus eqομο νηφοι, hoc loco dis uiri non potest, et ad theologiam patrum criticam pertinet. Nobis susticit monuisse, eos frustra esse, qui Iustinum sine Christo, rationis ductu salutem philosophis proinisisse asserunt. Christum enim verbum Dei illis innotuisse, supponebat. Quem errorem ex Platonismo ad Christianam fidem Iustinus attulit. Cum enim, duce Platone, in idearum cognitione, ipsius Dei notitia lateat, eaque medium sit ad eam necessarium, ideae autem radicaliter et essentialiter menti siue rationi diuinae insint, habeatque humanus animus ex parte naturae suae diuinae ex anima mundi emanantis insitas illas ideas diuinas, quibus ad cognitionem Dei ascendat, sequitur inde necessario mediante λογου siue rationis diuinae cognitione salutem in Dei cognitione et intuitione nancisci hominem. Haec cinna Platone Iustinus didicisset, nec auderet, quae saniora videbantur, gemtilibus concedere, velut propria, Christum autem Dei filium λο diei ex Scriptura sacra nouisset, ad hanc implicitam internainque λργου Omniabus hominibus inhabitantis notitiam ea omnia retulit, erroremque condudit, si non primus, certe inter primos, quem ne hodie quidem deposuerunt Christiani nonnulli, Christum siue verbum aliquod internum, su stantiale, diuinum, pro uno vero luminis diuini sonte venditantes. Quos homines deliria sua ex hoc patrum fonte Platonico hausisse, egregie et acute monuit Cel. Mos HEMIVs '. Sed haec δε εν πιιριδω. Ex his vero clarum csse putamus, Iullinum a Platonismo liberari totum non posse, eum enim minus alienum a Christi dogmatibus statuit, cum illum exacte teneret, et huic se philosophiae totum tradidisset. Vnde non iniuriam facimus beato martyri, si inter philosophos eum numeremus Platonicos , quod et recte fecit CL HEv3l AN Nus , sed ex Platonis castris ad Christi militiam transfugas. Duduci enim obseruatum PHOTIO , eum non ad philosophiae tantum nostrae, sed potissimum profanae su
mum euectum fastigium fuisse. Idque et scribendi ratio prodita Iustino adhibita , quae philosophum prorsus decet: quamuis enim, iudicante
M Ethie. Clirist. P. II. p. 66. ubi locum n Ieam ph;lomi hiam euiluerunt. ita docuerunt. Origeni adduxit . eui loea hie allata c) AE . phil. vos. iii. p. 9o7. omnia addi pollunt. Omnes enim PP. qui Platin e) Cod. C x x V. p. 163.
389쪽
eodem P Hor Io , pollens alioqui et validast, scientiscumque seruet
silum, rhetoricae Iamen condimenta non spirat, nee illacebris et blandia menIis vulgus auditorum attrahit f. Nihil autem magis eius studium seruandae, quantum Christianam religionem permittere putabat, Platonis doctrina probat, quam dogmata nonnulla, quae tanquam viles Platonis pannos purpurae Christianae doctrinae assuit, quaeque si non sensus, quod nonnulli negant, Platonicos, certe verba Platonica in ciuitate Christiana non ferenda innuunt. ct de mysteriis diuinis Platonice magis quam Christiane disserunt. Absit quidem pollicem premamus C HOS T.
SANDIos, S o v v E R A I N I O , huiusque surturis aliis, nouaturientes suae partis opiniones et impia in Christi θνανΘ nrου gloriam placita Iustino Martyri εκ ακοντι tribuentibus vel Mirudentibus: fatendum tamen est candide, nonnulla Iullinum Platonice definiuisse ea praecipue, de quibus in Scriptura sacra nihil certi statutum esse crediderat. Cuius generis dogma de angelis eli, quos errore patribus eius seculi communi, cum filiabus hominum coneuhuisse, adeoque corpora habere generationi apta, Platonice disputat . Angelos quoque elementorum atque terrena rum creaturarum gubernationi praesectos suisse, aliosque coelestia corpora , alios terrestria regere, Platonem secutus asserit M. Quae ex Pl tonis schola, diis inferioribus adminis rationem sphaerae nostrae tribuentehaulla esse, et collatio opinionum euincit, et recte obseruatum est eruditissimo P ΕΥ vro . Qui in doctrina quoque de λόγω Christoque
creatore rerum omnium Iustinum quaedam scripsisse minus sana obse uat , cum Chri ilum ministrum patris eiusque voluntatis esse dixerit, quae, Petauium more suo plagiario exscribens repetiit Cil R I s T. S A N-D I v s , nec negauit doctissimus Hu E T I v s . Defendere vero eum et pro orthodoxia Iustini Martyris verba facere conati sunt, orthodoxiae veteris ecclesiae assertores strenui NI C. LE NOUR Y et GEORGIUS
B v Vs, qui locis illis, quibus Platonice de λογω scribit, et quandamori τὶν supponere videtur Iustinus illa loca opponunt, quibus de ομορ
stis filii cum patre satis orthodoxe disserit. Quod hoc quidem loco, ubi
de huius argumenti rebus disputare non licet, facile concesserimus, i tendum vero esse omnino putamus, verba tamen ex Platonis schola ha ita Iustinum adhibuisse maxime impropria et incommoda, sanosque sensus non fundentia, communique hoc PP. qui philosophiam Platonicam didicerunt, vitio lapsum suisse. Ex quibus patet, quid de B ALTI
390쪽
3 8 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
apologia pro Iustino Platonismi accusato statuendum sit. Possent his alii pii quidem et eruditi doetoris sed in arte critica et rationali non satis exercitati naeui addi, si locus pateretur. Adeundi autem sunt viri κρι
hic nimiam quoque virginitatis laudem in Iustino M. recte taxat. Sunt et alia inter scripta sancti viri, philosophiae eius haud obscura testimonia Inter quae, si BELLAR MINO, CAVEO, FABRICIO standum, quibus iudicio suo praeivit Piso Tivs reserendae quoque sunt eversiones Aristotelicorum dogmatum satis luculentae doctaeque, quas tamen alii Iustino abiudicant, eo quod nec genius, nec stilus, nec disputandi ratio illi solita adhiberi in eo seripto inueniatur, isque non rationibus philosoplucis sed Christianis euertere systemata philosophorum gentilium consueuerit. Quae rationes an susticiant, ut eripi Iustino Martyri foetus elegans queat, alibi disquirendum est. Illud certum nobis videtur, aut Iustinum adhue Platonicum haec scripsisse, aut opus tamen esse seculi secundi, et Iustino coaevum. Ceterum Cynicam philosophiam maximo eum prosecutuin suisse odio, in ruborem quoque dedisse Crescentem, hominem et doctrina et moribus Cynicum. ita vero grauem sibi eius inuidiam et
persecutionem concitasse, Tomo fecundo iam enarrauimus. Huius vero accusatione apud Aurelium Antoninum, philosophorum tutelarem Deum, tandem capitis supplicium meruit, quod quo anno euenerit, incertum quidem est, rationibus vero a verisimilitudine non prorsus alienis A. CCLXIII euenisse euinci potest Ita quam humanae sapientiae omni, licet id more inter homines solenni non semper caute satisfecerit, praetulit diuinam Christi philosophiam, sanguine suo Obsignauit, et illustre martyris nomen meruit, qua de re in historia ecclesiastica dicendum est. τὸ μ;-L 3 III. Iustini Martyris discipulus fuit Tatianus, gente Syrus, pr sessione Sophista, religione gentilis, qui ad Christianos transiens, discu. plinae Iustini Martyris se tradidit, eumque Romam comitatus Crescentis Cynici odia et persecutiones cum magistro pertulit. Quo e vivis sublato, cum ingenium haberet imaginandi, quam iudicandi facultate praestantius, duxque illi deesset, pristinam, quam gentilis didicerat philosophiam orientalem et Aegyptiacam ad Christiana dogmata transserendo , incitatus sorte Valentini haeresiarchae exemplo, a fidei puritate desecit, novumque errorum systema, condidit, de quo cum ex instituto in historia ecclesiastica seculi secundi tractari soleat, et plerique, qui veteris ecclesiae res attigerunt , de eo egerint, hoc quidem Ioco nihil adducimus, ea tantum
