장음표시 사용
391쪽
DE PIII LOR PATRUM IN SPECIE. 3 9
annotantes, quae Tatianum in historia philosophica seculi secundi Valde laciunt memorabilem. Quamuis enim praeter apologiam pro V R C. quam elegantissimum et Milissimum librum Vcteres vocant, nihil genuinum ex infinitis scriptorum voluminibus, quae ei tribuunt Eus Egius et HIERON ivs , supersit, in hac tamen apologia, licet eam om thodoxus adhue scripserit, potiora impurae illius philosophiae velligi a supersunt, quae ad sanaticismum orientalem eum postea seduxerunt. Id quod eo minus mirandum est, quo magis Syris ingenium obtigit, ad im ginationis Mecundioris excessus, suppressa iudicandi acie, valde procliue, et iisdem, quibus Aegyptii, morbis laborans, unde fanaticismus philosophicus et theologicus locum apud eos inuenit exoptatis limum. Et haec quoque Syrorum inclinatio, qua ad arcanos cultus et mysteria, quae sanaticismi solent esse sulcra, magno studio serebantur, occasionem subm nistrauit Tatiano, orientalem philosophiam et arcanas magicasque in ea artes discendi; his enim thesauris homines illicere solebant eius magistri: quibus perspectis ad Graecam demum philosophiam animum applicuit,
homo philosophiae studium professus. Id quod ipse fatetur, teliatus ': Se magnam terrae partem peragrauisse, et philosephum egise hoc enim
didicisse, adeoque omni in oculatum testem esse. Ubi cum abominabiles gentilium philosophorum errores, et inanem atque scurrilem Graec rum dicacitatem perspexisset, relicto gentilismo sacra Christiana complexus Iustini Martyris disciplinae se tradidit, et ad eius usque martyrium illi adhaesit. Quo gladio percusso, in Syriam prosectus , uberiores philosophiae animo reconditae fructus prodidit, et Encratitarum haeresincondidit, de cuius placitiis haeresiologi videndi sunt Quibus hoc loco dogmata Tatiani post desectionem a fide orthodoxa enarranda relinquumus, quamuis illa quoque nec intelligi nec explicari queant, sine oriem tali philosophia, qua parente, genita sunt. Ea vero doctrinae capita hoe
loco ex Tatiani oratione asseremus, quae sole meridiano clarius euincent, cum, adhuc Orthodoxum, infausto isto sidere fuisse amatum, ita tamen, ut eius mystcria arcane satis tecteque ad Christiana dogmata applicuerit. Quae ratio fuit, cur doctores eius et sequentis aetatis, qui orientalem et Agyptiacam philosophiam parum intellexerunt, hune librum,
s) vio. p. 3 3. ubi nomen sophistae pro phi- olopho adhibet. Alia de philosophiae eius studio lora allegat F A a x x e i v a lixe. eit not. . ho E p i r a a M. haeres. XLVL I. T. I. p. qui tamen pro Aurelio Anton Ino Pium nominat . quo imperante ab orthodoxa fide Tatianus
defecerit. reclamantibus temporum rationibus. Pii tamen eo omento interdum Aurelium apis pellauisse veteres. Obseruat P a C a v s Epiphainni ii in exeusatures Crit. Baron. A. C. is . n. 3. O Cons. I x et i G. da haeresiarchis aeui apo stol. e. XIl. p. I99. seqq. ex veteribus Ε in v M a N. loe. cit. T M n o T. haeret te. ab. L. I. e. m. P Η r L A s T i v s de haer. e. 48. p. ICO. est Fabrici et haeresiologi tantum non omnes.
392쪽
ago PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. II L
non perspectis eius naeuis atque systemate, a puritate et simplicitate Christianae fidei valde deuiante, tantopere laudauerint et commendauerint. . Vt vero Lectorem in rem praesentem deducamus, ecce breuem Tatiam do strinae σπιαγραφίαν.
I. Philosophiam Graeci non inuenerunt, sed ea omnis a Barbaris au Graecos transiit. Hoc in ipso libri huius limine et per totam sere apologiam suam urget Tatianus, et Graecos omnem literaturam a Barbaris accepisse demonstrare contendit et Graecos philosophos, ipso Platone non excepto, vehementer sugillat. Qua in re PΡ. quidem praeiudicium sequitur, ita tamen intelligendus, ut ad eam philosophiam barbaricam respexerit, cui adhaesisse ex dicendis apertissime constabit. Quam reliquit quidem cum impurissimas artes fraudesque intellexisset, τέου αις - ἐμινοίαι et ἐγκυρμας πολλαις et ad Christianam fidem se conuertit, at caratione, ut videtur, inductus, quod systema illud emanatiuum, quod commendabat philosophia orientalis et Aegyptiaca purius et elegantius inter Christianos doceri crederet. Cuius coniecturae fidem facit, partim quia mysteria Christiana eundem in morem explicuit, ut postea Oste demus, partim quia diserte scribit: Se valedixί e Romanorum iactan
tiae et Atheniensium frigido sermoni et dissentientibus illorum studiis
quibus sectarum diuersa inter se placita ab uno traditionis principio non
pendentia, tacite pungit et barbaricam philosi iam Christianorum
amplexum esse. In qua opinione valde confirmatus esse Tatianus vid tur, cum eandem philosophiam Aegyptiacam et orientalem inter Iudaeos quoque obtinere et in Cabbalisticis mysteriis vigere proque vetusta illa Abrahami, Mosis, aliorumque sapientum Hebraeorum traditione et re et nomine vendi videret. Cum enim hos, relictis magicis illis artibus et imposturis, quibus hanc philosophiam suam commendauerunt philosophigentiles, maxime qui in Aegypto et in Syria Asiaque vivebant, decreta illius systematis emanatiui, quoa suggerit philosophia orientalis et vere harbarica, recepisse obseruasset, audiretque ex praeceptore Iustino, ab He-hraeis ad Christianos veterem veramque philosophiam descendisse, non potuit non in ea, quam de hac barbarica philosophia habuit, opinione, magnopere confirmari atque credere, Christianam fidem orientalia placita emendauisse, et ita purgata et restituta pristino, quem inter Veteres harbaras gentes habuerunt, honori et puritati, eκhibere. Quo praeiudicio occupatus, ita porro de diuinis Christianorum mysteriis, dogmatibus orientalibus accommodatis praecepit: II. Deus non conspicitur oculis hominum, nec arte vlla comprehenditur
393쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIT 38 I
III. Deus non consistit intra tempus, solus sine principio, eum ipse sit principium rerum omnium quae in eperunt. IV. Deus est spiritus non insinuans se materiae, sed spirituum materialium et sormarum in materia opifeκ, inuisibilis, intactilis. V. Deus est pater omnium et sensibilium et inuisibilium. Parum vel nihil ab orthodoxa fide si spiritus materiales assertos excipias haec asinsertionum quaternio abire videtur. Si autem barbaricam eam philos Ili iam cogitamus, quam se amplexum esse Tatianus fatetur, quamque ystemati Christiano illum assuisse, aliae assertiones liquido demonstrant, hoc ipso monemur, has quoque doctrinae Tatianeae particulas ita explicare, ut postulat philosophia Orientalis. Ea autem horrebat systema dualisticum, siue duorum principiorum, quod vel Deum materiae opponebat, vel eum tanquam formam illi infusam considerabat, ut secere Si lci. Nec aliter Tatianus, qui diserte, Deum ου της DO:ς animam materiam permeantem non esse tellatus est. Huic errori, quem in Magico systemate damnabat philosophia Orientalis, opponebat systema emanatiuum, secundum quod Deus sons in aeterna luminis abysso latens est, qui ex beneplacito suo cum res omnes condere vellet, ex inaccesso lucis suae Oceano, radiorum suorum partem emisit, ut cum ipse a nemine vel cognosci vel conspici posset, in emanationibus se diuinis manifestaret, sicque ex tenebris, in quibus ab aeterno occultus delituit, particula eius rodiret conspicua. Idem Tatianus, vocibus ex Scriptura sacra desumtis aluit, et Deum ab aeterno latere, nec conspici ullo modo posse dixit, et sine tempore se ab aeterno intra sese continuisse asserit, et materiales atque spirituales res Omnes ex se produxisse, siue parentis primi instar genuisse assirmat, et haud obscure ita emanationis systema stahitit. Non facere nos Tatiano iniuriam, sequentes assertiones luce meridiana clarius demonstrabunt, dabimus autem testimonia veterum, quibus luculenter Tatiani ea de re mens et sententia eκplicatur, et vestigia orientalis philosophiae clarissima ostenduntur. ORI GEMEs haec habet f: Non comsiderans Tatianus, τὸ γεWηΘητω non semper optativo, sed interdum
imperativo quoque sensu fumi, impisimam bane de Deo opinionem fouit, illum nempe eum diceret: far lux, optasse poInu, quam 1mperisse, ut feret, ἐ- ώς φασιν εκεινος ἄθεος νοῶν, ἐν σκοτω υ eo quod, ut dixit ille satis athoice ratiocinatus, in tenebris erat Deus. Quae verha Tatiani non intellexisse Origenem, et ita accepisse, ac si statuisset Tatianus: Deum essentia sua tenebras esse, vehementer miramur, cum ipse Alexandrinae philosophiae adhaeserit. Nihil aliud enim vult Tatianus, nisi hoc, in tenebris abditum et in occulto latuisse Deum, cum solo voluntatis suae actu lucem ex his tenebris, siue latente sua eL
a De orat. dom. s. 33. p. 77. quae in excerpt. Theodoti ad Cab. CLEM. ALEx. p. 8M. ax parte quoque Iepetuntur.
394쪽
33α PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
sentia Iudi disssiima, progredi voluisset optauisicique. Quae ipsissima otia entalis, Aegyptiacae ct Cabbalisticae philosophiae decreta et πρῶθrον
sunt. Quae quamuis tum demum aperte dixerit Tatianus, ubi haeresin condidit, patet tamen eX sequentibus assertionibus, eum adhuc in
Iustini disciplina versantein hoc systema iam amplexum suisse, vel potiusquam iam inter gentes didicerat, doctrinam, christiano systemati inricuisse. Ita enim porro docet: VI. Dominus mundi cum ipse sit uniuersorum substantia cμπλαμις nondum condito mundo solus erat, si vero respicias potentiam eius, ipse est visibilium et inuisibilium omnium substantia, in quo subsistunt, et
omnia cum eo suerunt. Paulo clarius quid sibi velit, Tatianus eloquitur, quaque ratione Deum sontem rerum omnium statuat, oponit, nempe radicaliter, potentialiter o omnia in eo esse et suisse, sic ut ante emuκum mundi ille quidem solus csiet, rerumque omnium forma et hypostasis in eo lateret, atque existeret. Quae satis clare sontem illum rerum et substantiarum omnium innuunt, et latentis diuinitatis oceanum describunt,
quem supposuerunt philosophi orientales, Aegyptiaci, Platonici, Cab-balistac, Gnostici, fratres omnes eorundemque parentum soboles uterinae Clarissime enim his verbis sons emanationum omnium, et mundus ille
contractus indicatur, qui in systemate orientali proram puppimque constituit. Saniori itaque sensu verba haec accipi non possunt, dicique, id
voluisse Tatianum, in sola potentia pro lubitu creandi ante conditam rerum faciem omnia Deum continuisse. Hac enim ratione dicere non potuisset, omnia in eo tanquam in hypostas, et radice essentiali fuisse. Nec aliud patitur sequens assertum, quod seriem emanationis mediante emanatione prima, aeoneque illa primitiva, verbo, quod Adam Κadmonvocarunt Cabbalistae, λογον Alexandrini Platonici, δυναμιν τοῖ Θεe Gn stici, explicat, et haec non sola productionis potentia, sed emanationis necessitate extitisse, mediante illo prinoi plo emanatiuo docet. Nempe VII. In ipso per potentiam verbi et ipse, et verbum quod in eo erat, substitit ε. Vides hanc potentiam radicari in ipso verbo, quod cum eia sentialiter in eo subsisteret, reliquis quoque omnibus, ex eo emanantibus hypostasin dedit, dum sons et principium emanationum factum est. Ita enim in hac rerum γενεσει explicanda pergit Tatianus. VIII. Cum voluit ipse, verbum ex eius simplicitate prosilit, et ver-hum non inaniter prolatum, primogenitum opus fuit eius spiritus. Dahimus ipsa Graeca verba Tatiani, ut clarissime pateat, in hoc eum Iuto
V Potentiam autem sontem emanationia im monis Magi doctrina de Wv.s s.si, maindieare ex sequentibus constabit, ri vel sola Si, natione divina prima et sumnis do e. ho p. 4
395쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 383
verbis non sensus tantum, sed et ipsa loquendi ratio sontem, ex quo hausta sunt produnt, nempe philosophiam Orientalem. Ea enim, uti in liberisse suis prodidit, Cabbalisti eam, Gnos iram, Alexandrinam philosophiam intelligimus) hoc primum principium totius systematis emanataui iuinponit: Deum cum ab infinito tempore in abdito persectis limae et diuinae plenitudinis lucisque oceano latuisset, tandem voluntatis suae decreto, vile manifestaret, ex se suaque hypostasi principiatum illud primum, quod in se radicem essentiae, hypostalinque habuisset, produκisse, sicque illud principium, λίγιν Tatianus cum Alexandrinis Platonicis vocat primum
emanatiuum primogenitumque suisse , quo mediante Omnia reliqua ex Deo esiluxerint. Emanationem hic cogitasse Tatianum, si reliqua quae sequuntur, et moX asserentur, non euinceroni, sola voκ prosi lire significanter satis explicaret, quae eiusmodi principii ex sonte sontium scaturientis atque prosilientis originem luculenter indicat. Hanovero dcistrinam non Christianam, sed gentilem esse, et dudum a Cabbalisticis et Platonicis admissant, viderunt iam viri docti passim, unde T lianum Cabbalistis frigidam suffudisse B. BuDDEvs et Cl. I. G. M AC u-TERus obseruarunt, Platonicorum vero vestigia pressisse, suique temporis philosophiam sanistissimo Trinitatis mytherio nefarie intulisse, eκ
Romana eccletia Dio Nus Ius PETAUIVs et P E T R v s DANI E LH v E T I v s , ex Protestantium coetu B. ITTIGIus ' annotarunt, et res ipsa clare loquitur. Laterem itaque lauare censendi sunt eruditi sunt viri GEORGIvs BULLUs' et NIC. LENO URRvρ, Omnem in eo operam adhibentes, ut saniorem verbis Tatiani sensum affingerent. Et ingenium quidem atque eruditionem eos hac in re probauisse, non Π gamus, parum vero attulisse fatemur, quod verisimilitudinem habeat. Nam in eo cardo rei non versatur, annon verbis Tatiani sensus assin
possit tolerabilis et sanior quaedam mens atque significatio 3 id quod facile concedimus, quia Tatianus philosophiam, quam in iuuentute didicit, Christianis dogmatibus verbisque scripturae, quantum pote, attem perauit. Sed de ea verborum Tatiani significatione quaeνitur, quam totum eius systema, et praemissa tractationi principia postulant, quam hiluisse, studiorum, educationis, praeiudiciorum, et hypothesium omnium ratio indolesque produnt. Quae si admittantur et expendantur omnia, ut leges hcrmeneuticae poscunt, clarum inde est, non alium ii here sensum verba Tatiani, quam quem systema emanatiuum ei suggessit, quemque et Platonici Alexandrini et Cabbalistae quoque ex hoc sonte hamserunt: adcoque systema Tatiani verum philosophiae Orientalis in Aegypto a Platonicis et Iudaeis varie modificatae socium esse, non vero Christi
396쪽
384 PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. III
doctrinam referre L Qua de re ne dubitet Lector, ecce, ipsa sere verba Cabbalistis usitata, qui primogenitum, siue Adam Kadmon eκ emanantis
diuini luminis communicatione derivant. Ita enim de οὐτοτοκω λόγω Tatianus
Ic Natum est verbum, quod est principium mundi non per auulsionem, sed per diuisionein. Quod enim auellitur, a primo separatur, quod vero diuiditur, id functione donatum propria nihil imminuit illum,
a quo vim suam sumsit. Quemadmodum enim ab una face multae aliae accenduntur, nec tamen primae facis iuri inde minuitur, propter plures inde succensas ; sic etiam verbum ex patris potentia progressum non relinquit genitorem verbi expertom. Haec natiuam emanatiui principii, siue principiati primi naturam explicant, qua diuiditur quidem, ex quo emanauit, a sonte suo, peculiarique gaudet subitantia, at radicitus cum eo ita cohaeret, ut unum constituat. Qua de re cum subtiles ratiocin tiones Cabbatillarum Tomo secundo suse explicuerimus, eoque etiam libro Alexandrinorum de λογιο hypotheses his per omnia similes descripserimus, ea hoc loco repetendo actum non agemus, sed Lectorem ad illa remittimus, quihus cum his Tatiani verbis comparatis nulli dubitamus, quineuidentissimam deprchensurus sit inter utrosque Concordiam. X. Quemadmodum verbum in principio genitum est, ita mundum et nos vicissim genuit, cum sibimet ipse materiam produxisset αυτος αυτω την υλην δεμιουργή-ς XI. Materia principii immunis haud est, et cum aliquando inreperit, Parem cum Deo potentiam habere nequit.
XII. Genita est materia, et non ab alio quodam facta, sed ab rerum omnium architecto producta, vel potius, ex sinu eius eiecta, προβεβλη--,η Tribus hic assertionibus systema suum tanquam proprio char ctere insignit, quaeque eius de originibus rerum omnium sententia fuerit, clarissime prodiὸit. Secunda enim reiicit systema dualisticum, cui se philosophiam orientalem opposuisse suo loco euicimus : Prima et tertia systema monadisticum vocibus harbaris veniam deprecamur stabilit, et
materiae Originem ex eodem principiato primo, quod eκ Deo emuxisse atque scaturivisse ex hoc sonte supra dixerat, derivat. Et, ne creati nem ex nihilo cogitemus, non voces tantum Gnosticorum et Alexandrinorum philosophorum adhibet, sed diserte quoque materiam hunc rerum omnium conditorem ex sinu suo eiecisse, siue expulisse asserit, idque eodem modo iactum esse ait, quo verbum in principio genitum est Materia itaque λογα demiurgi filius et essentiale opus est, isque illius radix, sons et hypostasis, quamuis materia ex sinu demiurgi progressa Peculiarem suam subsistendi rationem acceperit. Quae ut claris Tatian verbis
Parum rei Christianae inter.ssa putamu . praeiudieiis seducit de Christi deitate statuetinet quid Tatianua, quid veterum alii a sui temporis solis enim scripturae verbis stamus apertis.
397쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 38s
verbis continentur, ita κατα τα ίητον Alexandrinorum philosophorum, Gnosticorum et Uahbasi starum opinionem de origine materiae exprimunt, euincuntque Ius lini cliscipulum materiam per emanationem eκ λίγα deriuauisse. Ita vero concordia quidem systematis Tatiani cum orientali confirmatur, omnis vero, quam cum Christiana doctrina habere dicitur,
consensio prorsus euertitur. Ceterum et I A M BL I C H v s et Pil I L O de eodem argumento disserentes, mundique et materiae originem ex demiurgo derivantes, hic cum Tatiano conserendi sunt, ut eosdem hosomnus sontes consuluisse ex harmonia dogmatis sanatici pateat. XIII. Verbum illud coeleste, spiritus a patre genitus, et ratio, ex rationali potentia hominem immortalitatis imaginem sucit, ad imitationem sui genitoris, ut quemadmodum immortalitas apud Deum est, eodem modo diuinam portionem nactus homo immortalis quoque euaderet. Ita hominem quoque ex fonte immortali derivat Tatianus. Qui non moralem tantum similitudinein intelligit, sed essentialem quoque, ipsiusque dij ac immortalitatis, quae cum inentia eius Unum est, communicationem : unde λογον De τῆς λαγικῆς δυναμεως hominem immortalem
fecisse seribit, id est eκ potentia sua intrinseca alia entia immortalia et rationalia producendi expellcndique. Hunc enim verborum eius sensum systema emanatiuum postulat, et vox xi αμις innuit, quam in asserto sexto et septimo eiusmodi facultatem scaturiendi ex sese alia principia, quae in eo tanquam radice fundentur, indicare, supra innuimus. Ceterum haec assertio Tatiani non de anima, sed spiritu hominis siue imagine Dei intelligenda est, ut eκ sequentibus patebit. Cabbalistas et Valentianianos qui cum his contulerit, miram iterum obseruabit concordiam. XIV. Verbum ante creatos homines angelos produxit. Etiam hoc systemati orientali, Cabhali ilico, Gnostico, Alexandrino conuenienter dictum est, et id ordo quoque emanationis postulati XV Vtraque creatura arbitrii sui libertati permissa est, boni tamen rationem non sibi natiuam, sed apud solum Deum repositam habens. XVI. Relicta est humano generi voluntas libera, ut in improbos iure animaduertatur, utpote sua culpa tales, iusti contra laudes de pra claris actionibus merito auserant, qui libere et ingenue Dei voluntatem
XVII. Vniuersa mundi machina, et quicquid in ea ponditum est, sactum est ex materia, et materia a Deo, producta eiectam ex sinu suo esse, VOX προειβλημύνη innuit, Vt supra monitum) ita ut partim rudis et
r9 De myster. Aempti se . U. e. 23. p. 138. germinauit. Declinare vero potest ad mates: De mundi opificio p. Nam seque a sonte suo auestere. liaeequa illat Nempe in sonte suo radieeque ex qua pro- libertMest, origo et materiae et mali.
398쪽
386 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
insormis intelligatur ante discretionem, partim digesta et conformata κεκοσμημho post peractam distretionem . Ita emanantis materiae sormationem explicat Tatianus, verbis ab Alexandrinis philosophis trans- sumtis, qui prorsus eodem modo de materiae formatione et discretione scripserunt. Ita eniin IAMBI. ICI Vs , loco his Tatiani παρα
: Materiam Deus produxit c παιήγαγεν, quod in hac schola idem valet ac ληκεν discernendo malerialitatem ab essentialitare. quam demiurgus accipiens vitalem, ex ea simplices incorruptibilesque sphaeras fabricauit, ex ipsius vero postremo corpora generabilia et comruptibilia conformauit διεκοογι σε XVIII. Ergo coelum quoque et stellae Coelestes in mundo materia
parti ei pant; si milem etiam terra et quaevis alia mundi pars constitutionem sortitur, ita ut una sit omnium Communis generatio. XIX. Diuersa tamin genera sunt eorum, quae ex materia constant,
et aliud quidem pulchrius est, aliud licet pulchrum, vincitur en ab aliquo praestantiori XX. Mundus cum partes alias splendidiores et alias his dissimiles ex
opificis sui potentia habeat, insinuatum toti materiae spiritum per architecti voluntatem accepit Hic spiritus maioriam penetrans diuino spiruxitu multum inserior est. Etiam hoc philosophiam orientalem sapit, quam eiusmodi spiritum ex demiurgo ortum rebus materialibus adscripsisse, systema Valentinianum demonstrat. Nec aliter Cabbalistae, et Alexam ctrini Platonici, illorum enim Sandalphon horumque mundi anima ex demiurgo prosecta manationis ordine, rerum sonte longe inferiores sum. XXI. Quin etiam daemones ex materia concreti et spiritu ex ea sumto luxuriosi et delicati euaserunt; alii quidem ex ipsis ad puriorem
vitam conuersi, alii vero vilioris materiae ratione assumta pro eo modo agentes. Hos adorarunt gentes. Κυριον δομα orientalis philosophiae tangit: angelos a 'demiurgo Creatos ex inclinatione in materiam, quamuis spiritum mundi sibi inesse scirent, saetos malos et degeneres, vexat res mundi esse, aliis spiritibus meliorem sortem ob puriorem et a materia remotiorem naturam nactis. Id quod ex hoc sonte hauserunt et Obbalistae et Gnostici et Alexandrini Platonici. Illorum enim filii poti, siue cortices, et horum mali angeli mundi tyranni, et postremorum antitheldaemonesque impuri, cum his Tatiani daemonibus accurate conueniunt,
nouo specimine, omnes hos ex uno sonte ista hausisse. Et huc quoque tertinent, quae de daemonum horum saeuitia et tyrannide in mundum ominesque porro hunc in modum statuit: XXII. Dominus uniuersorum permisit his daemonibus, hominibus illudere, donec mundus consummatus olim dissoluatur. Similia vel e dem
399쪽
DE PHILOSAPATRUM IN SPECIE. 387
dem prorsus cum docuerit philosophia Orientalis, et humanum genus a tenebrarum potestatibus in mundi per ignem purificatione liberatum iri statuerit, ita iam praecipiente Zoroastre, mirum non est, omnes huius philosophiae propagines, et cum his Tatianum, id docuisse: qui, quae de euertione Satanae sutura in die iudicii Scriptura dixit, commode syllemati suo attemperare potuit, quamuis ex totius doctrinae eius nexu pateat, Gnostico magis, quam orthodoxo sensu eum hanc liberationem intellexisse.
XXIII. Cum spiritus mundo uniuerso insit, sequitur inde, spiritum qu que inesse stellis, angelis, stirpibus, aquis, hominibus, animalibus .
tamen habet ex conditione subiecti, in quo est, oriundas. Necessaria haec consectaria sunt, eκ admisso semel spiritu mundi oriunda, quae exprimis philosophiae orientalis principiis fluunt. Cum enim tecundum emanationis systema cuncta, ne materialibus quidem eκceptis, ex spirit alis et diuinae lucis sonte inlinito fluxerint, necessarium cit, ut Omnibus rebus, ne materia quidem excepta spiritus quidam, siue spiritualis natura insit, quae originis suae vestigia reserat, quamuis propter distantiam a primo sonte lux illa compacta magis, et coarctata materialitatem receperit, et activam illam vim, tuo modo mensuraque, amiserit. Spiritus itaque ille, qui materialibus rebus inest, emanationis effectus est, hi neque net, ut materia per ignem in consummatione seculi combusta, id quod spirituale illi inest, siue spiritus hic, ad sontem suum roditurus sit. Qua ratione in materia quavis inesse emntialitatem spiritualem diuinae naturae cap cem asseruerunt Alexandrini Platonici, teste IAM ALI cIio', ct Cabb listae, ut superiori Tomo demonstratum. Hi enim cum Tatiano hane quoque doctrinam, in materia omni inesse substantiam quandam spiritualem, ex uno sonte hauserunt. Frontem itaque perfricuisse et exuisse Iudorem censendus est Tatianus, quando hoc dogma se non probabilius rationibus, vel summis ut aiunt, labris comprehendisse, aut sophiastico apparatu attulisse dicit, sed ex diuinis eloquiis hausisse mentitur. Non enim haec vatum Hebraeorum, sed Chaldaeorum, Persarumque eκZoroastris disciplina progressorum doctrina est, vere barbarica, sed non sanctis viris tribuenda.
progressa sunt, cum nascerentur, redeunt, condunturque in hΟ Penu, materia mundi praediuitis domini L
dem autem ne moriatur, fieri potest.
400쪽
383 PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. III.
XXVII. Moritur enim et dissoluitur cum corpore, quae Ueritatis ignara est, resurgit autem postea in consummatione seculi, una cum corpore, mortem in ipsa immortalitate per cruciatum et poenam sentiens.
XXVIII. Rursus anima, quae Dei cognitione instructa est, licet autempus soluatur, non moritur.
XXIX. Nempe anima per se tenebrae est, et nihil habet lucis 3 non enim spiritus ab anima seruatus est, sed ipse animam seruauit, et luκ Comprehendit tenebras: est autem λαγος lux diuina, anima imperita, tenebrae. XXX. Anima igitur cum sola degit, deorsum ad materiam Vergit,
carni commoriens : spiritu autem diuino coniuncta, non caret auxilio,
sed ascendit illuc, quo deducitur a spiritu: huius enim sedes est sublimis, at illius generatio inseme est.
XXXI. Et sactus quidem est ab initio spiritus animae familiaris, sed
cum non vellet spiritum sequi, ab eo deserta est. XXXII. Adhuc igitur reliquias et lamitem quendam spiritualis virtutis retinens, sed propter eius separationem, quae persecta sunt, perspicere non sufficiens inquirendo Deum, errore ducta Deos coluit, aduem lariorum daemonum fraude ducta. Comprehendit hac hepiade asserti num satis paradoxarum Tatianus psychologiam barbaricam quidem, at non Hebraeam, pro qua tamen venditat, unde passim viris doctis vapulat. Nihil vero in his assertis est, quod non ex systemate emanativo fluat, et in orientali philosophia astirmatum ad Platonicos Alexandrinos, Iudamos, Aegyptiacos, Cabbalistas, Gnosticosque peruenerit, ut ex locis I A MBLICHIAE, PHILONIS , R. CORD v Estos et systemate Vale tini patet, quae cum his Tatiam assertis comparari facile et harmonia imile demonstrari posset satis manifesta, nisi breues nos esse, haecque Lectoris industriae relinquere cogeret instituti ratio. In cuius tamen gratiam ostendendum est, quomodo ad haec dogmata a sacris Christianorum placitis tantopere diuersa delatus sit Tatianus, quaque ratione cum emanationis systemate cohaereant. Inter ratas enim sententias systematis Orientalis emanationem supponentis, haec quoque est: spiritum ex prirno principiato, ministroque emanationis praecipuo in hominem delapsum diuinum, ipsamque λεγου, primogeniti, Adam. Κadmon, potentiae diuinae, quaeque alia illud principiatum primum nomina habet, naturam reserentem esse, eo quod eius particula sit, quae ere eo emanavit: animam autem ex materia subtilis lima esse compositam, adeoque materialem
quidem, et mortalem, sed capacem tamen spiritus illius diuini, eo quod omni materiae spiritus talis inesse Ob emanationis legem debeat. Haeci statuisso
