장음표시 사용
401쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 389
statuisse omnes illos, qui huic philosophiae natales debent, ex paralle-lismo dogmatum euidenti argumento euincitur. Εκ hoc supposito principio, quod Tatianus necellario admittere debuit, ii cohaerere voluerit systema semel electum, sua sponte fluunt omnes illae assertiones psychol giae Tatianeae. Nam I. quemadmodum anima cum spiritu diuino, qui eκ Deo vel λόγω potius, illove principiato primo, quod est emanatium m Omnium radix atque υπλα c. immediate effluxit, confundi non debet, ut ex o. XXIX. XXX. XXXI. liquet, ita a. spiritus ille, qui hominis animae inest, eκ-τοῖ λιγου, emanatiua principiati primi vi
tute quo sensu vocem xi αμις supra Tatianus adhibuit profectus est, O. XXIX. hi neque 3. spiritus ille lux est tota ex infinitae lucis sonte
emanando eradiandoque progressa et eiaculata, et ex supernis sedibus lucis diuinae prosiliens, O. XXIX. XXX. 4. quoniam autem materia Ca pax et spiritualis naturae O. XXIII. inde sequitur, animam quoque istumi piritum recipere posse, et ita lucem tenebras comprehendere. S. XXIX.
5. Anima autem ex materia generata necessario ob naturam materiae,
tenebrae est, eo quod nimis remota sit materia a fonte suo, indeque sibi relicta anima ad materiam inclinat, Θ. XXX. quae κυρ α δ θι fuit omnium asseclarum systematis orientalis. 6. Αογου vero virtutisque diuinae ex summae lucis abysso progressae O. IX. beneficio, cum immortalem
imaginis diuinae spiritum ex se produxisset O. XIII, immisiuin spiritus in
materiam, et factus illi familiaris , P. XXXI. I. Animae autem ad originem suam, materiam, inclinantis vitio non potuit ea a spiritu reddi spuritualis et purificari a materiae contagio. D. XXXI. 8. Quoniam tamen nulla materia est sime spiritu Θ. XX. XXIII. ideo animae materiali inesse necesse est, reliquias et somitem quendam virtutis i. e. emanationis) spiritualis P. XXX li, qui tamen quamdiu suppri initur, homo ad impuras illas
emanationes, quae materiales sunt, nempe daemones malos, inclinat O. XXXII. 9. Agitante autem spiritu illo, Deique cognitione animam instruente spiritualis virtus excitatur, et anima ad emanationum sontem perducitur O. XXX. IO. Εκ quibus omnibus insertur: animam per se immortalem sua natura non esse, fieri autem immortalem, exuta materialitate per inhabitantem spiritum Θ. XXVII. Ir. quod cum in hac vita ob commercium animae cum materia non plene fiat, in consummatione fiet mundi, Vbi materia exuretur, quod cum 12. tempus postulet longissimum, duratura est anima, donec tota exusta et purgata et spiritualis reddita, immortalitatis praemia in sonte primo accipiat Haec totius psychologiae Tatianeae connexio est. sibi accurate reddita, quae si cum psychologia Cal balistica et Alexandrina confertur, vel cum Simonianis, Valentinianis Gnosticisque placitis aliis comparatur, mira dogmatum patebit consensio. Nihil enim hic Tatianus habet, inter spiritum hominis diuinum et animam distinguens, quod non affirmauerint Cabbalistae, Zelem
a Nephelah, Alexandrini νοῖν a χD Valentinus et Gnostici hominem
402쪽
3go PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III.
spiritualem ab animali discernentes : quae omnia hausta sunt ex philol phia Orientali, licet Platonicis quoque hypothesibus, a quibus Tatianras, more Aegyliorum et Syrorum, non abstinuit, attemperata sint. Eκ riis seqtientia quoque Tatiani dogmata lueem accipient. Ita enim pore praecipit c :XXXIII. spiritus Dei non omnibus contingit, sed apud nonnullos, qui iuste vivebant, diuertens, et animas complectens, per praedictioriQSceteris animabus se reuelabat, quae quidem obediendo sapientiae, cogoatum ipseu sibi spiritum attrahebant, vel non obediendo sapientiae et ministrum Dei pro nobis passi spernendo impugnare Deum, potius quam venerari se deplarabant. Hae Θ: σει philolaphiae suae hypotheses ad sta-hiliendam religionem Christianam adhibet Tatianus, eodem argument vis. quo Iustinus Martyr praeceptor eius, et reliqui huius et sequentis seculi doetores ecclesialilei veritatem Christianam confirmare aggressa sunt, nempe : λόγον illum, siue principiatum primum, primogenitum Dei, vel primam et immediatam emanationem virtutemque Dei hypostaticam, quae in carne postea apparens pro nobis passa est, manifestasse se hominibus in illa particula λαγου diuina, quae rationis diuinae compos est, et per hanc obtigisse quoque vatibus diuinis, quinimmo philosophis nomi ullis qgito λόγου inspiratione parentibus reuelationem de salute ex illo ad hol es descendente: neminem autem effectus huius salutaris participem fieri, qui non illi inspirationi et reuelationi obtemperauerit, adeoque religionem Christianam quae huius λογου ministerio patelam sit, recipiendam eiusque praeceptis parendum esse. Ita disciplinam magistri accurate Tatianus exprimit, filiumque Dei siue λινον internum, in homunibus residentem, cum aliis Aegyptiaca et Platonica placita cum Christi nis confundentibus adstruit. XXXIV. Non facile moriuntur daemones seductores, cum carnei non sint, sed negotia mortis viventes exercent. Toties nimirum et ipsi morientes, quoties illos, quibus praeeunt, peccatis imbuerint. Θ circa quod in praesentia peculiare habent, nempe non similiter. ut homunes, mori, id quoque punitionis ipsorum tempore habebunt, neque pro
morte, commutata immortalitate, vita fruentur aeterna. Et hoc quoque a superioribus non abludit, modo voκ, mori, non intelligatur de resolutione materiae, sed eo sensu accipiatur, qui systemati emanat tu solennis est, quo id mori dicitur, quod a fonte lucis se separat . et ad Ba- tum impotentiae, materialitatis, malitiae, tenebrarum vertitur. QUO magis itaque daemones peccare pergunt, hominesque a lucido sonte s ducunt, eo magis a sonte vitae, lucis, spiritus, boni, disiunguntur, adeoque hac ratione moriuntur. Id quod simili ratione de Κlippoth cortici usque praedicant Cabbalistae. In eo tamen a philosophiae orientalis placitis
403쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. DI
placitis abit Tatianus, quod hanc mortem aeternum duraturam esse dicat, cum illi cortices quoque malosque daemones abiectis corticibus malignis et materialibus, quoad spiritualitatem suam redituros esse, ad Deum sonistem lucis, vi sylternatis emanatiui, quod periodum talem regressumque emanatiuorum in fontem suum postulat, statuant. Aut itaque hac in re accominodauit se Christianis dogmatibus Tatianus, aut immensum et indefinitum tempus, quo duratura sit poena malorum dacmonum, intellexit : de quo cum nihil certi dixerit, nos quoque nihil desinimus. XXXV. Oportet id nunc inquirendo repetere, quod olim amisimus, et animam Spiritui sancto coniungere, et sollicite procurare coniuncti nem cum Deo perficiendam. Hunc sibi scopum proponit non Tatiani
tantum philosophia, sed disciplina orientalis, Cabbatillica, Gnollica,
Alexandrina omnis, nec sequi aliter eκ praemissis potest. Cum enim reditus ad fontem omnis emanationis, Deum, cardinem totius philosophiae emanatiuae constituat, ille vero non nisi mediante principio illo, per quod eκ Deo emuκerunt omnia, enici queat, hoc autem principium sui
partem homini instillauerit, sequitur inde, hominem, si ad pristinam klicitatem adspirare velit, hanc diuini λόγου particulam spiritumque sanctum sibi, suaeque animae iungere debere. Ita vero ista συζυγία efficitur, qua homo cum Deo essentiali vinculo, tanquam sonte suo iungitur; hoc enim vox ista evincit, ut ex philosophia Valentiniana notum est. Eκ his vero luculenter conflare putamus, non moralem quandam Cum Deo coniunctionem, Christianae doctrinae conformem Tatianum hic commendauisse, sed essentialem, qua humanus spiritus suo sonti redditur, anteque colueret, et aequali quasi gradu iugoue constituitur. Quae ut satis impia sunt, et manifestum enthusii asinum produnt. ita clarissime demonstrant, non iniuriam nos secisse Tatiano, ad hunc scopum totum eius systema reserentes, et ita ex emanationis legibus eius doctrinam expliacantes. Omnia enim in nexu suo considerata huc collineant. satisque clarum est, Tatianum aut nunquam diuina Christianorum mysteria pura
traditione recepisse et intellexisse, aut philosophiae orientalis et Aegyptiacae notionibus et axiomatibus occupatum, sinistre ad hanc normam ineptam ea applicuisse. Sane poli magistri discessum, quem haec exo bitantis ingenii deliria in discipulo repressisse nulli dubitamus, eum ad Valentinianos desecisse, eo minus mirandum est, quo magis ipsa fundame ta systematis Valentiniani adhuc inter orthodoxos versatus iam fouebat. Quod licet scriptore, ecclesiastici non animaduerterint, accommodatione Tatianeorum dogmatum ad phraseologiam Christianam decepti, ignosce dum tamen illis cit, cum philosophiae Orientalis placita non satis intellexerint, error tamen eorum non imitandus, et oratio haec Tatiani pro
orthodoxa habenda. Verum haec αἴ, D Iam ad reliquas T timet syltematis opiniones considerandas accedendum.
404쪽
391 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
XXXVI. Hominum anima non est simplex, sed ex multis partibus constat, componitur enim, ut manifeste apparet, eκ corpore. Nam nec ipsa sine corpore posset apparere, neque caro sine anima resurgit Et hie quoque, quam semel Hegerat, scholam sequitur, quae corpus provinculo, carcere, et ubi mitissime loquitur, pro vestimento animae hahet. Ita Platonici Alexandrini, ita Cabbalistae , qui supervestire unam manationem inseriorem alteram superiorem, corpusque esse vestem vel vehiculum Nephesch, Nephesch vestem Ruach etc. statuunt, ut supra dictuna. XXXVII. Homo est, non ut quidam crocitant, animal rationale, mentis et scientiae capax, nam bruta quoque secundum ipsos mentis et scientiae capaces ostenduntur. Solus autem homo imago et similitudo Dei est. Aristotelicos pungere videtur Tatianus, qui formam hominis eκ insita essentiali parte derivat, et brutis rationem quandam tribuit, quia, ut supra dixerat, omnibus rebus spiritus mundi inest. XXXVIII. Homo came constat, anima carnis vinculum est, et caro
XXXIX. Corpus autem ita constitutum si fuerit instar templi, libem ter a Deo, spiritu, conciliante, inhabitatur, sin tale non sit, sola vore articulata dissere homo a brutis, cetera similis eis est, quoad vivendi rationem.
XL. Daemones Omnes non carnea, sed spirituali concretione constant, qualis est ignis ci aeris, quae corporum constitutio ab illis solis vuderi potest, qui spiritu Dei muniuntur, non item ab illis, qui sola roguntur anima. Etiam hoc eκ Aegyptiaca philosophia est, et tum Cata balistis tum Platonicis solenne, qui daemonibus aerea et ignea corpora tribuunt. Ratio patet ex ordine emanationum. XLI. Daemonum substantia poenitentiae locum non habet, materia enim et improbitas in eis relucent, materia autem voluit imperare animae. XLII. Aliquando videntur daemones etiam ab istis, qui anima Tmguntur ψυχικοῖς cum ipsi sponte conspectui se osserunt, vel ut aliqtadesse existimentur, vel vi hominibus noceant, utpote inimicis, amicitiam simulantes ex ingenii malignitate, vel ut sui similibus conserendi in se cultus Occasionem exhibeant. Eadem praecepisse Aegyptios sui temporis, IAM ALICHVS testatur, et magiae disciplina in ea regione s lennis et ad averruncandos hos spiritus adhibita, probat. Mirandum itaque non est, ista quoque ατερ γραφης statuere Tatianum. XLIII. Daemones qui vincere velit, materiam repudiet, armatus thorace coelestis spiritus, quicquid suum est, seruare poterit ρ. Luculenta
405쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. . 393
lenta iterum Orientalis et Aegyptiacae philosophiae vestigia Tatianus exprimit, ut insultus malorum daemonum . ita victoriam de iis ad materiam reserendo. Paria enim praecepere et Cabbalistae, et Gnollici, et Platonici recentiores, materiae omnes inimici, quam tamen in se habere diuinum spiritum cum Tatiano somniant. Pridem exemplum hac in re praetuit Philo, et quicunque hoc philosophandi genus secuti sunt. XLIV. Fiunt etiam morbi et tumultus quidam oboriuntur in materia nostra, et eorum caussas, cum contingunt, daemones ipsi sibi adscribunt, eodem tempore accedentes, quo morbus invadit. Interdum etiam ipsi tempestate vecordiae suae habitum corporis concutiunt, qui perculsi verbo potentiae diuinae territi discedunt, et aeger sanatur. Celebrem inter veteres tangit hypothesin, daemones, Cum materiae praescisti sint, morborum caussas excitare, eosque, pulsis istis malis spiritibus, virtute
insita diuina tolli quoque posse. Qua de re quid Simon Magus, MenaH-der similesque haeretici ex philosophia orientali prognati dixerint statuerintque, Tomo secundo ostendimus. Idem placuit Platonicis Alexandrinis , ut eκ IAM ELICHO discimus, itemque Iudaeis philosophia Aegyptiaca imbutis, quorum somnia enarrat EIs ENNEN GERVS Aliorum philosophorum gentilium hac de re placita, ne nimii simus, silentio praeterimus L Ex impuris itaque sontibus haec quoque hausit
XLV. Coelum non est infinitum, sed limitibus suis circumscriptum,
finibusque constat. Supra eum autem aeones sunt meliores, finium temminorumque illorum expertes, ex quibus morbi oriuntur, sed iucundissima temperie praeditae diem habent perpetuam et luce radiant hominibus ina cessa Ipsa Graeca, quae hic expressimus intuenda sunt, quae non
satis assecutus est interpres GEsNΕRus. Loca vero extramundana
dum describit Tatianus, iterum Aegyptiaca, Cabbalistica et Platonica sequitur. Aegyptii quid de his sedibus beatis statuerint, ex PHILONE disci potest, quid aliis visum late exponit IACOB Vs wINDE TV stiqui videndus : inde enim sua deprom sit Tatianus. Cabbalistarum vero de superiori paradiso somnia et Platonicorum Alexandrinorum opiniones ex PLOTi No Tomo secundo depinximus, quae hoc loco non repetimus , cum his vero comparanda sunt ea omnia , ut lucem Tatiani prasceptis concilient. Vnum obseruamus, et αιωνων nomen, quamuis se culorum continuatam seriem heie indicare videatur, simul tamen emanationum diuinarum locum connotare, nam eas in inaccessa luce habitare
406쪽
39 PERIOD. II. PARS II. LIB. I, CAΡ. III.
tare ait Tatianus. At hoc pleroma Gnosticorum et omnium, ex oriem tali philosophia progressarum suetarum est. Dabimus verba Simonis Magi apun Recognitionum auctorem ut cim Tatiani verbis conferri queant: Vide, quia debet esse locus aliquis, qui sit ultra mundum in quo neque coelum si, neque terra, ne umbra horum etiam tenebraroperetur. Et ob hoc, cum neque corpora aliqua in eo sui, neque ex corporibus tenebrae, necessario si lumen immensum, et lumen csnsdera coetusmodi esse possit, cui tenebrae nullae succedunt. Nam svniuersum hunc mundumsolis repleat lux, quantum a simas esse ilaud
Iumen incorporeum et in nitum. An non haec Tatiani verbis sunt pro sus similia 3 quae cum idem systema supponant, eodem etiam modo interpretanda sunt. Et hoc etiam reditus spiritus in homine diuini ad sontem suum poscit; hic enim in pleromate est, exque hoc lucis inaccessae oceano emuxit, illucque reuertetur, hinc porro praecipit Tatianus: XLVI. Potest quilibet nudatus hune ornatum sibi comparare, et ad
XLVII. Nempe mundus ad se nos detrahit, et propter infirmitatem mentis materiam quaerimus. Ab initio quidem profecto spiritu anima tanquam alis erigebatur, quibus antistis peccati culpa pulli instar volavit, et humi peta euasit, et cum a diuina semiliaritate recessisset, inseriorum rerum desulcrauit commercium. Igitur nos oportet, impedimentis Omnibus reiectis pristinam conditionem, in luce inaccessa magno desiderio repetere. Hahes hic breuem totius systematis Tatianet ά, ακιφαλαίωσιν eo simili expressam, quam dudum de lapsu animarum disserens PLATO adhibuit. Cuius dogmata philosophiae orientali attemperata in Aegypto vel Syria Tatianus didicisse videtur. Hac enim in assertione spiritus, qui in homine est, et animae praeexistentiam originemque illius ex infinitae Iudis sonte asserit, lapsumque animae eκ semisu a sonte suo
et inclinatione ad materiam derivat, et poenam animae lapsis in materiae commercio ponit, et liberationem a materia ascensumque ad supernas lucis immensae regiones et replens omnia spatium Vrget. Quae cum Ct,
Dis instar sint ad systema Tatiani reserandum, facile supra dicta ex his intelligent, qui paulo diligentius, quam scriptores ecclesiastici Eusebius, Hieronymus, aliique fecerunt, ad orationem Tatiani attendent, rate nos philosophiam Tatiani explicuisse. Ex his autem ea propter larga manu appolitis, quod inter patres non nobilius memorat,iliusque exEmplum philosophiae Orientalis et Aegyptiaeae Christianis dogmatibus attemperatae extitit, sole meridiano clarius est, Tatianum, qui, ut supra dictum, philosophiam in Oriente tum et in Aegypto florentem didicit, barbaricae, quam commendat, philosophiae nomine, illam istius systematis accommodationem ad dogmata Christiana intellexi sis , quam fuse hactenus
407쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 393
hadtenus delinealismus, ideoque Graecorum theologiam risisie, quod
huic syllemati emanatiuo vereque sanatico obstaret. Qui cum Hebra oriam veterum hanc doctrinam suisse statuat, fallitur quidem, at deceptus sine dubio est, cum videret, eadem dogmata a Iudaeis Aegyptiacis in arcana sua metaphysica proponi recipique. Nec a verisimilitudine longe discedit, Tatianum ob hoc praeiudicium nonnulla Cabbalisticis dogmatia hus attemperauisse : sane id suadet tot Cabbalisticorum dogmatum cum Tatiani affertis concordia, fierique eo magis potuit, quoniam ex phil sophia Orientali Cabbatillica quoque exorta est. Cum autem Tatianus Graecanicae postea philosophiae studuisset, et cognouisset Platonica, ad eundem fere modum resormata, quibus ipse Iustinus eius praeceptor ma gnum statuebat pretium, ea quoque Platonica, quae cum recepto systc-mate concinebant, illi infarsit, et hoc syncretismo instrueliis nouum, quod putabat, dod rinae aedificium Christianis nimii coloribus phrasibusque explicuit sacris. Mirandum itaque non est, Tatianum, quem dum viveret, luxuriantem repressit Iustinus, cum iam tum philosophiae orientali adhaesistet, post praeceptoris martyrium ad Valentinianos desecisie, et contemtis mysteriorum scripturae dogmatibus arguta magis et imaginationem serientia appetiisse. In hac enim oratione Valentinianorum deliriorum semina iam delitescere, data eius explicatio manifeste euincit, dudumque viris doctis obseruatum est. Ipsi quoque, qui Tatiano
haeretico tribuuntur errores eiusmodi sunt, ut sontem atque fundamentum in hac oratione iam habeant. Quas enim Irenaeus apud EVsER I V M cum commentum esse aeonas inuisibiles refert, eas in spatio supramundano iam in Oratione hac posuit, eo tantum discrimine, ut ad explicandam reriim in mundo γλεσιν non nisi unam, λογον sive adhibuerit. Quod vero matrimonium pro fornicatione, teste eodem, habuerit, si modo recte intellexit Irenaeus, eκ eci enatum est, quod generationem ad animae lapsunt poenamque referret, et animae inclinationem in Corpus, veluti in materiam omnis mali causam,
diceret, quod ubique in hac oratione spargit. Neque miramur, quod CLEMENf ALEXANDRINVS de Tatiano refert, eum veterem et nouum hominem alio, ac orthodoXi sacere solebant, modo distinxisse. Idem enim in ista oratione fecit, cunctaque ad hominem πνευματικον,
σωματικον καὶ νυχικον, qui Valentinianorum creatura fuit, retulit. N
que magnopere a placitis suis in hac oratione propositis abiit Tatianus ad
Valentinianos transiens, cum, teste HIERONYMO , veritatem humanae naturae in Christo negaret. Eam enim tribuere λόγω non poterat, quam ex tam mala origine progressam statuebat. Immo tota Encrati ta- rum haeresis, quae Tatiano auctori tribui solet, eo fundamento nititur,
quod Q. XLVI et XLVII Tatianus expressit. Cum enim nudandam a materiae contagio corporisque vinculis et impedimentis animam, adhuc Ddd et Orth
408쪽
396 PERIOD. . II. PARS II. LIB. L CAP. II L
orthodoxus posiularet, lacile fuit haeret leo, continentiam, siue ἐγκράτειαν talem commendare, quae a matrimonio contrahendo, esuque
more Orientali philosophiae recepto et Platonicis quoque receritioribus usitato γ, ut supra iam monitum, abitineret: qua in re, si modo vera sunt, quae ex Irenaeo EV SEBI Us reseri, nouam haeresin non condidit, sed communem horum hominum, qui eκ hac secta contianentiam philosophicam laetari cupiebant, morem legis initar iniunxit. Reliqua, quae iis tribuit EPIPHANIVS ', valde nobis suspecta sunt, praesertim quando dicit, Encratitas plura principia, et inter haea diabolum, quoque posuisse. Id enim toti syllemati emanativo, quod ample-. xus est Tatianus, aduersum est, ct veri limite, Epiphanium, qui haeretica systemata eκ philosoplua Orientali progressa non intellexit, inque iis explicandis nee fidem nec iudicium satis probauit, perperam hoc iis tribuisse. pumis se. f. IV. Non solus vero Iustinus Martyr et Tatianus eκ seculi secundi do-m secuto V. istoribus in lut loria philosophica notari merentur, sed et alii fuere, qui cum in iuuentute philosophiam Platonicam eo tempore magna celebritate ubia inis. que, maxime Alexandriae. personantem, variaque ratione ad placita Orientalia et Aegyptiaca resormatam, atque modificatam didicissent, ad sacra Christiana conuersi, eius quidem professioni renunciarunt, cum
philosophorum tamen habitu, ut Aristidis Iustini , Athenagorae
exemplis constat ea quoque dogmata retinuerunt, quae Hebraeis de- heri, et velut ab iis prosecta Christianis Vindicanda esse censuerunt, qua que et gentilibus et haereticis mira somnia venditantibus felici successu
opponi posse credidere. Id quod nemo mirabitur, qui cogitauerit, uod secundo Tomo demonstrauimus, Platonicam sectam, intercidente,cademia noua, caput, circa nati Seruatoris tempora maxime in Aegypto, vehementer extulisse, multosque nactam esse asseclas, magnaque
auctoritate suisse gauisam, praesertim ubi theologiae, quae tum ima Iescebat, gentili ex Oriente ad Aegyptios perlatae fuisset attemperata Valde hoc conatibus suis PP. a Platonismi accusatione, dicta apologia liberandi obstare vidit FRANC. BALTUs ut itaque felicius in asserto suo confirmando : patres Platonismo non suisse deditos, versaretur , haec omnia neganda sibi putauit. Qua in re utrum magis viri Ce- . tera docti ignorantiam , vel audaciam et impudentiam in re tam manifesta mirari debeamus, ambigui haeremus. Quamuis autem sine refutatione ineptam hypothesin dimittere liceret, eo quod contraria veritas Tomo secundo luculenter demonstrata sit, audiemus tamen rationes eius, ne non auditis illis nos eum damnauisse videamur. Urget nempe et phaleratis, more suo, verbis clamat: I. In scholis Christjanorum seculis pri mis
409쪽
mis post C. N. viventium philosophiam gentilem neminem docuisse, muliato magis doctores eam refutauisle, eiusque horrorem et abominationem Christianis excitauisse. Hanc scholae catecheticae, quae Alexandriae sui Origenisque, Heraclis, Pantaeni et Clementis in ea docentium consuetudinem fisisse, qui philosopbiam gentilem ideo tantum didicerint, ut eo melius eam refutare possent, nec eius studium, et prosessionem illis suisse obiectam: II. Habuisse quidem Claristianos Alexandriae scholas, etiam philosophicas, nempe Ammonium, Origenem et Anatolium, eos vero nullae se sectae advixisse, sed Ammonil illusti is philosophi Christiani, exemplo gentilem philosophiam ex Christiana emendauisse ; Origenemque ideo discipulos monuisse, ne ulli se sectae addicerent. Idem quoque vehementer commendauisse Clementem Alexandrinum, Laetantium aliosque, eo quod sectas philosophicas sulcra esse gentilis theologiae crederent, quae vero melius ab iis dicta sint, Hebraeis Christianisque, tanquam furto surrepta vindicarent. III. Exiguam inter gentiles quoque fuisse, et respectu ad ceteras sectas habito, sere nullam famam et auctoritatem sectae Platonicae primis istis nascentis ecclesiae seculis. Multoties enim immutatam suisse Academiam post ultima conditoris sata, exoriente vero Christianismo eam prorsus intercidisse, et a Plotino demum restauratam esse. Idque patere eκ Stoicae sectae, numero auctoritate et flore, quae sola sere in Orbe Romano regnauerit. IV. Christianos vero qui eκ scholis gentilibus ad fidem puriorem transiuerint, rhetorum, non philosophorum, praecipue Platonicorum, scholas frequentauisse, plero que autem iuuentutem a scholis philosophorum ob impietatem dogmatum
arcuisse. Hi arietes sunt, quibus rein tot historiae veteris testimoniis confirmatam euertere se posse cred:t Baltus. Cui generali quadam responsione obuerti potest, non aduertisse animum disputatorem nimis serocem et insultantem aduersariis ad statum quaestionis. Supra enim iam monuimus, eos, qui Platoni sinum inter Christianos seculorum trium pruorum statuunt, non hoc sibi velle : didicisse Christianos et docuisse iterum philosophiam Platonis sectariam, eamque sectam fuisse professos; sed de eo tantum contendere; et tenuisse eos Platonis dogmata et multa ex iis sibi vindicasse, et opinione o θώὸFας ad Christiana dogmata, ea retulisse, ita vero iis labem intulisse haud vulgarem. Hoc vero ne ipse quidem Baltus negare potuit, et de solo tantum Platonismi nomine, qu tenus sectae professionem innuit, disputat, sicque cum lamis pugnat, aeremque Uerherat. Sed ipse quoque arma subministrat Baltus, quibus inepta retundi potest opinio. Fatetur enim patres systemata philosopli rum gentilium didicisse, ut ea resutare nossent, eoque fine illa quoque in seliolis docuisse: id quod satis clare e et, salsum esse, quod conte dit , nullam tunc Platonicam doctrinam inter Christianos personuisse. Dum vero ea affert, quae nihil prorsus ad rem iaciunt, satis prodit, a dabatarum more eum dimicare. Parum enim refert, utrum in schola
410쪽
393 PERIOD. II. PARS IL LIB. I. CAP. II L
Alexandrinorum catechetica philosophia gentilis fuerit proposita nec ne, cum alio loco et occasione, inque ipsis gentilium philolophorum phrontisteriis id fieri potuerit, schola quoque catechetica alium longe scopum habuerit. Docuisse vero ipsos Christianos philosoplatam gentilem, ipse Baltus Ammonii, Origenis et Anatolii exempse probat, sicque sua ipse vianeta caedit. . Minime vero ferri potest, quod de Platonica lecta tantum non intercidente circa illa tempora veteris philosophi eae historiae parum gnarus disserit. Aperte enim Academiam secundam et tertiam cum prima resuscitata vel potius cum noua Platonismi resormati secta confundit, nec cogitat tot illii tres Platonicos, quos Tomo fecundo ante sectae eclecticae natales vixisse et floruisse demonstrauimus ; inepte quoque -- monii et Plotini scholam Platonicam non suisse asserit, quod tamen Et pueri norunt, et qui nondum acre lavantur. Vt iam zn Budium PP. tantum auctoritate pugnantem retundamus, AususTINvM ci opeonimus, ita scribentein t : Cum successores
Platonis Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi sobLlissimi, quibus Plato Fectandus placuit, noluerunt se dici Peripatetitos aut Academicos, sed Platonicos. Ex quibus junt valde nobilitati Graeci, Plotinus, Iamblichus, Porphrius p in utraque autem lingua Graeca et Latina Apuleius Amer extitit Platonicus nobilis. Augu
sententias conuellere didicistis , etsi vos eius dissipulos prostemiηi,
et Platonici audire apud homines expetitis. Alia allata a cel. Mo fiali EM 1 cum haec sulliolant, breuitatis caussa praeterimus, ex
Avcvs vi No in monentes: Ilos philosophos appellatos Platonicos, a Platone doctore vocabulo derivato , nullam, qui haec vel tenuiter audiuit, ignorare. Quae hoc quoque loco Balto dicta sint. Hos igiatur, ut IDEM Hipponensium doctor ait, reliquis anteposuerunt patres , et Christianis propinquiores lassi sunt, ideoque cum secum sentire
crederent, eorum φυλοσοφου anee ad Christianam ciuitatem traduxerunt.
Quod, licet non sine fluctu in disputationibus contra philosophos gentiles
et haereticos κατ' ἄν ωχω institutis fieret, idem tamen contraxit viris reliquis piis, qui in hoc stadio cucurrerunt, malum, quod in Iustino notauimus, ut vel ipsa philosophemata Platonicorum mysteriis sacris temere immiscerent, vel Platonicas tamen phrases, et philosophandi modum iis incaute accommodarent. g. V. Im
) De C. D. L. Viil. e. ia. et VI vas ad h. l. κο Da opificio mundi p. i89. n) De turh. per platonieos etalesa 4. Io. Diss. H. E. p. 129. i P loe. cit. e. i. Nec obitet potest, haec ad solos plotini diseipulos pertinere. Contrarium enim euincit Apuleii exemplum, quem platoni eum se haberi voluisse et talem quoque habitum esse, superiori tomo ostendimus. λὰ loe. citi c. s.
