Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE PIII LOS. PATRUM IN SPECIE. 399

. V. Intec hos seculi secundi doctores, quibus non displicuit Pla- T. εορ iratonis philosophia , quamuis Platonici non essent, THEOPHILVS ANTIOCHENVS est, parentibus gentilibus ortus. Qtii Cum

in omni secularis eruditionis genere suisset versatis limus, omnesque phi- 'losophiae et theologiae angulos perreptavisset, tandem de Vanitate gentilis superstitionis conuictus, deque veritate religionis Christianae persu sus, illa deserta ad lauius casti a confugit, et circa A. C. CLXVIII Antiochenae ecclesiae praesul datus est. Is cuin amicum haberet Autolycum hominem gentilem , at eruditum, et librorum heluonem, verit iis autem cupid stimum, doctrinam illi Christianam demonstrare veratnesse, gentilem vero superstitionem innumeris scatere absurditatibus, aggressus est Id quod haud infeliciter exsecutus est vir varia cruditione ornatis limus, et disciplinae philosophicae non ignarus. Sunt tamen in eo quaedam, quae satis demonstrant, Platonicam eum philosophiam a ainasse, et eam quoque certis in dogmatibus Christianis placitis accommodauisse. Id imprimis in doctrina de λανα, laetum est, de cuius eκ patre generatione, et in condendo mundo opere Platonice disseruit. Ita enim inter alia de isto mysterio : Iam primum omulum uno consensu docuerunt nos, Deum ex nihilo omnia errasse. Nihil enim cum Deo

foruit, sed cum ipsie Mi locus esset, nullius indigeur, et ante secula

sub mus, voluit hominem, a quo cogno retur, condere. Huic igi tur pracparauit mundum. His factus ae proinde egens est; ille vero infectus nullius rei eget. Deus igitur in suis Disceribus λογον habens, ipsum una cumsua sapientia, proferendogenuit ante haec universa. Hunc λόγον administrum habuit operum suorum, et omnia quae condidit, per

ipsum iecit. Hic principium dicitur, quia dominium habet in omnia, quae per ipsum factasunt. Hie igitur existens diritus Dei, principium et sapientia, astissimique potentia, defendit in Prophetas, per

quos tam de mundi creatione, quam de reliquis omnibus locutus est. Non enim erant Prophetae, cum mundus crearetur, sed apientia Dei,

quae in ipso est et λογος eius sanctus qui it emper adfuit Grauem

ob haec verba dicam scripsit Theophilo DIONYsivs PETAUIus eo quod in Platoni eorum errore haesisse illum putaret. Quem vero magno apparatu defendere aggresti sunt eruditissimi viri NI c. L ENovRRv et GEORGI Us BuLLus 8, qui satis acriter eam ob rem in Petauium insurgit. Nobis ea hoc loco prouincia data haud est, ut, quid de Theophili doctrina statuendum sit, exponamus, et argu

menta partis utriusque excutiamus, hoc enim ad theologiam patrum cri licam

i) Videnda. quae doctissimi editores Them

Hili. Ecia. p. so. qui adducit Cistur

D Deiani. fidei Nicaenae sea. II. c. P ua.

412쪽

ήω PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. III.

ligam, quae praecipuum historiae sacrae caput constituit, pertinet. Id vero hoc loco monendum est, si instituti huius legibus parere velimus, verba Theophili si cum ea doctrina, quae de mundo λογου ministeriosacto seculo secundo passim personuit, comparentur, et Platonicorum iuniorum hypotheses, de λογω, quas Christianis proximas esse iudicabant patres nonnulli inpatiti, simul conserantur, magna nobis verisimilitudine persuadere, quod Platonice Theophilus, ii non senserit, certe scripserit, eas lotutiones adhibendo, quae tunc Platonicis magis familiares suere, quam Apostolis apostolicisque viris. Et latetur ipse quidem doctissimus Ru us, in eo loco τῆ λόγα, et filio Dei generationem quandam a Theophilo tribui, quae creationem mundi paulo antecessit 3 excusari autem defendique Theophilum contendit, eo, quod eam generationem inteli ligat, non quae sit personae prius actu non existentis, sed eius, quae semper aput patrem ab aeterno extitit, quaeque adeo metaphorice et figurate, non proprie intelligi debeat. Non disputabimus hoo loco, utrum recte Theophilo tribuatur, quod υπ-ωσιν τοῖ λογου in patre distincta

ratione ab aeterno extitisse docuerit 3 qui λογον δεδιαειτον eum vocat, cumque tum demum factum esse προφοφαιν dicit, cum condendi eius opera mundi consilium Deus cepisset ; nec urgebimus vocem ἐξερνυξα- μενος, qua generationis actum Theophilus indicat, plus dicere, quam metaphori carn quanda in generationem, vel, exilientiam λογου in patre non inferre em τατο peculiarem, sed δυναμιιν tantum, immo contraria sensisse Theophilum, ultro largiemur. Hoc tamen nemo, a praeiud

cio auctoritatis liber dii litebitur, Theophilum mere Platonice de tantomysterio, scriptura non praeeunte, scripsisse et locutum esse, sine ictio, ut Autolyco, homini gentili et in Platonicorum scriptis versato, persuaderet, ca apud Christianos tradi. quae inter ipsos gentiles oeulatiores iam vidissent. Id quod nobis su: scit ad demonstrandum, Platonica Theophilum nonnulla non satis sobrie ad explicanda diuina mysteria adhibuisse. Quamquam Arianismi Theophilus accusari non posse videatur. Placet doctissimi operum Damasceni editoris MICHAEL Is LE I E N. modestia, ita de hoc Theophili loco pronunciantis : Haec plane accu

rata non sunt. At sufficiebant, ut homini gentili rudiori stilo ex Pim

ronicorum placitis inflerium hoc delinearet, verique smilitudinem ei ronciliaret. Verum procul abes tum ab Arii rum a Sabelri impietate. Non enim duplex verbum posuit, ut putauit Petauius, sed unum iden que, quod inimum esset et prolatum, τουτον τον λογον hoc ipsummet verbum, inquit, Ac prolatitium genuit, ut illud secum perpetuo, conuersans habeat Arius e contra docuit per verbum interius, sapia

entia in

q Ad Damaseen. T. l. p. rsi seqq. nando progressam esse. eum eondendi muridita Recte hoe eteonuenienter systemati Alexania consilium eepisset. At haee Christiana nondrino. Orientali et Cabhalistico dieitur i Aridis, sum. licet Arianam et Sabellianam quoque sen.

προ --κ . Adam Radmon. 1ὐ-- Ψοῖ . tentiam non exprimant. quae prius in ipso Dec latuerat. tum ex mema

413쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4oI

entiamque Dei creatum e nihilo esse verbum illud, quo velut in , memo uniuersum hoe conderetur. Sed et Sabellium ferit, dicendo, verbum istud ex Deo estse genitum, primogenitum omnis creaturae, Dei administrum, qui astumia patris perfna in paradisum venerit, ei cum Adamo collocutus sit. Ex initio Euangelii fecundum Ioannem concludit; verbum, cuin sit Deus, ortumque su ex Deo, quandocunque vultunia versorum pater, ab eo mitti ad quemvis locum, eoque cum Deverit, et audiri et videri. Eiusmodi projecto locutiones, gigni, ortum habere, mitti, venire, videri, audiri, in loco reperiri, non nudam ἐνέργεια,

operationum, sed rem in Iesu risientem indicant. Puamobrem si quis

error ex hoc Theophili loco inferatur, ille saltem nee Sabellianicus nee

Arianicusfuerit. Quae χbriu satis et modeste monentur, caute tamen accipienda esse, docent, quae Platonico de hoc mysterio Theophilus dixerat. Qui, ut verisimile, sui licere putauit, si demonstraret Autolyco, quod Platonismum iuniorem secutus negare non posset, λόγιν ab aeterno inesse Deo, tanquam rationem esicntialem in eo subsistentem, ubi autem mundi condendi consilium Deus cepisset, eum υ re γον voluntatis suae progredi ex essentia sua iussisse, id eit, verbum hoc protulisse. Quae emanationis systemati supra explicato allinia magis sunt, quam Christiano, a Theophilo vero ad instruendum tantum hominem gentilem adhibita videntur, ut alios quoque patres ad haereticos et gentiles resutandos Platonicis placitis suas demonstrationes accommodasse constat. Verum de his in theologorum scholis plura β. VI. Potiori adhuc iure inter huius seculi philosophos refertur ex Asb. --ae doctoribus hac aetate viventibus ATHENAGORAS, quem ce- ρω pH tera satis obscurum oblata imperatori Apologia pro Christianis et liber de Resurrectione carnis secit celebrem. Quamuis paucissima sint, quae

de eius rebus vitaeque circumstantiis Veteres reserant, eκ eius tamen scriptis nouimus , At nis natum inter philosophos sui temporis iuuentutem exegisse. Id enim philosophi nomen, quod is ad Christianos transiens retinuit, euincit. Cum autem more illius aetatis, conuersus ad puriora sacra, non nomen tantum, sed et habitum philosophi seruauerit, recte inde colligimus, a philosophiae studio cum non totum abstinuisse Christi nam fidem amplexum, sed nomen illud atque industriam suam transtulisse ad sanctiora dogmata, habitu philosophico exornata . Id quod eo magis fieri potuit, cum et habitus philosophorum esset modestissimus, et nomen summa auctoritate fulgeret, sicque Christiani doctores sperarent, gentiles huius nominis obtentu et sapientiae secularis opinione faciliores aures iplis esse largituros. Cum autem eius temporis philosophia tota,

quod

ε) omnia. quae ad huius doctoris historiam philosopho Christiano. Lips 3 3Α. a. t terariam pertinent, diligenter eollegit ANDR. t) PMi. sing TA. cuius si agmenta edidit II. POLY c. I xv fraus pee. disr de Athenagora DonNExxvs p. 496.

414쪽

ήoa PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. III.

quod nomen et pro sessionem attinet, suerit sectaria, quoad philosophandi

autem methodum syncretisti ea, Athenagoras autem omnium sere sectarum exploratorem se quidem praestiterit , maxime tamen Platonicis dogmatibus sauerit, facilis inde quoque coniectura est, cui se sectae ad- dixerit, cum adhuc in philosophorum commilitio haereret. Accurate autem plailosophari eum didicisse, cle antissima magna lue et iudicandi acie et dicendi facundia conscripta Apologia docet, in qua melius plerumque cet cris apologiarum scriptoribus argumentatur, et fundamentales Graecorum philosophorum errores in apricum producit atque ita resutat, Vt pateat, ct accurate cos illum tenuisse, et sontes corum atque absurdiatates perspexisse. Quibus tamen omnibus opponit non modo rationes

philoiophicas, sed potillimum iidem quoque diuinam, vatumque diuinitus

inspiratorum auctoritatem, quam apposite ex ipso quoque Platone telii monio petito roborat. Εκ quibus intelligi potest, quid de opinione Cel. Mos HEMII statuendum sit, qui Athenagoram primimi inter Christianos fuisse conii sit, qui Eclecticum philosophandi genus in Ecclesiam introduxerit. Nobis, pace viri magni, Athenagoras non quidem primus suisse videtur, qui hanc syncretistioni philosophandi methodum in Aegypto enatam, et in scholis Platonicorum receptam, scholis Christianorum intulit, talem enim sentiendi et confundendi dogmata morem itan in Hermae pallore , qui antiquior est Athenagora, obseruamus, inter primos vero fuisse eo facilius largiendum esse putamus, quo magis Verissimile est, habitum et professionem philosophi, quam ad sacram Christi

norum fidem translatus seruauit Athenagoras, multum auctoritatis illi instituto attulisse. Ita vero, dum Eclecticum concedimus, non negamus, secutum eum fuisse placita Platonica. Eos enim Omnes, qui Platonismi nuper in Aegypto reformati sectatores se praebuerunt, eiusmodi syner tisticam philosopliandi methodum secutos fuisse, suo loco probauimus. Fatendum tamen, caste magis ea in re atque sobrie vcrsatum suisse Athenagoram, et quae in diuersis sectis in uno conuenire viderat, secundum diuersorum tamen principiorum sensum explicuisse. Id quod egregio specimine docuit, unitatem Dei eκ ipsis quidem Platonis, Aristotelis atque Zenonis systematibus demonstrans, simul autem ostendens, quo quisque sensu Deum definiuisset, accurate etiam eXponens, quo momento Christiana disciplina, illis longe sublimiora et perfectiora asserens, aptat' losopliorum gentilium praeceptis disserret. Qua in re eo accuratiorem eum esse oportuit, quod ad imperatorem M. Aurelium Antoninum dic

rei quem in omni Graecanica philosophia institutum fuisse suo loco

docuimus,

is ex Graecani ea phi osophia plena . ipseque Noe studuim omnes secta explorandi laudat in imperatoribus p. g. ed. Paris.') De turbata per recentiores Platonicosaeclesia 4.

,, peratoiibus Marco Aurelio Antonino. et L. is Aurelio Commodo, Armeniacis, Sarinaticisia summi qua philosophis. ubi quantae lites de isto Commodo sint. aliis pro L. vero. aliis

pro Commodo filio Λntonini certantibus . in II.

415쪽

DE PIII LOS. PATRUM IN SPECIE. goa

docuimus, et ipse Athenagoras testatur ' Quamuis autem satis perspicacem se in hac gentilis et Claristianae philosophiae comparatione Athenagoras probauerit, non potuit tamen communem seculi sui nacuum cs gere, ut non ex ista Platonica vel Eelectica philosophia quaedam sacria dogmatibus aliueret, quae ferri vix possunt. Quod ut suo iudicio usus intelligat Lector, potiorum plaetitorum philosophicorum 'Athenagorae syllogeia, quantum institutum nostrum, arctos nobis limites ponens: pe mittit, hoc loco exhibebimus. Ita enim, cum philosophi nomen inter Christianos quoque seruauerit Athenagoras, luculento exemplo constabit, rua ratione christiani hoc seculo philosopliati sint. Solam autem cons crabimus. breuitatis caussa, Apologiam, quamuis de resurrectione quo que subtilillime philosophatus dignus iit, qui respectu habito ad Graccorum de partibus corporum essentialibus, formisque rerum materialium sententiis diligenter audiatur, examineturque : id quod tamen hoc loco prolixum nimis, nsque relinquendum est, qui Athenagorae philosophiam ex instituto enarrant '. Ita vero philosophus elegantissimus, eκ Atturam eloquentiam cum acumine philosophi eo mire iungens:

I. Deus ingenitus est, generari enim non potest, id quod est, sed quod non est ε. II. Deus inuisibilis loco nullo includi potest, nec aliter quam sola

mente ac ratione comprehendi, qui pulchritudine, spiritu et potentia ineffabili continetur L

potentia, Verbum

ut impleat undiquaque, quicquid supra ipsum est, nec locum ullum se

vacuum relinqVat.

que m partibus constat L

vero Deus, alia vero quam plurima in medio partim materiae, partim Deo propiora L

habet, cum ab aeterno rationalis sit r. E e e a VIII. Fb

L. enarrari solet. nee huius lae; ast. Nohiqideo posterior sententia arridet. quod diserte Athenagoras p. II. dicat : γαό -πaeve καὶ διῶ κα-α κιχωρονται. - ut vobis patri et . filio in potestate sunt omnia. Verus autem Dater non filius fuit. Nee obstat. quod dissen. tientes obii elonii Commodum vita turpissimum philosophum nunquam egisse Athenagoras enim, cum patrem erim filio alloqueretur. in argu- mento philosophieo recte nomen. euod Aurelius assertabat . ad utrumque, raptandae beneuolentiae caussa, transtulit, cum icem filium suum Marcus vellet. eumque. teste Πerodiano. ab optimἱs philosophis institui euratet. Dubium itaque non est. Commodum, uiuo parente, philosophiae amorem smulauisse a) Apol. pro Chr. P. s. a J De philosophia iustini R et Athenagoraa Diuo edidit Cl. Ra v nobis non visam.

416쪽

4 PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III.

VIII. Filius Dei est λοec patris in idea et effracta chεργωα ab

ipso enim et per ipsum laeta sunt omnia, cuin pater et filius unum sint. IX. Primigenia haec est patris progenies, quae non ut facta, sed ut cunctarum rerum idea soret, progressa est β. X. Hac idea indigebat materia informis, siue illa natura, quae se subiectum formandum praebebat, quae confusa inter se adhuc nec dum discretis crastioribus ab eis, quae leuiora erant, digeri perficique

Opus erat

XI. Hoc Dei verbo laeta sunt omnia, eius quoque spiritu continentur ε. XII. Plato expelso animo mentem aeternam et sola ratione comprehendendum Deum est contemplatus, nempe id, quod Vere est ens, et quod est uniforme, porro quod ab eo emanat αποχεορ νον) honum, hoc est veritatem, deque potestate suprema disseruit, et quod circa regem sint omnia bona, et omnia ipsius gratia, quo'que ipse sit caussa

omnium, et rebus omnibus adsit Xlli. Angelos opifex et architectus mundi Deus verbo suo tanquam in classes ordinauit, centuriavitque, Ut Clementa, coelos, mundum, et quae in mundo sunt, vicesque et ordinem omnitam moderarentur . XIV. Idcirco Deus angelos creauit, ut rebus a se digestis prouid rent, quamuis enim ipse uniuersali sua et communi prouidentia uniuersis prouideat, particularem tamen rerum singulariusia, quae cuique tuerint Commissae, curam angelis imposuit XV. Pulcherrimus est mundus, nam et magnitudine excellit, et o dine et pulchritudine eorum, quae in eo sunt '. XVI. Elementa quamuis pulchra sint propter artificis artem, a materiae tamen natura non degenerant LXVII. Dei bonitati, quae ei adiuncta copulataque est, ut corpori color, spiritus materiae adhaerens aduersatur Φ. XVIII. Spiritus tamen ille a Deo ipse creatus est, ut reliqui angeli, et materiae eiusque formis administrandis praesectus LXIX. Angeli libertate usi alii ultra boni manserunt, et fideles in munere , alii res sibi concreditas contumeliose tractarunt et praeter ossicium se gesserunt. XX. Eorum princeps, materiae eiusque formarum constitutus praeses, et alii ex illis, qui circa mundi primum iundamentum erant. XXI. Hi et libidine in virgines et carnes, princeps vero nequitia, negligentia et improbitate circa procurationem sibi creditam peccauit. XXII. Angeli cum coelo excidissent, circa aerem et terram obuer svites non amplius supra coelum evehi potuerunt, ut et animae gigantum s

417쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4os

tum, adeoque daemones circa mundum oberrant, et Dei procurationi se opponunt. XXIII. Quamuis ratiocinandi vis eadem et communis sit omnium, Unusquisque tamen, prout partim ingenio suo inclinat partim a principe materiam obtinente, et asseclis eius, malis geniis asscitur, alius aliter

fertur moueturque

XXIV. Genii qui ad idola pertrahunt, ii sunt, qui sanguine victimarum gaudent, easque lambunt.

XXV. Irrationales et phantastici circa opiniones motus alias alia idola siue spectra partim a materia trahunt, partim ipsimet sibi fingunt, et pariunt. Et hoc tunc maxime in animam cadit, quum spiritum m terialem in se admisit, eique unione quadam permissa est: quod iit, quum non ad coelestia eorumque conditorem, sed deorsum ad terrestria respiciens tota ad terram declinat, nihil aliud quam sanguis et caro, non amplius spiritus sincerus XXVI. Quum autem mollicula et flexibilis anima rudis et expers sanae doctrinae, quae nec Veritatem eth contemplata, neque patrem et pilicem uniuersorum cogitatione complexa, falsiis ipsa de se opinionibus erit imbuta, daemones illi materiae dediti, nidoris et sanguinis vieti marum auidi et hominum impos torcs, per salsos illos et vanos in vulgi ac .imperitorum animis motus imaginationes quasdam tanquam ab idolis et simulacris prosectas eis insundunt. XXVII. Hae mortali defuncti vita, alteram hac terrestri longe meluorem , nempe coelestem victuri sumus

XXVIII. Recte praecipiunt philosophi, qui de rebus intellectualibus et sensibilibus aliquid prodiderunt, corpora subtilissima et intellectu tam

tum percipienda priora antiquioraque illis esse, quae sensu percipiuntur ' XXlX. Ex principiis illis et elementis intelleetualibus, unde ab initio Concreta sunt corpora, rursus postquam dissoluta tuerint, Coalescere et

constitui denuo quid prohibet λPotiora haec ex multis sunt in Athenagorae Apologia, ad quae respiciendum illis esse putamus, qui de philosophia eius iudicium sormare cupiunt accuratum. Et subtiliter quidem in his omnibus ratiocinari Athenagoram, adeo ut philosophum professione talem lacile sentias, omnino latendum est Ast luculenta quoque his inesse Platonicae prulosophiae in Aegypto reformatae et ad Christiana dogmata translatae vestigia, Platonismi huius vel mediocriter gnarus intelliget. In plerisque enim his

assertis et locutiones Platonicae ct opiniones respiciuntur. placuit enim huic seelae, Deum sola mente intelligi, esse Deum lucem inaccessam et mundum omnia in se continentem, sibique locum existentem, et a materia separandum qua talem. Esse porro inter Deum et materiam innu-

418쪽

ιλ PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III. '

meras classes entium parti in materiae, partim Deo propiorum, et ab utriusque natura participantium. Κυρία quoque suit in hae schola Deum λινον, in se habere, eo quod sit rationalis, esteque λογον ab aeterno cum patre, esseque illum ideam rerum omnium, et ideo cum ab aetemno in sinu Dei latuisset, effusum esse, atque progrellium, ut inconditae insormique materiae se ideam praeberet, eaque, quae non ordinata inent, ordinaret. Mundum, quoque dicebant esse pulcherrimum opificis artificium, quoad tamen natura eius pateretur, eius quoque partes omnes anima diuina insul a continere constringi lue. Esse quoque dicebant in materia spiritum malignum, brutum, refragantem demiurgo. Angelos praecipiebant formandis gubernandi Sque rebus materialibus praeiectos esse, et daemones omnes habere corpora intelligibilia coelestia, subtilipsuna, malos autem circa materiam in aere crasso versantes cana turbare,

hominibus illudere, antillicos sic praestare, ct inordinatos in animis motus csti re, nidore quoque ct sanguine victimarum vesci, ct in hominum leuium et cupiditatibus carnalibus deditorum animis miras illusiones eis.

ccrc. Nihil horum est, quod non Platonicis Alexandrinis placuisse eκvno Iamblicho, allatis eius testimoniis demonstrari posset, nisi prolixam eorurn doctrinae διατυπωσιν superiori Tomo dedissemus, unde Lector plura, quae huc pertinent, saetii hauriet negotio. At liaec omnia ita exprimit Athenagoras, ut clarissimum sit, in schola eiusmodi eius philosopluam suisse sormatam. Is Vero tantum abest, Vt Platonis nomen re fugiat, ut in maximo de Deo et M. Trinitate mystcrio, deque resurrectione corporum, itemque de spiritibus intermediis ad eum potissimum

auctorem non sinc eraminio prouocet. Non negamus tamen, emendauisse Athenagoram Platonica dogmata et Scriptura duce refinxisse ; qualee. g. dogma est, de spiritu materiae, a Deo creato, qui vero sua libertate abusus malus factus iit. Vtrum autem Athenagoras ubique saltiorem

sensum eκpresserit, et annon Platonicorum magis subtilitates, quam Scrupturae simplicitatem secutus fuerit, nostri hoc loco non est, definire, et ad historiam theologiae veteris Eccletiae pertinet, faeile autem ipse iudi-dicium interponet Lector suum, si doctrinam Athenagorae, de lapsu,

operationeque angelorum eXpenderit, ut alia ipsamque de λογω doctrinam ad creationem demum ex Deo per emanationem progresso taceamus; quam ubi ad orthodoxos sensus reuocat B v v S , Ostendit magis,

quam significationem verba eius habcre debeant, quam, quem senilim fundant γ. Quanquam hoc loco dissiciles esse nolumus, si quis contendat, Athenagoram melius sensisse, quam scripsisse, cum nobis sussciat, quod ad imperatores, vet ipse vocat philosophos dicendo Platonicos Alexandrinos in φιλοσαφουμμις suis imitari sibi constituerit, ut ita sacbles apud eos reperiret aures. Nec alia nobis ratio esse videtur, cur materiae

9 Desens sdei Nieaenae l. e. sectis. iam notauit Pnoetiva Cod. CcXxXlv. y Errorem eius de angelis materiae ἔrae4 Pag. cio.

419쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SΡECIE. go

teriae a Deo creatae mentionem faciat nullam, vel, ut Theophilus Anti clienus secit, ex nihilo Deum produxisse omnia dixerit, nili, ne nimium imperatorem Stoicae philosophiae addictissimum offenderet. Vnde licet, pallim more Platonicorum Stoicos pungat, id tamen tacite quasi et aliud agendo sacit, et saepe, more Platonicorum iuniorum, eorum opiniones Platonice explicat. Ceterum in morali philosophia communes seculi sui, naeuos eum se utum fuisse, passim ex eius scriptis patet. Nam et V sum coniugis non nisi ad procreationem liberorum extendit, et in coelibatu maiorem sperari posse cum Deo coniunctionem, ait, et secundas nuptias decorum aliquod adulterium esse statuit . Quas hypotheses Platonica dogmata re dolore duduin viris doctis obseruatum est ' Fertur quoque

pallim sabula Milesia, philosophicis sententiis plena sub Athenagorae no

mine. Sed supposititiam esse, passim viri docti annotauerunt '. Qtiis dam Athenagoram primum catecheticae scholae apud Alexandrinos doctorem faciunt, Pui LIpPI Si DE TAE si testimonio nixi : eκ quo coniicit celeberrimus Mos HEMIvs H, ad eum introductae in ecclesiam philosophiae Eclecticae initia reserenda esse. Verum et illud extra dubium nondum positum est , et nondum euictum, in hac schola doctores praeter Christiana dogmata etiam philosophiam iam tum docuisse. Quare eam coniecturam in medio relinquimus , melius, nisi sallimur, s esuri, sit infausti huius Syncretismi epocham ad Origenem referamus, quamuis ab infelici isto contagio nec Clemens, nec Pantaenus sibi caue rint, morem Alexandrinum secuti

g. VII. Legitur inter scripta quoque doctorum seculi seeundi H g s ,1 I A E irrisio gentilium phild horum, elegans doctuinque opusculum,

de cuius tamen neque auctore neque tempore certi aliquid conliat. Parentem vero id habuisse philosophum quendam ad Christianorum castra transgressum tota docet tractatio, et ipsa inscriptio commonstrat, quae philosophum Hermiam appellat, quo ab Hermia SoZomeno, Hermia Alexandrino aliisque distinguitur. Ille enim non philosophum et historia

cum se praestitit, hic philosophus quidem fuit, ut suo locum dictum, sed

gentilis non Christianus. Digna vero hreuis, at erudita tractatio, quae accurate legatur, cum haud inelegans Graecae philosophiae compendium offerat, multaque habeat, quae cogmatibus Graecorum physiologicis de principiis de Deo, et de anima, miram lucem assundunt, et euertendo inepto,

4 suspendit tamen vir eel. iudicium de hoe Athenaeotae o seio in disr de aetute Apolog. Athen. Vol. diis H. E. p. 337. ea sunt eniin Sidetae fragmenta vel salsa. val negliuentia tamen narrationis suspecta, ne

420쪽

4Ο8 PER. IL PARS II. LIB. L CAP. III.

inepto, qui seculo secundo, tertioque longe lateque inualuit. Synererismo, aptissima sunt. Vnde bene meriti de philosophorum historia sunt Augustani nostri, Io. Iazobus Fuggerus, Raphael Sallertis, Hieronymus Wolfius, quorum primus e codice c. eum libellum subminiltiauit, secundus versione instruxit si tertius annotationibus in usum iuuentutis eκ

historia philosophica petitis illustrauit 3: quam operam quoque praestitit

vir magnae in veteri philosophia eruditionis Trio MAs GALEvs β. Notiori nomine magnisque in rempublicain saeram meritis inclaruit I REN A E US, virorum apostolicorum discipulus, et non sacrarum modo literarum, sed et philosophiae Graecanicae peritissimus, cuius literariam historiam, qui volent, praeter alios haurient a MAssvETI diligentia, qui cgregie de ejus scriptis meruit. Plurimum operae posuit doctor ecclesiae vigilantissimus, in refutandis haereticorum deliriis, eκ Syneretismo philosophiae Orientalis, Aegyptiacae, Platonicaeque, Cum dogmatibus Christianis commixtae, quae diligenter recensuit, fontesque indagare conatus est, ob quam rem debitas iam a veteribus laudes retulit, alibi recensendas Dolendum tamen, doctorem Optimum, et ut pio, pro caussa Iesu Christi Telo arcensum, ita eruditione Graeca talis instructum, philosophiam Orientalem et Aegyptiacam non intellexisse, et ad eius hypotheses, quod debebat, non attendisse, Vnde, Gnosticorum, et imprimis Valentinianorum errores, explorando, labi eo magis debuit, quo magis ad unum Platonismum, certe ad Graecanicarum sectarum cor fusionem pleraque resurret, id quod falsum esse verasque haeresitum illarum origines non pandere ex hactenus dictis constat. Facile tamen hoc in viro cetera de doctrina Christi meritissimo serri, emendarique ab historiae philosophi eae accurate perito potest. Ast transtulisse eum eκ Ρlat nisino suo tempore inualescente et ad ista placita resormato nonnulla in Christiana dogmata, eaque meo Alexandrino illeuisse, ut eo sortius haereticos confunderet, consilii magis incogitantia excusari, quam defendi potest Quamuis autem omnem lapidem mouerit, omnesque ingenii et eruditionis neruos adhibuerit Massuetus , ut Irenaeum ab obiectis doctrinae naeuis purgaret, eumque rectiora doeuisse sensisseque, quam multi indignantur, ollenderet, adeo tamen manifeste Platonismi Alexandrini vestigia in nonnullis expressit, ut ipse Massuetus negare ea non potuerit, satisque cluceat, Irenaeum, de Platonica philosophia eandem opinionem fovisse, quae plerosque patres seculi secundi in transuersum egit. Ita enim, Ut paucis hos errores tangamus, in historia eriti ea, veteris

Subiunctam tabulae eompendIosae Mist.

l Idem praeter imittos iudieium est PITA

vir i. e. et M v xii Origenian. L. II. c. a. q. r. . p. 38.

SEARCH

MENU NAVIGATION