Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE PIII LOS. PATRUM IN SPECIE. 4o9

teris dolctrinae Christianae latius explicandos, LXXvirali versorii Q. πνευς αν tribuit, hocque salso principio ducitis, in praeceptis moralibus

quihusdam ex Scripturae sacrae explicatione derivandis, labitur. Contra Gnosticorurn quoque, praecipue Valentinianorum, i35λυγμα γα Platonicis armis, Inore .seculi sui, disputans, errores systernatis Alexandrini si non re ipsa, de quo hoc loco pertinacius contendere nolumus) certe locutionibus docendique et tradendi modo ad mysteria Christiana sanctis lima de SS. Trinitate deque λογω transfert. Cuius generis pluscula sunt, quae in Irenaeo notauit Dio NYs Ius P ET AVIVS , et qui more suo eum exscriptit Cu Is Topilo Rus SANDIvS quos sequuntur recem testini nonnulli Christi diuinitatis hostes e, quae tamen huc transferre omnia instituti non patiuntur limites. Oblemamus tamen, indisti mendis inuicem tribus diuinitatis personis iis uti locutionibus Irenaeum, quae quandam sub ordinationem dignitatis et auctoritatis atque originis inuoluunt, ad quas imprimis pertinet, quod inore aliis quoque huius seculi doctoribus recepto, ύπουργίαν qumdam filio Dei siue λογα, in coi dendo mundo tribuit . Quamuis autem latendum sit, male in Arianismi recentioris patrocinium ea trahi, cuin quae ea de re habet Irenaeus alium longe sensum postulent, quam quem illi diuinitatis Christi hostes asstingunt, eo quod et vere esse Deum filium et semper coextitisse pro- sessus sit apertum tamen, illum, ut eo melius haereticos retunderet, qui inter λογον et demiurgum ingens discrimen intercedere statu hant, communibus eos, quod credebat, armis, oppugnando, talia eX philosophia Alexandriae in Platonicorum scholis personante, adhibui se verba, phrasesque, quae excusari lenirique, nisi nescio quibus machinis violc tis sane et arte excogitatis, non positant. Vnde quod de aliis patribus in hoc luto haerentibus supra dictum, ad Irenaeum quoque applicandum

est, non diffitente P. D. HVETIO . Praeter haec et alia sunt inanifesta Platonicarum hypothesium ab Irenaeo incaute, admissarum specimina, quae ipse M AssvETvs negare non potuit. Tribuit cnim

angelis corpus subtile, communi sui seculi praelucticio inescatus. Sic de anima quoque errores haud leues admisit, ex Platonicis lacunis haustos nulloque suco illiniendos. Immortalitatem animae quidem tribui, eam tamen corporalem vel materialem potius esse, habereque illud οχημα quod tantopere deperierunt recentiores Platonici. Vnde statuit animas corporibus solutas figuram hominis habere ae conseruare, ut etiam cognoscantur ' Quam opinionem animae materialitatem inserre recte

vidit

422쪽

ήio PERIOD. II. PARS I l. LIB. I. CAP. III.

vidit NATALis ALEXANDER sanusque est M A s s v E T v s φ. Quod licet neget, et Irenaeum excusset doctissimus Cu Divo Titus ε, eo quod incorporalem animam Lugdunensis doctor dixerit, recte tamen et erudite obseruatum acutissimo Mos HEMIO , id ex irenaei mente tantummodo intelligendum esse, respectu iunctionum corporis habito, et

quoad actiones animae, quae a Corpore edi nequeunt; cum cetera antia mam non minus, quam angelos ex subtilissuma materia constatam putauerit. Unde animae quoque immortalitatem non a natura sua intrinseca,

quamuis id puret quoque S. Rein DE YLINGIus sed a voluntate cliuina derivat. Id quod luculento Irenaei loco conficitur, ubi ita docet Duemadmodum coelum etc. Muisse tempore perseverant secvndum voluntatem Dei, sc et de animabus et spiritibus et omnino de

omnibus his, quae fricta junt cogitans quis minime prccabit, quod omnia, quae facta sunt, initium quidem iacturaefuae habeant, pers

verant autem, quoad usque et Deus et esse et perseverare voluerit. Quam tamen sententiam al)H. Do DNEL Lo in suas partes cain vocanistis opinione disterre agnoscimus. Talia cum de anima cogitaret non potuit non asserere, animas corpore solutas Characterem corporis culto.

dire, et habere. hominis figuram. Quod ita quidem cmollire conatur RENA T v s M A s s v E T v s 6 Ut dicat, accipi debere de certis quibusdam characteribus et noIis, quibus a ceteris spiritibus ad insommandum corpus haud quaquam destinatis distinguantur, et quibus animae humanae potius, quam angeli constituantur e nece in enim esse, ut in mentibus humanis etiam in coelo degentibus certi quidam characteres sint, et ceraus quidam ordo ad corpus, ouibus ab aliis corporibus diastinguantur. At nec verbis haec Irenaei eorumque contextui respondere, nec significare aliquid clarum, et quod rationem characteristicae . illius notae exprimat, quilibet videt, qui non sponte mecutit, et alius IRENAEI r locus aperte euincit, qua animam figuram corporis habere dicit, ut aqua in vas misia huius habet sormam. Sed nec accuratum quoque est, nec a Platonicorum opinione longe remotum, quod tres quidem homini Christiano partes tribuat, spiritum, animam et corpus, illum autem spiritum, ex Dei spiritu imaginem diuinam constituente desumtam esse, adeoque solis fidelibus dari, non vero aliis hominibus di- .cat L Qua ratione emendare voluit Platonicam de spiritus in homine diuina origine sententiam, quam feliciter 3 Lector iudicet. Naevos eius morales non tangimus. Ostendit eos perspicue Cl.

I. VIII.

putat

423쪽

DE PHILOR PATRUM IN SPECIE. 4ir

g. VIII. Circa eadem tempora TERTULLIANVS quoque

inclaruit, a rhetorum et iureconsultorum subselliis ait Christiana castra traductus, unde veteris iurisprudentiae vestigia complura apud cum cc nuntur Huno veteris philosophiae sui sic callentis limum, et scripta eius ostendunt, et VivcENTivs LIRINE N sis luculentus icitis et qui hoc eius eruditionem eneomio ornat, quamuis discessiim eius ad Montani errores graui pollea indignatione prosequatur : Hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps iudicandus est. Puid enim hoc viro doctius p quid tu diuinis atque humanis rebus exercitatius pNempe omnem philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores offertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ae studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus es. Ingenio vero nonne tam graui ac vehementi excessuit, ut nihil

sibi pene ad expugnandum propsiserit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere etiferis p Iam porro orationis suae laudes quis exequi valeat 3 quae tanta , n scio qua, rationum necessitate conferta es, ut

ad consensum fui quos suadere non potucris, impellat, cuius quot pene verba tot sententiae sunt, quot fensus tot victoriae. Quae si non

omnia ', pleraque tamen vera esse, facile largientur doetistimi scriptoris lectores attenti, et imprimis Graecanicae philosophiae notitiam deprehendent haud vulgarem. Quam tamen, praecipue Platonicam, cum verum Vnicum ille fontem haeretium omnium flatueret, ignoraretque Orientalis philosophiae niysteria in explicandis resutandisque Marcionis, Praxeae, Hermogenis, Gnosticorumque erroribus necessaria, non semper verum vidit atque attulit, nec ubique, quamquam id ei tribuit LIRI-N ENs Is illorum blasiphemias multis ac magnis voluminum florum molibus, velut quibusdam fulminibus evertisse, censendus est. Verum id communi cum reliquis Christianae fidei ex hoc seculo, qui calamum in haereticos strinxerunt, habet commune. In philosophia autem eum ingenio, quod habebat elegantissimum, quam iudicio praestantiorem, nonnunquam lapsum fuisse, vel una illa inficeta, si dicendum quod res est, opinio euincit, qua non substantiis modo spiritualibus, sed ipsi quoque Deo corpus tribuit, non visibile quidem, Verum tamen et

reale. Ita enim ': Puis negabit Deum corpus esse, eis spiritus est pSpiritus enim corpus sui generis in si a Glae. Sed et inui ilia illa quae fuit, habent apud Deum et suum corpus, et Dam formam, per quae soli Deo vi ilia sint, quanto manis. quod ex ipsus substantia

missum est, sue substantia non erit. Quae verba cum satis crassum

errorem inferant, occasionem dedere viris doctis varia ratione Tertuli janum excusandi, rati, a communi eum corporis notione meessisse, et

424쪽

4ia PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III. per corpus id, quod substantiam, vel ut Scholastici appellarunt realit

tem exilientiae et essentiae habet, intellexisse. Ast recte monuit erinditissimus Hur Tius proprietatem sermonis hanc explicationem non admittere, cum non corpus tantum sed formam quoque requirat Tereullianus, x t res nobis inuisibileς Deo visibiles esse queant. Neque dubitandum esse putamus Tertullianum, reiecta illa spiritus notione, quae immaterialem eum prorsus saeit, cum imaginationis ductum secutus aliam sibi subitantiam concipere non potuisset, quam quae intrinse ain Corporis naturam subtili sitimam sane et inuisibilem haberet, et Deo et spiritibus aliis corpus aliquod tribuisse, sed quod eandem naturam haberet, quam spiriutibus mere intellectualibus et immaterialibus tribuebant alii, et a quo omnia ea remouerentur, quae ullam imperfectionem, diuisibilitatem, passionem, et his similia inuoluunt. Quo sere modo et Indos Veteres, et Stoico', et Epicurum corpus Deo tribuisse suis locis docuimus. Viditur lue, si coniecturae locus est, ad hunc errorem Tertullianus praeter imaginationis, quo ducebatur, imperium, quod in eius scriptis ubique

clucescit, impulsus suisse odio philosophiae Platonicae, quae in ciusmodi spiritibus intellectualibus constituendis proram puppimque philosophiae

suae ponebat, et ex qua spirituum intellectualium catena aeonas quoque Gnosti eorum ortas esse putabat, quemadmodum quae de materia, eiu

que mala origine, Gnostici statuebant, Heraclito, et qui eum in parte secuti sunt, Stoicis, disputandi vero acumen, Aristoteli tribuit, sicque philosophiam Graecanicam haereseos promtuarium facit. Adscribamus verba eius integra, ut suo Lector uti queat iudicio. Hae chaeresei funt doctri e hominum et daemoniorum, prurientibus nuribus natae

de ingenio sapientiae secularis, nuam dominus stultitiam vocans, sulta mundi in confusonem etiam philosophiae ipsus elexit. Ea enimes materia sapientiae secularis, temeraria interpres diuinae naturae, et dispositionis, ipsae denique haereVes a philosiophiaJuboreantur. Inde

Geones et formae nescio quae, et trinitas hominis apud Valentinum, qui Platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquisiitate a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis obfe uatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum scholasumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina es, et ubi aliquid de igneo Deo ali eatur, Imraclitus intervenit. Ε dem materia apud haereticos et philosophos volutatur, isdem retractatus implicantur. Vnde malam et quare ρ et unde homo, et quomodo per quod proxime Valentinus proposuit, unde Deus p Scilicet de enthvmes et ectromate. Misierum Arsotelem, qui illis dialecticam instis ruit, artificem struendi et defruendi, versepellem in sententiis, coactam

in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum . mol

sam etiam sibi ipse omnia retractantem, ne quid omnino tractauerit.

Nolumus

425쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4ia

Nolumus ex hoc luculento loco pluribus demonstrare, quam infenso Ter tullianus in philosophiam Graecanicam fuerit animo, co quod crederer, ut alibi pronuntiauit philosophos haereti eorum esse patriarchas. Lemni, qui volent, loza eius, quibus vehementer in philosophiam inue-etus ent, collecta a I A copo PAM ELIO . Neque operose, quod non nulli viri eruditi secerunt , disputabimus, utrum omnem prorsus philosophiam reiecerit Tertullianus, an tantum gentilem Τ Ea enim quaestio ex iis lucem iam accipit, quae supra de PP. mente hac de re in genere disseruimus. Ah iis enim Tertulliani quoque sententia parum ahire vi detur. Hoc autem ad faciendam conlacturae notirae fidem omnino existis eius verbis notandum est, Aeonum inuisibilium et intellectualium errorem Platonicae Tertullianum tribuisse philosophiae, eamque temerariam interpretem diuinae naturae et dispositionis ideo vocasse. Ast δοθι Platonicorum erat, ideas esse prorsus intellectuales. Cum itaque his erroribus se opponeret Tertullianus, iudicio minus, quam ingenio, instructus, facile fieri potuit, ut studio τῆς αιθαλκῆς illis opponeret Deum et spiritum omnem esse corpus, certa quidem ratione ab omni materiali corpore diuersum, talem tamen quoad substantiam. Qua ratione ex contradicendi pruritu saepius in errores lapsos suisse patres, supra iam monuimus. Verum de his iudicium Lectori relinquimus. Sunt et alii in Tertulliano, eκ hoc fonte promanantes errores, quo pertinet, quod scripserit, suisse tempus, quo filius Dei non esset. Quamuis enim haec non sine verisimilitudine emolliant NATALIs ALEx ANDER et GEORGIVS BULLUs negare tamen nequeunt, locutionibus Tertullianum usum suisse minus sanis. Id quod aliter fieri non potui cum, ut alii quoque doctores, Ecclesiae, ita ille quoque notiones et locutiones ad explicandum M. irinitatis mysterium asserret ex Platonica philosophia haustis easque ad retundendos haereticos adhiberet. Naevos vero ab eo in morali doetrina admissos examinare huius loci' haud est: praestitit id perspicacissimus B A R B A v A c I v s γ, qui lapsum eum esse in dogmate de votis nuptorum secundis, de bello, de magistratus potestate deque matrimonio ete. ostendit, quamque imbelles et moris pares gismis nivis ratiunculas asserat, luculenter ostendit. Id quod in Tertulliano non miramur, more sui seculi, de numero magis, quam pondere, rationum suarum sollicito seruoreque disputandi nimio abrepto in praecipitium, quem eius naeuum insignem et rationalis philosophiae ignorantiam luculenter notauit L v D. E L L I E s D v P I N I V s qui legendus. Nec dubitamus ad eam ineptam quoque praescriptionis methodum, quam is primus ingressus est, referre, ad conuincendos errantes minime id

γὼ De la morale des peres VI. f. a. segi, e. Nili. f. a. seqq. ab PHA. Atipi. eccles T. I. P. Io

426쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.

neam, sophismatis vero multis frigidam sussim lentem. Ceterum virum ad conuersionis notam, ringentibus philosophis, exprimendum pallium induerit, quod P A M E i. I o ' Visum, an , Ut arctioris, cui se mancipauerat, vitae vinculi symbolum esset, togam cum pallio ad imitationem

philosophorum commutauerit, quod CAS. OvDi Nus - contendit, de eo in historia ecclesiastica disquirendum est. Nobis hoc loco non ii commodo id modo obseruatur, quod ad institutum nostrum pertinet, pallium illud, quod tanquam modestissimi habitus genus induere solebant Christiani, quamuis ideo γρακοἰ -ιθέτο0, arguto conuitio dicebantura philosophis transsumtum sui sie, et id tibi vindicasse Christianos illos qui assecticam quandam et istrictio in vitam, velut peculiare quoddam, philosophiae genus affectassent. Monuit id . SALMAsius

Pallium illud, quod Christiani gesserunt, non fuisse Graecorum commune pallium, sed proprium ac poculiare philosopborum, et τρίβω, vel

τοβάνιον vocatum esse, quae vox vilem inuque detritam volemsonat,

vir e et τριβων eis:ι pbilosophi dicti. suemadmodum autem Graeci generis haud alii terme τρίωνα sue pallium Hliti tuerint et furpare, quam qui philosophos prosterentur, sc inter Christianos habitum illum philosophici vi, hoc est, pallium neminem tunc temporis D rpauisse, nisi qui Christianum vere philosophum agere vellat. Nam qui dissiciplinae Chrisianae diligentissimos et exacti mos cultores praesare e volui ent in omnibus , hos Christitanos philosophor fit se diotos. Tales Tertullioni

aetate episcopos, presblerosque, et omnes Clericos, ac purea monachos fuisse. Id quod etiam eX supra dictis constri natur, ubi obseruatum, Iullinum, Ari itidem, Athenagoram pallium philosophicum etiam post conuersionem seruauisse. Ex quibus patet, qualem philosoplii char eterem sibi Tertuli: anus vindicauerit Θωj- ὰ,;, g. IX. Nemo tamen maiori studio animique contentione seculo Alexa m secundo post C. N. philosophiam sectatus est, proque ea vecta secit, et tri se a i saeram Christianorum disciplinam eam admisit, quam CLEMENS

ALEXANDRINVS, vir eruditissimus quidem et in veteri tam

Barbarica,

.. indoctum vulgus ob pallii supet impluitio,. nem ἔ ceterilis literati figuratum morsum in-- telligebant in vocabulo imθι, ,e. in quo fieret .. ad impostoris nomen apud Latinos alluso, id se est deceptoris et hominis senilitatem mentienissetis. atque hoe est, quod Hieronymus ad ruis,. tiain seribens, ubieumque inquit, viderint

.. Christianum. statim illudi de triuio

a. a γρaιπιι ι θέ c. voeant impostorem. de ,, trahunt. Et alibi. in eo. ad Mareenam i Si tunica non canduerit. illuci e triuio, impostoria et Graeeus est. Sed et reliqua leetenda sunt lucem stretumento foenerantia. Cont. Cel. Mi us ea erudit. Apost. et i V. p. a. seqq.d De Pallio ad libr. Tertuli. a 3 In vita Tertulliani f. a.

De ser. eeeLT. I P. at . e) Lueuienter id explicat s. RHENAN v ad librum de Pallio, ubi inter aliar . Quoniamia Graecorum gestamen erat pallium. vi toga M Romanorum. et Christiani frugalitatis gratia ,, pallio vestiehantur. tanquam vette smplieiore.,, et philosophica . saelum est. vet vulgari eon- ,, uicio, qui nostris saeri et initiati essent. Craeeia, vocarentur . et ah iniectione pallii. quod tu- ,, nicae superimponebant. etiam imponentes. vi ,, ita dixerim. liue imposiores. Nam pallium. , ut Tertullianus inquit. interulae superest.., euius tota molitio operire solutilis. id est uno ., cireum iecto. Quoties ergo Christianus ali

,, quis piodii siet, statim illud de muto audiebat,

427쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4rs

Barbarica, quam Graeca, praecipue Vero ciuium suoruin philosophia exercitatissimus, qui vero inter praecipuos doctores numerandus est, qui

hoc philosophiae studio in transuersum acti sunt. Sine partium studio

itaque et cum attentione consideranda eii eius h litoria, ne, quod rece tiori aetate G v I LIELMO CAVEo, et FRAN cIsco B ALTO contra IOANNEM CLERI cvM disputantibus contigit, ea excusemus, et pigmenta illinamus talibus, quae naeuo non carent. Legenda

itaque sine praeiudicio ipsa scriptoris elegantissimi, et lectionis multiuiugae copia iucundissimi, verum parum accurati scripta sunt, et cum iis comparanda eius historia est, quaeque supra de philosophia I p. in genere disquisiuimus repetenda , sine quihus rectum de philosophia Clementis Alexandrini iudicitim interponere haud licet. Aegyptium suis e Cl

mentem Alexandriae natum, cognomen innuit, et Communis vetemmtradit opinio. Fuerunt tamen inter eos , teste EPIPHANIO / nomnulli, qui Atheniensem eum dixere. Ex quo coniecit C A v E U S 'Athenis Clementem natum et edueatum indeque accitum ad scholam Alexandrinam translatum esse, ex ea enim urbe etiam antiquiminis temporibus scholarum suarum moderatores petere solitos fuisse Alexandrinos. Quam coniecturam suam ex eo firmat, quod telle PHILIPPO SIDET A , Athenagoram praeceptorem hahuerit, qui Athenis docuerit. Parum tamen huic coniecturae tribuendum videtur. Nam incerto tantum rumore quosdam Clementem Atheniensem secisse, ex Epiphanii loco eli manifestum, id quod unanimi veterum testimonio opponi non potest. Nascenti autem scholae catecheticae Christianos Alexandrinos alienigenas praesecisse, demonstrari prius debebat, nec ex eo euincitur, quod Athenis accersere doctores publicos Alexandrini consueuerint ; illud enim ad gentiles tantum scholas pertinet, saltem exempla, quae ad duci solent, eos solos tangunt. Nec verisimile est, Alexandrinos, apud quos Ecclesia hoc seculo iam erat florentissima, Athenis Christianismi profestione nondum conspicuis doctorem nouae scholae aduocare voluit . Ipsa quoque studiorum, et imprimis philosophiae, quam C mens sectatus est, ratio, satis superque prod t, et Alexandrinum in eo regnasse temperamentum, et in hae celebri ΛIusarum sede, prima eum

litera in rugimenta, ipsaque philosoplitae, quam deperibat, syncretisti

e) Dederat Clementis Alexandrini vitam virela minus Gui L. CAvxus in Ni l. liter. seripi. eccl. s. p. 3. prolixius vero in Antiquitati- ά Getesiis iei Anglici, sermone editis. trahis erueusare Clementem haud raro annisiis est Aliter io MNxs CL a cus, vir celebe rimus. cum P P. quorundam vitas a se conferi. pias sibilotheeae uniuersali T. X. p. 7ς. seqq. anserit iret . in hoc argumento veris naeuos Clementis libero detexit calamo. parique ratio. ne de Elisebio quoque, Gregorio et Prudenta

disputauit. Male id habuit cauetur , qui prae eipue ob obiectiam rusebio Arianismum In Clerieum insurrexit pee. Diis His . sit. Ser. Beel. in fine adiecta. At defendit denuo CL at Cugiudieium situm in Epistol erit. l. Quod serri non posse ratus F Ne. BAL Tvs in Deseri. sione Pp. platonismi aeculatorum grauem Ct ii eo dieam seripsi L. IV. e. a. p 43 i. se N. sueeessu, ex dicendis apparebit. Haerest XXXII. e. f. p. a 3. . t Hist. Liter. Ser. Eccles P. 11. p. m. I l . supra sit.

428쪽

416 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.

cae elementa more ciuium suorum didicisse. Quos ille praeteriores ibi habuerit, ipse refert nempe unum ex Graecia Ionicum, alias vero in magna Graecia alseram eorum fuisse ex Coelesyria, alterum ex Aerapto p alios alitem ex Oriente, et eius alterum quidem Amrium, alterum vero in Palaestina Hebraeum ex alto ducta origine, in

quem eum incidisset, quieuisses in Aerapto ait, venantem ea quae latuerant. Idos viros beatos maximi pretii et aestimationis fuisse

ait. Qtii lorus notatu maxime dignus et , non ob solum tantum Vicinentem, de cuius eruditione et potissimuin philosophia ex prae eptoribus iudicium fieri poteth sed ob uniuersalem quoque illam addiscendae philosophiae methodum, quae in Aegypto tum inualuit, et synoretisticum illud doctrinae genus inuexit. Εκ eo enim luculenter Patet, 'CIs qui maiorem, quam quae apud vulgus obtinebat, eruditionem assectasient, non Graecanicam modo philosophiam literasque, sed et orientalem disciplinam didicisse, sibique magistros elegisse, cx Orientis rogionibus prosectos. Quos cum Alexandriae Clemens inueniret, mirum non est, eum in Aempto conquieuisse, nec ad alias philosophiae sedes iter literarium inllituisse. Ultimum autem ex H braeis Chri lianum ait,

Siculam revera apim prophetici et apostolici verbi sorem decerpentem

sinceram quandavi et incorruptam cognitionem ingenerauisse eorum, qui audiebant animis. Qui vero isti praeceptores fuerint, non prodidit, locumque variis eruditorum coniecturis secit. Cum enim, habuisse se unum ex Graecia Ioni eum narret, nec Ionicus nomine proprio aliquis veteribus alibi memoretur, in mentem venit Io. CLERICO , fuisse hunc Graecum sectae Ionicae deditum. Huius enim sectae, a Tilalete conditae physiologiam in quibusdam capitibus cum Hebraeorum cosm gonia pulchre conspirare, indeque saeile occasionem captare potuisse Clementem , propius reuelationem diuinam in Hebraeorum oraculis contentam inspiciendi. Sed recte monuit BAL Tvs , non enarrare Clementem sectas, cui praeceptores addicti fuerint, sed corum patriam, nec ii stelligi posse aliud, quam in Ionia hunc eius praeceptorem tui se natum. Merito his addimus : demonstrari non posse Ionicam suetam post Christum natum ita reuixisse, ut peculiare philosophandi genus constitueret. Quod ita quidem euitare conatur Clcricus, ut moneat, dudum quoque Pythagoream sectam eo tempore intercidisse, et tamen passim inuentos fuisse Pythagoreos, qui sibi solis Pythagorae institutum reuocauerint, adeoque Ionicam quoque sectam nonneminem potuisse ex cineribus r uocare in vitam. Verum nihil hoc probat, nisi hoc, possibile esse, ut secta quaedam, quae dudum exspirauit, reducatur a quibusdam in viam: at iactum id esse, nondum inde sequitur, et aliis ludubitatis exemplis ho-t minum

stromat. L. I. p. 27 . qui loci seriam occur- sog llat BAL Tva l. e. p. 432. satis inepte. o, rit apud L v s x a i v M Hilh Eeeles. L v. e. I i. se a ionem Cleriei eonfirmante tota historia sed paulo ariter. viii. VALEsius ad h. l. philolbs ira et ecclesiastica. Ab Monet id erudite Cιxa iuva L e. p. Ist. υ loe. eit. m l. c. P. 43s.

429쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4r7

minum Ionicam philosophiam profitentium prius euincendum .est, qualia tamen, quantum meminimus, in tota historia philosophica post C. N. non occurrunt, Vsque ad renatas literas, quibus Claudium Berigardum tale quid molitum suisse ad recentiora tempora delati dicemus. Aliam de hoc doctore Graeco coniecturam assert BARONIUS ', nempe intel- .ligendum esse Dionysium Corinthium, de quo celeberrimo doctore Ubdendi EusERivs ' et HIERONYMUs verum hic quoque verisimilitudinem desideramus. Certe dissicile est, ohscuro loco lucem a Cendere, praecipue cum omnes quoque Graeci interdum Ionici Vocentur, eo quod eκ Ionia in Graeciam descenderint, ut obseruatum STEPHANO BYZANTINO , et ita Atheniensem quoque quendam Clemens indicare potuerit; Graecum namque genere suisse , Clemens ipse docet.

Unde si paulo certior Philippi Sidetae fides esset, Athenagoram Clementis

praeceptorem nominantis, facile esset, hunc isto Ionici nomine intelliis gere, licet fuerit Atheniensis. Reliquos, quos nominauit praeeeptores suos Clemens, fuisse Theophilum Antiochenum, Tatianum vel Bardes a-nem , et Theophilum Caesariensem vel Theodotum viris doctis probabile visum, quos tamen meras coniecturas afferre, tacente ipso Oe- mente, quilibet videt. Imino fuisse eos omnes a Sacris Christianorum, excepto ultimo, alienos, Vcrba nobis Clementis satis innuere videntur,

quibus doctorem cum, quem animum suum ad propheticos et apostolicos flores adduxisse dicit, reliquis in hac quidem re opponit. Vnde malumus hoc quidem loco nihil definire. .f. X. Illud tamen dubitandum non esse viden , si veterum testimoniis standum, doctorem illum, quem Siculam apem Vocat, et a quo Auiandris, puriorem se doctrinam accepisse fatetur, suisse Pantaenuin. Ab hoe enim Clementem doctrinae Christianae praecepta hausisse veteres testantur ε. Quem cum eκ Palaestina suisse dicat, patet indei Pantaenum aut ipsum natiuitate Iudaeum fuisse, aut Iudaicis parentibus ortum. Quod vero Situlam apem vocat, in caussa esse videtur UALE s Io , quod parentes ille hahuerit generis Siculi. Quod ab omni quidem verisimilitudine non abhorret, caussam tamen hane quoque habere potest, quod Pantaenus, priusquam catecheticae Alexandrinorum scholae praeficeretur,

Siciliae aliquamdiu haeserit, ibique virum quendam, quod PHOTIVS de

r) Ingenium eius philosophieum admirationi

uis e thitatur Hrasto Mettius in Oseae e. X. eons viri docti ad N i a n O N. de S. E. e. 33. p. . Eum Valentini somnia. amplexum futue, deinde propriam opInionem se tum, veteres testantur. quae vero illa suerit. nu quam di- eunt. Ex his vero eonstat, Orientalem philosophiam eum amplexum suisse. s) Vid. quos laudat Hatho xv in lat. illii . Eeel. orient. seripi. T. ll. p. 8 9. ta Ad Evnaa. L. V. e. a I. uJ Cod. CXVIII. P. 16O. .

430쪽

ήig PERIOD. IL PARS I. LIB. L CAP. III.

de eo testatiar, apostoli eum audiuerit, a quo cum salutarem Euangelii doctrinam percepisset, inde per omnium scriptorum diuinorum hortulos Pererrando, aliiS quoque veritatem diuinam tradere Dotuerit. Fuisse autem Pantaenum Clementi, philosophiam vehementer depereunti, gratum doctorem, ratio potist unum inde deducenda videtur, quia Pantaenus Sacris Litoris philosophiae haud vulgarem cognitionem iunxerat. Veturum enim testimoniis si stamus, satae potissimum Stoicae fuit addie illimus. Ita enim ad Magnum D. Hi ERONYMus : Pantaenus Stoicae

sectae philosophus ob praecipuae eruditionis gloriam a Demetrio Alexamariae uti copo mimus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis phildophos praedicaret. Idem JusEBIVs ', Syncellus

aliique testantur. His tamen, omni, qua pollebat, cruditione adhibita se opposuit HEN Ricvs DODwEL Lus Is enim nixus testimonio PHILIPPI SI DE TAE, cuius Fragmenta edidit, Pantaenum

Atheniensem sui e philosophum, sectaeque Pythagoreae discipulum, et eκ disciplina Clementis Alexandrini prodiisse pronuntiat, idque rationi-hus anxie conquisitis probare contendit. Cum autem obstare sibi veterum testimonia videret, quae unanimi consensu Pantaenum Stoicum sa-ciunt, ita in illis cum Sidetae narratione conciliandis versatus est, ut pr bare conaretur, Pythagoream atque Stoicam sectam seculo secundo in unain confluxisse. Quod utrum verum sit, illi definient, qui utriusque sectae historiam Tomo fecundo accurate enarratam expenderint. Illud ex historiae pialosophicae annalibus certum, ex iis, qui Pythagoreorum tristituta reuocauerunt inquosdam Stoicae quidem ethicae se accommodauisse, mansisse tamen ingens inter utramque sectam discrimen, nec StoicOS VI

quam Pythagoreorum nomen sibi arrogauisse; ita ut Stoici et Pythagorei appellatio suerit : immo Pythagoreos illos paucos Stoicos tanquam hypocritas traduxisse, ut exemplo Apollonii et Euphratis supra memorati constat. Nec obiici praetendique pro Dodwelli opinione potest, Syncretismum Aegyptiacum. Stoicam et Pythagoream doctrinam comaniscuisse. Id enim suo quidem more verum est, ad nomen vero et appellationem referri non potest. Syncretistae enim illi, aut Chaldaicae liue Orientalis se sectae asseclas esse praetenderunt, vel si Graecam Phl-losophiam elegissent, in Platonicorum et Aristotelio rum nomine haeserunt, horumque systematibus reliquarum laetarum placita attemperauerunt: duo euenit, ut syncretistica hac philosophandi conditione vel Eclectica, quod videri voluit, philosophia, in certum sectae systema a I'otamone, et huic re non seliciter cedente, ab Ammonio redacta, tota sere Stoicorum secta nomenque interciderit, ut in eius historia luculenter Nomo fecundo probatum dedimus. Non negauerimus tamen, arrisisse

Pantaeno praeter Stoicam disciplinam, instituta quoque Pyliragorea, quae' propius

SEARCH

MENU NAVIGATION