Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 419

propius accedere videbantur ad vitam Christianorum, quam hoc seculo meditabantur a uratiorem et seueriorem siue ascuti eam, illudque philolhphiae sanctioris genus, quod multi hoe tempore commenti sunt. Cum enim meteorologiam Stoicam mire admiraretur. hincque in praeceptis morum commendandis seueris limis rigidioris disciplinae institutionibus uteretur, id quot ex discipuli, Clementis, doctrina morali merito colligitur, Pythagorea autem instituta praxin huius doctrinae exhibere videre tur, et Platonica doctrina, quae his iungebatur, puriorem de Deo opini nem tradere crederetur, Verisumllimum est, Pantaenum, in morali philosophiae parte potissimum occupatum, Stoicae quidem philosophiae nomen recepisse, illi vero et Pythagorea et Platonica dogmata attemperauisse, seque Syncretismo gentis, in qua vivebat, manus quoque socias porrexisse. Qua tamen ratione Pythagoreus dici non potuit, rotenta, ut dictum, Stoici appellatione, quamuis eiusmodi εκλεθν, vel Syneretismum potius, probaret. Negare hoc conatus est B A L T v S ', non recordatus, infelicem illam gentilium dogmatum cum doctrina Christiana commixtionem a patribus huius seculi pro diuinae doctrinae reliquiis pii

que possessionis diuinae vindiciis habitam suisse. opponimus ei Origenis confessionem apud EVs EB IvM , insanum Syncrctismum, quem in Ecclesiam malo exemplo induκit, Pantaeni auctoritate excusantem.

Εκ his itaque intelligi potest, quid huic patrum defensori, Stoicae philosophiae itudium in Pantaeno neganti respondendum sit, eo quod nee Stoicam, nec Ionicam, sed Eclecticam philolophandi methodum Pantaenus seruauerit. Non attendit enim ad Eclecticae, quam cum Clemente tantopere deperiit Pantaenus, philosophiae indolem. Illa enim non reiecit Stoicam philosophiam, ut nec Aristotelicam contemsit, sed eam cum Platonica, et Graecanicam philosophiam omnem miro selectu invicem in uno systemate copulatam cum philosophia quoque orientali vel Chaldaica, in Aegyptum dudum iam introducta coniumit. Mirum itaque noncst, Pantaenum, etiamsi Stoicae disciplinae decreta potissimum rece-

isset, et discipulo Clementi tradidisset, variis tamen locis et Pythagorio latonica, ct Aristotelica praecepisse, prout nempe systemati, quod sibi Drmauerat, syncretistico, et cum sacra Christianorum doctrina confuso,

esset aptum, et receptas confirmaret sentcntias. Vnde rationem non

hahuit magnopere Baltus, cur succenseret Clerico, statuenti, Puttaenum poli Ionicum Stoicum, et post hunc Potamonicum fuisse secutum. Cum enim non neget Baltus eiusmodi syncretisticam philosophiam Pantaeno placuisse, id ipse incautus largitur, quod oppugnas Ea enim horum hominum consuetudo suit, ut omnium sectarum placita explorando, illa sibi seligerent, . ct uno sub iugo ire cogerent, quae scopo suo inseruire posse uidebantur. Nec dubitamus, quin Pantaenus ab episcopo Alexa drino Demetrio ad Indos missus, ut Euangelium iis praedicaret, et philo-

432쪽

4eto PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. III

sophica eruditione Brachmanes quoque conuerteret , eandem philosophiam et adhibuerit, vi philosophos Indos suos faceret, et ex Indorum quoque doetrina locupletauerit, seruato tamen, cui ob moralis doctrinae rigorem adhaerebat, Stoico nomine. Hoc itaque a praeceptore, cuitum gymnasii Christianotam Alexandrini, siue scholae catecheticae regumen commissum erat, clemens Alexandrinus institutus est, nec audiendus est Sidetas, hunc inter praeceptores Pantaeni reserens, quod, quam multis argumentis falsum eue dei nonstrari queat, in historia ecclesiasticaeXponendum est.

Rariotbiisse. XI. Plurimi secisse Pantaenum Clementem, huncque discipulum --. In sumn O amore et familiaritate complexum suisse, vel ex eo colligi potest,

xandrino quod in Indiam ablegatus Pantaenus, Clementem in munere catechetlco oui O. vicarium conili tuerit, quem illi quonue locum decedens ex vita reliquit

Ex hoc vero praeceptore de philosophia Clementis iudicium faciendum est. Eum enim sequendo non nomini quidem Stoico se dedit, Stoicam autem ethicam, ut infra di demus, ambabus amplexus est macibus : Eclecticam vero philosontiandi methodum magno studio et commendauit et secutus est, de quo locum eius memorabilem in antecedenIe capite iam produximus, plura vero loca huc facientia congessit BAL Tvs Du-1ira tamen haec CLERICo f obiiciens, cum nec ipse id negauerit, et Platonica atque Stoica Clementis dogmata Eclecticae philosophiae Clementis non contradicant. Et ex hae quoque caussa toties sectariae phi- losophiae Obloquitur Clemens, ν, ratus, nullam ita se fiam sequena

esse, ut reliquae reiicerentur. Nempe obtemperabat Clemens et praeceptorum exemplo, et gentis locique, ubi vivebat, moribus. Alexandriae enim iam ante natum Christum eiusmodi Syncretismum caput existulisse, seculo vero secundo in infinitam opinionum licentiam degenerasse, hocque occasionem subministrasse Potamoni, et huic negotio non feliciter succedente Ammonio, ut, abiectis inutilibus disputationibus, cum quilibet propriam sibi systematis noui Eclectici faciem pinxisset, in ce tam doctrinae sormam hanc philosophiam Eolceticam redigeret, indubitatis Veterum, maxime Hieroclis, locis, Tomo fecundo planum sectismus. Ex his vero iudicandum quoque est, utrum Clemens Potamoniucam vel Ammonianam philosophiam secutus suerit, quod nonnullis viris doctis placuit: vel an Clemens ante Ammonium hanc philosophandi viam iam ingressus, probet, sectam Eclecticam seculi tertii initiis, quihus eam conuidisse /icitur Ammonius, vetustiorem esse, quod illi urgent, qui Potamonem non circa finem secundi, et initia tertii seculi, vixisse, sed Augusti temporibus floruisse, Suidam secuti, contendunt 8 Prius et nobis ' olim placuit, cum non prorsus temporum series repugnet, Vt Clemens

In Germanteo Hist. phil. op. T. IV. p. 3M .

433쪽

DE PHILOL PATRUM IN SPECIE. 42r

Clemens Ammonium seculo exspirante audiuisse dici queat. Re tamen paulo curatius considerata hanc coniecturam dimittendam esse putamus, cum notae illae characteristicae, quae sectariam Potamonis, vel potius Ammonii philosophiam distinguunt, in Clemente Alexandrino non inueniantur omnes, licet et nomen et res istius electivae philosophiae apud Clementem inueniatur. Neque tamen ideo aetatem talecticae sed M, ipsiusque Potamonis antiquiorem faciendam esse censemus, nec id eκ Clementis exemplo sequitur, immo nec ea exempla euincunt, quae seculo I. εκ 5ν iam obtinuisse probant, quale est Ammonii, praeceptoris Plutar chi. Non enim confundenda est ista syncretistica philosophandi meth dus cum studio Potamonis et Ammonii, eam ad certam sectae sormam reuocandi. Nempe iam ante eam aetatem, qua vixisse Potamonem viri docti statuunt, eiusmodi Syncretismum Alexandriae obtinuisse, ea luc

lenter probant, quae de philosophia Aegyptiaca in superiore Tomo diximus , Vnumque Philonis eius antiquitatem laudantis exemplum luculenter probat. Placuisse autem hanc philosophandi viam plerisque ingeniis exercitatioribus et sectarum insomnia ridentibus, et per uniuersi orbis Romani latitudinem passim itiualuisse, suo quoque loco diκimus Quae cum more et consuetudine Alexandrini populi in hac potissimum Musarum sede tandem in eam licentiam degenerarent, ut nouam quilibet 'viam consarcinandi specioso F lecticae philosophiae titulo ac iure, diuersist mas philosophorum et Graecorum et Barbarorum opiniones ingrederetur, sicque innumerae essent inter Alexandrinos plutosophos litigationes et dissensiones, ad certam demum formam sectaeque habitum reuocare annisus est Potamo, eiusque exemplo, Ammonius, ampliores sibi in eo negotio limites constituens. Quae si accurate quis secum reputet, intelliget inde, potuisse Clementem philosophiam Eclecticam equi profiterl-

Me, quamuis eam ob temporis rationem a Potamone et Ammonio nonidicisset. Hi enim philosophiae Graecanicae, maxime Platonicae, reliqua doctrinae genera adaptabant, et eius nomine et auctoritate istum

Syncretismum instituebant, sic ut Ammonius ipsam Christianam doctris nam expilando, Platonicum systema inde restingeret. Clemens uero contrarium instituens, Platonica, Stoica, orientalia dogmata ad Christia. nam fidem transtulit, et philosophiam ex his quandam sanctiorem et diuiniorem excogitauit, ductus communi patrum illius seculi praeiudicio, esse haec dogmata vestigia manifestationis per λογον gentilibus factae, et ex parte quoque veteris traditionis reliquias , et hoc ideo nomine Christianis esse vindicanda , iisque rite adhibitiis gentiles. ad Christianam religi nem posse perduci. Quod pluribus locis satis luculenter professus est,

eiusque ea de re loca nonnulla superiori capite iam adduximus, quibus alia, ne nimis longi simus, non addimus. Ipse vero Clemens eo docendi genere, quod sibi elegit, rem hanc in scriptis suis probauit abundantis-

i) Lu linter ea de re disserit Stromat. l. p. 333 seqq.

434쪽

4:2 PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III.

sime. Cum enim hanc Eclecticam philosophandi rationem non Alexam driani modo, sed et omnem sere orbem literatum atque philosophicum, occupasse cerneret, multaque passim adduci videret, quibus commendari posse gentilibus philosophis Christianam religionem credebat, ea dem viam libi ingrediendam statuit, Vt rem Christianam iuuaret. Magna itaque, qua pollebat lectionis copia eκ omnium fere gentilium seris ploraim, et Barbarorum et Graeeorum libris et fragmentis, ea in syllo-gen collegit, quae ad confirmandam veritatem sancti Timae fidei Christianae facere posse sperauerat. Hinc enatum doctissimum Stromatum siue Collectaneorum opus, cui hoc stragularum variarum nomen indidit, o deontinere debebant admixtam veritatem philosophiae decretis, vel potius coopertam atque absconsam, Aut testa operitur id, quod est in

nuce esculentum His Collectaneis catechumenos praeparari posse sper bat, ut faciliores veritatibus diuinorum mysteriorum aures praeherent. Diserte enim scribit : Varia ac multiplex doctrina et varie probat id, quod adducitur, et catechumenis admirationem asserens ra, quae sunt praecipua, dogmata, ad eorum, qui audiunt, persuasouem et ad veritatem constituit. Hunc vero finem Vt obtineret, et auetoritatem atque aditum sibi in gentilium animis pararet, methodum quoque, quaenaagria veneratione Alexandriae recepta erat, adhibuit mystagogicam, Christiana dogmata, quantum posset, optima ita ratione commendaturus. Scripsit itaque triplex opus, Protrepticum, Paedagogum et Stromata, de quibus eleganter obseruatum praestantissimo DANIELI HEINs Io in his, quemadmodum in multis aliis Πυθαγόρειμε - μυς ιακ esse Clementem. Primum enim librum esse ἀποκαθαρσιν, secundum μησίντε υμ γειτηχη τι tcrtium ἐποροτμον sue ἐποπτείαν. Nam in priamo, qui futuri Christiani sint, purgari, in secundo, iactos iam iniariari, in tertio ad licra maxima, supremamque Dei admitti notitiam et aeternam contemplationem. Quod recte et scopo Clementiis conuenienter dictum esse , eκ luculentis aliquot eius locis euinci potes . De paedagogon enim ait: Eum versari in iis, quae t agenda praecipiendis, et prohibendis iis, quae sunt contraria ρ e autem alterum genus

sermonis cuius si institutum docere , quod quidem si subtile et spirituale, et accuratam tractandi rationem sequaIur et in arcanis contemplandis miseriis versetur. Quae maestiria tandem eo dicit ' redineare omnia, Minens, quaest munda et ab omni vitio libera apta far ad potestatem Dei suscipiendam, cum diuina in eo a vetat imago. Phacuisse vero Clementi hanc methodum, ut mysteria haec non nisi praeparatis panderet, nemo mirabitur, qui nouit, eam et inter gentiles, maxime in Aegypto obtinuisse, et in Ecclesia quoque hanc arcani disciplinam ob varias causias fuisse adhibitam. Cui ideo instare voluit Clemens,

435쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 423

ut co feliciorem laetioremque domino messem colligeret. Quem sinem scopumque laborum Clementis laudabilem in se esse, neque vituperandam eo magis fatendum est, quo magis omnem, quam possidebat eruditionem, emolumento Emesiae obtulit. Verum et seculi sui, et suomet vitio optime cogitata nonnunquain pessime ceciderunt. Nam et infaustus ille Syncretismus, qui animum Clementis totum o unauerat, bona omnia Corrumpebat, et doctorem eruditillimum praetu iciis ingenti hus replendi, diuitem, quam ille pollicebatur, messem infelici lolio et sterilibuς supprimebat avenis : et ipse Clemens tanti oneri impar multoties non sine detrimento caussae Christianae lahebatur. Suffocauerat vir cruditis limus immensae lectionis copia iudicium, ut et ad accuratas rationis leges minus attenderet, et illas debito loco non adhiberet. Cuius plurima exempla post se reliquit doctor cetera praestantis limus. Inter quae eminet, quod libris supposititiis et antiquitatem atque nomina summorum in ciuitate Dei virorum nefario haereticorum ausu mentientibus fidem adhibuerit, quales' isto tempore non minus, quam vermium Wisi ματα veri S auspiciis, excusos suisse innumeros, constat. Malumus hoc loco famae memoriaeque tanti viri consulere, hancque inaduertentiam iudicii desectui et incogitantiae tribuere, quam malam eius fidem accusando statuere, lac tum eum suisse regulas Alexandrinorum, ne a Christianis quidem rei e ctas, piaque fraude aduersus religionis Christianae hostes pugnare licitum putasse '. Rem tamen ipsam nemo negauerit, qui non animum ex te ctione Clementis retulerit plane hospitem. Cuius ut exemplum unum alterutrique adiiciamus, ecce ad Praedicationem Petri et Pauli prouocat quem foetum adulterinum esse, iam monuit B. HIERONYMUS REadem ratione Aristobuli, Aristaei aliorumque ἰποβομαια pro genuinis admittit, hocque sundamento Oνοπι.υπίαν versionis LXXviralis stabilit, Vt alia in praesentia taceamus, quae iam olim in eo reprehendit Eusebius φ. Quae quidem doctori de re Christiana bene mereri cupienti sorte condonanda, excusanda vero minime sunt, cum periculum haud leue alant. Aliud vero exemplum . iudicii acumen a praeiudiciis liberum Clementem non attulisse, est, quod systemata philosophorum gentilium perperam explicuerit, cum ad non satis attenderet, et ex principiis suppositis splendida effata explicare, et genuinum iis sensum reddere negligeret. Qua in re tam grauiter lapsus est Clemens, suamque incogia tantiam et praecipitantiam ita prodidit, ut nec in doctrina Christiana interpretanda iustum semper modum sequeretur. Exempla, qui volunt, plurima in scriptis Clementis offendent. Nos breuitatis caussa uno

fidem dictis faciemus. Urget Clemens constrare Platonem cum Mose

mundum

436쪽

414 PERIOD. IL PARS I l. LIB. L CAP. III.

mundum genitum dicente. Id inde probat, quod Plato affirmauerit, mundum ortum esse, γεγονέν ut qui coeperit ab aliquo principio,

idque eo quoque prodere Plaronem, quando Deum condisorem et patrem uniuersi vocet. Ita enim eum deesarauisse, mundum mon solum geniarum, sed etiam ex se ipso genitum esse, tanquam ex patre filum ete.

Quae quam grauiter impingant in veritatem, et peregrinoS sensus aiungant et ' Platonis et Mosis systemati, utriusque non ignari manibus palpanti Mosi enim impium dogma de generatione mundi ex Deo tanquam filii eκ patre tribuit, et quod lit discrimen inter γβενΘM H τῶ Θεου. - ἐκ του

Θρου, et inter in τῆi ἐκ μη οαος, quae sati S imperite coniungit, non obseruat. Platoni vero eam opinionem allignat, quae nunquam ei in mentem venit. Ille enim quamuis mundum intelligibilem, in Deo poneret, mundum tamen sensibilein non eκ Deo, sed ex materia praeeκistente laetum, et ex inordinato eius fluxu in ordinem redactum statuit, quod ab co sensu, quem Clemens Platoni tribuit, plurimum differt. Neque tamen magnopere mirandum, ita Clementem lapsum fuisse, no- . tum enim, talia syncretisticam philosophiam sequentibus saepissime euenire, et accidere multoties, ut genuinos systematum sensus peruertant. Ita enim in hoc quoque argumento factum. Cum enim Plato, Aristoteles et Stoici cum Chrillianis placitis essent conflandi in unum doctrinae corpus, necessario mutandus erat systematis sensus, et principio duplici releela emanatiuum surrogandum, Deque statuendum, mundum eκ Deo, ut filium ex patre, genitum esse, adeoque non materiae aeternae, sed Deo ἐκ μη σοι, id est, nulla praeexistente externa materia eum ex se prod centi tribuendum esse. Quem foetum adulterinum, Clementis ae late iam natum et formatum , lambisse et ornauisse Ammonii scholam, excogitataque distinctione inter mundum υπερκοσμιιον et εγκοσμιον Syncretismo

huic magis aptum reddidisse, suo iam loco diligenter ostensum est. Alia ex Clemente exempla huius generis plurima, quibus, confundisse eum verum systematum et dogmatum sensum, probari potest, in praesentia breuitatis caussa praeterimus, locaque Clementis quaedam in fine paginae adiicimus ', ut Lectoris diligentia ea intueri queat. Non vero hoc solo modo peccauit Clemens, sed in eo quoque potissimum lapsus est, quod Pythagorico-Platonica et Stoica pro Christianis haberet, et ciuibus suis obtruderet. Ex eo enim larga erronim messis Clementi enata est, quam negare, et Platonismum atque Stoicismum Clementis in dubium vocare velle, idem est, ac contra solem loqui. Quod ut manifestis exemplis probemus, ct quam parum sibi do res ecclesiastici ea in re cauerint, imprimis illi, qui Alexandriae philosophiam vel didicerunt, vel docuerunt , pauca quaedam eius rei asseremus specimina. Libro siexto Stromatum haec praecipit CLEMENs : Gnosicum , id est, perfectae cognitionis participem talem esse, ut in eum illae solae passiones sue affectiois

437쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. ets

ectiones cadant, quae oriuntur, ut corpus maneat, nempe fames, sitis, et sinitia, ita vero Saluatorem passionis omnis expertem his, ut quem nullus subiret motus a metionis, neque voluptas, neque dolor, similique ratione apostolos cum iram et metum et cupiditatem per domianicam doctrinam ex uberiori quadam πιώσει seuper ent, ne ea quidem, quae videntur bona, ex iis, quae passionem inferunt motionibus susce

pisse, ut qui propter mum quendam et stabilem statum mentis nihil

penitus mutarentur, sed in exercitationis habitu semper manentes, alia eni ab alteratione post domini quidem resurrectionem. Nam res ea, quae prius dicta sunt, si cum ratione, fant, aliquis bona esse accipiat ;at in perseeto quidem cerae non sunt admistenda, qui neque habet ἐυλ-μliis. Erronctim hoc et insulsum dogma esse, quod non tantum a na turae humanae indole, sed etiam a natura Christianismi, immo ab ipso saluberrimo salutis per passionem Seruatoris praestitae negotio vehementer abhorreat, intelligent, qui elementa diuinioris doctrinae norunt. Verum hunc errorem ex Stoica philoisphia manasse, quae in sapiente perfecto ἀπάθειαν tantopere commendauit, πολυ ἰλλητeν est, et in vulgus notum, et ex hac impura laeuna ista deliria hausit Clemens. Quem cum contra Clericum ab obiecta gentilis philosophiae sacris Christianorum placitis intrusae labe vindicare vellet BAL Tvs si non habuit quod regereret, sed sicco tantum naeuum pede praeteriit. Alter vero, rui pro patribus defendendis prodiit velitarius miles REMIGIus: E ILLIERI Us anxie ex Clemente corrasit loca quaedam, quibus demonstrari posse credidit, Clementem hanc Stoicorum απαθειαν nullo colore pingendam excusandamque improbauisse. Quod ubi etiam concederetur, id unum euinceret, Clementem sibi ipsi non constitisse: recte vero consideratum docet, loqui Clementem aut de persecta Dei sunt- Iitudine, aut de assectibus naturalibus, et ad illam assequendam ατ Θειαν postulauisse, hos vero Gnostico concessisse; id quod erudite demonstratum Io. BAREAYRAc Io ' Alterum Stoicisini a Clemente ad amati exemplum exhibent paradoXa ad Stoicorum mentem moremque sormata, e. g. solum sapientem, Le. Christianum diuitem esse, et quae his sunt similia, a laudato viro ' accurate quoque obseruata. Platonica vero dogmata Clementi non minus placuisse, Omnes eius libri, immo sere paginae ostendunt, et in praecedenti capite illustria quaedam Clementis loca adducta sunt, ex quibus constat, quanti Platonem Clemens secerit. Cui argumento tamen prolixe immorari locus non patitur, adeunda vero CLERI cI diligentia, quem acute magis quam solide refutare aggressus est B A L T v s, satis acerbe aduersarium traducens. Qua de re Lectoris

Me. Ep. Criti L p. N. Otium Vindel. Mes. L

Fili h

438쪽

s6 PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II L

ctoris arbitrium exposcimus, loca vero ea tantum allegamus, et afl ea dogmata a Clemente tradita prouocamus, quae a Platonismi labe liberare velle, idem est ac laterem lauare, vel Aethiopem dealbare. Statuit enim - : Mundum ex Deo genitum, velut ex patre filium 3 dari duos mundos sensibilem et intelligibilem , angelos ad gubernationem populorum diuisos esse, et per inseriores angelos Graecos sapientiam accepisse LEM angelis corpora, adeoque libidine inquinari potuisse, hacque ex caussa lapsos fuisse si Esse in homine duas animas rationalem et iriati nalem ε; persectum hominem in idearum contemplatione vivere Deum inter homines : pasci animas philosophia Graecorum abstinendum esse Gnostico persectioni inlitanti a camis esu ρὴ inesse astris animam rationalem /, etc. Talia in Clemente sere innumera o rrunt, quae Platonica esse, non nisi ille negat, qui, quid Platonicum sit, ignorat.

Dudum hos Clementis naeuos viderunt et reprehenderunt Veteres et imprimis acutissimus ΡΗΟΥΙvs , qui ex opo poseon libris hodie d perditis ex quibus fragmenta tamen Theodoto tributa hodie superesse no

nullis creduntur,) hos imprimis errores atro carbone notauit: Materiam

esse aeternam, et ideaν veluti certis decretis induci. Filium quoque in rebus ereatis esse, esse que animarum migrationes, multosque amendamum mundor fuisse. Angelos cum feminis congressos liberos procreasse, duo esse verba patris, quorum unum Deus su , alteram vis quaedam et potestat Deo tanquam a verbo pro ens, mens essenta, quae Dominum animos intia erit. Quae placita Gnosticis, Valentinianis,

Aegyptiacisque valde assinia esse, ex virorumque comparatione manifestum est Coniicit tamen Photius, possibile esse, ut alius nugator quidam eius personam induens talia scripserit. Quae in excusationem Ct mentis conuertunt CAVEvs et BAL Tvs , in eius accusationem CLERICus ' Nobis de his erroribus Clementi tributis operosentirere non licet, fatemur tamen, valde suspectum esse Alexandrinum orem, eo quod illi errores omnes Aegyptiaca dogmata redoleant, et in genuinis Clementis scriptis loca occurrant, quae eadem sere ratione praecipiunti Tradit enim: Materiam esse ex Deo genitam νὴ idearum doctrinam accepisse Platonem a Mose 3 esse λόγει imaginem patris, is est homo imago verbi progressum fuisse eκ Deo λαγον propter creationem transmigrationem esse vetus dogma Aegyptiorum, eκ quo pr hari possit, multa gentes ab Hebraeis accepisse '; angelos propter incomtinentiam ex coelo pulsos esse Quae omnia ut indubitatis Clementis verbis

439쪽

DE PHILOS PATRUM IN SPECIE Odi

verbis docentur, ita iis, quos Photius traducit, erroribus valde sunt assinia, et nullo colore excusari, vel alii S Clementis locis, quibus magis sobrie nonnunquam locutus est, detorqueri, more Balto recepto possunt. Plaeet itaque illustrissimi HvETII ' candor, latentis, Clementem pigmento Academico caussam Christi haud raro illustrare studuisse, et de filio Dei, angelisque animarum in corpora demissarum custodibus ignota sacris literis tradidisse. Talis cum fuerit Clemens, qui summa auetoriis late Alexandriae gaudebat, multosque habebat discipulos, facili coniectura assequi licet, quos fructus eius schola produxerit Ex qua cum prodierit Origenes, ille malum hoc ad iustam maturitatem perduxit, et ex Clementis schola in Ammonii subsellia traductus nouam pristinae corruinptioni faciem induxit. Id quod ex dicendis constahit, ubi de philosophia eorum PP. agendum est, qui post conditam Ammonii et Plotini holam, conformatamque certo et definito systemate philosophiam Alexandrinam vixerunt, et innumera in rempublicam Christianam

mala induκerunt.

XL Prima haec doctorum ecclesiasticorum classis est ' qui phim μιμιμlosophiam peeuliari ratione scopoque attigerunt, illi nempe, qui ante conin re H ditam sectam Eclecticam, siue Ammonio-Plotinianam vixerunt, Uagumque illud nulloque certo systemate desinitum Eclecticae philosophiae genus mea . sectati sunt. Alteram classem constituit illa doctorum series, quae ex orta est condito nouo et suis legibus circumscripto Eclecticae philosophiae genere, quod omnibus pene religionibus et opinionibus, ne Chri litana quidem excepta, adaptatum est, et syncretisticam illam theologiam et philosophiam, quae ab aliquot seculis in Aegypto Asiaque iam obtinuerat,

.in certam formam redegit, licentiaeque consuendi quaecunque plaeerent, nouum et definitum doctrinae genus opposuit. Ammonium Potam nisconsiliis inductum reformationem hane suscepisse, prolixa narratione Tomo secundo exposuimus, quae hele omnino repetenda est : Iocus

enim non patitur, ea hic quoque apponere, sine quibus tamen illa philos phandi ratio, quam plurimi patres a seculo tertio medio ad scholinicae usque philosophiae origines lecuti sunt, intelligi non potest. Habuit autem Ammonius, qui a Christianis ad gentiles transgressus est, et auctoritatem sibi summam apud Alexandrinos comparavit' discipulos non gemtiles modo, sed Christianos quoque, et in his origenem, ab alio Origene, Ammonii discipulo, gentili homine, diuersum, ut Tomo fecundo iam

monuimus. Qui cum omnibus naturae muneribus instructillimus, hanc AM ..II

nouam philosophiam ab Ammonio didicisset, eruditione sibi acquisita, p . Si εί quantum fieri poterat, maxima, nouam disciplinam in ciuitatem Christi- ο ρ . Variam intro lavit eamque sacris dogmatibus secundum institutum Alexam Eeerasiam

440쪽

dis PERIOD. II PARS IL LIB. L CAP. IIIdrinae philosophiae quo nomine supra eam ab aliis philosophandi generi

bus distinximus, ct porro quoque distinguemus, attemperauit. Qua re cum auctoritate summa valeret, et eruditionis ac sanctitatis opinione vehementer in Orientali Ecclesia Commendaretur, multos sibi conciliauit fautores, multos nactus est discipulos. Qui ubi hanc nouam plillosophiae speciein sacris dogmatibus aecommodatam propagauissent, sicque in Iescerent insigniter Origenis assectae, masni inde motus inter Origenianos et alios ab eius placitis abhorrentes exorti sunt, de quibus tamen heio nihil ob limites nobis positos dici potest, sed annales ecclesiastici consulendi sunt. Quamuis autem plurimi a nouis placitis dissentirent, damnarentque incauta, quae in Ecclesiam malo exemplo inuexit Origenes dogmata, infausto tamen sidere lactum est, ut non satis pestem illam peranoscerent, multaque pro innocuis haberent et puris, quae latentis veneni. semina, impurasque opiniones produnt. Novam itaque philosophiae π.periodum ab Origene merito auspicamur, cius historiam dogmatizam ita enarraturi, ut, quod ad nostrum institutum pertinet, diligenter asseratur, reliqua quae ad historiam literariam tanti viri pernoscendam laciunt, omittantur, quae ab aliis diligenter enarrata sunt. Consulisutem debent praeter Eusebium GREGORII THAVMA TvRGI Paneraricus ε praeceptoris honori dictus, qui plurima scopo nostro inseruientia attulit, quae

alibi laustra quacruntur, quaeque statum philosophiae in Ecclesia Christiana

seculo tertio mirifice illustrant. Inter recentiores vero maκime commen

danda est praestantissimae eruditionis viri, magnique, dum viveret Galliae suae ornamenti PETRI DA NI E LIs Hv ET II industria, qui ut multiiuga eruditione et lectionis copia, veterisque doctrinae cognitione mire pollebat, ita de Origenis historia et literaria et dogmatica omnium

Optime meruit inque ea et ac rationem et candorem attulit eum, quem vargumenti dignitas postulabat, et quo veri sontes recte deteκit. Alios, Si in hoc stadio cucurrerunt, hoc loco praetermittimus η, et ipsa simul rigenis scripta, noua et splendida editione vulgatiora facta, consuli, praeci e vero variae et dissulae cruditionis opus contra Celsum evolvi Cupimus, ut rectum de Origene iudicium fieri possit. f. XII. Magna cruditionis fama inclaruit ORI GENES, cui inexpugnabilis industria et improbus labor, inque perserendis studiorum

aerumnarumque molestiis patientia, Adamantini nomen comparauit quo

h) Eum non malo renslio subivnvit Dare r. paratione dogmatum Origenis . eum domatibus Ni Libris contra Celsum D. II o Egea xxivs. Platonis Flor. i 639. subiuncta eius salebris Terrismisit autem Io. Spati Castus, surrogata tullianis. Quam tamen videre hactenus non eius philoealia. . lieuit. nee diuitemur, parum nobis si duetae in e) In Dissertationibus de vita et doctrina ri. Caudentio esse . quem in philosophiis historia genis. quas sub ntigenianorum nomine eius exiguum iudieium attulisse, eius liber de philo. Comm. Evegetieis a se editis praemisit. sopuia Romanorum satis superque loquitur. .dὶ Dilietentar eos enarrauit FAa ieius sibi. ea Adamantini nomen ipsum sibi tribuis. Otiari in via. v. p. aar. Maxime hue vero referri x Mem EripvANivs Haer. Lxiv. e. I, o 6 3. oebet Paci a N a Gavnxuria Dur de eoin- ticuit . quod tamen alienum prorsus est a Iaud tissima

SEARCH

MENU NAVIGATION