Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. ηG

quo ab aliis huius nominis distinguitur. Patre is natus Leonida, viro

literarum non ignaro, mature ab eo, teste Evs EsIO L, tum ad sacrarum literarum studium, tum ad profanae eruditionis, et praecipue Graecanicam encyclopaediam, more illius temporis, per orbem Romanum re cepto , adductus est. Paulo vero annis maturior in scholam Alexandrinorum catecheticam missus est, in qua magna tum nominis celebritate

docuit, Clemens Alexandrinus φ. Qui cum cam potissimum philos ' phiae Alexandrinae utilitatem commendaret, qua eκ variis opinionibus collectis unum doctrinae genus conficitur, idque ad praeparandos animos adhibetur, ut eo largiores aures Christianae veritati praeberent, eandem versandi circa philosophiam exotericam rationem discipulus quoque hausit, hocque modo Syncretismi studium imbibit. Quod cum diu multumque inter Alexandrinos iam regnasset, et praestantissima ingenia corru- Iisset, Christianis vero doctoribus ob eκimiam, quam sperabant ad attra

endos et praeparandos gentilium animos, utilitatem se commendauisset, a tantae auctoritatis praeceptore discipulo traditum totque exemplis illustrium virorum comprobatum non potuit non vehementer occupare Origenis animum. Qui cum et sacras et profanas literas a Clemente doceretur, eandem cum praeceptore viam, quam in antecedentibus suse deli-neauimus, puer adhue ingressus est. Cum autem in constituendo certo

Eclecticae philosophiae genere, quam suis commendauisse discipulis Clementem supra demonstraulinus, catecheta Alexandrinus, sacris potissimum laboribus intentus, industriam peculiarem non posuisset, exorto in Ammonio nouam tunc sectam Syncretisticam moliente sole philosophico, Origenes totus philosophiae amore raptus ad eius iubar, quod incauti perstrinxit oculos, conuersus est, eique, teste Evs Ea Io, in disciplinam se tradidit ε. Repetendum vero memoria est, qualem philosophandi methodum Ammonius ingressus sit 3 et eκ suo loco dictis reuocandum in memoriam, hominem fanaticum, relictis quidem, quorum simplicitatem contemnebat, Christianorum dogmatibus ad philosophos gentiles desecisse, et conciliatis inter se vel confusis potius et in peregrinos sensus detortis Pythagoreorum, Stoicorum, Platonicorum et Aristotelicorum placitis nouum Graecanicae philosophiae systema condidisse, quod externa quidem lacte Platonicum esset, re ipsa tamen omnibus se attemperaret. Neque vero his contentum Platonieam hanc philosophiam dudum iam morientali philosophia resormatam et in alios pro us, quam Plato tradidit,

vultus transformatam, se opinionum et religionum tantum non

omnium exceptis iis, quae allicae habebantur, constituisse, et ut desectu onem a Christiana nde vel excusaret atque pingeret, vel aliis quoque

tissima eius industria, ita vi fidem non mereatur ob aerumnarum patientiam. Inde etiam Ilio Diphanius, inuidia eontra Origenem De patur. ronymo aliisque ad exemplum Didymi dictus est, de magia verisimile est, nomen hoe hi hae. πελ9-aeae.

442쪽

43o PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III

commendaret, nouum syli a Christianis dogmatibus, quantumpote adaptauisse, sicque repurgatae atque reconciliatae diuina inspiratione philosophiae gloriam, teste Hierocle, sibi vindicauisse. Talis cum esset Ammonii disciplina, cogitari sacile coniicique potest, quos sibi mutos doctores Origenes huius scholae discipulus elegerit, quosque auctores tibi

legendos constituerit. Teste enim Evs EB Io , quem SVIDAs more

suo satis confuse exscripsit, quanta potuit, diligentia Platonis, Numenii, Cronii, Apollophanis, Longini, bioderati, Nicomachi aliorumque Py-

thagoricorum et Platonicorum scripta legit, nec Stoicos . et inter hos Chaeremonem imprimis atque Cornutum contemsit, sed eorum opiniones eo, quemadmodum Ammoniam methodus postulabat, fine legit, ut, quae posset, cum Pythagorico-Platonicis in unum systema confunderet Testem eius rei adducit Eusebius quoque Porphyrium, quem in pueritia ad Origenem, eruditionis eius fama commotum confluxisse, in Porphyrit historia Tomo fecundo narrauimus. Vbi tamen fides Porphyrio habenda non est, tradenti Origenem a parentibus gentilibus prognatum ad Christiana castra transfugisse. Aliud enim scriptores testantur ecclesi

stici, vixque dubitandum est, quin Porphyrius seduci se passus sit a de.

sectione Ammonii; quae cum lacra is Christianorum deseruiset quamuis contrarium testetur Eusebius, duos inter se Ammonios confundens, ut suo loco euictum habuissetque Origenem discipulum familiarem, Porphyrio persuasit , ut crederet , non frequentaturum fuisse discipulum Christianum hanc apostatae scholam, indeque coniecit, gentilem natum et educatum, gentilem quoque sibi philolaphum praeceptorem elegisse, et postea demum ad Christianos defecisse : qua in re, ut dictum mire falsus est, cum suffecerit Origeni Clementis commendatio philosophiae Eclecticae, ut hunc praeceptorem, licet μεταΘέμενον adiret, et philosophiam ab illo disceret. Sed nec audiendus est BARON Ius fidem Eulehio denegans, Origenem Ammonii discipulum facienti, eo

uod Ammonio fere aequalis aetate fuerit Origenes, et iam tum, Cum immonius doceret, catechetae munus Origenes in schola Alexandrina susceperit, ante annum trigesimum publico iam ossicio admotus. Recte enim his opponitur, non insolens eo tempore suisse, ut viri triginta annorum philolaphiam discerent: quem morem in schola Eclectica obtinuisse, Plotini, Ametit, aliorumque exempla comprobant Praeterea confundit annalium scriptor, seductus ab Eusebio duos Ammonios Christianum et gentilem, et de illius temporibus loquitur, quod eum praeceptorem Origenis putaret. Ast distinguendum utrumque esse, vel eκ eo luculenter patet, quod philosophus merit αγραφος, Christianus inter ecclesiasticos scriptores numeretur. Gentilem autem Ammonium iam circa seculi a C. N. tertii initia floruisse, in eius vita demonstrauimus. Ex quo consequitur, potuisse Origenem iuuenem audire Ammonium,

443쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE.

eumque Inter primos eius discipulos suisse. Tanto igitur sub duce scientiarum ingressus stadium Origenes, per omnem disciplinarum campum

impiger cucurrit: cumque naturae munificentia ingenium accepisset praestantissimum, multisque iudicandi et imaginandi viribus instructum et scie

tias, teste HI E RONYMO encyclopaediam Graecanicam constituentes, grammaticam, rhetoricam, musicam, arithmiticam, geometriam

et dialecticam didicit, et omnium sectarum placita rimatus est, ita ut omnem philosophiam exacte teneret. Ita postquam animi facultates imis mensis diuitiis locupletaverat, ad docendum praeparatus, animum ad traindenda disciplinarum praecepta applicuit. Cui consilio eo magis obtemperare coactus est, quod patrem Leonidam martyrio coronatum amisisset. Εκ eo enim tempore patris facultatibus in fiscum redactis, cum matronae cuiusdam Alexandrinae beneficiis nutriretur, ut matrem cum seκ paruu lis liberis aleret, ad tradenda iuuentuti grammaticae et plutosophiae praecepta se accinxit L Id quod euentum habuit laetissimum, multos illi discipulos conciliante eruditionis fama, ita ut non Christiani modo ab eo elegantiores discerent literas, sed et gentiles nonnulli atque haeretici prinsanas scientias ab eo haurirent, quem morem a quibusdam reprehensum peculiari epistola ipse defendit Origenes ' Qua priuata institutione eam Iibi famam comparauit, vi vix annos natus XVIIL priuatae catechumenorum institutioni praeficeretur. Quibus laboribus dum magna industria

inuigilat, et facultates eius augentur, et discipulorum crescit numerus. Vtroque tamen nimium aucto, tradendae grammaticae prouineiam reluquit, et ut de necessariis sumtibus sibi prouideret, libros magna cura scriptos vendidi L In schola autem catechetica per integrum fere diem teste Evs Raro ρ docens, discipulos in duas partes diuisit, et praeparandos

atque initiandos Heraclae, viro eloquentia valenti, et philosophiae non ignaro erudiendos tradidit, persectiores suae institutioni seruauit, quam Giscipulorum distinctionem a Clemente praeceptore eum didicisse, et in hoc quoque momento se consuetudini philosopnorum sui aeui attemperauisse, ex supra dictis intelligitur. Post praeceptoris Clementis ex hac vita discessum eruditissimo magistro non indoctior succetar datus est discipulus, qui eodem, quo is inceperat, tramite ire perreκit. Cum enim rurimum prodesse philosophiam sacrae ciuitatis rebus, et Christianam

octrinam valde commendari illius praeparatione posse a Ct mente edoctus crederet, ad eum finem magnam, qua praestabat, phil sophiae Graecae pariter atque Barbaricae et antiquitatum cognitionem adhibuit, et, qua in re ipsa profana eruditio religionis Christianae caussam iuuaret, tanta eruditionis Copia et lectionis ubertate demonstrauit, vigentiles quoque in admirationem raperet, et de veritate Christianae doctrinae pasta conuinceret, haereticos autem multos feliciter in viam reis, uocaret;

444쪽

uocaret ;

PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.

Cuius rei exempla allegant Plutarchum et Heraclam Evsκ-nius et Ambrosium, hominem haereticum, EPIPHANivs Eadem vero docendi ratione in discipulis quoque instituendis usus est, quos magna do trinae copia ita inestauit, ut dies noctesque ab eius ore penderent, et quod GREGORIVS latetur, tanquam statuae immobiles eius praeceptis audiendis inhaererenti Inde vero magnus discipulorum confluxus exortus est, inter quos seminas quoque eruditione Origenis illectas inter eius subsellia comparuisse veteres testantur Quam audiatorum turbam et sacras profanasque literas fideliter docuit, et exemplo non philosophico modo, sed austero quoque, omnemque disciplinam Badibarorum rigidam superanti formauit. Cuius seueritatis exemplum esse pote , quod teste Evs Es Io nec duas tunicas haberet, nec gestaret calceos, et ne carnis sibi cupiditates obstarent, virilitatem tibi ipse exscideret. Ad quam insolitam austeritatem inepta praeceptorum Christi ex-ylicatio virum cetera acutum, sed praeiudiciis nimis impeditum, seduxit. Ioc itaque in loco munereque constitutus cum peculiare sibi doctrinae

aedificium construxisset, adaptata scilicet philosophia Alexandrina ad nav- steriorum Christianorum explicationem, id non Alexandriae modo, sed in Palaestina quoquc, Suria, aliisque locis, ad quae eum partim ecclesiastica, quae rogatus suscepit, negotia, partim seditioncs domesticae et persecutiones gentilium, partim inuidia et fulmina Demetrii, episcopi

Alexandrini, gloriae et eruditionis eius aemuli compulerunt, miraque ellata et calamitates graues concitarunt, docuit, multorumque motuum in Ecclesia excitatorum vel caussa, Vel occasio eXtitit, et μίαις et

δυσφημ αις illustris factus est. De quibus tamen omnibus hoe loco dicere nihil attinet, cum ad rerum ecclesiasticarum scriptores ea cura pertineat, qui plerique sula res Origenis, uniuersam sere Ecclesiam commouentes enarrare solent . Id vero notare postulat instituti ratio, Origenem iam in publico doctoris munere constitutum per Achaiam iter fecisse, et in eo itinere Athenas aliquantisper haerentem auditoria philosophorum ibi d centium adiisse, exque illorum ore praecepta philosophiae percepisse, de tuo itinere videndi EPIPHANIVS γ et NICETAS . Quod occa-ionem dedit BARONIO ', PETA v Io - et CAVE hanc moram Origenis Atheniensem ab eo itinere per Achaiam distinguendi, cuius meminit Eus Ea Ius, quo sub Alexandro imperatore aetate et eruditi ne iam firmatus in Graeciam e Palaestina perrexit, Athenisque etiam eo mentarios in Ezechielem scripsit. Cuius tamen distine ionis causam nullam videmus, cum et insolitus, quo philosophiam prosecutus est ori- generi

445쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. Ma

genes, amor suadeat, eum iam adulta aetate et eruditione in hanc Mus1-Tum sedem, ex qua tot doctores Alexandrini prodierunt, delatum occasionem philosophos eius scholae celeberrimos ipsos audiendi nos neglexisse, et consuetudo virorum doctoruin suerit, ut viri etiam in muneribus publicis constituti ad auditoria philosophorum accesserint, quod M. Aurelium imperatorem alloique summos viros secisse constat, et ab Origene quoque viro modestissimo et ambitionis ignaro factum quoque esse dubitandum non est. Post lapsum, Alexandria emi Caesaream mugrauit, et ibi ob summam, qua enitebat, eruditionem docendique peritiam magna cum aestimatione et honore apud omnes floruit, laetos se talem doctorem nactos esse, qualem illorum temporum ratio et eruditionis conditio postulabat. Scholas entim ibi aperiens, et profanae literaturae, imprimis philosophiae elementa, et sacras literas plurimis, qui ad eum conuolabant discipulis, indefessa tradidit industria. q. XIII. Digna vero est, quae hic paucis exponatur, Origenis meis modus, eo quod statum philosophiae literarium inter Christianos oriena re M Or g tales luculenter adumbret. Prolixe eam exposuit discipulus Origenis 'GREGotinus,' qui ea de re ita retulit: horigenem ipsum cum fratreseamicitiae vinculis primo ita constrinxisse, ut a nexibus eius, nec si vo-oluissent solui potuissent; ita vero captos tractauisse, ut honus agricola, egnem aut nulla parte fertilem agrum incultum et neglectum, culturaeis que impatientem; nempe, non modo, quae cunctorum oculis se osse-yunt, et in superficie tantum videntur, animaduertit se, sed etiam ess sedisse, intimaque interrogando, obiiciendo, et respondentes audiendo temserauisse. Quia enim deprehenderet nonnihil in illis haud commodum, sed

inutile atque inelaboratum, sarriuisse, inuertisse, potasse, mouisse Omnia, , niuersam denique artem ex se et accurationem adhibuisse, tandemque, os ita subegisse, ut spinas et tribulos in totum exscinderet ac repurga

et , elenchis et prohibitione eos incessando, idque admodum Socratice, Dinterdum etiam sermone cdos supplantando. Id ab initio quidem non si- ,,ne molestia atque difficultate ipsis accidisse, ut qui insuetis adhuc nec um rationem sequi edoctis doctrinas suas applicaret. . Sed expurgando istamen postquam idoneos eos tandem effecisset, et praeparasset, tempssestiuam sementem secisse, et iusto tempore reliquam accurationem, prout secuique congrueret, peregisse. Sic congruo sermone, quicquid hebes et spurium esset, in anima, acuentem et attenuantem subtilissimis rationa tum affectionum sermonibus et modis, qui exprimis illis simplicissimis euoseluti et frequentes varieque inter se versati, in arctissimum et ineuolubilem quendam nexum abeunt,excitantes eos veluti sopitos,ut propositis inhaereis fiant Perpetuo,nec recidant siue ob longitudinem, siue ob subtilitatem inter odistenis

446쪽

434 PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. II L

, istendum. Quantus itidem si iudicii des has, quanta temeritas, tum in hu,'qui adstipulantur sortuito oblatis, qualiacunque fuerint, licet ementita: istum in iis, qui saepe contradicunt, etiamsi dicta cum veritate conse , iant. Adsuefecisse etiam eos non temere, atque ut casus fert, testi- Onia proiicere, uerumque renuere, id est, modo assimare, modo nega--e idem, sed ut accurate examinentur non tantum manifesta, sed etiam seocculta. Multa enim illic esse opinabilia, et quae grauitatem prae se se-serant, verbisque speciosis tanquam Vera in aures nostras incurrant, eumesinterim suppurulenta sint et falla: rursus alia sint grauitatis plena, quae, sedum in verbis fide cassis insunt, statim tanquam incredenda repudientur, sipostea vero a pervestigantibus animumque attendentibus omnium verisiaissima existimentur. Hune in modum eum, quod ad criticam animae, artem, quae in dictionibus et oratione Versatur, logicae it Ios erudiuisse. is Rursus abiectionem animi, dum percellitur magnificentia miraculisque Met varietate, sapientia denique summa operum in labricatione huius semundi, quae demiramur quidem, sed absque ratione, excitasse et erexi L,se aliis disciplinis, nimirum physicis, dum singulas res perspicue indic

seret ac discerneret. Et valde sapienter ad prima elementa eos duxisse, ae fideinceps sermone cetera annectentem peragrasse totius mundi et cuiu isque partis naturam conuersionemque multiplicem et vicissitudinem reserum in mundo, donec perspicua doctrina sua et rationibus de sacra reserum omnium dispensatione ac natura inculpabili ipsos eo prouexerit, sivi loco bruti, rationale in animis suis vinculum defigeret. Ita quoque, os Mathemata, geometriam, et astronomiam edocuisse et tanquam

seper scalas quasdam ad coelum pertingentibus, adque suprema usque eusis itis permeabile ipsis coelum ad utrumque μαθημι secita. Immo et talinratione, quae summus apex omnium sint, quorumque caussa vel mari-Mme philosophicum studiorum genus excolatur, diuinas nempe virtutes, ,,quae in moribus versantur, docuisse. Haecque omnia verbis suauiter selenientibus et sipientia resertis, nec minus tam necessariis, quam quae seminime de moribus ipsorum vitaeque institutione laboriose peregisse. Immo

senon Uerbis duntaxat, sed iam etiam lactis ipsis modo quodam impetus Mipsorum gubernavisse, et non verbis tantum virtutes ipsis explicuisse, sed sepotius ad ossicia ipsa eos inuitasse, idque plus laetis, quam dictis. DHunc vero, ita pergit GR EGO RIVS , primum et solum se indurisse, ut, raecorum philosophiam studio philosophi eo complecteretur, et princia sepem se verbis instigasse ad philosophandum, et operibus instigationem

severborum anteuertisse, non verba solum praemeditata recitantem, sed neo, ecitare dignatum, nisi mente sincera, et quae recitata in actum perduc Me contenderet. Ita iustitiae praxin Ursisse, propria agere, prudentiae, senipsum cognoscere, temperantiae, prudentiam conseruare, sortitudinis,

Din his virtutum actionibus persistere, nec relabi, et post cetera omnia pie-δatis,

447쪽

setatis, quae principium et finis sit omnium virtutum. Ita philosophiasiexcultos ad theologiam demum traduxisse, cauendo ne sermones de semo ediscentes alicubi in periculum incurrerent. Namque ita philoso-ἡphandum censuisse, ut omnia Veterum monumenta , quaecunque asiphilosophis aut hymnodis elaborata sunt, qua fieri posset, sedulitate, nihilisamandantes aut repudiantes, quod iudicia nondum instructi essent, le- Merent, exceptis, quae atheorum essent, qui etiam humanis simul n Mionibus veluti praecipites deiecti Deum aut prouidentiam esse negant. BReli Fos vero omnes versandos esse, ac quali colloquii caussa acceden-

os, sed tamen ne unum aliquod genus aut dogma philosophicum praesecipuo honore dignarentur, aut plane reiicerent, siue Graecum esset siue sebarbarum, sed omnia audirent; multisque verbis sectariae philosophiae sedamna et irrationalem modum exposuisse; quibus ne in praeceps detru- erentur, neque idem experirentur, quod vulgus. Origenem ipsos Arion ad unam quampiam ex philosophicis disciplinis duxisse, neque vo-ἡluisse, ut illorum vestigiis insisterent, sed ad omnes illos amandauisse, onullum dogma Graecum eos intentatum relinquere cupientem, ipsum Detiam praeuium manu quasi ducendo quicquid in singulis philosophis utrueste esset, et verum, decerpentem ipsis proposuisse, quaecunque autem -falsa segregata abdicauisse. In iis autem quae ad pietatem proprie pertinent, isne ulli mentem attenderent, consuluisse, sed Deo soli eiusque proin istis adiungendum esse animum: Ipsum autem interea quicquid caligin um et aenigmaticum esset, fuisse interpretatum et declarauisse. Et hacriquidem methodo adhibita, non sine magnificis praeceptotis laudibus sa- etur, nihil abditum et occultum, nihil inaccessum ipsis suisse, sed

homnem doestrinam ipsis cognoscere licuisse, hastaram et Graecam, my-fisteriis abstrusiorem et ciuili captui magis expositam, diuinam deniqueriet humanam, ita ut omnia perlustrandi et perscrutandi curtistisque se e fisatiandi ac fruendi animi bonis largissima esset copia, seu priscum Verrusitatis documentum, seu aliter etiam id genus quispiam nominauerit. Hactenus Gregorius, qui haec omnia more Origeniano prolixis verbo rum ambagibus exponit, et coloribus artis rhetoricae pingit, quae apud

ipsum legisse, elegantioris dictionis studiosos non poenitebit. Prudenter in hoc docendi discendique stadio constituta esse plurima, si per se intelligantur, cordatus quilibet sponte fatebitur; si vero ad ea reserantur, quae supra de communi PP. minime ex scholis Alexandrinis progressorum gaeiudicio deque scopo fineque philosophiae illius Eclecticae ves Syn etlicae potius, Meruimus, patebit quoque optime cogitata non potuisse non pessime cadere, eo quod illud philolaphandi genus, quod Alexandria luppeditabat, et definiebat, pro illa vera rectaque via haberetur, qua mediante ista iaλέξω ad diuiniores veritates peruenire quis possetima opinione cum schola Origenis iuerit occupata, mirum non est, in tam serio ae laudabili veritatem ubique venandi expiscandique studio eam I l l a . tam

448쪽

436 PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II L

tantopere a via regia aberrauisse, abusuque philosophiae in sacra dogmata perperam intrusae cautelas istas, ab ipso Origene suppeditatas magnopere neglexisse, ut eκ sequentibus constabit. Verum haec de methodo Origentana dicta sussciant. Iam in viam redeundum est, et reuertendum ad origenis historiam philosophicam. f. XIV. Nempe summis eruditionis laudibus conspicuus, undecunisque discipulos attrahebat, et inter innumeros, quos doctrina sua pasceis hat, magna quoque numerabat ingenia, nominis celebritate post ea tempora illustria. Inter quos eminebant Plutarchus, Serenique duo, Heraclides, Herais, Basilides, Gregorius Thaumaturgus cum fratre Athenodoro, Thryphon, et foemina quaedam docta Nicomediensis Barbarae Praecipue vero inter eius discipulos philosophiae quoque laude celebres habiti sunt Heraclas, Plutarchi frater et Origenis collega, et Dionysius Alexandrinus, eius postea in munere successor. Et Heraclam quidem non doctrina modo, sed et vita moribusque se philosophum praestitisse

testatur Ev s En I v s m, Dionysiius autem Alexandrinus parentibus prognatus gentilibus, dum sectarum opiniones scrutatur, moreque Alexandrino philosophatur, ad Origenem delatus, ea, quam supra indicauimus, methodo ad Chrilitanam fidem amplectendam commotus, tandemque scholae catecheticae regendae praefectus mortuo Heractae in sede Alexandrina successit, de cuius circa perbonarum in Trinitate adoranda discrimen essentiale errore a nates eccletiastici consulendi sunt , et historia philosophiae Alexandrinae in consilium simul aduocanda est, qua adductus erroneas has notiones, vel locutiones saltem incautas secutus est. Sed nec gentiles ei discipuli deerant, quos eruditionis secularis fama et philosophiae amor ad eum adduxerat.

Teste enim HIERONYMo , omnium philosophorumsectas ita didicerat, ut sudiosos quoque literarum secularium sectatores haberet, et interpretaretur iis quotidie, concursusque ad eum miriferant, quos ille propte

ea recipiebat, ut sub occasione secularis literaturae in Me Christana 'eos instrueret. Qua ratione ad Origenem in Palaestina docentem conia uolasse Porphyrium adhuc adolescentulum, cius philosophicae eruditionis fama illectum in vita Porphyrii Tomo fecundo gemonstrauimus. Id quod

eo minus mirandum est, quo magis et ingenio et eruditione reliquos scitemporis sere omnes antecelluit. Cuius rei testes veteres sere omnes sunt,

ii non modo, qui partibus eius fauerunt, sed et illi, qui inimico in eum fuerunt animo. Et inter istos quidem VINCENTI vs LIRINENs Is , tantam ei vim ingenii, tam profundi, tam acris, tam Hexantis tribuit, ut omnes pene multum long equesuperaret, tantam

adfuisse doctrinae ac totius eruditionis maguscentiam dicit, ut pauca forent diuinae, pene fortasse nullae humanae philosophiae, quae non penitus

449쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 437

nitus adsequeretur. Inter hos autem EpIPHANIvs ingenii n minisque famam et Graecarum imprimis literarum culturam ei denegare ausus non est. Aderat enim ingenii vis summa, et ubertas eloquentiae, et vasta tanto, et diligentia humanas vires tantum non superans, qua pares ilis forte pauci inter veteres reperiuntur. Testes damus libros eius, magna eruditione et elegantia scriptos, quibus ingenii amoenitatem et linctionis copiam luculenter prodidit, de quibus tamen cum scriptores iustoriae literariae ecclesiasticae abunde egerint, nihil hie cumulamus. . q. XV. Non omittenda tamen hoc loco est mentio φιλοσeφουμενων, quae Origeni tribui solent, et a nobis toties utiliter in partes Vocata sunt, elegansque historiae philosophiae Graecae compendium comprehendunt. Librum illa primum exhiberi operis contra haereticos scripti, et, quae veterum Graecorum, ac quarundam etiam Barbararum gentium opini nes de rebus potissimum philosophicis fuerint, eleganter accurateque eκ-οonunt. Ea diu inter m2. codices latentia paulo notiora viris doctis ecerat AEGIDIUS MENAGIus, qui in erudito ad Diogenem Laertium Commentario multoties ad ea prouocando et integra ex iis loca allegando saliuam eruditis mouit integrum opusculum typis vulgatum legendi. Horum desideriis satisfecit vir celeberrimus I Aco avs GRONOUIVS, qui luculentum elegantemque libellum splendido Thesauri Antiquitatum Graecarum operi inseruit, et, qua erat eruditione critica, Origeni Adamantino opusculum vindicauit. Prouocat is ad codicum manu exaratorum fidem, qui id Origeni constanter tribuant, id uod Lucam Holdinium quoque et Ioannem Pear num permovit, Vt,rigenis hunc laetum esse statuerent. Sunt tamen in isto opusculo nonnulla, quae cum Origenis historia nullo modo conciliari possunt, illisque hanc scriptiunculam abiudicant. Id quod iam vidit eruditissimus HUETI Vs ', qui de eo ita luculenter commentatur: Fayo praestria

bit Abi nomen Origenis libellas quidam, qui philosophorum sectas

ac dogmata recenset et 'Dριγένους φιλοσοφουμινα solet appellari. Priamus autem hic est liber grandioris operis, quo haereses omnes confutandas auctor sibi proposuerat, quod ex dogmatis philosophorum haereseon pestes fere profectae sint, hisque conuellendis utilis sit i lorum confutatio. Laruatae huic Icriptioni personam detrahunt vel nare, quae exstant in prooemio ': Ταυτα δὲ Dερος ου ἐλέγξω,

referret alius, praeterquam dissitisus per Helisam Spiritus sanctus, I i l a quem

media origo.

450쪽

433 PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II L

quem priores apostoli adepti eundem recta Me praeditis impertiuere.

uuorum nos Auccessores facti et eiusdem doni consortes summique sacerdotii et doctrinae et Ecelsae elisodes habiti oculo non contium bimus. Atqui nee Ecelesiae custos Origenes nee episcopus fuit ; epia

opus autem fuit Epiphanius, et librum scripsit de haeresibuis unde

non inanis coniectura sumitur, hoc opus ad ipsum esse referentam.

Haec HUETI Vs; cuius argumentum cum latis luculentum et validum sit, ita eludere conatur Gronouius: Sicut apud Latinos etiam antistes

dictus sueriti non primi solum ordinis, sed etiam secundi, sic etiam Graecam illam non altius extendere significationem, quam ut notet υρα ην άFαν. Id vero probare prius debuisset vir eruditissimus, Origenis tempore, quo magnum illi discrimini inter primos et secundos ordines pretium pontum est, αρχιερατικη- αξίαν secundum quoque ministerii gradum dictum suisse. De solis vero episcopis intelligendum esse philosophumenon auctorem, vel ex eo patet, quod praeter ἀρχιερατείαν, sibi quoque διδασκαλίαν tribuat, moneatque, se ita versari in

ea, ut Omnia cum omnibus communicet, et quae Dei filius reuelarit, sermone, L e. pro concione aliis tradat. Notum autem antiquitatis si

diosis est, publicum docendi munus eo tempore ordinarie solis episcopis fuisse impositum, nec licuisse presbyteris idem, nisi ab episcopo iussis exercere. Quibus rationibus inducti viri docti recte Origeni, qui ad episcopalem sedem nunquam euectus est tum hunc abiudicant. Cui autem eκ Veistribus tribuendus sit, dissicile statui posse putamus. Qtiam enim conlecturam pro Epiphanio affert HUETI Vs e, eam praeter diis nitatem episcopi, aduersus haereticos scribentis plane nihil verisimilliminis habere, palam est. Immo confundi ab Huetio Epiphanium cum

alio, inde colligi potest, quia brevis illa Mei Catholicae exposito, quae

Panario eius adiecta est ε, synopticam quidem philosophiae Graecae historiam quandam continet, sed ab istis φιλοσοφουμενοις diuersissimam; ut taceamus et scribendi rationem, quae Epiphanio in usu fuit, in isto libello non deprehendi, et tribuere Epiphanium nonnunquam quaedam . philosophis Graecis aliter, quam in hoc fit opusculo, diuersa ab his viri virissimi et philosophiae veteris apprime gnari THOMAE GALEI opinio, qui Aetii laborem esse coniicit, eo quod illum de veterum phil sophorum placitis scripsisse THEODORI Tus asserat. Id vero non magis, quam priora, admitti potest, cum Actius Christianus non fuerit, adeoque succestorem se doctrinae apostolicae dicere non potuerit. Cel herrimus autem HEU MANNus qua est ingenii sagacitate, non sine eruditione demonstrare conatus est, Didymum Aleκandrinum libeli fuisse parentem. Cui hoc potissimum iundamentum praestruit: veram operis inscriptionem fuisse, ελεγχος κατα παπῶ αἱρέσεων, scriptoremque testari,

SEARCH

MENU NAVIGATION