장음표시 사용
451쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 439
testari iam olim placita siue dogmata haereticorum μετρι , hoc est structim, exposuisse. Persuasum itaque se esse, si ostendi possit, Didymum
contra haereticos et copiosius et hreuius scripsisse, nullam esse caussam, cur illi haec φιλοσοφουμενα non Vindicentur. Iam ex Hieronymo atque
Theodorito constare, Didymum libros dogmatum aduersus haereticos scripsisse, hosque breuiorem illam commentationem fuisse contra haereticos; pro maiori vero et copiosiori eiusdem argumenti opere habendum sectarum volumen, ad quod ipse Didymus prouocat, priusque deperditum esse, posterioris vero partem in his φιλοσοφουμέλις superesse. Alias rationes viri longe doctissimi minus ponderis habentes, quas a magna Didymi historiae philosophicae peritia, et a similitudine quorundam Ioe
rum Didymi et φιλοσοφουμέ, ων petit, breuitatis caussa omittimus. Eleis ganter haec omnia enarrat, et more suo ingeniose verisimilitudinis fidem dictis facit celeberrimus Heumannus. Excussit hanc coniecturam emisque placere non posse demonstrauit B. Io. CHRIs TOPHostus WoLFIVs , cui nouam libri editionem Gronouit suisque notis auctam
debemus ' Recte is, nisi fallimur, illi opinioni allatum prooemii locum opponit, in quo se successorem Apostolorum, publicoque docendi cust
diendique Ecclesiam munere et αρχιερατεία siue episcopatu munitum auctor indicat. Quae si de episcopo, ut debent, intelliguntur, omnem pro Didymo argumentationem uno ictu euertunt. Didymus enim non minus, quam Origenes ad episcopi dignitatem nunquam euectus inter Ecclesiae tantum Alexandrinae catechetas numeratus est. Praevidit hunc arietem doctissimus Heumannus, monuitque, Vocem sumendam esse sensu generaliori, stiloque Scripturae, quo apostolorum se successorem auctor diκit, qui nunquam episcopi fuerunt, adeoque de doctore Ecclesiae quouis intelligendam esse, cum non insOlens fit et Scripturae et scriptoribus ecclesiasticis, hanc vocis significationem etiam ad Christianos quosvis extendere. At, quod pace viri acutissimi, nobisque amicissimi dixerimus, parum haec ad scopum faciunt: non enim sermo est, quem sensum voκ ista obtinere possit generaliorem, sed quem in praesenti loco habeat 3 Quem si inspicimus, et ex moribus atque consuetudine illius seculi diiudicamus, apparebit liquido, non posse eum de alio homine ecclesiastico intelligi, quam cui illo tempore, ubi iam enata erat episcopalis dignitas, commissa fuit cura docendae gregis publicae Quod licuisse catechetae Alexandrino prius probandum erat. Quamuis enim concedi sorte queat, quod ad OPTATI MILE VITANI
locum monuit ME ICvs CASAVBONVS, nee uniuersalem hunc
Rhicanae Ecclesiae morem ubique suisse, ut solis episcopis liceret comcionari, et id imprimis intelli indum esse de praesente episcopo, nec
committente id munus presbytero, cum alia loca veterum innuant, preMhyteros interdum fuisse concionatos, nihil tamen id pro. catechetarum
452쪽
Who PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
Alexandrinorum licentia concionandi probat, cum hie sermo sit de ordi. nario docendi munere, et quidem in dignitate successionis apostolicae et ατέας, quae nulli Unquam isto quidem tempore presbytero collare fuit. Quod si quis pertinacius tueatur, locum hunc de minoris ordinis doctore publico intelligi posse, et debere, cur non potius Origeni lihellus tribuatur, quam Didymo 3 cum Origenes quoque et catecheta suerit et presbyter, et interdum extra ordinem ad facienda in ecclesia verba, testa EpIPHANIo inuitatus fuerit 3 ea vero suerit in historia philosophica eruditione, ut nec Didymo, nec alii sui temporis facile locum cesserit, uterustitissimi contra Celsum libri abunde testantur. Huic vero codices msc. tribuunt. Aut itaque huic vindicandus libellus, si locus iste non obstat, aut si is refragatur, Didymo quoque abiudicandus est. Malumus
itaque lateri, incertum auctorem esse, nec de eo conitare quicquam, Origent vero libellum tribuendum non esse, nec vim inserendam verbis satis claris, quamuis laetus iste Origenis eruditione indignus non sit. Sed haec ως ἐν παροδω. f. XVI. Quicunque autem φιλιο αφερμενων istorum auctor fuerit, iulud certum est, non sacrarum tantum literarum, sed profanarum quoque, et praecipuo hilosophiae Graecanicae Omnis, maxime autem Alexandriis
nae callentissimum fuisse Origenem. Testantur id praeter cruditissima scripta, tot itinera, quae, ipso latente, suscepit, ut eκ doctissimorum virorum colloquiis literarios, quos colligebat thesauros augeret: et luculemtissimae quas per omnia fere scripta sua, repandit, tractationes philos Dicae. eclecticum illud, siue syncretillicum potius philosophiae genus, prodentes, quod a Clemente et Ammonio Alexandrinis didicerat. Quod cum mordicus teneret, et huc discipulos quoque manu quasi dilia genter duceret, factum est, ut philosophiae Graecorum sectariae inimia cum aleret animum, quem multoties prodidit Diligentissimus in liis i cis colligendis fuit BAL Tvs sperans fore, ut eo facilius sibi de- demonstrare liceat, Platonicam philosophiam patribus inuisam fuisse, si de ipso hoc Origene, sectariae philosophiae aduersario, euinceret, quem in philosophiae gentilis studio modum excessisse, et doctores o thodoxi et ipsa concilia conquesta sunt, et illaudabile studium condemnauerunt. Quod tarnen nihil aliud probat, quam hoc: tantopere a philosophia Alexandrina seductum origenem a verit iis coelestis puritate deflexisse, ut sene id nullo modo potuerint Ecclesiarum antistites. Quo tamen non negatur, alios doctores parcius et tectius eadem chorda oberrauisse. Id quod luculenter et moderate demonstrauit HvET Ius, ' frustra id negante B ALTO, - recteque pr nuneiauit: Clementem Alexandrinum AE ademiae pigmentis res Christianas illustrare suetum esse, quod et maxima pars fecerit vetustiorum, patrum,
i. yy Platonisint accusat. F. 49. 346. ha L. iv. e. s. p. 497.
453쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 44i
patrum, sed parcius et verecundius. Dum itaque pro sectaria philoso. phia Alexandrinam Christianis obtrusit Origenes, nihil inde pratfidit
enascitur Platonismo patrum, quam labem ab eius tempore multo magis Ecclesiam amixisse, fassus est RENA Tvs M AssvETVS, candiadus et peritus magis historiae philosophicae quam Baltus, pleraque suco illinens. Haec autem secularis, quam possidebat Origenes, eruditio effecit, ut summo eum loco gentiles .quoque philosophi so tempore via uentes haberent, idque publicis quoque speciminibus ostenderent. T stem damus Eus Ea iv M, - cuius relatio digna est, ad quam in phi losophica Origenis historia attendatur; narrat enim: Si quando necessitas
poposcisset, ut philo ophica quaedam explanaret, etiam ab eruditusimis in illa disciplina, eum tanta admiratione auditum esse, ut summus apud illos, et quas unus ex veteribus et primis illis auctoribur philosophus haberetur. Extare etiam testes studiorum eius plurimos apud philosophos, quorum nonnulli libros suos ipsi inscripserint, abi autem iudicio eius comprobandos detulerint. Ipsum quoque Porpbrium eum tanquam
philo plum miratum fui e , et de eo haec scripsisse: Origenem, cum
valde ipse puer adhuc fuisset. vidisse, arcem totius eruditionis tenentem , eiusque ingentem tum gloriam fuisse. Cum enim Ammonii audiator suset, qui summum inter philosophos locum tenuerit, Origenem, quantum quidem ad eruditionem licerarum pertineat, totum pene in Ietransfudisse magi rem: contrarium tamen magistro visae cursum in resum, cum Graecorum studiis eruditus esset, ad risum religionis arbarum declinauisse, eoques conferentem, praeclarum ingenium phialosophicis literis expolitum vitiasse, dum vitam quidem Christianam ageret, doctrinae vero et eruditionis Graecorum praefulgidum lumen ineptis et fabuisses narrationibus occupasse. Adsecutum quippe fuisse
omnia Platonis secreta. His, ouos libros Pythagoreorum et Platonic rum atque Stoicorum legerit, subiungit, ut supra iam dietum, et ex his, scribit, omnia, quae secreta et rustica apud Graecos habentur, ritui
eum barbaro et superstitionibus Iudaicis adaptauisse, ae philosophorum
gloriam ad dogmaIa externa et peregrina conuertisse. Quae se ideo anserre monet Eusebius, ut inimicorum quoque testimoniis compro quam mira apud ipsos habita sit eius eruditio. Affert quoque ipsius Origenis epistolam, in qua contra eos se tuetur, qui hanc illi consuetudinem cum philosophis gentilibus exprobrauerant. In ea monet, cum nonnulli
philosophi veι ad explorandum, vel ad contradicendum ipsum adire coepissent, visium Mi fuisse utile, ut dili entius eorum opiniones excuteret, idque fecisse exemplo Pantaeni philosophiae, Graecaeque literaturae cognitione celebrati sint, itemque Heraclae, quem apud magistrum
454쪽
4M PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. II Lphilosophorum Ammonium sine dubio innuit inuenerit, illis studiis
iam aliquot annis operam dantem, et habitu philosopbico ruentem, quem nondum deposuerit, gentilium philosophorum libris legendis totus adhue
intentus. ει his aliisque supra iam ex parte allatis omnibus constare putamus, quantus in philosophia Alexandrina vir Origenes habitus fuerit, quemque inter aetatis suae philosophos locum o pauerit. Verum quod summam ei apud plurimos laudem famamque Conciliauit, non o trectationis tantum atque inuidiae copiosus fons extitit, sed errorum quoque pessimorum scaturigines ei pandit, eκ quibus terna malorum ipsi exorta illique motus vehementes excitati sunt, qui Ecclesiam orthodoxam seculo tertio et sequente multis calamitatibus oppresserunt, vald que commouerunt, de quibus in historia ciuitatis Christianae latius edisserendum est. Nec aliunde haec pestis, quae tam vehementer rem Christianam amixit, derivanda est, quam ex philosophia, quam Origenes orge - tam studiose secutus est, Aegyptiaca. Ea enim cum explicandi scriptaphin hiis. et traditiones Veterum methodum inculcaret allegoricam, hancque ineptiendi viam etiam Iudacis commendauisset, ut suo loco supra expositum, quorundam inter Christianos doetorum Iudaeorum, maxime Phil nis , exemplo deceptorum curiositatem imitatus Origenes, allegoricum illud Scripturam explicandi genus, auctoritate sua in Eoclesiam inuexit, et quod priuatim iam nonnullis arriserat, quali publicum fecit, quo erroribus et ineptiis quibuscunque lata porta et latibulum apertum eli certissimum. Videbat vir ingenio praeliantissimus, sed nimio patriae philos, phiae amore in praeceps actus, Deorum historias ad notiones philosophiacas transferre philosophos Alexandrinos, nec dubitamus, quin codem fere modo oracula diuina ad placita reformatae doctrinae suae Platonicae transtulerit Ammonius Origenis praeceptor, isque nostro auctor et exemplum extiterit. Cumque solenne esse Iudaeis Alexandrinis obseruaret, legem veterem ita patriae philosophiae accommodare, Crederet a tem, non felicius sortiusque philosophoriam gentilium et haereticorum obiectiones retundi, sensusque Scripturae arcanos saluari posse, quam si patriam illis explicandis methodum adhiberet, ad ineptum hoc interpretandi genus confugit, et quibusdam Scripturae locis sensum certum et definitum non inesse statuit, plerisque autem, licet certae verborum potestates essent, sensum spiritualem liue mysticum applicandum esse contendit. Nec locus noe institutum patitur, ut hunc sacras literas explicandi modum omnibus philosophiae rationalis regulis contrarium, et in ipsa sanctissima oracula iniurium explicemus. Adeant, qui pleniora cupiunt, viros doctos, qui passim hanc pestem tetigerunt, et inter eos nuperum Origenis editorem doctissimum CAROLvM DE LA Ru E. f Id autem omnino notandum est, instrumentum hanc methodum Origenianam
455쪽
DE PHILOL PATRUM IN SPECIE. 443
nam auctori suo se praebuisse, philosophiae Alexandrinae ineptias et nefandos Aegyptiaeae morologiae errores saeris Christianorum mysteriis inricandi immiscendique, novumque et sitis quidem impium doctrinae aedificium extruendi. Cuius accurata explicatio ad annalium quidem Misclesiasticorum vel iustoriae criticae theologiae veteris scriptores pertinet: quia autem multam puritati doctrinae Christianae labem sequentibus seiaculis intulit, et eκemplum praebet luculentissimum, quam pestilens itidus Ecclesiae exortum sit, ex quo philosophia Alexandrina, dudum de imporio decertans, triumphum egit, potiora origenis dogmata, quae ad hanc philosophiam respiciunt, eamque parentem agnoscunt, hoc loco anseremus, cum clarissimam huius seculi philosoplitae inter Christianos vigenti lucem inundant. Loca vero ipsa Origenis et pleniorem explicati nem apud HvETIVM cum inuenire queat Lector, necessaria strictim
q. XVII. I. Deus potens in res non possibiles omnes, sed eas tantum, quae sunt, tantam fecit materiam, quantam Valebat ornare, et in rerum formas diuidere, tantum potuit, quantum ei ad agendum materia subministrauit Primus hie et fundamentalis Orisenis error est, quo materiam cum Deo ita copulauit, ut Deum eius quasi limitibus coerceret, refragantemque materiam non in omnibus obsecundare Deo statueret: eo quod naturam materiae in se consideratam, priuationem et limitationem quandam et nonem habere cum Platonicis Alexandrinis crederet. Plat nicum hunc errorem esse obseruauit HVETIVs, obscure vero et minus recte eκ doctrina Platonica de anima mundi deriuauit. Quae quamuis potentiam habeat suis limitibus, si Platonem audis, valde definitam,
neo plus agere queat, quam illa confert potentia, perperam tamen hoc ad Deum ipsum, de quo loquitur thesis Origeniana, applicatur, cum eo et ordine, et essentia, et potentia anima mundi secundum Platonem minor sit, longeque maior demiurgi sit potentia, qua in condenda materia et O nando mundo usus est. Neque opus est, ut ad animam mundi Platoniacam recurramus, cum ipsius Dei potentiam valde iniurius in Numen reis strinxerit Plato, statuens, tantum in materiam posse Deum, quantum materia pateretur. - De qua opinione Platonis Ocelli Lucani, Macrobii et Hieroclis loca ali hi attullimus. Nec aliter statuere poterat Plato, qui Deo adiungebat materiam non coaevam tantum et coexistentem, sea contrariam quoque animaque vel vi potius bruta inordinata ita se move
tem, ut impossibile iuerit principio illi activo eam totam in ordinem redinigere. Quod cum absurdum videretur philosophis, cum qui e Zoroastris disciplina prodierunt, tum qui in Aegypto secundum Platonem phulosophati sunt, occasionem eis dedit abiecto systemate dualistico, emanatiuum recipiendi, materiamque eκ gremio Dei deducendi, ut Tomos
456쪽
PERIOD. II. PARS A. LIB. L CAP. II L
eundo luculenter demonstratum est. QMd cum caput cardinemque philosophiae Alexandrinae constituerit, eam vero amplexus sit Origenes, patet inde clarissime, errores mentemque Platonis de limitata hac Dei potentia ei tribui non posse. Neque tamen ideo excusatur origenes, qui
cum ciuium suorum 14 εώ φιλοσκτώμενα sequitur, non minus in pote
tiam Dei iniurius est. Nempe statuebat, quod supra euictum dedimus, philosophia Alexandrina, materiam ex sinu Dei emanasse, et seminis instar eiectam protrusamque esse, προβε κεν , a qua UOce nec PΡ. Platonicos Alexandrinos imitati abstinuerunt. Emanatio autem materiae, quam orientalis quoque philosophia supponit, et cum Alexandrina in concordiam ahit, vi actus est Dei non liber, sed essentialis et necessarius, ita non nisi limitatione materiae eκ Deo eductae perfici potuit, cum, si infinita materia ex Deo emanasset, Deus se ipsum exstruxisset. Materia itaque producta finita et limitata, vel quod Iamblichus dicit, essentialitate a niaterialitate separata, non poterat Deus infinita ex materia finita entia producere, sed restringebatur eius potentia, in se quidem a soluta, ad naturam subiecti finiti in quod agebat. Quod cum finita indole sua non omnia ea admittat, quae Deus secundum potentiam absolutam pro obiecto habere potest, et natura sua limitationem siue priuationem inserat, clare inde intelligitur, quid sibi Origenes voluerit, statuendo, Deum non plus materiae produxisse, quam ornare potuerit, nec plus posse, quam finita materia subministret. Totum enim dogma Alexandrianum est. Et ex his quoque iudicandum est, quo sensu verum sit, quod Methodius obiecit - Origeni, eum materiam aeternam Deoque Coaeuam dixisse. Falsum enim hoc est sensu Platonico veteri, verum autem sensu Platonico recentiori siue Alexandrino. II. Deus quidem crassiore corpore caret, subtilius tamen illi tribui potest. Valde incertus, ut solet, de hac re fluctuat Origenes, eo
quod satis quidem acute videbat, corporis notionem Deo non conuenire, Aleκandrinis tamen notionibus et principiis occupatus non poterat non Deo aliquam maiorialitatem tribucre. Et prius quidem ex disputati ne contra Celsum satis clarum est, cui vehementer indignatur, Christianis Stoicorum sententiam de Deo, corporeo spiritu, tribuenti, omnemque hanc corporis licet activi et spiritualis notionem a Deo rem uet. Posterius autem eκ multis eius locis patet; quoties enim de substantiis spiritualibus loquitur, corporis notionem relativam, tantum sibi fingit, eamque eo tantum a Deo sensu remouet, quo Veteres multi et imprimis Orientales Deum dixere non vem Omnem prorsus materialitatis conceptum in Deo refugit. Quod non aliter fieri poterat, cum a praeceptoribus Alexandrinis didicisset, et materiam ex sinu essentiaue Dei egressam esse, et corporum quoque materiam eκ ea posse Participare,
457쪽
DE PHILOR PATRUM IN SPECIE. 44s
eipare, quam Platonicorum Aegyptiorum hypothesin clare innuit
IAM BLICHVS . Ex quo constat, Deum et materiam non contradictorie opponi apud Origenem. III. Vniuersa materia redigetur in substantiam meliorem. Etiam hoc eκ primariis systematis emanatiui principiis est, quod necessaria consequentia eκ eo fluit, ut eκ systemate Orientali, Alexandrino Cabbalisticoque
suis locis enarrato constat. Ita vero nec noui aliquid attulit Origenes, nec alienum a patria philosophia statuit, quae tota in reuocandis in hoo Deitatis pelagus rebus omnibus etiam materialibus per gradus spiritualitatis varios occupatur. Dubitandum autem non est, quin Origenes id eodem modo, quo reliqui systematis emanatiui assectae, intellexerit, nempe ut materiae limitatio et finitas semper magis magisque tollatur, et ita priuatio, quae materiae inest, auferatur, donec tandem regressa in sontem suum infinitum, Deum, et in eius essentiam absorpta, infinitatis eius particeps fiat. Qualis enim eius effluxus, talis refluxus, totum enim systema emanatiuum est περιοδικι, , ut infra demonstrabitur. IV. Deus eiusque personae, angeli et homo secundum animam sunt unius eiusdemque substantiae. Loqui ita Origenem, testis est T Η Ε ο- PHILUS ALEXANDRINUS, qui tamen utrum veram Origenis mentem expresserit, dubitat HvETIvs t. Sine ratione id lacit, si quid intelligimus. Supposito enim systemate emanatiuo non possunt non Deus, eiusque personae, angeli et homo eiusdem substantiae vel essentiae potius esse participes, cum omnia ex uno diuinitatis Oceano emanauerint. Verum id cum distinctione graduum intelligendum est, secundum quam multo purioris et diuinioris naturae sunt personae diuinae, quam angeli, melioris conditionis angeli, quam animae hominum. Id quod facile capiet, qui systema orientale, Cabbalisticum et Alexandrinum suo loco explicatum, probe tenet. Vhique enim hic traduntur similia. Et hinc ratio quoque petenda est, cur inter ipsas personas diuunas inaequalitatem potuerit Origenes λ Earum enim, si ipsum audis, non alia ratio et conditio est, quam rcliquarum substantiarum emanantium, gradu, loco, puritate vel mixtione meliorum vel deteriorum, superiorum vel inferioriam. Quod ubique quoque crepuere Alexandrini. V. Tres sunt i-:- in Deo . Per hypostasin Origenem more
veterum non personas intelligere, sed ουα- . accurate monuit Hu ET I V S . Personae enim Origeni vocantur ἰδιο 1τα . Etiam hoc
Alexandrinum est, quae philosophia substantias omnes ex sinu Dei egressas peculiaribus ἰυσίας a Deo distinxiti Non enim, si hos audis, et ipsum quoque Origenem, tres istae ιπις ασεις in diuina sunt essentia, nisi radicaliter, quemadmodum λίγο e Alexandrinorum, Adam-Κadmon
458쪽
446 PERIOD. II. PARS II. LIB. L CAP. III. Cahbalistarum, x, - orientalium, ita a Deo distinguitur, licet dicant,
unum cum Deo esse. Voces enim hae non nostro sensu, sed quem in systemate suo habent, dimetiendae et explicandae sunt, nisi in earum interpretatione Velimus hallucinari. VI. Dissere filius a patre, et inaequalitatis rationem aliquam obtinet, nempe ut radii a sole Transsumtum hoc est a λογω platonicorum Alexandrinorum, quem cum λόπω Christianorum non origenes modo confudit, verum alii quoque patres πλατωνι ες, ut supra obseruatum. Nec aliter statuere poterat Origenes, ubi semel concepisset, λογα inter emanatiua ex Deo ponendum esse, non Uem inter immanentia, licet ἰδιοτητι distincta. Hoc enim suppolito, emanatiuum licet emanationis sonti proximum eo tamen minus est, ut multoties iam obseruatum. Ab
hac theii pendet quoque sequens assertio :VII. Filius minister patris est in creatione, adeoque mundus quoad
caussam primariam a meliori et maiore, quam λογα, , creatus est . Nihil hic dicit Origenes, quod non de ministerio του λαγου in condendo mum eo dixerint patres Ante-Nicaeni plerique, Platonicis, quibus innutriti erant, notionibus seducti, ut supra obseruatum. Paulo quidem mode ratius et rectius sentire videtur, interdum de λογω disserens, eum enim esse in patre, esse patris vim et sapientiam, cum illo Vniri, cum patre uni uersitatis parentem esse, et in eo Deum se veluti perlustrare et cognoscere, adeoque aequali cum patre modo honorandum esse statuisse, tamquam primogenitum patris et animatam paternitatis rationem, a magistro se edo flumesse ait discipulus GREGORIvs . Verum aut pulchrius magistrum pingit et ornat, quam par erat, Gregorius, aut haec omnia sensu Alexaniadrino intelligenda sunt, nempe quatenus λογος emanatiuum primum est, cum fonte Deitatis arctissimo vinculo radicaliter unum, quamuis differat, ut essectus a caussa; radius a sole, rivulus a sonte etc. Ita statuisse Ori. genem sequens assertio prodit:
VIII. Filius est emanatio prima ex Deo, a quo dependet in fieri,
unde genitus dicitur Luculenter hoe ex generatione lucis et radio rum eκ sole prodeuntium explicat HVETIUS L qui videndus. Ex hae vero thesi sequitur alia: nempe filium in eo tantum a materia differre, quod principiatum primum fiat, ex quo, Vel, quo mediatore, reliqua emanatiua processerint. Hinc persectissimam creaturarum silium vocare origenes non erubuit. Paria de homine primogenito Cabbalistae habent, de acone prima orientales, de mente Dei Alexandrini apu6 IAM a LI-cuvM qui Omnes eodem consanguinitatis nexu Origeni addicti sunt. Dc. An
459쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4 et
IX. Angeli, mentes, animae, omneSque itae conditae partim v riis modis, et usu abus e libertatis in varios ordines redactae sunt, mundusque ideo factus est, ut in eum pro meritorum gradibus demitterentur 'Nihil noui hic statuit Origenes, quod non Orientalibus placuerit, et systema Alexandrinum insinuet. Illi enim desecisse ex pleromate aeonem quandam et in materiam inclinasse angelosque ideo creauisse statuunt, hi
lapsos esse daemones assirmant, quod nec ipsi Platoni displicuit, ut alibi dictum. X. Angeli sine corpore esse non possint, sed tenui et subtili. Ita saepius Origenes , ratus: solius Dei, id est, Patris, Filii et Spiritus S.
naturae proprium esse, sine materiali substantia, et absque ulla corporeae adiectionis societate subsistere. Hinc corporis neeeuitatem tantopere vrget cum substantiis intellectualibus coniunctam, ut interdum angelos corporeos facere videatur. Quibusdam enim in locis dubius haerere via detur, utrum angeli animam habeant, necne λ Quod eo minus mirandum est, quo magis fluctuante fuit animo, et doctrina de angelis in Ecclesia nondum satis delinita suisque cancellis constricta, diuersissimae autem inter philosophos de spiritibus his fuerunt sententiae, et imprimis philosophia Orientalis materialitati angelorum valde fauit. Illud tamen eκ disertis Origenis locis, eκ parte quoque a RADULPllo CVD-wORTHO adductis constare arbitramur, inclinasse Origenem ad illud
scholae Alexandrinae dogma, quod et anima et corpore constare angelos statuit. Ita enim luculenter : Semper erunt rationabiles creaturae, quae indigent indumento corporeo ; semper ergo erIx natura corporea,
evius indumentis necesse es rationabiles creaturas. Nis quis putet, se posse ostendere, quod natura rationabilis absque viti corpore degere
possit. Sed quam dissicile id, et quam prope impossibile intollectui nostro,
insuperioribus Ostendimus. Quamuis autem HvETI Us putauerit, dogma hoc cum reliquis origenis placitis non Cohaerere satis, nec cum toto eius systemate compirare, recte tamen Ccl. Mos HEMIus f pr nuntiauit, eum falli. Aliud enim systema emanatiuum, quod recepit origenes loquitur, quo stante, angeli non possiant non esse corpore licet leuiori et subtiliori induti. Cum enim et ipsi non quoad substantiam tam tum spiritualem eκ fonte rerum omnium immaterialium siue intellectualium scaturiuerint, sed in emanationum quoque ordine longius ab emanationis fonte remoti sint, necessarium est, ut essentia eorum spiritualis magis fit limitata et materiae priuatione coarctata, itoque corporibus induantur. Immo, si coniecturis locus esse potest, suspicamur, origenem angelis essentiam quidem spiritualem, id est, activam et rationalem, ratione internae ασιότνσος non denegasse, qualem nec in rebus materialibus erastioribus
460쪽
negauere orientales, Gnostici, Cabbalistae, Alexandrini, omnes sor
rio inter se et cum Origene vinculo connexi, eam vero ita materialitate
definitam et limitatam sibi concepisse, vi spiritualis quoque eo sensu, quo
Deitatis personas spiritus dixit, vocari nequeat. Hincque diuersa illa et dissentientia eius pronuntiata derivanda esse coniicimus. Quicquid autem huius rei sit, quod accurate ob incertam mentem suam declarandi rationem, quam Origenes tenuit, definiri non potest: illud certum est, ad angelorum naturam eum praeter rationalem siue intellectualem partem, corpoream quoque postulauisse. XI. Angeli mali, praeuaricatores crassus corpus pro criminum m dulo adepti sunt. Est tamen hoc quoque corpus subtile et velut aura tenuis. Hoc ex antecedentibus intelligitur, et cum K lippoth, siue conticibus Cabhalistarum, cumque malis Gnosticorum & Alexandrinorum Platonicorum daemonibus comparatum, Origenem in eodem cum illis luto haesisse demonstrat. Aliter enim systema emanatiuum non potest statuere. Cum enim mali angeli ex emanantibus quidem subtilioribus magisque imtelligibilibus sint, adeoque animam habeant, voluntatis aut peruersitate ac malitia longius, quam par erat, a fonte suo recesserint, necessario crassiorem corporis naturam accipere debuerunt. Quamuis ideo cor-φus illud tenue fit, quod subiecti emanatiui intelligibilis personam sustineat vestiatque. Neque magnopere haeremus, ut nobis persuadeamus, Origenem hoc malorum angelorum corpusculum non ad solius vestimenti, quo induitur intellectualis eorum anima retulisse, sed ad ipsam eorum naturam, ita tamen, Ut eos rationaliter agere posse crediderit. Hoc enim philosophia illa Orientalis, quaeque ex ea prodiere, sectae unanimisere consentu statuebant, quamquam interdum ita pronuntiant, Vt eos natura mere spirituali, corpore licet vestita, constare credidisse videantur. Quam sententiam inter veteres Ecclesiae doctores multi tenuere, ut alibi ostenditur. XII. Animae omnes angelorum, hominum, siderum ratione et libertate instructae, cum aliae in vitium, in virtutem aliae serrentur, aliae d turhatae in materiam prosundi, hae leuatae, proque gradu scelerum eκ ordine aliae superiori in inferiorem detrusae sunt. XIII. Quia tamen libertate adhuc sua gaudent illae animae in gra dum materiae deteriorem detrusae, ea recte utendo, seque a scelerum et materiae Contagio purgando iterum ascendere, exque animabus daemones
angelique, et sic porro fieri possunt. Dogma hoc characteristicum systematis Origeniani est, ex quo sontes, ex quibus illud haustum est, paulo
attentior facile discere et cognoscere poterit. Non enim Platonici modo Aleκandrini talia praeceperunt, quorum de lapsu animarum earumque dotrulione in corpus, et purgatione atque ascentu φιλeσο υμενοι nota sunt,
et suo Iozo enarrata, sed et orientalis philosophia, quaeque ex ea enata est. Gnostica
