Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 469

ter Ineptit -: Videri mentem, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constitutam, tanquam in coelo Deum: sed quando in aliqua si cogitatione, commeare ad pectus, et quos ad secretum aliquod penetrale fecedere, ut consitum tanquam ex thesauro recondito eliciat ac proferat. Ideoque cum intenti ad cogitationem sumus, et eum mens occupata in altum se abdiderit, πque audire nos quae circumsonant, neque videre, quae obstant, Iolere. Id veros ita est, admirandum profecto esse, quomodo id far, cum ad pecturex cerebro nullam iter pateat, M aurem non, hoc tamen nihilomianus admirandum esse, quod diuina nescio qua raIione fat, ut itae se videatur. Sed et reliqua legenda sunt, quae eius infantiam in Dulosophia luculenter detegunt. Alia, ne Lectori tussim moueamus, afferre nolumus, ex his enim, quam infelix philosophus Lactantius suerit, satis constat. Plura desideranti faciet satis Cl. Rauit diligentia, qui opiniones eius de corporibus, coelo, sole, luna, stellis, mari, terra, elementis, spiritibus, anima et corpore hominis et animalibus exposuit, et nec cum veritate conspirare, nec secum ubique consentire, et indecenter de Deo angelisque statuitis ostendit. In morali doctrina laudandum quidem est in Lactantio, quod de argumento practico sollicitus multa de moribus haud ineleganter praeceperit, et de officiis hominum, de assectibus contra Stoicorum ae Θριαν, contra irae, auaritiae et Voluptatis cupiditates quos tres sontes affectuum constituit non inepte scripserit, discrimen quoque inter virtutes Christianas et naturales inter primos obseruauerit. Verum cum accurato examine iustoque, ad quod id exigeret, principio destitueretur, non potuit non in his quoque multoties labi. E. g. Ambitiose contendit , non pine quenquam ivstum es, quod es coniunctum eum vera sapientia, nis idem stultus esse videatur, id quod ex Carneadis disputatione, iustitiam uno die apud

Romanos laudantis, altero vituperantis probare nititur, et in sequentibus naturalis pietatis praecepta cum supematurali Dei cultu misere comlandit, nec iustitiam obtinere posse putat, nisi adsiit eκ pietate aequalitas, sublatisque disparibus hominum gradibus, discrimen tollatur inter pauperes et Giuites, humiles et potentes, ipsasque potestates, quos in caussa fuisse ait, quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerint, solique Christiani iustitiam possideant, qui omnia humana non corpore, sed spiritu metientes, tametsi corporum diuersa sit conditio, neminem tamen inaequalem siue seruum habent, sed omnes habent et dicunt spia ritu fratres , religione conseruos. Quae quam salsa, quam inepta sint, veramque iustitiae rationem euertant, vel ex solo Aristotele et, quam ille declit, iustitiae diuisione intelligere potuisset, si sapere voluisset. EX his vero colligi potest, qualem se in iuris naturalis regulis explicandis

Praebuerit, in quibus iterum philosophi sobrietatem deficieramus. N n n 3 Tant

482쪽

4 o PERIOD. IL PARS 1L LIB. L CAP. II L

Tantopere enim patientiam commendat, ut omnem armorum usum etiam ad iustissimam sui defensionem proscribat. Qua in re more suo pueriliter nugatur. Ecce enim, quid praecipiat : Sapientis ergo ae boni viri non es, Desie eertare ac Ie periculo committere, quoniam et

vincere non es in nostra poIestate, et est anceps omne certamen; sedesi Lapienticae optimi viri, non aduersarium velle tollare . quod Mescelere ae pericula non potest, sed certamen 1Uum, quod fera et ut liter et iuste pacest. Summa igitur virtus habenda patientia est. quam vi caperet homo iustus, voluit rium Deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit assectus, quan-rum habeat fortitudinis in se cohibendo, gnorabitur. Si autem lacessitus iniuria laedenIem persequi coeperit, victus est. Si vero motum illam ratione compresserit, hic plane imperat Abi, his regere

se potest. Quo in ratiocinio apertum est Lactantium Uerum quaestionis statum nesciuisse, scopasque dissolutas attulisse. Paria passim occurrunt, e. g. bella Omnia reiicit, tanquam homicidia publica in quinto decalogi praecepto prohibita : nauigationem et mercaturam in aliena terra improbat, Vsuram Omnem damnat et . quae tamen huc afferre omnia eo minus necesse est, cum ea consecerit eruditissimi BAlla Avian Ae 11 diligentia, qui ad frigidam Ceilli erit Apologiam eleganter respondit. Εκ his inter multa parca manu datis satis, nisi fallimur, confirmatur nostrum de Laetantii philosophia iudicium. Quem tamen sine laude hic dimittere non possumus, quod perspexerit quod tot viri

graues et acuti inter vetere. non perspexerunt: Pythagoram et Platonem susceptis ad Barbaros itineribus ad Iudaeos non peruenisse, cum tamen earum gentium sacra az ritus cognoscere cuperent. Quam obserinuationem esse verissimam, multisque in philosophica historia erroribussores obstruere, ex iis, quae alibi de hac re disputauimus, notum est. g. XXII. Egregie quoque circa ista tempora de philosophia Graeca meruit EU SE BIVS ΡΑΜ PHILI, vir longe doctissimus et in Graeea literatura atque philosophia excellens, quem et vastissima lecti nis copia, et studium haud segne pro Christiana religione dimicandi imis Iulit, ut praeter alia duplex opus suo modo praestantissimum, nempe

'raeparationem et Demonstrationem euangelicam conscriberet, quod utrumque nobis a temporis iniuria maximam partem illaesum struatum esse, merito nobis gratulamur. Cum enim praesul doctissimus, communi veterum doctorum praeiudicio occupatus crederet, dispersas passim esse inter sectas Graecanicas inque libris veterum theologorum et plitilosophorum veritates multas per traditionem et λογει pd gentiles delatas, quibus Christiana religio egregie confirmari posset, in ceteris, ubi phil sophia Graeca dissonat, tantum esse absurcitatum, contradictionum et

483쪽

DE PHILOS. PATRUΜ IN SPECIE. 4 i

mendaciorum, ut sua mole totum gentilismi aedificium corruat: hanc sibi demonstrationem euangelieae veritatis suscipiendam ratus , ut praepararet animos et demonstrationis matoriem colligeret, ex libris gentilium innumeris et philosophorum et theol gorum, quos nancisci poterat, indelassa eius industria ea omnia collegit, quae in rem suam essent, quaeque philosophis a Christianis O poni possent. Ita vero dum angulos omnes perreptat, dum Veteres membranas puluere et squalore obductas excutit, dum arcana mysteri rum gentilium penetralia adit, innumera nobis seruauit fragmenta libro- rum Ueterum hodie deperditorum, ex quibus magna luκ accendi potest

historiae philosophicae. Qui si minus praeiudiciis suisset occupatus, si artem ubique criticam adhibuisset, sita spuriis, interpolatis et adulterinis nunquam sibi passus suisset imponi , si sectarum linguam ex principiis hypotheticis dignouisset, et inter se distinxisset, si Platonis doctrinam a

Platonicorum Alexandrinorum placitis separauisset, si ad ingens inter ea et inter Christiana mysteria discrimen accuratius attendisset, non esset, quod praestantissimis lucubrationibus ex omni veteris inter Christianos literaturae penu praeserremus. Verum dum ad hos scopulos saepe numero allidit, cautum prudentemque lectorem requirit, et tum historia philosophicae, et systematum veterum accurate peritum, tum artis cr,ticae subsidio instructum prouidumque factum, ne sibi imponi patiatur. Cuius rei cum toties exempla asserendi occalio nobis in hac nostra hist ria philosophica fuerit, nulla hoc loco hreuitati litaturi cumulam . Ceterum quod ad ipsum eius de philosophia iudicium attinet, a commu ni is patrum seculi tertii et quarti opinione non abiit, et sectariam pii Iosophiam omnem, ne Platonica quidem secta excepta, improbauit, veritatem autem per plures sectas sparsam esse statuit, et in doctrina de Deo diuinisque rebus propiora esse veritati Christianae Platonica dogmata CO tendit. Quorum prius ex illis locis constat, quae more suo studiose collegit FRAN cIscvs BAL Tvs ', posterius eκ erroribus in mysterio de ἰμιουσία Filii cum Patre disci potest, quibus Eusebius meruit, Vt illis annumeraretur, qui Arianismo isto tempore late grassanti sti damsuffuderunt. Qua de re controuersia quae IO. CLERICO ' cum G v I L. CAvEo intercessit, alibi enarranda est. Meruit etham alio

nomine de Christiana religione et historia philosophica Eusebius, λίγον φιλαληθη Hieroclis Bithyniae braesidis refutando, in quo Apollonii

Tyanei vitam et miracula historiae I. C. Opposuerat. Qua in resutatione qualem se praestiterit, Tomo fomlo Apollonii vitam enarrantes, iam docuimus.

Eusebio iungimus DIDYNVM ALEX ANDRINVM. in patria catechetae munere iunctum Origenis discipulum, quem in philosophia

Graec

484쪽

, PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAR I ILLeeorum fuisse longe

Id qu*4 ς' g - ὸilio, ghi morbo assectus oculorum Vsum amiserit: literarum Hemvnx' 4 in disseisinis literaturae Graecae ad

'I' dilident; imo fuit, ut praeter alias scientias, dialecticam quoque,

eum Ch Ianis in concordiam redigebant. Talem enim quoad philo inhiam fuisse Didymum, ex praeceptore, Origene disci potest. Quem

tanta veneratione coluit, ut in eius Lrbros περι - π co mentarios,

vel apologiam potius pro iis scriberet, recte eos scriptos esse asserens, et diraeter ius fasque mul a in iis calumniari et in peruersos sensus rapere ad os contendens. Quos amissos esse merito dolemus cuni dubitanis dum non sit, quin multam Origenianae doctrinae ipsique systemat Alexandrino, quale doctores Ecclesiae Origenis partes secuti receperunt et cum dogmatibus Christianis conciliarunt, lucem affuderint. Cete- eum valde' pie eum fuisse philosophatum, haec eius sententia probat se nobis teruauit SOCRATEs : Sermones de prouulentia et indicio Dei assidua meditatione tecum ipse recole, eorumque sermonum maI riasiae in memoria circumferas. Omnes enim fere in his labuntur. D sermones quidem ac rationes de iudicio in disserentia corporum et impartibus mundi reperies: sermones autem de prouidentia, in modis 1 Iis, quibus a uitio et igηorantia ad viralium et cognitronem ducimur, deprehendes. 6. XXIII. CHALCIDIVS, cuius elegantem commentarium in Platonis Timaeum, bono consilio, opera desideratissimi Io. ALB. FA3RI-c 1 1 denuo editum habemus, virum Christianis annumerandus ut seriistoribus nec ne λ dudum inter viros doctos disputatum et ancipiuduena docertatum est, nec aliena a nostro, quem ingressi sumus, camno ista disceptatio est, quam ita ex timus, ut non arbitri quidem paristes.quod a nostra modestia alienum est, nobis eXposcamus, allatis tamen utriusque partis rationibus, variisque de Chalcidii religione opinioni hus ita nostras quoque obseruationes questicunque, quas institutum nostrum postulat, adducamus, Ut Lector ip-adicium de hac quaestio ne suum interponere possit. Fuisse Chalcidium , Christianum multigviris longe doctissimis risum est, ad , Ut quibusdam diaconus, aliis arara . chlei

485쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4 3

ehidiaeonus Ecclesiae Carthaginensis audiat, de quo praeter P. COLOM Esivu vidςndus est Gur OELMus C Augus , qui locum ei inter scriptores Ecclesiasticos secit, quamuis moneat, se se neque enim sibi satis constare, philosophus solus Platoniciis fueritne, an etiam Christianus : cuius dubitationis suae ex utraque parte caussas et rationes affert infra tangendas. Paulo certius pro Christianiimo Chalcidii pronunciarunt et rationibus quoque ex parte militarunt GER. Io ANNEs Vos s Ius ν, PETR. DAN. HUETI Vs η, Io. ALB. FABRICI V s et nuper Is AAcus B EA Vsona Ius k, ut alios a F Α- BR Ic Io nominatos silentio praetereamus. Alii vero, cum obseruauissent, ita de mysteriis Christianorum interdum loqui Chalcidium, ut a scriptore Ecclesiastico prosectum id esse vix quis sibi persuadeat, eum inter gentiles philosophos numerandum esse centueriint. Quam opinionem nuper tuendam suscepit Cl. GO VI E Tvs cuius de Chalcidio dissertationem miscellaneis, quae edidit, literariis inseruit P. DE s Μο-LETs Tertiam ab his sententiam professus est vir summus Io. LAva. Mos REM Ius si qui Chalcidium contendit nec ex corum hominum numero lacte, quibus uniuersa exosa et inuisa fuit Christiana religio, nee illis rursus aggregandum, qui Christianam disciplinam amplexi sunt, sed ad medium illud philosophorum genus amandandum esse, quod nec amabat planc, nec odio habebat Christianos, sed eκ utraque religione ea tibi selia gebat, quae probabilia videbantur, et peculiarem de rebus diuinis phil Iophiam contexebat, cuius tamen princeps esset Plato. Quam mediam de Chalcidii religione sententiam iis rationibus munit, quas eorum argumentis praeponderare, qui vel pro gentilismo vel pro aperto Christia-nisino Chalcidii pugnant, fatebuntur, quotquot ratiocinandi et coniiciendi

cum probabilitate leges intelligunt. Examinavit vir laudatissimus ratuones eas omnes, quas vel pro Christiana Chalcidii religione attulere viri docti, vel Contra eam ursere, ut neutram partem plenarie veritati sacere satis ostenderet. Eas itaque his paucis et ώς ἐν repetendo totius quoque controuersiae statum, et cardinem quaestionis simul explica-himus, ita ut vel mediocriter attento patere queat, in quo summa rei vertatur λ Nempe ea, uti dictum, est viri celeberrimi sententia: nec in eadem eum plane, qua Plato perstitit, suisse religione, nec ad Christianas partes tranuisse, sed philosophum fuisse Eclecticum, quales plerique tune essent Platonici, qui nec totam religionem gentilem, nec totam Christianam approbauerunt; et ex utraque religionis quoddam genus conflasse,

486쪽

PERIOD. II. PARS I l. LIB. L CAP. III.

aut quod verisimile duxit, reliquis spretis et repudiatis, eκ utraque sibi decerpsisse. Fuisse enim inter quarti et quinti seculi philosophos, qui

conciliatorum veluti munus susceperint, inter Christianos et deorum se uos, atque virorumque coniungere rationes quodammodo ausi sint.

Quale philosophorum genus Syncretis licum tum temporis extitisse, alibi releganter demoni rauit. Antequam autem dis plationis arenam ingreditur, monet: Christianum sibi illum dici, qui veteris ac noui Test menti libros diuinitus dictatos esse aissirmat, Christum humani generis

unum csse redemtorem et sponsorem prolitetur, ea denique praeterea dogmata recipit, Auibus omnes Cliristianorum familiae fidem adiungunt, nihil contra probat, quod prima Christianae disciplinae fundamenta lab laetat ac destruit. Ethnicum vero eum sibi vocari, qui multos esse Deos vult, Deosque illos coli et obseruari iubet, Christum negat unicum esse humani generis Seruatorem, librosque, quos diuinos Christiani ducunt spernit ac reiicit, aut etiam talia inculcat, ex quibus huiusmodi aliquid non poteti non consequi. Neutram harum definitionum in Clialcidium cadere, adeoque Clialcidium nec Christianos nec gentiles totum sibi vinducare posse. id rationibus luculentis se euicturum promittit. . Rationes

itaque a Fabricio sparsim collectas et nouo lumine exornatas examinat, easque tantum non valere demonstrare annititur, ut Chalcidius Christianus videri saeat. Nam quod I. Iudaeos sectam Poeat Φ doctr/nae eminentioris, sianctioremque et in comprehensione diuinae rei prudentiorem Chalcidius, idque facturum non fuisse putat Fabricius, nisi Chrillianus suisset, id non satis ea probare contendit ven. Abbas, cum nihil inde sequatur aliud, quam, superstitione ethnica non totum deuinctum fuisse Chalcidium, seri autem potuerit, ut Platonicus quidam recentior arbitraretur, diuinae veraeque sapientiae partem quandam in Mose fuisse, Christum autem simul et doctrinam eius repudiet. Mirumque esse, si Christianus fuerit Chalcidius, cur non Chrilitanos testes alleget, quos in ortiginibus mundi definiendis cum Iudaeis conspirare constet. Neque eum hic Mosaicam referre doctrinam, sed Iudaeorum quorundam Platoni ranistium opinionem, quod non facturus suisset, si Mosen ipsum legisseti II. Cum passim Hebraeorum philosophiae non sine laude mentionem sa-ciat Chalcidius, nouum id pro religionis Christianae professione argumentum esse cum aliis contendit Fabricius. Moshemius Platonicum Hebraeos commendare potuisse caussatur. etiamsi a Christianis dissideret. Talia vero nonnunquam Iudaeis eum tribuere monet, quae satis coa guant, parum eum peritum fuisse rerum Iudaeis diuinitus traditarum: notum autem esse, post Constantini M. aetatem Platonicos, vehementer Christianis exosos ob grauia, quae in eos eκercuerant odia, declinandae inuidiae caussa nonnunquam, ut propensiores se traditioni Hebraeorum

probarent; quaedam mitius dixisse, ideoque ad euitandum odium Chalcidium

487쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. ψ73

eidium Mosis auctoritate se munire, et Osio persuadere voluisse, nihil a se et Platone tradi, quod non cum Mose et Christianis 'conspiraret. III. Mosen testem dictorum aliquoties laudat Chalcidius, idque nouum eius religionis Christianae argumentum esse putant viri docti. Non negat id doctissimus Cudruorthi commentator, sed non inde sequi statuit, quod Christum receperit, cum hunc negare, et ad Mosis tamen testimonium prouo are quis queat. Praeterea Valde dubium esse, utrum Mosen pro viro Θεοπνευτα, habuerit Chalcidius, eo quod in alleganda eius auctolitate his verbis usus fuerit : Hebraei I luam generatam esse constentur.

quorum sapientissimus Moses non humana facundia, sed diuina, ut i runt , inspiratione vegetatus in eo libro, qui de genitura mundi cense rur, ab exordio A est profatus. Quamuis enim Cel. Fabricio forte

concedatur, uti hac phrati, ut ferunt, luriptores nonnunquam non de rebus tantum ambiguis, sed quoque de certissimis, Graecorum tamen ideκemplis modo probari, non Latinorum scriptorum, certe non asserentis, sed rem in medio relinquentis sormulam esse. IV. Maxime pro

Christianae religionis tessera habent, qui has partes tuentur, Chalcidii verba : Eη quoque alia sanctior et venerabilior historia, quae perbibet, ortu stellae cuiusdam non morbos mortesque denuntiatas sed δε- sensum Dei uenerabilis ad humanae conseruationis rerumque mortalium gratiam. Puam stellam cum nocturno itinere suspexisent Chaiadaeorum profecto Iapientes viri, et constiteratione rerum coelestium satis exercitati, quaesisse dicuntur recentem ortum Dei, repertaque maiestate illa puerili veneratos esse, et Dota tanto Deo conuenientia nuncupasse, quae tibi multo melius sunt comperta, quam ceteris. Non satis in his pro Christiani scriptoris more loqui Chalcidium iam monuit C A v v v s t. Vir venerabilis autem neutri hune loeum fauere parti monet, narrare enim tantummodo hane historiam Chalcidium, at neque adsciscere neque reiicere. Probabile vero sibi esse, confidentius

eum aliquanto de hac stella loquuturum suisse, si Christianis sacris addictus fuisset, eo quod non ad hominem superstitione populorum obligatum prudentiae caussa, sed ad virum Christianum, immo doctorem Ecclesiasticum librum suum exarauerit. Quod vero sanct rem et venerabiliorem his oriam apellat, id comparate tantum fieri, in relatione ad Aeaeorum commenta, quae in antecedentibus allegauerat. Fecisseque ei lium, quod in Platone ipso probauerit , reserente ea, quae Ompheus, Linus et Musaeus vaticinati sunt, non quod crederet, sed quod tanta esset auctoritas vaticinantium, ut iis asseuerantibus parcius credi haud oporteret. V. Urget cum alitis Fabricius, mentionem angelorum

apud Chalcidium, quae licet a philosophis quoque gentilibus interdum fiat, ita tamen de iis loqui Chalcidium, ut animum aperte prodant Chri-Ο o o a stiano

488쪽

416 PERIOD. II. PARS IL LIB I. CAP. III.

stiano dogmati assentientem. Qualis imprimis ille locus est , quo

aperte Claristianorum de angelis doctrinam exponit probatque. Non negat hoc Moshemius: negat autem, sequi inde, quod totum Christi nae doctrinae complexum receperit Chalcidius, esse enim hoc dogma ex illis, quae facile ab aliis probari possunt, fundamenta licet Christianae do ctrinae non admittentibus. Platonicos autem in hoc dogmate cum Christianis valde conspirauisse, praesertim ex quo Christiana religio in orbe Romano inualuit; nec illis angelos desertores malosque illos dem nas ignotos suisse; sublato do tempore inter daemonem et angelum discrimine. VI. Urgent viri docti pro Chalcidio Christiano, diuinam legem, quam se sequi innuit ', eaque sacras litteras indicare putant. Cel. Mostemius autem legem diuinam idem significare, ac satum eκ alio Chalcidii ρ loco eleganter probat. VII. Ad Scripturam Chalcidium prouocare, urgent tandem, scribentem suod autem coelum. qua mue terram Scriptura loquatur, intelligradum. Monet ad haec Moshemius : Seripturae vocabulum etiam illos quotidie in ore habere, qui de rebus ad Christianos pertinentibus disserant, qui Christum nec ore neo animo amplectantur, idque SpinoZae exemplo illustrat. Quibus omniabus colleetis summatim, Christianis accenseri non posse Chalcidium, concludit Abbas venerabilis. Sed ut VIII. multo maiori robore hanc

sententiam firmaret, ea quoque ex Chalcidio dogmata Coaceruauit, quae hominem sapiunt cum tenebris densissimis adhuc colluctantem, et opini nes Christianis praeceptis plane contrarias inculcantem reserunt. Talia sunt dogmata de mundi aeternitate, de animis de corpore in aliud mugrantibus, et ante corpora eκjstentibus, de anima mundi, de hominum animis ex ipsa diuina natura prognatis. IX. Vrget, Chalcidium, licet toties ad Mosen, Salomonem ct Hebraeos prouocet, nunquam tamen ad unum scriptorem noui foederis, licet occasione inuitante prouocauisse,

idque eo tempore fecisse, quo iam religio Christiana victoriam de superstitione populari retulisset, nec aliquid ab imperatoribus metuendum esset, sicque prouidisse, nihil sibi esse cum ista religione. X. Maxime porro Chalcidium premere putat doctrinam de Trinitate, de qua ita loquatur,

ut nullo iure inter Christianos veros numerari possit. Non prouocare eum ad Christianorum cum Platone concordiam, quod tamen tum quiudem fecisset, si Christianus suisset, cum a Iudaeis auctoritatem petierit. Ingens autem esse inter trinitatem Chalcidii et Christiani hominis discrimen. Tertium enim eius principium, quod mentem secundam, animamque mundi tripertitam voeat, quae lato seu legi diuinae obsequatur, toto genere a superioribus naturis discrepare, iisque multo esse inferiorem et minorem. Verisimile quoque .esse, tres Chalcidit Deos non tres personas esse, sed tres tantum Dei virtutes, aut tres modos unum eundemque Deum

489쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 47

Deum animo miendi et ingenio comprehendendi. Quae latius' rob ra et Trinitatem hanc Chalciditque luculenter illustrat vir longe doctissimus. XI. Vulgares' quidem Deos quos popularis superstitio inuexit, reiicere Chalcidium, concedit Moshemius; ari nihilo minus alios quosdam Deos asciscere obseruat, quos secundum supremum Numen collo cet. Ita e. c. stellis diuinos actus eum tribuere , soli naturam diuinit te praeditam adscribere, diuinum et immortale genus animalium coeleste, siderium statuere, solem intelligibilem et diuinum inculcare, etc. XII. Eas porro diuinandi artes commendare Chalcidium ostendit, in quirubus gentilis superstitionis non mediocre olim praesidium fuerit positum; et auium volatum et exta, et oracula et daemonem proprium probare. Tandem XIII. Mosi docet sententiam Platonica plane impiam, de aniama materiae maligna tribuere Chalcidium eamque reprobare Chalcidium, non facturum, si vel Mosaica intellexisset, vel pro diuinis recepisset, a quihus discedi fas haud est. Et hactenus quidem Cel. Mos HEMIUS. g. XXIV. Elegantissime atque iurulenter, nec minori eruditiose Dor umquam ingenio totam hanc disputationem a viro magni nominis suisse institutam, habereque iustam verismilitudinis speciem, quam solam in hoc argumenti genere consectari licet, omnino fatendum est. Promisit

FABRICI vs argumentorum horum pondera examinare ac trutinare

accuratius in noua Bibliothecae Latinae editione. Hanc vero cum nobis inuiderint fata ultima viri ad beatas sedes translati, nihil inde lucis expectandum est. Nos, quod supra iam professi sumus, non summus arbitri inter tantos Vir partes, Nostrum non es tantas componere lites. EXponemus vero, pace summi viri, cuius quod beneuolentia Dindere nobis liceat, in selicitatis parte haud postrema numeramus, ea, qua par est, modestia sententiam nostram, eamque cum viri celaberrimi asse tionibus rationibusque comparabimus. Quae quamuis tantopere inter se non disserant, quam eorum opiniones, qui Chalcidium vel inter ape tos Christianos, vel inter gentiles scriptores numerant, iuvabit tam disti ete rem Omnem complecti, ut Lector iudicium adhibere proprium, et sententiam ipse ferre queat. Et latemur quidem, prorsus displicere n bis eorum partes, qui totum gentili superstitione imbutum Chalcidium contendunt; nec Obstare nobis putamus rationes a viro magno allatas, quo minus credamus, Chalcidium a prosessione religionis Chrilitanae non fuisse remotum, ast ex eorum Christianorum suisse genere putamus, qui, quamuis sacrae Christianae religionis tesserae nomen profiterentur addictum, Platonicam tamen magis, quam Christianam, doctrinam, vel Alexandrinum potius chaos secuti impuras has lacunas purissimae verit

490쪽

8 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.

tis sontibus praetulerunt, hincque in pudendos Platonismi errores prolapsi

sunt. Tales enim multos extitisse, nec obstitisse nomen et prosellionem Christianam, quo minus hos philosophorum Alexandrinorum errores ad optarent, variis hactenus exemplis, praecipue Tatiani, Clementis Aleκa drini et Origenis comprobauimus. Praeterea maxime verisimilis nobis videtur comectura CASP. BARTHII suspicantis scriptorem hunc

maseriae scriptique gratia Christianimum dissimulasse, et Platonici

philosophi personam assectando, professionem religionis occultasse, ut eo gratior libri sui in scholis philosophorum Platonicorum, qui tunc temporis plerique gentilismo adhuc erant addicti, esset lectio. Nec repugnahimus magnopere, si quis contendat, Chalcidium ex gentilismo ad Christianae religionis prolipilionem traductum nondum accurate disciplinae Christianae mysteria tenuisse, hincque et titubantem fluctuasse, et dubium scripsisse, et in quibusdam Ueterum errorum semina retinuisse, quod Arnobio accidisse supra obseruauimus. Quamuis fieri potuerit, ut diu iam in Ecclesii a versatus, cum se isti philosophiae tradidisset, et philosophum assectasset, secundum scholae istius principia commentando in Platonem, Platonicum magis philosophum, quam Christianum scriptorem expresserit. Nobis enim non hic quaestio est, utrum Christiano homine digna Chalcidius seripserit, nec ne λ vel annon Syncretisticam istam philosophiam consectando chaos quoddam doctrinae, nec prorsus gentilis, nee prorsus Chriltianae, in illo commentario apposuerit 3 Vtrumque enim

magno viro, qui hos naeuos in eo luculenter detexit, concedimus, et in partes eius lubenter transimus. Sed in eo controuersiae statum comstitutum esse putamus, virum, his non obstantibus, Christianis sacris publica professione addictus esse Chalcidius potuerit, eumque reuera addictum fuisse probabilius sit, quam, quod vir celeberrimus Contendit, mixtum aliquod religionis genus eum fuisse secutum p Quod prius assirmare nulli dubitamus , eiusque assertionis rationes iam quantum licet breuibus explicabimus. Et I. quidem Moshemianam gentilis hominis descriptionem, quae et vera et luculenta est, admittendam esse, nemo inficias tuerit, qui huius seculi acta statumque cognouit, et in quo gentilis religionis professio constiterit eo tempore perspexit. Tales enim fuisse omnes eos philosophos, qui superstitioni gentili nomen publice addicentes suum, a Christianae religionis prosessione abhorruerunt, ex supra dictis

constat, ut et multos sibi Deos, et innumerabilem eorum catenam inter summum Numen atque homines fingerent, eosque sibi mediatores constituerent sacrificiis precibusque placandos commouendosque, ut Dei gratiam ad homines perferrent, horumque desideria summo rerum omnibum parenti explicarent. Quo ossicio mediatorio statuto non poterant non unum illum Christianorum mediatorem Iesum Christum repudiare, quamuis eum nonnulli diuinam eκ hac classe naturam daemonemque liquem

SEARCH

MENU NAVIGATION