장음표시 사용
511쪽
DE pHILO S. PATRUM IN SPECIE. 499
docti, Augustinum in ea fuisse opinione, ea quae ab apostolo de verbi
existentia et coaeternitate cum Deo, de eius generatione aeterna, de opere creationis demiurgipo etc. scripta sunt, reperisse se in Platonicorum scriptis, hosque eandem sententiam tenuisse, licet verbis a Ioanne
disserrent. Quod qui negat, solem meridianum negat, et apertissima Augustini verba non intelligit. Aut itaque, his positis, ex Ioanne hoe trannumserunt, surtimque, quod vult Baltus, Christianis abstulerunt, aut ex suis, quae semel supposuerant, principiis deriuauerunt, Vique systematis, quod receperunt, emanatiui, ita docuerunt, quod cum Clerico plures contendunt viri doctistimi. Illud ut probet, nihil habet Baltus praeter verborum consonantiam, quam tamen ipsa Augustini verba negant, qui Ioannis textum ideo tantum allegat, ut ostendat, sensum eorum a Platonicis praeceptionibus non disserre. Hoc vero, quod Clericus Conis tendit, et ipsa systematis emanatiui ratio euincit, et antiquitas illius
doctrinae Platonicae de λογω, quae diu in Aegypto inualuit, priusquam Ioannes Euangelium suum scripsisset. Quod unum argumentum Baltum refutat, Platoni eos plagii in Ioannem commissi accusantem. Quod si ob systematis sui theologici et metaphysici nexum haec ita docuerunt Platonici, sequitur inde, alio prorsus sensu eos de λογω praecepisse,
quam Ioannem, adeoque inaequalitatem λογου in essentia aluina, et rationem instrumenti in opere demiurgico agnouisse, qui errores Arianis ex parte conformes sunt, longeque infra patrem verbum ponunt. Et . tamen haec cum orthodoxa doctrina conspirare putauit Augustinus, non
tam in sacra Christianorum mysteria, quam in Platonicam doctrinam iniurius. Sed et ipse Baltus sua 'vineta caedit, lassus Platonicos, dum verba Euangelii crepent, et suis systematibus insarciant, ea vehementer corrupisse, et impuros illis sensus aiunxisse. Hoc vero negat Augustunus , contrarium testatus, verba quidem disserre, sed idem tamen pro-hari rationibus multis. Eκ quibus liquet, quam infeliciter Augustini Apologiam Baltus susceperit. Qui prolixa defensione opus haud habet; non enim in definiendo summi momenti mysterio errauit Augustinus, sed in determinando dogmate Platonico quem errorem uti plurimi errauerunt, ita condonari is Augustino iacile potest, inepte vero negari non debet.
f. XXVII. Sed reuertendum est ad Augustini historiam: qui se ab eo tempore magnopere philosophiam depertita alibi ' innuit. Cumque spatiosas istas, quae ipsi hiatenus impedimento fuerant, notiones,
conceptusque de Deo cxtensos Platonicis φιλοσοφουμως adiutus paulatim exuisset, confirmareturque in hac philosophandi via Ambrosi et Manlii Torquati, Christianorum, monitis: cum de Deo et anima cogitaretur, nitul Omnino corporis esse cogitandum : maiori cum comtentione ad inuin quaerendum se accinxit, eumque in Iesu Christi medi-R r r a atoris
512쪽
seo PERIOD. II PARS II LIB. L CAP. II L
atoris cognitione inueniri posse rectissime statuiti Et hunc quidem
aeternum Dei verbum esse, et consubstantialem Patris Filium facile tenuit, incarnationis vero et humilitatis in came apparentis mysteria nullo philosophiae hcneficio capere potuit, nec qua ratione secularis vitae, cui se implicitum sentiebat, laqueos euitare posset, intellexit. Quamuis enim Platonicorum libris vehementer se ad abiicienda corporis et cupiditatum vincula excitari cerneret, sic ut fassus sit 8: Eos pretiosi sinu unguenti guttas paucissimas instasiantes incredibile viramis
incendium concitasse, adeo ut nullas eum honor, hominum pompa, aut inanis famae cupiditas commoverit; hunc tamen fructum se nonnis collatis illis cum auctoritate eorum, qui diuina insteria tradide
runt, percepisse: deinde ex his philosophorum libris solummodo garrire didicisse, quasi iam peritus esset, latetur, quamuis sne Christo certe pe
riturus 3. Incipiebat enim eruditionis famam aucupari, et doctrinae opinione inflatus magis essent, licet de peccatorum sordibus in anima eluendis nondum cogitaret. Qua de re aurea verba sunt, Omnibus, qui sincere philosophari cupiunt, nunquam non commendanda, quibus librum debeata vita exorditur . Sentiebat enim, se Platonicorum libris in altum superbiae montem euectum humilitatis valles et miseriae angustias
non videre. Respexit itaque ad Catholicam religionis Christianae veritatem, sibi a puero insitam, et ad sacras literas auidissime cucurrit, in quibus Paulinae epistolae eum magnopere assiciebanL In his primo se
assectu cognouisse ait ', quicquid in profanis scriptis verum legisset,
inueniri ; sed Das ita vertim tradere, ut et grmiae vim commendent, et Dariis nos steriis imbuant, quod illae paginae non habent. Ita praeparatus animo dum de vitae suae instituto anceps pendet, m&gnisquzanimi vitae mutationem perhorrescentis fluctibus agitatur, Simplicianum adire statuit , spiritualem Ambrosii patrem eiusque postea succe rem, ut quem pietatis via nobilissimum sciebat, ab eo consilium peteret, retectisque animi fluctibus omnibus, pacem sibi ostendi rogaret. Hunc itaque adiit, omnemque errorum suorum labyrinthum patefecit. Simplicianus ubi a disset, eum Platonicorum libros a Victorino in Latinum sermonem Comuersos legisse, gratulatus est illi eiusdemque Victorini conuersionem retulit, quem ex lectione philosophorum eruditissimum, cum sacra oracula inspexisset ad militiam Christianam transiisse narrauit, eumque edicto Iuliani prohibitum literaturam et oratoriam docere, huic legi obsequentern scholae suae nuncium misisse confirmauit. Vehementer hoc rhet ris et philosophi exemplum inflammavit Augustinum, sed animi quoque curas fluctusque in immensum auxit. Pontiano vero, clue suo, Ant nii vitam narrante gratasime animo confodiebatur, et ad dissicilem transibat
513쪽
ibat pugnam, quam pie non minus quam eleganter enarrat doctor lacum dissimus '. Quo in aestu constitutus cum in seressu horti, comite Alypio, non sine eiulatu diuinam misericordiam implorauisset, audiens aevicina domo vocem cantantis quasi pueri vel puellae: To L L E, LEGE, TOLLE, LEGE, cum ad Alypium reὸiisset codicem euoluit epistolarum Pauli, scriptumque reperit ': non in commes Nionibus et ebrietatibus etc. Et ecce cum sine huius sententiae, quasi luce securitatis insula cordi suo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt, id quod Alypio exponens ab eo confirmatus est. Quam nobilissimam animi conuersionem effectus secuti sunt certissimi Dimissis enim sch lasticis suis, ut venditorem verborum sibi alium quaererent, in amici Verecundi villam secessit γ, inque hoc secessu tum iuuenes duos Thag .stenses instituit, tum aduersus Academicos scripsit. Et in illa quidem institutione Augustinum vere philosophum, verum Christianum et conis uersum agnoscas R, prudentemque magistrum, qui et illuc eos adduxit, ut non paruum iu pbilosophia profectum putarent, cum in comparatione recti verique inueniendi contemnitur a dissutante victoria, et a voluptatibus ad virtutem traduxit. Hanc autem tractationem, disserentihus inter se iuuenibus istis, ipsoque iudicium interponente ita instituit, ut, quae sibi antea Vehementer placuisset, Academicorum dubitatio, iam a se proscripta videretur. In qua disceptatione praecipue epilogus te
gendus est. ex quo disci potest, qualis tunc philosophiae status suerit, quamque sibi in ea viam Augustinus constituerit seruandam. In qua tamen quid ipsi postea displicuerit, retraetationum libri docent, quorum summam heic loci non enarrabimus. Tum Mediolanum reduκ nomen inter competentes dedit et interea librum de immortalitate ania mae. Φ, ratiocinationibus contractis et breuiter expressis constantem scripsit, et de liberalibus Disciplinis libros scribere aggressus est, eo animo, Vt conuictores suos per res corporeas ad spirituales quibusdam qu si gradibus certis perduceret Pleraque tamen assecit modo, non a soluit. Ab eo tempore sacri lauaminis undis tinctus, omnibusqUe a
dicatis, propositum seruiendi Deo amplexus, cum sociis quihusdam el-dem proposito adhaerentibus remeauit in Africam. Quid ab eo tempore susceperit, quae munera gesserit, quibus pro caussa Christi praeliis aduersus haereticos conflixerit, quos libros scripserit, quaeque alia sunt ad tanti viri historiam pertinentia, hoc loco enarrari non debent, sed in an- 'nalibus Ecclesiasticis quaerenda sunt. Maioribus enim intentus Vir
magnus infirma haec elementa non contemsit quidem, verum abiecit.
Persecit tamen in Africa nondum presbyter lihros illos sex de musca,
π Rom. Xili. ia similia praeeipiunt aurea carmina v. s seqq. Sad eo diserimina ingenti ut Christum induendum verum sontem siti aliis talis Paulus innuat, quem ignorauit schola Pythagorae. y Lib. m. c. s. n. 13. E) Aead. Lib. I. e. a. seq a J Lib. I e. I. b) R.tran. Lib. L e. s.cI Cap. 6.
514쪽
soa PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. III.
1uos Mediolani inchoaverat, hoc sibi praefixo scopo G ut homines, quosono ingenio donavis Deus, non praepropere, I ed quibusdam gradibus
a seisibus carnis atque carnalibus literis, duce ratione avellerentur, atque uni Deo et domino rerum omnium, qui humanis mentibus nulla natura interposta praesulet, incommurabilis veritatis amore acta rescerent. Quae argumento sunt, etiam hanc eum partem Platonicis
H;-m q. XXVIII. Eκ his tanta rerum Augustini memorabilium abon dantia parca manu datis colligi iam facili labore potest, qualis philosophia
Augustimi fuerit, quem in ea excolenda multum temporis sudorisque adhibuisse, ex adductis constat. Et initio quidem Aristotelicae dialecticae operam posuisse ex supra dictis repetendum est. Cum enim eam rhetorum artificio ob propositionum partitiones et dispositiones inseruiro
posse plerique Ueterum et recentiorum oratorum crediderint, mirum non
est, Augumnum, rhetoricam prosellionem lactantem, hanc dialecticam - sibi a praeceptorisus eo fine tantopere commendatam excoluisse. Quam tamen eum, altioribus et metaphysicis rebus intentum abiecisse, et exeategoriis salsas sibi de Deo notiones concepisse, facile credet, qui hane Aristotelicae philosophiae partem intus et in cute nouerit. Certe scopo Augustini inseruire, et ab erroribus eum Manichaeis liberare non
potuit. Postea infeliκ Manichaeae philosophiae , quae speciem singularem philosophiae Orientalis constituebat, assecla factus, totus inepta duorum principiorum hypothesi corruptus est, nec feliciorem ei medicinam ex Academia media Scepticorumque placitis opposuit. Ab hac vero ad Academiam primam transgressus, in ea veritati propiores se inuenisse sontes . et a malo suo liberatum se esse eκ parte scriptis Platonicorum, ipse fassus est. Et hane quoque in Platonicam philosophiam, qualis de diuinis tum temporis ex ore philosophorum Alexandrinorum praecipiebat, propensionem multoties prodidit. Han rue non tum demum demonstrauit, cum post conuersionem rus Conce-ens Academicorum placita conuelleret, sed et postea, cum Apologiam iro ciuitate Dei scriberet. Et in priori quidem commentatione vel olus epilogus legi debet ut, quam tum de philosophia opinionem Augistinus habuerit, intelligamus. Gratulatur enim orbi humano, quol. sublato contradictionum et litigationum malo Platoni licuerit os aperire purioris et defaecatioris philosophiae praeceptioni hus plenum, luminaque Platonica priori nitori restituerit Plotinus; huius autem philosophiae reformatae beneficio in unum coaluisie, ait, Peripateti eos et Platoni o gemente licet et improbante imperitorum turba. Optimam tamen philosophiam esse non secularem, quam Christiani rectit lime lastidiant, sed diuinam. Ex quo loco, qui, quod longiusculus est, apud ipsum Augustinum
rum Vita Aug. Lib. III. c. 3. P. fg.. Lib. II l. e.
515쪽
gus Inum legi meretur, liquet, eandem non modo seculo quarto opinionem de philosophia dctistorum ecclesiasticorum animis insedisse, quae eos seculis antecedentibus occupauit, sed Augustinum quoque Platonismo, quantum Permittebat Christiana religio, vastiuas aures praebuisse. Quod ubi accurate tenemus, viκ dabimus fidem Fouc HERIO 6 Au- ninum inter potiora Academicorum capita numeranti, eo quod reiectoaum criterio, veritatibus intelligibilibus tantum veritatis cognitionem vindicauerit, sicque nouum Academicorum caput constituendus sit, quod modificatam illam Academicae philosophicae rationem inter Christianos disseminare sit conatus. Quibus ratiunculis vir d inus, sed nimium τῆ -eθἔσει δουλέυων, et patrocinium Scepticismo undecunque Emendieam, parum, quod Uult, lucratur, nec euincere potest, ut historiae philosophicae periti calculum ei adiiciant. Ita enim Academiam Primam cum secunda et tertia misere confundit: nam ipse quoque Plato sensuum fidei parum tribuit, et ob materiae inconstantem et fluentem semper motum naturamque in intelligibilibus tantum veram scientiam dari statuit. Quae cum Arcesilai, Carneadisque, omnem humano intellectui certitudinem, immo cognitionem Omnem, denegantium hypothesibus confundere, idem est, ac laistoriam Academiae evertere. Platonis quoque de natura cognitionis humanae placita Augustinus non aIiter recepit, quam ut in Plotiniana schola explicabantur: quae cum in hac metaphysicae cognitionis certitudine confirmanda plurimum desudauerit, Praeter rem Academicam plutosophiam licet modificatam tenuisse dicitur. Aequius calculum meretur, quod adiicit Fouc HER Ius, syncretistam suo modo egisse Augustinum, et ut Antiochus Stoicos cum Platone in Concordiam redegerit, ita Hipponensem doestorem Platonicam philoso iam cum sapientia aeterna, veraque philosophia, id est, Christiana, Coniungere studuisse. Testes aduocamus studii huius Platonici non li-hros modo contra Academicos scriptos, sed plerosque quos vir magnus post conuersionem edidit, et in quibus argumenta philolophica tangendi occasionem habuit, maκime elegantissimam et doctissimam de ciuitate Dei tractationem, cuius liber octauus, qui de theologia naturali ex me te Platonicorum agit, rem sole meridiano clariorem facit r. Nec alia eius
quanti Platoni eos saeiat, quemuit ab omni eo errore non liberet. Et e. a. quidem eos alios philosophos in theologia veritatis propinquitate truncendere. sit. e. Merati et plitiosophiam
an iri see extollit . eumque eoloribus iis pingit. quihu, Pratonie. philosophiam depinxerunt. Q. 4. Theologiae Platonicae omnium philos 3 horum postponenda esse dogmata. e. 6. in Physio . notum se illis Deum stet ne et mani se- . stauisse. cum ab eis initissilia eius per ea quaa. facta sunt, intellecta eonspecta sint, sempiter- ν na quoqne virtuq eius et diuinitus, a quo etiam
vivisibilia et temporalia omnia ereata sint. M e. 7. Platonicos excellantiores ceteris in logiea esse contendit . iaquod disereverint ea. quae mente eonspiciuntur. ab iis. quaa sen fibiis attin ι - , tuet. nee sensibus adimentes. quae possunt..,nee eis vltra dantea qNam postunt. e. 8. Pla
toni eos in morali philosophia principatum obtinere asserit. . quod beatum dixerint hominem
non sitientem eorpore, vel fruentem animo, sed frueniam Deo. η' lmptimis autem e. 9.
Platoni eos, et qui reapse eum iis fecerint philosophos omnes fidei Christia e propiores esse dicit,
516쪽
m4 PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. II L
eius scripta Platonismi vestigia celant. Id quod ipse BAL Tvs . ne
gare non potuit, fassus, censuisse Augustinum, Platonicos in naturali theologia reuelatae esse ceteris philosophis longe propiores. Nempe a doctoribus Ecclesiae hanc acceperat opinionem, veritates illas elegantissimas prorsusque eminentes, quae apud Platonem inueniuntur, a sapientia vel prouidentia τῆ λιγου gentilibus insitas, et eX parte quoque per traditionem inter eos disse natas, constituere partem diuinae philosophiae, adeoque Christianis, iustis earum posse ribus vindicandas esse. Ita enim luculenter : Doctrinae omnes gentilium non solum simulara et supersitio a fgmenta grauesque farrinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de sotietate gentilium exiens debet abia ominari et vitare, sed etiam liberales dissi inas usu veritatis apti res, et quaedam morum praecepta Gilissima continent; deque ipso
uno Deo colendo nonnulta vera inueniuntur apud eos, quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non iis instituerunt, sed de quibusdam quas metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, eum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Gangelii. Similia passim reia petit, et se ait - , intendisse in aurum, quod ab Regulo voluerit Deus ut auferret populus Dus, quoniam Dei fuerit, ubicunque fuerit.
Ex his vero facile diiudicari possunt, quae magna verborum iactantia BAL Tvs t attulit, ut negaret, Ι'latonismum Augustino placuisse.
Facile enim concedimus, quod nee S veruinius, nec Clericus, contra
quos disputat, nec alius quispiam, qui Augustinum legit, negabit, improbauisse Augustinum, philosophiam Platonicam, qua gentilem et sectariam, eique hypocrisin, idololatriam, stultitiam et similia obiecisse.
Loca enim hoc infinita, ex quibus pauca selegit Baltus, luculenter docent. At hoc quidem sensu, pauci inter Christianos suerint . qui ita Platonici sensu isto sectario dici possunt, ut non in multis grauissime comtra veritatem diuinam errasse hanc sectam fassi fuerint. Hoc vero non volunt, qui de Platonismo Augustini disputant, sed id modo contendunt, Augustinum communi Christianorum doctorum praeiudicio occupatum credidisse, esse theologiam Platonicorum naturalem Christianae philos phiae multo assiniorem, quam reliquarum sectarum, multaque habere Consonantia, quae Hebraeis surrepta, vel a prouidentia Verbi ipsis insita Christianis vindicanda et ad veritatis diuinae demonstrationem adhibe
dieit. viquod de Deo summo et vero ista sense
rirint, quod et rerum ereatarmn se essector, et . lumen cognostendarum. et honum agendarum, ,.quod ab iJio nobis si principium naturae . et .. veritas doctrinae. et felicitas vitae. Ete i ...hos ideo ait. de Deo is a sentientes eum Chri- stianis sentire. V e.ii. Platonem haec a ludaei diditasse coniicit. Et ex his demiae praescium disputationἰη eontra eos sumit. quod daemonaseolendos esse stariterint. Ex nis, quo lom Platonieos Augustinus habuerit, quilibet intelin ) Lib. . p. 342. L. lv. p. 466. 47 ia De C. D L. I. e. 4 .LI Conses . L. vll. z 9.
517쪽
DE ΡHILO S. PATRUM IN SPECIE. sos
adhibenda sint: deceptum autem sententiarum similitudine illud proastini et conspirante cum Christianis placitis habuisse, quod, ubi iuxta totius systematis Platonici sensum explicatur, longe dissert, sensumquo
fundit minus sanum et heterodoxum. Hoc vero negare velle, non declamatorias interrogatiunculas postulat, quibus Baltus militat, sed argumenta clarissima, quae produci eo minus in lucem possunt, quo claria ora sunt loca scriptorum Augustinianorum, quae rem hanc prorsus conficiunt. Frigidum vero est, et Oppido salsum, magnamque historiae philosophicae ignorantiam. prodit, quod ad pingendas commendandasque declamationes suas caussatur BAL Tvs : ideo Augustinum mitius cum Platonicis egisse, quod pauci eo tempore, ut Q reliquorum quoque philosophorum turba superfuerint, nec hi se Christianae religioni opposus rint. Contrarium enim testatur philosophica historia, quae circa Amgustini tempora celeberrimam adhuc fuisse scholam Plotinianam Christo inimicam refert. Nee alio teste egemus praeter ipsum Augustinum, qui Plotinianam successionem suo tempore laetissime florere, reliquis sectissere ad incitas redactis in epilogo dialogorum Academicorum testatur. Admisisse vero virum vere magnum et immortalibus in Ecclesiam meritis conspicuuin, sed hominem tamen. et praeiudiciis sui temporis impeditum multa Platonismo sauentia, ipsique propria ipse fassus est Baltus, quamuis inepte id ad Academicos transhalerit in nota allecta, quos mature reiecisse Augustinum, et Platonicorum illis nomen non tribuissa constat. Et facile esset, multa huius generis eκ Augustini scriptis collugere specimina, si id ageremus, ut lingularem de philosophia et theologia Augustini institueremus tractationem. Dedimus tamen alio loco nonnulla, quae, si tanti videbuntur, videri consulique possunt. Ut
taceamus virorum doctissimorum ea in re diligentiam, ubi tamen ad alia properantibus moram nectere haud licet. Ipsum certe habemus Augustinum confitentum : Laudem ipsam, sua Platonem vel Platonicos
sue Academicos philosophos tantum extulerit, quantum impios homines non oportuerit, non immerito Abi displicuisse, praesertim contra quorum errores magnos defendenda st ciristiana doctrina. Nolimus tamen nostra facere, quae audacius, quam par erat, affirmauit Io. CLE Icvs ', Augustinum declamatoria consuetudine, quaecunque in mentem venerint, in chartam coniecisse, modo id conspirauerit,
cum certa quadam idea fidei Christianae ad Platonismi leges exacta, quam sibi formaueriti Qua de re qui iudicare cupit, illi viri, cui parem sua tempora non habuerunt, scripta ipsa sine fauoris contemtusque praeiudicio legenda et inter se comparanda sunt. Quae argumentum philoso- pnicum
R. Sest III. f. s. p. ain. Iande p. 337. eotis Bavis Dia T. L ari. Retract. Lib. I. e. r. Hugustu , not. G. P. 393.
518쪽
s66 PERIOD. IL PARS IL LIB. I. CAP. II L
iriim continent, pleraque in praecedentibus iam adducta sunt. seripsisse eum grammaticam et dialecticam in libris Retractationum ' ipse innuit, hodieque hoc titulo inter scripta illi tributa quaedam reperium tur. Ea vero μας suspecta esse, vel ipse ille locus, ad quem pro cauimus, confirmat. EX eo enim apertum est, Augustinum libros hos more Platonico ideo scripsisse, ut a corporalibus ad incorporalium contemplationem iuuenes traduceret. Nihil vero tale in dialeetica Augustino hodie tributa, quae, ut recte notatum G. l. V o s s I o dialecticam sapit Stoicam. Recte itaque secisse censendi sunt eruditissimi operum Augustini editores, quod inter supposititia vel suspecta saltem hunc
libellum, medio aevo an scholis longe celeberrimum, reiecerint. Quorum coniectura, alium Augustinum, eiusdem fere aetatis, metorem huius opusculi fuisse, quam fidem mereatur, criticis expendendum, examinandumque relinquimus, annon Anonymus quidam Augusti vi nomine abusus sit, ut opellam suam eo magis Lectoribus commendaret. Eminet vero inter eius scripta velut inter ignes luna minores praestantissimum de civitate Dei opus, in quo, quantus in veteri philosophia vir fuerit, quantaque fuerit eius lectionis copia, luculento demonstrauit spe.
cimine. Certe inter magna et acuta ingenia Augustinum numerandum esse, non nisi liuor negauerit. Verum ut homo fuit multisque eorum temporum praeiudiciis vinctus et impeditus, laborum quoque et scripto rum mole atque multitudine distracta iudicii eius acies, ita mirum non est, multa in eo reprehendere viros doctos acriori Censura veterum merita examinantes. Et in interpretatione quidem Scripturae linguarumque ad eam requisitarum notitia subinde lapsum esse Augustinum sa- tendum quidem, sed excusandum quoque cum temporum illorum conditio aliud non pateretur, idque commune patrum fatum fuerit, nec aliunde derivanda sunt ἐξηπη ματα haud raro infeliciter scripta Neque tamen dissilendum est, rationalis artis regulas, quamuis eas scriptis commendauerit Augustinus, saepe illum. neglexisse. Id quod non miramur in hoc viro, licet acri iudicio magnaque ingenii vi praedito, qui magnam vitae partem in quaerenda tantum frustra veritate consumsit, perque innumeros opinionum variarum scopulos iactatus non nisi Ac demicae philosophiae beneficio enatare, sicque in arido positus ad Plat nicam tantum recentiorum Alexandrinorum philosophiam, tanquam ad arcem quandam Coniugem poti t. Has enim circumstantias ad depria mendam iudicandi facultatem plurimum valere, norunt, qui ad humani intellectus hilloriam paulo curiosius attenderunt. Accessit infinitaleeliopis vastae copia, qua obrui magis quam excitari iudicium solet.
Cumque his se iunxerint praeiudicia, tum quidem in Ecclesia valde
p. DUI. e. A. Opposuit . et ad hane quoque obiectionem
519쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. so
regnantia, qualia sunt de philosophiae Platonicae origine et usu, etc. mirum non est, virum etiam magnum in philosophia saepe lapsum esse. Id quod imprimis in argumento morali clare demonstrauit doctissimus B ARBE YRACI us qui dum Ceillierio pro Augustino pugnanti respondet, pulchram philosophiae morali illius temporis inter doctores
ecclesiasticos lucem accendit. Facile nos ista excusari in tanto viro patimur, cum satis tenuis fuerit tota philosophia patrum moralis: dese dere autem velle ineptum est, et ab ossicio historici alienum, nec Augustini decet modestiam. Qui quamuis se hominem suisse, non in primo philosophorum ordine numerandum demonstrauerit, manebit tamen ingens ingenii meritorumque eius in Ecclesia memoria, quae inter viros magnos eum recenseri suo iure postulat.
f. XXIX. Ferax fuit, ut suo loco dictum, secta Platonicorum
Aleκandrina seculo post Christum natum quinto, magnaque auctoritate floruit. Quod si non aliunde constaret, certe una Hypatiae doctissimae in Platonicorum schola foeminae historia Tomo secundo enarrata satis superque doceret. Fecit fama huius scholae et eruditionis philos phicae opinio, maxime vero celeberrimum Meminae huius philosophaim iis nomen , ut hoc quoque seculo Christiana Ecclesia philosophis Alexam drinis nod careret. Inter quos maxime notandi sunt SYNESIVS,
et qui DIONYSII AREOPAGITAE nomen more huius
sectae tacite mentitus est, philos hus pseudonymus. Et utrumque quidem unum scriptorem esse, verssimili coniectura definire conatus est,
Vir πολυμαθέτατος et non sine orbis eruditi iactura nuper rebus humanis ereptus MATUR IN Us VEIssIERE LA CROE E Fatemur tamen tanti non videri nobis eius rationes, ut non utrumque inter se ebstinguamus. Nam quod urget, scripta P ullo is Dionysii ad incrustanduin Apollinarii errorem, cui clanculum fauebat Theophilus Alexandrinus, comparata non verisimiliorem quam Synesium, auctorem habere posse, qui totus addictus erat Theophilo, rem supponit inpertam nondumque probatam pro cuicta, Theophilo Alexandrino parario hunc laetum adulterinum in Ecclesia proreptasse, cum alii quoque Apollinarii sectatores, quos Platonicorum Alexandrinorum scholae ex parte adhaesisse constat, ad pallianda somnia sua, hunc socium protrudere potuerint. Vt tacea mus, scriptorem istum Pseudonymum non tam confirmandi Monophysismi, quam propagandae confirmandaeque Philosophiae Alexandrinae caussa nugas suas magno cuidam inter Christianos nomini supposuisse. Quod vero porro monet, Synesium et eruditionem illam et Platonismi Alexandrini notitiam habuisse, quae ad excudendos illos libros require-hatur, si quid videmus, nullam, praeter meram possibilitatem, verisimulitudinis rationem affert, adeoque argumentorum accurate probantium S s s a numero
520쪽
s63 PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. III.
numero excluditur. Nee plus eum suspectum facit, quod ab opinione,
licitam esse eiusmodi Daudem et suppositionem ad ducendum naso populum, non abhorruerit. Non enim unius haec Synesii mens stat, sed totius sectae Platonicae, et, quod maius, nonnullorum quoque Christianorum doctorum, quorum testimoniorum adducendorum labore nos liberauit summe Reu. Mos ΗEMII industria . Quemadmodum itaque hoe quidem suo modo probat, quendam Platonicum recentiorem huius foetus parentem fuisse, ita ad designandum ex omni eorum numero Synesium non sufficit. Ipse vero Synessius hunc dolum post conuersionem damnauit, ut infra probabimus. Sensit id facile vir eruditissimus, adeoque sortiores rationes ex ipsis scriptis Synesii et Dionysii se deprome re posse nutauit. Prouocat ad stilum ampullatum et dithyrambicum, quo libri istius Pseudo-Dionysii turgent, quemque hymnis sacris Synesii putat esse simillimum, exemplumque capi vult ex c. I. illius de nominibus diuinis, collato cum Omno primo Synetiit. Non urgebimus diuersitatem stili utriusque auctoris, quorum ille soluta oratione scripsit, hic ligata: sed tantisper hanc illustris doctrinae viro largiemur similitudinem.
Parum hoc quoque euincere aptum est, Vtrumque scriptum unum habuisse parentem. Notum enim Verba illa, vel praedicata potius turgida et ampullas proiicientia, non fuisse unius tantum scriptoris Platonici eique propria, sed toti scholae Alexandrinae communia, adeoque acidi gnoscendum auctorem non sincere. Si enim Platonica haec stili meia teora criterium essent sumetens, eadem ratione pro Proclo, vel austore carminum Orpheo suppositorum concludi posset, quorum uterque 'in
hymnis similem stili assectationem de diuinis scribens prodidit Ad hos
vero illa scripta Pseudo-Dionysiit reiicere velle, nemo negabit esse absur- .dum. Εκ quo liquet, parum hane quoque rationem probare. Ne similes phrases rem conficiunt: Quamuis enim Deum παγὰν παγων. et πο αν Θελητα, itemque βαΘος απωληπ- alleget Pseudo- Dionysus, quae epitheta apud Synesium quoque occurrunt, facile tamen comprehendere licet, auos scriptores, ex una schola progressos, et fortasse ab uno praeceptore eruditos similes locutiones adhibere' potuisse. Et sane alios quoque ex hac secta reuera eas adhibuisse, vel sola oracula probant, quae
ad Synesium nemo temere retulit. Ibi enim diserte Deus primo- primus siue unitas dicitur :
Matrix continens omnia.. . - au) Deturh. per plat. rest reclesia s. 4s. seqq. sum dithyrambiearum. Orphiei hymni ex hae
