장음표시 사용
491쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4 9
auem magnum dicerent, hocque obtentu Christianis, religionem a Conantini M. tempore κρατοι-αν amplectentibus ad deprecandam inuidiam palpum obtrudere conare'tur. Quibus semel positis non poterant non sacrarum literarum auctoritatem conuellere, quamuis non deessent inter illos, qui conuenientia quadam Platonicae et Ioanneae doctrinae apparenti commoti parcius de ea dissererent, et nonnulli aliquam illis auctoritatem tribuerent, quos tamen mature ad Christianos transii iste testatur Augustinus. Huius generis gentiles philosophos fuisse omnes, qui Eclecticum illud philosophiae genus adamaverunt, testis est eius sectae historia Tomo secundo fuse enarrata, et exempla probant philosophorum seculi quarti, quinti et sexti, interque eos praecipue scholae Iambliaiianae alumni, Plutarchus, Syrianus, Proclus, Marinus, Isidorus, hisque similes. Quae ubi admittuntur, ut concedi omnino debent, si tristoriae philosophicae sua constat veritas , certum est atque indubitatum, Chalcidium talem gentilem philosophum non fuisse, nec hoc modo, reiecto Christianorum mediatore, Deorum gentilium numina sacrificiis honoranda colendaque esse statuisse. Deinde, omnino coneedendum quidem est viro longe eruditissimo, qui tam accurate in Chalcidii religionem inquisiuit, fuisse inter philosophos isos Platonicos Alexandrinos multos, quibus temperatius obtigerat ingenium, qui utramque interse religionem, Christianam et ethnicam toto licet genere diuersam, conciliare studerent, et mistam quandam ex Christianorum et reliquorum populorum dogmatibus relig1onem conflarent, ita ut generatim quidem sicra Christiana non reircerent , ar Deorum ramen cultum, quemadmodum ab his explanabatur philosephis, cum eis sociarent, et religionem prudentum aliquam 1ntroducerent. Quales fuisse Ammianum Marcellinum, Symmachum et Themillium alibi docte probauit Cel. Mos Ag Mivs . Sed id recte intelligendum est: aut enim de certo, quod hi philosophi sibi constituerunt, systemate, Syncretistico sermo est, aut de professione religionis publica cultuque religioso in Romano imperio obtinente, et vel legibus conitituto, vel imperantium voluntate licito. Priori sensu totam seresectam Alexandrinam huic Syncretismo adhaesisse, et eκ Christiana religione multa sibi elegisse, quae cum placitis domellicis coniungerent. in eorum historia clarissime demonstrauimus, ipseque sectae conditor Ammonius luculento esse exemplo potest. In quo Syncretismo seruor pro communi et auita superstitione tamdiu potiores partes tuitus est, quamdiu Romani imperatores his ipsis gentilium sacris essent addicti : unde s ctum, ut licet, multa Christianis surripui sient fraudulenti philosoplii, in publicum tamen religionis Christianae exercitium essent valde iniurios, multarumque persecutionum nefarii eκisterent auctores. Vbi vero e minari coepit Christiana fides, principibus summis eam amplexis, cautius agendum rati, mitissimam sententiam professi sunt, non ausi Christianam doctri
492쪽
4go PERIOD. II. PARS II. LIB. L CAP. II L
doctrinam contemnere, sed ad illud asylum confugerunt, placere Deo,
quacunque ratione colatur, gratamque ei esse seruientium dissensiones, modo tolerantia et amore commendarentur. Ita quidem et principibus se commendabat aequitaς et inuidia euitabatur, et munera ipsis consem hantur, eo vero non obstante sacris Christianis non modo minime initi
hantur, sed in veteri quoque Deorum cultu perflabant. Nec exemplumnos nouimus philosophi, qui reiecto Deorum cultu et Christiana si inulreligione, publicam eiusmodi religionem philosophicam, medium interutramque tenentem professus sit, sed templis arisque atque socis adhaeserunt gentilibus, ut vel uno Themistii exemplo constare potest, quo neminem apertius huic religioni aulicae se ae ommodasse suo loco demonstra uimus. Et haec quidem inter eos facta sunt, qui inter gentiles numerati sunt a Christianis. Inter hos autem non minus suere aliqui, qui ab in . faulla hoc Alexandrini Syncretismi sidere alitati sunt. Hi quoad placita atque dogmata ab Ammonio fraudulenter picta comtaque, si non omni-hus, plerisque tamen adhaerebant, rati, elegantius se, quam vulgus Christianorum solet, ita philosophari : publicam tamen confessionis Christianae tesseram non abiiciebant, sed Christum λόγον Dei incarnatum
recipiebant, damnatoque cultu numinum intermediorum, totam eam
doctrinam ad dogma de angelis reiiciebant. Hi quidem Christiani et professione et nomine erant, reuera vero philosophi Alexandrini, quibus potiora erant Christiana doctrina omni Ammonii deliria. Ex quo genere fuisse Origenem, ea quae paulo supra prolixe disputauimus manis,stum iaciunt. Hi si de rebus sacris scribendum, vel Christiana religio desendenda esset, deamatam philosophiam cum mysteriis Christianorum conciliabant, ut Clementis Alexandrini, Origenis, Synesii, Pseudo-Dionysii aliorumque exempla probant; si philosophicum argumentum explicandum , Platonis et Platonicorum methodo placitisque se accommodabant erroresque eius philosophiae eo audacius proseminabant, quo tectius sub larua philosophi latere possent. Ita explicato controuersae statu, omnino concedimus, Chalcidium huius generis hominem philosophumque syncretistam suisse, qualem descripsimus, quamuis maxime verisimile nobis sit, quoad publicam fidei professionem eum Christiana sacra recepisse, nee idolis arisque atque templis gentilium adhaesisse, cum tertia religio publica non existeret. Nam quod urget vir venerandus, Cisiastianum eum tantum esse, qui Christum unum redemtorem a noscit, ex ea dogmata recipit, quibus omnes Christianorum familiae fidem aditia
gunt, nihil contra probat, quod prima disciplinae Christianae iunci
menta evertit et labefactat, id aut nostram sententiain non serit, aut Christiani nominis significationem totam non eκhaurit. Si enim de
publica quidem professione fidei intelligitur, quae Christo nomen non dat, sed eum reiicit, vera quidem definitio est, sed ad Chalcidium non quadrat, quem reiecto Christo mediatorium illud daemonum genus a pleta
493쪽
DE PHILOL PATRUM IN SPECIE. Gr
plexum fuisse, et sacrificiis publicis coluisse, demonstrari non potest.
Si de Christiano vero et natura magis, quam nomine tali intelligitur, vera quidem est, sed quaellionis statum non tangit: qui non in eo, ut diximus, versatur, utrum Christianum orthodoxum, et venerando hoc
nomine dignum se praestiterit Chalcidius, quod cum praestantissimo Cudworthi commentatore negamus, sed an publica fidei professioni sacris Christianorum se addiκerit Z Quod probabilitatis legis secuti assi arenon veremur, licet fateamur, expressisse in suo commentario Chalcidium eiusmodi dogmata, quae sundamenta Christianae sidet labefactant. Similia enim, et non leuiora admisere Clemens Alexandrinus, Origenes, Arnobius, Synesius, et tamen inter Christianos connumerati, immo publico docendi muneri inter illos admoti sunt. eo quod publica religionis deuotione Christum colerent. Quod cum hi fecerint, licet grauissimorum ex philosophiae Alexandrinae Hudio errorum conia uicti, cur non de Chalcidio id quoque dicere praesumereque liceat 8 Idque eo magis verisimile nobis se reddit, cum Chalcidius in hoc suo commentario ad hominem quidem Clistianum, sed iisdem opinionibus addictum, scripsisse videatur eo fine, ut sub Platonici philosophi specie su presio Christianae professionis charactere, gentiles philosophos et ad libri tui lectionem facilius inuitaret, et hac pia fraude, in his scholis vehementer commendata eos praepararet, aci agnoscendam Hebraeorum physiologiam. Quo scopo persuasus non nisi ambigue et oblique res Christianorum commendauit, et ab omni, quod iis addictus esset, suspicione ut se liberaret, ne nomen quidem adhibuit, et, se sine suspicione pamtium studii philosophiam Platonis in rei Christianae commoda trahere posse, sperauit. Quae ut verisimilitudine non destituuntur, ita recte imtellecta amplis Linam faciunt copiam ad obiectiones responilendi. Nam quod primo loco urgetur, suisse inter Platonicos, qui statuerint, Plat nem sua ex Mose hausisse, id assirmatur quidem, non vero probatur, et empus, nisi fallimur, destituitur. Ita quidem Iudaeos statuisse, et haec ambitiose Christianos doctores ursisse et gentilibus obiecisse, verum est: Platonicum vero gentilem, vel Neutralistam veniam barbam n mini deprecamur id concessiisse, non modo esse inter Hebraica et Plat nica dogmata conuenientiam, id quod sacile Platonicus aliquis dare potuit,
sed haec quoque ab illis derivata esse, nemini persuadebitur, qui nouit, ruanta inuidia Iudaeos philosophi gentiles persecuti fuerint, quam abiecte. e Mose senserint, quamque inique tulerint, quod mysteria sua Mosi et
Hebraeis, Iudaeorum maioribus, genti barbarae, tribuerentur. Testem inter multos damus unum Porphyrium, Mosen conuiciis vehementer lacerantem, et origeni indignantem, quod ex disciplina Graeca omnia, auae secreta ae mystica apud Graecos habebantur, assumens, risui barbara et superstitionibus Iudaicis adaptauerit, ac philosophorum
gloriam ad dogmata externa ac peregrina transtulerit: quae eius ver-
494쪽
PERIOD. II PARS II. LIR L CAP. III.
ha seruauit Evs Earvs . Qui et alio loco de hoc Porphyrit animo in Mosen scribit: illum non Christianos modo, sed Hebraeos etiam et
ipsum Mosen contumeliis onerauisse. Talis cum Platonicorum mos fuerit, virum verisimile, eos mysteria sua a Mose et Hebraeis derivasse Ast hoc secerunt Christiani doctores, inque m non leue disputationum
suarum praesidium et quandam quasi ἀκροπολιν constituerunt, quod Plato. nica mysteria a Mose et Hebraeis ad Platonem in itinere ad barbaros peria uenerint. Inuertimus itaque hunc arietem, cumque et modo et uiri
Christianorum doctorum Platonicis Opposito de Mose et Hebraeis loquatur Chalcidius, inde colligimus, ad eorum illum partes pertinuisse, haciaque Hebraeorum commendatione philosophorum Platonicorum animos more suae aetatis ad amplectenda Christiana dogmata praeparare voluisse, ideoque reticuisse Christianorum nomen, Vt inuidiam eorum euitaret
Nec nos valde mouet, quod Christianos sine laude praetermiserit Chaliacidius, Hebraeis toties commendatis. Εκ dictis enim ratio iam patet, cur secerit, nec alienum id a more Christianorum doctorum, qui contra gentiles philosophos disputantes ad solos Hebraeos prouocauerunt, cuiugluculentum potest esse exemplum Tatiant aduersus Graecos oratio, quae rem prorsus conficit. Hoc si euicissent, satis sibi acquisitum putabant, eo quod se iustos Hebraicarum veritatum possessores esse, Platonicis non tepugnantibus, sed Iudaicam potius et barbaram superstitionem illis obtrucientibus crederent. Quamquam autem negari forte non debet, talia Chalcidium Mosi tribuisse, quae a Mosis mente prorsus abhorrent; n
hil tamen inde, si quid iudicamns, contra Chalcidii religionem Christi
nam concludi potest, cum ratio Syncretismi Alexandrini inter Christianos recepti ea fuerit, vi genuina Mosis et Hebraeorum dogmata adulte rata propinarentur. Multa Mosi tribuit Philo, multa Origenes eiusque praeceptor Clemens, multa Synesius, erronea prorsus et a me
te vatis Hebraei aliena; an ideo sequitur, Philonem non filisse Iudaeum, Clementem, Origenem, Synesium non fuisse Christianos
Posse aliquem ad Mosen auctorem prouocare, et tamen Christianas partes non sequi, facile concedimus. Verum de ho , quantum via
demus, quaestio haud est, sed de eo, utrum verisimile sit, hominem nec Iudaicis nec Christianis sacris addictum Hebraeos sectam v care posse sanctiorem et venerabiliorem : id quod eo minus persuadere mobis possumus, quo magis, qui Iudaicos ritus et dogmata probabat, his latur pro Christiano, et reuera haec essent Unonyma, ut adductus ex sebio Porphyrii locus luculenter demonstrat. Valde vero dum magnufice de Mose θνοον loquitur Chalcidius, verisimile fit, illud, ut erunt , ob Popum meso suum eum addidisse, ut eo tectior religionis suae esset professio. Non vero suspenso, sed affirmante eum sensu has voculas addidisse, inde manifeste liquere putamus, quod talia tradentibus sancti
495쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 4M
sanctiorem sectam tribuat. Maxime vero enarrata stella quae Orientis Magis apparuit, tam luculenter prodit, in gentilium philosophorum luto non haesisse Chalcidium, ut id ipse celeberrimus obseruator Cud-worthi lateatur. Et prosecto, narrare historiam miraculosam, aduentum Dei ad orbis salutem redimendam in came comparentis manifesta tem, eamque sanctiorem et venerabiliorem vocare, et utroque quolaiunt, pollice probare, tale quid est, ouod proficisci non posse videtur ah alio, nisi filium Dei incamatum credente. Nec obstat, confidentius
Chalcidium de hac stella locuturum suisse, si Christianus fuisset. Hoeenim impediebat, pia illa fraus scopusque latendi sub persona philosophi
Platonici ; susticit illud, eum nobis et miraculum et mysterium Christi num enarrauisse et probauisse, quo gentiles philosophi ad adhibendam Euangelio fidem potuerint maxime adduci. Dum autem ad osti Christiani hominis fidem prouocat, an non clare innuit, se hanc historiam pro vera habere λ Doctrinam vero de angelis bonis et malis in Platonicorum quoque scholis personuisse, verissimum est, ae non minus Certum , cum ipsa angeli voce, dogmatis quoque, clariorem lucem a Christianis ad Pi tonicos peruenisse. Quod cum more suo doctissime consecerit ipse venerabilis Mos HEMIus L probare hoc loco supersedemus. Recte laque Christianae doctrinae vestigia in illo dogmate quaeruntur : quae cum alibi in Chalcidio tam luculenter appareant, cur non haec quoque
ex isto sonte hausisse praesumi debeat λ Diumam legem apud Chalcidium
prouidentiae decreta siue fatum indicare, eleganter, quantum nos videmus, vim celeberrimo obseruatum est. Verum ipse locus magis pro
Christianismo Chalcidii pugnat, quam contra illum. Reiicit enim philosophus restitatque fatum astrologicum, et lanctiora atque meliora nempe diuinam legem, id est, prouidentiae diuinae dispositionem in partes vincat, et hanc prouidentiam in mente sue λαγω contineri dicit, et huius essentialis veritatis instinctu cid est insitae rationis diuinae radiis ita Platonem locutum esse dicit. Ita quidem gentiles Platonici Iocuti haud sunt, sed Platonici Christiani, qui et menti diuinae hane mundi nroulis dentiam tribuerunt, et plutosophos gentiles, maxime Platonem, instinctu huius veritatis diuinae Aocutos esse concesserunt. Scripturae vero nometis in ore habere et ad eam prouocare quem posse, qui Gem ei non adhibet, non negamus : at secisse hoe Platonicos a Christianis sacris alienos, secisse hoc religionis illius Eclecticae patronos, prouocasse hunc in modum ad Scripturam sacram Themistium aliquem , id probandum erat. Nec
Sninosae hue quadrat exemplum, qui quamuis animo Scripturam temneret, eam tamen palam reiicere inter Christianos nomen professus,
ausus non est: heic vero de sola fidei professione publica agitur. Εκ his vero omnibus iudicari quoque potest, quid ad doctissimam elegantemque diatriben Moshemianam respondendum sit, qua euincere sategit, P p p a ei in a
yJ Dist da studio ethnieorum Christianos imitandi s 7. Dissi Hist. Mel. p. bo
496쪽
484 PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. II L
. eiusmodi Chalcidium errores In hune suum commentarium inuexisse, quia Christiano homine exspectari nequeant, et ipsa Christiani systematis
fundamenta et reant. Nec loci angustia, nec argumenti prolixitas patiatur, ut haec ipsa Chalcidii dogmata examine critico excutiamus fingula. Dabimus id viro summo, cuius magnam in veteri philosophia cognitio. nem , singularemque in detegendis veterum Opinionibus eruditionem et selicitatem merito miramur, et cum debitis laudibus amplectimur, Chal.
cidium eorum errorum ad unum Omnium esse reum; parum tamen inde
detrimenti patietur nostra de Christiana Chalcidii professione sententia, modo inter Christianum publice se talem profitentem licet heterodoxum, et inter verum atque orthodoxum distinguatur, Ut supra iam monuimus. Nam ex illo id modo sequitur, Chalcidium nimio Platonismi amore deceptum limpidis puritatis diuinae fontibus turbidas Alexandrinae scholae lacunas. praetulisse, hincque errores protulisse nefandos. Id vero aliis quoque' ex hoc ipso ' praepostero philosophiae studio accidit, de quibus nemo dubitat, quin interChristianos numerati sint. Male de Trinitate locutus est Chalcidius, et potentias Virtutesve meras eas naturas in Deo esse posuit. Concedemus id, licet de eo disputari adhuc possit; annonSabellianismus inter Christianum nomen prosessos auctorem se statoresque inuenit λ Tertiam naturam mundi animam Chalcidius statuit. Dabimus 3 in eo vero luto cum Arnoldo Brixiensi multos haesisse Christia-
. nos, erudite demonstrauit M o s M E M I v s ' Mundi aeternitatem
credidit Chalcidius 3 Fatebimur, si ita placet, nam Origenes quoque Christianus in hac haeresi fuit. Solem, lunam, stellas virtute vel na tura quadam diuina animari et inter diuina numeranda esse Chalcidio placuit. Consentimus; eadem Tatiani et origenis Christianorum fuit Opinio. Divinationis genera, quae gentilis superstitionis fulcra olim fuerunt, probauit Chalcidius. Non disputabimus de eius mente, sed hanc ipsam eius suisse opinionem dicemus. Annon pari modo delirauit Synesius et homo Christianus et episeopus λ Proprio daemone regi h minem monuit Chalcidius. Assentimur; sed et Christiani haud pauciis: tenuere, immo quod peius est, et honum i et malum cuiuis homin Genliun adesse dixerunt. Fundamenta doctrinas Christianae subruisse
videtur Chalcidius. Non negamus, et dolemus; in eodem Vero reatuest Clemens Alexandrinus catecheta Christianorum Alexandrinus. Qui Omnes cum non minus erronea ex infaustis Alexandrinae philosophiae scaturiginibus hauserint dogmata, quam Chalcidius, et tamen hoc ipso non meruerint ex numero Christi asseclarum excludi, idem quoque iure suo patrocinium Chalcidio deprecamur, in sanam Christi diatrinam niamio Platonisini studio peccantem. Vt taceamus, non absque verisimilitudine supponere quem posse, υποθετικῶς haec scripsisse Chalcidium et tanquam philosophum, non quod haec omnia probaret, sed quod tanta,
497쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 48s
ut ipsius verbis utamur, esset praecipientis Platonis auctoritas, ut ei asseveranti parcius credi haud oporteret. Quam philosophandi liberi tem ista, qua vivebat Chalcidius, aetate inter Christianos obtinuisse, ex praefatione ad Osum intelligi potest, quem si non Cordubensem antistiatem, certe Christianum fuisse nemo hactenus dubitauit. Hune enim similia studia prosesium, concepisse ait animo, forente omnibus studiis humanitatis, excellentique ingenio suo spem dignam prouentu operis ad hoc tempus intentati, eiusque usum a Graecis Latio mutuandum statuisse, et quanquam ipse hoc cum facilius cum commodius facere posset, propter admirabilem tamen verecundiam ei potius maluisse iniungere, quem esse
alterum ipsum iudicaret. Ex quibus verbis apparet, et arctissimo sa- miliaritatis ac amicitiae vinculo coniunctum fuisse Osium et Chalcidium, ruod inter tam diuersae religionis homines necti vix inlci, et eadem stula, easdemque opiniones secutum fuisse Osium, et ob eam caussam Chalcidio Timaeum explicandum commendauisse. Id quod eo magis probabile redditur, quo magis studia haec ista aetate inter Christianos inualuisse constat. Et hae quidem nostrae rationes sunt, cur a Christianae religionis professione non alienum fuisse putemus Chalcidium. Nihil nos decretorie definimus, nec aliud, quam coniecturarum huic Opinioni nostrae statuimus pretium, Lectorisque iudicio totam disputationem permittimus. Et haeo quidem de Chalcidio. Iam ad alios philosophiae curutores inter Christianos properandum est. q. XXV. Omnium, qui inter Ecclesiae doctores circa ista tempora Aueus; . vixerunt, animumque ad philosophiam applicuerunt, lumina obscurauisse AVGUSTINUM Hipponensis Ecclesiae praesulem, vicisseque Vl-rum eκ omni parte doctissimum, eruditione tantum non omnes, qui seculo quarto quintonue, quo is inclaruit, Ecclesiam orbemque literarium illustrarunt, doctrinae excellentia, iudicii acumine, lectionis copia, non nisi illi negabunt, qui eius historiam ignorant. Quam ex scriptis eius, et praecipue Retractationum atque Confessimnum libris enarrare totam, idem esset ac seculi a Christo nato quarti quintique historiam Ecclesiasticam scribere. Quod ut 'Institutum nostrum nec postulat, nee admittit, ita ab illis petendum est, qui in hoc saxo voluendo desudarunt, quorum n
mina enarrauit diligentissimus FABRI cI Us ' Inter quos cum tracta tionis accuratione et prolixitate omnes vicerint monachi Benedictini e eo gregatione S. Mauri in Gallia, quibus tot veteris literaturae monumenta Testituta, Ornata, emendata aue actue debemus, vitamque magni praes lis elegantissime enarrauerint Φ, aci has virorum istorum doctorum commentationes illos respicere iubemus, qui philosophicam quoque tanti viri historiam noscere cupiunt. Nos pro instituti ratione ipsum Augustinum audiemus, et eas simul in examinanda illius historia philosoplesca leges
498쪽
4m PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. III
criticas adhibebimus, quas in limine nostrae tractationis nobis praescripsiamus, quasque hactenus secutos nos esse, nondum poenitet. Mature et in pueritia quidem literariis se studiis mancipatum fuisse ipse refert, cum et parens artibus expolitum vellet eius ingenium, et mater animum filii scientiis excoli praeoptaret, licet diuerso id cuperent animo Cum itaque mature ingenii praestantissimi et praecocis specimen edidisset, ludi magistro traditus est iis elementis imbuendus, quibus omnes superstru scientiae solent ε. Ubi vero legere, scribere et numerare didicisset, paulo firmior animi facultatibus et iudicio Madauras, vicinam urbem liteiaraturae et oratoriae artis addistendae caussa missus est ' Adeo vero pueri animum deterrebant dissicultatem, quae in istis elementis percipiendis occurrebant, Ut auersa plane mente a literis abhorreret L. Quamuis rem postea altius meditanti patuerit, multo plus utilitatis ista rudimenta literarum afferre, quam grammaticae et similium studia qua de digna lectu sunt, quae ipse scripsit vir vere magnus. Postea tamen, i eκ his scopulis emersit hasque dissicultates Vicit, quas inepti praeceptorum mores et methodus praepostera valde auxisse videntur, paulo propensiori studio disciplinarum stadium ingressus est, animumque ad Latinas primo literas appulit, a Graeca Vero lingua abhorruit, eius peregrinitate offensus. Quam ut addisceret, Homerumque legeret, saeuis quidem terroribus atque poenis praezeptores Vrgebant, parum tamen ita promouit, unde saetiam, yt minus Graece sciret, quam Latine Quod tamen ei postea summa industria in literarum studia incumbenti non obstitit, quo minus scripta Graecorum, et Ecclesiasticorum doctorum et philosophorum diurna nocturnaque manu euolueret. Certe Platonis
dialogos se Iegisse multoties in scriptis suis prodidit, et egregia, quam sibi comparauit, Graecae philosophiae cognitio, quae ubique in eis I cubrationibus elucet, argumento est, has quoque eum dissicultates animi solertia inproboque labore superauisse. Madauris Thaginam reuersus in paterna domo perstitit, donec de sumtibus ad prosequenda literarum studia ipsi prospiceretur Quod tempus, patris incuria connivente
et moribus et eruditioni suae parum profuisso, candidus deplorati Comparato, ex quo viveret viatico, Carthaginem petiit, et parentis et Thaginani cuiusdam ciuis primarii cura sustentatus L Floruisse in ea urbe eloquentiae et philosophiae studia, alibi notauimus In hac itaque palaestra dum grauiter se exercet adolescens, mira ingenii praestantia ornatus, confestim primas tenuit, et imprimis eloquentiam sibi comparauit haud contemnendam . Quae tamen eruditionis incrementa vitatam ex more seculi indecoram valde corrupisse, humili consessione conia queru
499쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 48
queritur Parente praematura morte orbatus, studiorum sumtus optima mater utcunque leuat, Romanianus suppeditat, ipse ad firma dam praecipue eloquentiam, ad cuius praesidia adspirabat, transfert LQuo in curriculo dum strenue pergit, iuxta receptum discendi ordinem in Ciceronis Horaensum incidit ', in quo consulem disertissimum philos phiam elegantissima oratione commendauisse suo loco Tomo secundo diximus. Quamuis autem ad eloquentiam firmandam ornandamque huius libri lectionem Augustinus suscepisset, Dei tamen consilio, viam illi mature ad eluctandum, e vitiorum in quo voluebatur, Coeno, sternente factum est, vi argumentum istius tractationis et commendatio sapientiae ab eloquentissimo dicendi magistro prosecta vehementer eius aniamum commoueret, ita ut abiecta sermonis cura in res solummodo et se tentias totus animo ferretur. Fateturque , tanto se sapientiae desd
rio ista Ciceronis exhortatione exstimulatum ardere coepisse, ut praeida cupiditate spem omnem mortalem abiiceret magis, quam deponeret, conspectaque, in qua hactenus haesisset, vitae sultitia ad sanam mentem redire immortalemque sapiemiam anhelare et surgere inciperet, ut rediret ad Deum obstitit tamen egregiis animi motibus, quod ducem
non haberet, qui ad sapientiam eam duceret, nec, quae illa esset, Cognosceret. Et iniecit quidem iam tunc adolescenti in sapientiae amorem ardescenti Deus confilium, Scripturae oracula perquirendi, explorandique, qualia illa essent . Sed cum altos aleret spiritus, animoque ad ea accederet graui eruditionis fastu ob humilitatem dictionis, sententi rum maiestatem non assequente, prae Ciceronis facundia suo malo ea aspernatus est. Qua de re ipsum optimum praesulem tegendum illis commendamus, qui in literaturae secularis studio scopulos eos euitare cupiunt, ad quos magna ceteroquin ingenia complura naufragium fecisse erudita testatur historia His primis sapientiae lectionibus neglectis, suppressisque animi ad emendationem eκcitati commotionibus, dum Phialosophiae studium aggreditur, et naturali ingenii praestantia atque vi quadam insita scientias omnes sine ulla magistri opera percipit, animum inde refert vana eruditionis opinione et arrogantia inflatum. Praeteriri hoc loco non debet, qua ratione quoue euentu in philosophia Aristotelis addiscenda eo tempore fuerit versatus. Annos se e viginti natus in Aristotelis categorias incidit, quae a praeceptore suo, homine rhetore, tanta Uerborum pompa commendari audiuerat, ut ea m lectione, tar quam re quadam magna et diuina frui eκoptaret '. Sed has cum legisset klus, nullo magistro adiutus, ita intellexit ipse, ut cum postea praece Ptores eas explicantes audiret, nihil ab iis nouum disceret, quod non
prius percepisset. Ex hac tamen lectione non leue dispendium pasium
500쪽
se esse, ait, ob salsam Dei speciem, quam animo imbibit. Metaphysicis eum et abstractis notionibus implicatum prima ibi e ris Manieliaei semina concepisse dubio caret. Cum autem et intelligendi celeritatem, et dispiciendi acumen egregie possideret, ad Omnium artium et scientia. rum libros se conuertit, et tum de disserendi facultate, tum de mathema ticis scientiis, tum de philosophia tradentes et Iegit et nullo homine explicante intellexit. Verum dum sapientiae addiscendae stimulis exagitatur, et quo se vertat, ut eam addiscat, inpertus fluctuat, a Manichaeis iuuenis ingenio ardens intercipitur ' Attentione digna est caussa, qua se captum et per nouem annos in tam foedo e re detentum esse scribit , nem
γ : Oactum se esse spreta religione, quae ipse puero a parentibus insita erat homines illas seequi ac diligenter audire, quod supersitione
terreri orthodoxos, et Mein illis ante rationem imperari dicerent, se autem nullam premere ad Mem . nis discussa et enodata veritate. Puis non, subdit, his pollicitationibus illiceretur, praesertim adolescentis animus cupidus Deri Giam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus. qualem me tune illi invenerunt,
spernentemscilicet quas aniles fabulas, et ab eis promissum aperium
et rerum verum tenere atque haurire cupientem. Alias eius rationes, quibus ad amplectendas Manichaeorum partes commotus est, quas
que biographi Benedicti ni diligenter enarrarunt ν, praeterimus. HaeCvero luculenter docent, quid pleudo - philosophia valeat, ubi ab animo non emendato recipitur, et veritatis imponit liaeele. Illud quoque ex hac vitae Augustini particula discimus, deliria itanichaeorum tanto veritatis suco et philosophiae opinione subtilibus fanaticorum hominum a gutiunculis se commendauisse, ut animi quoque veritatem. sitientes deincepti suerint. Quod de tam absurdis Manichaeismi somniis, orientales nugas nouis colori hus resuscitantibus mirum videri posset, nili supra iam obseruatum esset, Augustinum iam tum Aristotelis categoriis corruptum falsas ex iis de Deo notiones concepisse. Quae cum orthodoxorum dogmatibus non responderent, lacile eum in liaec deuia deducere potuerunt, eo quod malum non pro priuatim caussa haberet: hac enim ratione ad Manichaeismum aperta via deductus est. Qua occasione non ineptum prorsus et a nostro scopo alienum esset, origines Manichaeismi philosophicas ostendere, huneque invenustum philosophiae orientalis, sed riduo vestitu ornatum, nouisque ingenii commentis commendatum pullum Lectoris iudicio subiicere, eo quod inter haereses philosophicas pertineat; nisii tractationis, quam requirit, prolixitatem paginarum nostram angustia refugeret, totumque hune campum post tot viros doctos alios seliciter occupasset ereditissimi BEAuso a II industria, cuius Historia Manichaeorum legi expendique, conferri autem cum historia philosophiae Zoroastreae atque Orientalis suo loco enarrata mere
