Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. sos

Alia breuitatis caussa tacemus, ex hymnis Platonicorum facile colligenda. Nec Therapeutarum mentio, in utroque occurrens, vel leuem huius rei suspicionem mouet: eo quod celeberrimae societatis fama in Aegypto vel pueris sub ferula praeceptoris adhue gementibus nota esse debuerit. Vt taceamus, quod ipse vir doctissimus monuit, Pseudo- Dionysium eos ad monachos Christianos retulisse, Synesium ad ascetas gentiles, quod diuersam magis duorum auctorum de Una re opinionem prodit. Leuis autem suspicio est, hominem tam Variae eruditionis, Gualem produnt scripta Pseudo- Dionysii, etiam in aliis scriptis excellere Gubuisse: cum autem praeter Synelium nullus sit seculo quinto, ad quem πολυγραφον haec scripta referri queant, sequi inde, verisimilitudinem pro eo pugnare. Nos nec antecedentis, nec consequentiae necessariam rationem ullam in hoc argumento videmus, potest enim aliquis etiam eruditissimus, uno prolixo opere doctrinam ostendere: potuerunt plura eius scripta intercidere: paucae enim nobis eκ hoc scriptorum genere restant, pro quibus non leuior coniectura militat, quam pro Syneso. Nihil itaque videmus, quod nos cogat, ut Synesium sub Pseudo-Dionysii persona latere suspicemur : est vero . quod nos arceat. Nempe dicendi genus diuersum alium auctorem, aliud temperamentum, aliud ingenium prodens. Tellem non alium volumus, nisi ipsum virum praestantissimum, qui Synesio scribendi elegantiam, Pseudo - Dionysio stylum assectatum et coactum, minimeque naturalem tribuit, quem cum laudatissima Synesii eloquentia dissiculter conciliare licet. Praevidit vir egregius hane obiectionem, monuitque, Synesium fallendi artem in scholis Platonicorum edoctum, ut eo certius deciperet, scribendi, quam tenuit, ra tionem mutauisse, hincque coaetum illud dictionis genus ortum habuisse: prouocatque ad verba Synesii in Dione I, quibus facilem sibi in variando illlo copiam esse fatetur. Locum ipsum consulere Leetorem iubemus; longior enim est, quam ut hic adduci integer possit. Patebit ex eo clarissime, eam sibi modo gloriam Synesium vindicare, quod exercitationem peruenerit, vi vix distinguendam similitudinem stili, assecutus sit imitatus veteres scriptores, et dicendi modum adeo parem adhibuerit, ut quod ex suo annecteret, lectores ab ipso auctore dictum scriptumque esse putarent. Haec probant quidem, interpolandi vel etiam supponendi artem egregie calluisse Synesum, sed ad librum Pseudo-Dionysii non quadrant. Non enim extabant scripta veri Dionysii Areopagitae, quorum stilum imitando haec supponere potuisset, sed nouis tractationibus salsum tantum nomen erat praefigendum. Ipsa vero haec Synesii verba nobis contrarium suadent. Gloriatur enim, adeo nihil assectatum, Sss 3 coactum,

522쪽

sio PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. III.

coactum, quodque non naturalem dicendi ordinem modumque cuiuis scriptori conuenientem referret, in hac sua imitatione suisse, ut potius licet diuersus esset sensus, nihilo minus libri istius auctori congrueret, ex is esset, quem, si in animum incidisset, nequaquam esset dedignaturus. Facile fidem adhibet Synesio, qui vim eius in dicendo nouit: haeo vero stilo affectato et coacto librorum istorum suppositorum non conueniunt. Quos si Synesius exarauisset, certe ille meliorem characteris aetatis illius, quam iactat Pseudonymus. rationem tenuisset, nec tot ineptiis se isto aevo indignum esse prodidisset. Non urgebimus Uel argumenta acuti sesimi ΡΕΑ so Nir , qui hunc lucifugam ante Synesii aetatem vixisse probabilibus rationibus disputauit ; vel Io. DALLAEI demonstrationem infra eius tempora eum detrudentis , haec enim operosius peris quirere huius loci non est, et ad criticam ecclesiasti eam pertinet. Vnum tamen, quod a scopo nostro alienum non est, monere non abs re erit,

Sui DAM =, licet credulitate decentum, ut pro genuinis Dionysii Atheniensis libris haec solia haberet, audum obseruauisse : tantam inter Dionysium et scholae Platonicae proceres, maxime Proclum, tam in notionibus quam in ipsis dictionibus affinitatem esse, ut suspicandum fit, vetustiores philosophos Athenienses Dionysii opera fulturatos esse, suppresso eius nomine, ut ipsi auctores eorum esse viderentur. Quae suspicio ex inepto quidem salsoque praeiudicio orta est, verum autem aliquid supponit, nempe inter Procli et Pseudo - Dionysii

scripta magnam intercedere astinitatem et similitudinem tum rerum tum verborum. Hoc utriusque scripta inter se comparanti erit clarissimum.

Suo vero loco in historia sectae Eclecticae, ipsiusque Procli iam obseruauimus, hae, quo is storuit, aetate Alexandrinam philosophiam Platonicorum nimium luxuriasse, et tum dictionis affectatione poetica et quadam grandiloquentia, tum ipsorum cχλe σοφουμώλων nouitate, subtilitate et quadam suae sectae philosophos ante se superasse. Hoc vi docet philosophica historia, ita non sine verisimilitudine coniicere nos iubet, Pseudo - Dionysium a Procli scribentis tempore prope abfuisse ', id quod in Synesium non quadrat, quem in prosaicis tales ineptias, quales Proclus habet, non scripsisse constat. Verum quaecunque demum Pseudo-Di nysii aetas fuerit, quae non nisi coniecturae locum facit, illud artis criticae regulis conueniens iudicamus, Synesium et Pseudo - Dionysium, ingenii , scriptionis, aliarumque circumstantiarum rationibus inter se diue sos tamdiu stinguere, quamdiu certa magis validaque pro iis confun-

dendis

sequimur. videntur hi libri Gnssiti fuisse, eirea

extrema synesii tempora. Quos enim antehaee tempora ad eos prouoeasse putat Pearsonius. eorum loca omni exceptione maiora non sunt. Clara eorum tinentio ptimum secta in eollatione Carthaginensi A. C. sn. ab haeretieis. Seueri ni . orthodoxis fueum mox sentientibus eos que improbantibus. Ed vindie. Ignat. P. I. e. t . p. 336. seqq. Vbleum ad postrenia Eusebii Caecareen fas tempora

refert.

aὼ pee. libro de seriptis Dion3sii Areopagitae, qui eum ad seculi se, ti initia deprimit. h in Dionys. Areop. T. l. p. s98.

a Proclus anno 4ia. natus est, vi sim loeodenion litatum . si itaque hane coniecturam

523쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. sir

tiendis argumenta non asseruntur. Qua de re virorum doctorum, non nostrum esto arbitrium.

q. XXX. Distinguimus itaque Synesum a Pseudo - Dionysio, Θ- ρεῖ. ideoque utriusque considerationein separatam instituimus. Et S YN E S II quidem celebre seculo quinto in Ecclesia Africana vi in orbe

philosophico nomen suit, unde eius res passim veteres et recentiores memorarunt Fuit is Pentapolitanus Cyrene ortus, quem et gcneris nobilitas clarissimum, et ingenii praestantis limi elegantia illustrem secit. Cumque imprimis imaginationis vivacitate supra modum polleret, sublimitatem quandam eruditionis atque incomparabilem venustatem in illo doctrinae genere, quod ab humanitate nomen accepit, assecutus eii, eamque sibi comparauit eloquentiam, quam elegantia et dulcedine fluere, cum sententiarum robore ac densitate recte iudicauit Pilo Trus

Unde commode dictus C As Ava o No suaui mus philosephus et

piarum delicium ΛIuorum s Platonis enim saeundiam cum DeinOsthenis eloquentia mire coniunxit. Et eam quidem stili pulchritudinem non modo prosa oratione, sed ligata quoque tenuit. Cum autem ingenti animi ardore literas prosequeretur, in his orationis ornamentis non subsistendum ratus, ad maiora animum adplicuit, et mathematicarum atque philosophicarum disciplinarum studio totum se tradidit. Quamuis

enim mire eloquentia delectaretur, cassas tamen voces aspernatus est,

nisi philosophiae praeceptis, tanquam anima, soliditatem acciperent. Cuius sententiae suae testem nobis reliquit Dionem suum, siue de Do ipsius insistito elegantissimam tractationem, in qua se Dionis Clirysonomi exemplo pro sophista philosophum esse, et lolidam magis quam verbosam eruditionem sectari constituisse praedicat, quamque inuidis et velut inutilium rerum studiis occupatum calumniantibus se opposuisse alibi fiestatur. Huic itaque fini obtinendo ut inseruiret, et in patria, et Alexandriae mathematum et philosophiae inuigilauit studiis. Docuisse hoe tempore disciplinas mathematicas Theonem Hypatiae patrem, Pappum atque Heronem Alexandriae, Tomo fecundo iam dictum, obseruatumque successionis Platonicae a Plotino institutae magnam tum in ea urbe fuisse celebritatem, virosque summos Eclectiem illam philosophiam In hac Musarum sede docuisse Eos itaque audiuit, et liberalium a tium praesidiis munitus celerrime prosecit. Maxime vero Hypatiae, doctissimae foeminae, cuius tunc in philosophorum cshedra publica docentis VOκ audiebatur, quaeque eruditionis philosophicae et mathematucae

synesii addita a v x io Theodotiti operi.

hus, et quἱ dἱligenter res eius enarrauit Tis. MONT ut Nem. Eeeles T. XII. p. 499

vi alios multos taceamus.

524쪽

str PERIOD. IL PARS II. LIB. L CAP. II L

me praestantia omnes in admirationem sui rapiebat, institutione tanta sedulitate usus est, ut et ipse totus eruditissimae foeminae veneratione occuparetur, et illa magni Synesium facereti Cuius specimina complura dedit in epistolis ad eam scriptis ', in quibus eam moκ matrem et sororem

et magistram, et in his omnibus bene de se meritam, et s qua alia res est appellatione honorifica : moκ dominam beatam, quae peculiaris honoris appellatio fuit philosophamque divinissimae animae appellat,

quantique eam faciat, tenerrimis honoris et amoris significationibus teia statum facit. Hac igitur magistra duce omnem philosophiam Alexandrinam, qualem suo loco prolixe depinximus, didicit, et cum eruditi ne prorsus singulari haud vulgarem quoque famam atque auctoritatem sibi comparauit. Quae mature, et pene adhuc puero, ut recte obseris

uatum DIONYs Io PETAUIo k eam opinionem conciliauit, ut a ciuibus legatus ad Arcadium imperatorem mitteretur, qua legatione tanta cum laude defunctus est, ut cum auream coronam obtulisset, oratione vere aurea eam plus cohonestavisse iudicaretur. De regno enim

administrando ad summum principem disserens, libera sed prudenti oratione vitia regum, luxumque aulae perstrinxit, tamque salutaria imperii recte gerendi praecepta tradidit, Vt ex omnium eum veterum philosophorum, Platonisque imprimis et Aristotelis, fontibus largiter hausiisse constet. Ita summa cum laude in patriam redux et doctrinae praesta tia, et morum elegantia omni hus se reddidit commendatissimum. Et hae quidem via ad Theophilum, qui tunc sedi Alexandrinae praeerat, aditus ei patuit, qui ad Claristianam religionem inclinantem ad ampleetendam eius prosessionem et recipiendum sacri lauaminis mysterium perduxit, et, vi tam celebri viro potiretur, crrores, qui ex Platonismo illi adhaere-hant, in eo dissimulauit. Ita Christianorum quidem coeti L adscriptus philosophiam tamen et mathematicas disciplinas adeo non neglexit, Ut

in iis excolendis, totam fere vitam consumeret, et ob eam caussam munera Ecclesiastica recusaret. Fatetur ipse, iam episcopus in epistola ad presbyteros scripta /: Se in philosophiae otio ae minime negotiosa rerum intelligibilium, των ἔν ν contemplatione aetatem contriuθste, tam tumque his euris et molestiis tribuisse, quantum requireretur, ad eam quae in hoc eorpore degitur vitam ac ciuile in rebus publicis o cium: non enim polusisse a se impetrare, vise ipsum negotiorum turbis impliacans, non in eas mentis pulchritudines animum posset defigere, quibus

frui beati cuiusdam si otii, Me quibus Ai ae sui smilibus, vitam

uniuersam non Diuere, videatur. His itaque rationibus impeditus a munere publico ecclesiastico abhorruit, quod voluptati et ignauiae eo

minus tribui potest , quo minus in hoc otio otiosus vixit Synesius. His

525쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIT sia

His tamen non obstantibus tandem summum sacerdotium, Ptolemaidis ciuibus eum sibi episcopum a Theophilo deprecantibus, suscipere coactus est. Vehementer reluetatus est Synesius, cum quod aegre serret, ab otio ita se literario auelli, et a philosophiae atque mathematicae studio abstrahi, tum quod Platonicis dogmatibus nuntium mittere recusaret, quae cum Christiana doctrina pugnare probe videbat et candide fatebatur Digna est, quae ea de re legatur, epistola eius ad fratrem, quae natium nobis Synesii faciem depingit. Ita enim in statris sinum curarum partem exoneraturus scribit ': Ego cum me ipsum consedero, omnino im

meriorem sentio, quam ut episcopali fastigio respondere possim. Ae

sane apud te de animi mei motibus dissutabo. Neque enim apud alium, quam amici mum tuum unaque mecum educatum caput, coin modius sudorere possim. Te enim aequum es et earundem mecum curarum parIicipem esse, et cum noctu vigilare, rum interdiu cogitare,

quemadmodum aut boni mihi aliquid contingat, aut mali quidpiam euitare possim. Audi uisur, auid sit mearum rerum status, qua rum pleraeque iam, opinor, tibi fuerint cognitae. Cum ex uum

onus suscepissem, commode mihi hactenus sustinuisse videor, philoso

phiam nimirum . Pro eo vero, quod non omnino ab ea aberrare via deor, a nonnullis laudatus, maioribus dignus ab iis existimor, qui animi facultatem habiistatemque dignoscere nequeant. Vereor autem, ne arrogantior redditus, eum honorem admittens, ab utroque excidam, postquam alterum quidem contemsero, alterius vero non tu

rim dignitatem assecutus. Sic enim habeto: duobus hisce tempus identidem distinguo ludis atque sudiis. Ac eum in studiis occupor, rum mihi uni deditus sum, in diuinis praesertim : in ludendo vero,

maxime omnibus expossus. Scis enim, eum a libris oculos auocaui,

ad omne ludorum genus esse propensum. Civilis porro curae ae sollicitudinis et natura et Rudiosum penitur expers; at episcopum disianum esse hominem oportet. - - Mihi et Deus ipse et lex et sera Theophili manus uxorem dedit, quare hoc omnibus praedico ae testor, Maue me ab ea prorsus seiungi uelle, neque adulte i instar eum ea clam culum eonsuescere. Alterum enim nequaquam pium est, alterum illiaestum. Illad vero docendus non est Theophilus sed in memoriam duntaxat reuocandum ; etenim s eaetera quis omnia eum Me uno contulerit, parua ne contemnenda videantur. Difficile es, vel feri potius nudo pacto potes, ut quae dogmata suentiarum ratione ad demo strationemn Ep. r. p. M . seqq. seopa tu munerἰ. Quod vero δέest. s. In studiiso; Εκ his vertiis suspiramur, enm philoso- oeeupatum shi uni deditum esse. ad animi renis philla docendae munus obiisse i euncia enim tum contentionem reserendum esse videtur. nue quadrant. Opponit enim exigisum onus Sed nihil definimus. et honorem. maiori es distillari. netapa epi-

526쪽

siι PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. I IL

srationem perducta in animum peruenerint, eonuellantur. Nosti autem philosophiam eum plerisque ex peruulgatis iisce decretis pugnare. Etenim nunquam profecto mihi persuasero, animum originis esse posteriorem eorpore e mundum caeterasque eius parara una inurire nunquam

dixero. Tritam illam ac decantatam resurrectionem sacrum quispiam atque areanum arbitror, longeaue abum a vulgi opinionibus comprobandis. Animus certe quidem pbilosophia imbutus ac veritatis im pector mentiendi necessitati nonnihil remittit: lux enim veritati, oculus vulgo proportione quadam respondent. Et oculus ipse non fine damno suo immodica luce perfruitur. Ac uti ophthalmicis caligo magis expedit, eodem modo mendacium vulgo prodesse arbitror, contra nocere veritatem iis, qui in rerum perspicuitatem intendere mentis aciem

nequeunt. Haec si mihi episcopalis nostri muneris iura concesserint, subire hane dignitatem possim, ita ut domi quidem prilosopher, foris

vero fabulas texam, ut nihil penitus docens se nihil etiam dedocens, atque in praesumta animi opinione manere nens. Sin ita etiam mouere se oportere dixerint, ac episconum opinionibus esse popularem, ego me illico manifestum omnibus praebebo. Vulgo enim eum philosophia quid commune esse potes ρ diuinarum quidem rerum veritatem occultam esse convenit, vulgus alio modo affectus esse debet. Rursum ego Gyaepius dicam, eum nulla necessitas cogat, neque arguere, neque amgui sapientis esse dico. Sed si ad episcopale munus vocer, nolo ementiri dogmata. Horum Deum, horum homines reses facio. Assinis es Deo veritas, apud quem eriminis expers omnis cupio. - DoLmata porro mea nequaquam obtegam, neque mihi ab animo lingua di debit. Ita sentiens itaque dicens placere me Deo arbitror. AMiiciendus erat totus locus, licet satis longus, eo quod et animum Synesu clarissime detegat, et quibus opinionibus adhaeserit, luculenter doceat,

maxime vero, quam de pia fraude et mendacio philosophico opinionem lauerit, luculenter exponat. Hoc se munere episcopali semel tam tum totum abieeturum diserte dicit, ideoque hanc se protestationem edussisse in fine epistolae Rit, ne quodcuaque veritati contrarium est, cui cemodi mendacium, in famulatum Dei irrepat . Quae in camdidi hominis, grauitatem muneris animo pendentis et recusantis sunt, ita omnem ab eo fraudis suspicionem ubi semel episcopus constitutus est, remouent; et Cl. L A C R O E E coniecturam prorsus euertunt. Verum de hac episcopatus fuga satis plura desideranti suppeditabit L v C A sit OLSTE NIVS . Quamuis autem vehementer refragaretur Syn

sius, Theophili tamen auctoritate et consecratione episcopus Ptolema dis' in Viotisti hane sd.m datam et impostorem eunt. quamobrem merito Totandum eastigata exule Synetam episcopum eontendit Tox Arain No sua Miva ad CudMorth. p. 6ao. rus in Tetradymo Disr. Il. p. 99. sed iniu- p) loc. cit. mam nati praesuli eandido verba adducti euin. loci eit.

527쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. sis

dis non Cyrenes, quod vult PHOTIus creatus est. Id quod

merito mireris, hominem fundamentali Platonicorum errore insectum a Theophilo ad tantae dignitatis Ecclesiasticae fastigium evehi potuisse. Et tamen, non obstantibus sis erroribusfactum id esse, scribit Puo-TIus, eum ad aliam viri probitatem vitamque anteactam respectu ha

bito , tum quod non posset non, quisc vitam instituisset, resurrectionis lumine taliustrari. Addit Photius: non fefellisse eam spem, facillia me enim, Amul episcopus creatus es, resurrectionis etiam doctrinam

eredidisse. Quod utrum verum sit, non definiemus, latemur autem valde nobis suspectum ea in re esse Synesium, eo quoὸ post dignitatem istam susceptam Platonicos errores non dimiserit, qui cum resurrectione camis conlinere nequeunt. Quamuis enim librum de Insomniis Plat nicis nugis resertum vel ante vel paulo Post conuersionem, hymnos autem deliriis theologiae Alexandrinae scatentes ante susceptam episcopi dignitatem scripsisse videatur F: certum tamen est, et eκ ipsius confessi ne adducta sole meridiana clarius, habuisse eum Christianam religionem pro tali, quae ad populum tantum directa apertissimis philosophiae decretis atque demonstrationibus repugnaret. Diserte enim fatetur : Aσθα

Has vero demonstrationes philosophicas se dimittere non posse gnaviter tuetur. Quod licet Christiano laomine indignum videri merito queat, patet tamen, in ea suisse Synestium opinione, recte dogmata Christiana ad vulgus dicta ita explicari transformarique, in philosophiam posse. Cuius ut exemplum Lector habeat, hymnos eius consulere oportet, quae Christianum quidem sapiunt, sed totum ad Platonismum Alexan/rinum reformatum. Ita trinitatem vel quatemionem potius Alexandrinorum Christianae Trinitati adaptat canendo

Λ πο κεντρου τε Θυροντο

Περὶ κεντρον τε ρυεν ων Simplieitates summitatum Ouae tinxit et peperit

Supersubstantiali partur de ipsa prosilienrPer primigeniam formam Vnitas inest bilem in modum di faninam adepta est vim. Supersubstantialis vero fons Coronatur pulchritudine prolis.

Ouae ex centro prosuri ,

Et circa centrum Diauitur.

r in Vid. ep.79. p. 22 7. - . . s l. e. Sed et in epigraphe Mogii Anysi dicitur episeopu Cyrenes. quod vel utrum qua salium et a libraras patriam Synesti eum sede episeopali confundentibus intrusum, vel de sola Cyrenaica regione siue Pentapoli intelligendum. non de urbe Cyrene. Εκ liis eorrigendus CL ντηκ introd. in Geograph. L. vi. c. 4.3 3. p 689. - σὶ Satis hoe innuit ep. 9s. P. 236. t Ηymn. I. v. M.

528쪽

s6 PERIOD. IL PARS II. LIB L CAP. II L

Similia passim habet breuitatis causia non exscribenda, quae luculentis speclari inibus docent, Synesium non aliam sibi mysteriorum Christianorum faciem pinxisse, quam quae serri explicarique poterat ex praeceptis phil sophiae Alexandrinae, reliqua tanquam Θρυλ ρονα et ad vulgus dicta respexisse. Verum de actis eius episcopalibus pleraque latent, nec quo anno obierit incertum, annum tamen CCCCXXX. non superasse ex fratris eius Euoptii in munere episcopali successione constat, qui Ptolemaidis episcopus A. C. CCCCXXXl, concilio Ephesino interruit. Scripsit varia vis πολυμα-ατος artim ad rhetoricam partim ad philosophiam et theologiam pertinentia, summo cuncta lepore atque venustate, suauissimis

verborum concentibus decurrentia, Vt naturam cum arte in eo decertasse, iudicari queat. Cuncta Vero ad philosophiae, quam impense adamauit, Alexandrinae mysteria attemperauit, eiusque principia omnl-hus cariora habuit. Id in hymnis eius maxime elucet, quos a mystapotius aliquo Alexandrino, quam Christiano homine decantatos esse iudicandum esset, nisi praefixum haberent Synesii nomen. Vbique enim supposito emanationis systemate, cuncta ex Deo emuxisse statuit: exque hoc sonte non intellectualium tantum rerum seriem, totamque il-Iam , quae a summo Deo ad humanam usque animam extenditur connectiturque, catenam derivat, sed huic quoque origini rerum omnium materialium causas adscribit. Facile id esset ex ipsis his Synesii carmianibus fuse ostendere, nisi otia nobis secisset virorum doctissimorum industria Pauca nos instituti memores ex plurimis delibamus modo. Ita de Deo summo, siue ineffabili diuinitatis sonte, praeter ea, quae iam adduximus .

Tu autem et radix Praesentium, praeteritorum Futurorum, eorum, quae sunt. Tu es Pater, tu er mater

Tu mas, tu foemina, Tu vox, tu fiuntium

Naturae natura foecunda. Longum sise centrum rerum Vnitar Avinorum numerorum, Subsantia carentium regum.

Quae verba velimus comparari cum Gnosticorum et praecipue Valentinianorum deliriis, et cum Cabbalistarum mysteriis, cum Procli theol gia et oraculis Zoroastreis, ut veri sontes intelligantur, ex quibus has lauidias depromsit Mnesius, dignus Hypatia discipulus. Paria ubique sere spargit systemati emanatiuo innixa : E. c.

id enim on es ruum, o rex P Fili tui r ur. Patrum remium Vnitar unitate prior, Pater, pater tui ipsius titium semen Mist pater, fine patre, omnium centrum

529쪽

DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. si

Aeterea expers Fubsantiae ment, Mundi radix, Rerum ab initio creatarum. Lux undique collucens, Veritas Iapiens.

Et paulo post:

Mnt fontium Principiorum principium Radicum radix

Vnitas es unitatum Numerorum numerus itas et numeru

Intelligentia et intelligens

Et quod intelligi potest Et ante id, quia intelligi potest.. Vnum et omnia

Describendus erat locus integer, quo luculentiorem nos legisse non recordamur, in quo emanatiuum systema expressum sit, quoque Deum non SpinoZistico quidem vel Stoico et Eleatico sensu, orientali tamen et emanativo, unum esse dicatur. De SS. Triade similia praecipit, apud ipsum legenda γ, quae tantum abest, ut cum Christianis conspirent, ut potius principium aliquod ista triade superius supponant. Qua ratione nouis inuentis systema Platonicum adauxisse scholam Plotini Tomo secundo obseruauimus. Eκ hoe sonte τὴν νοερων κρυφίαν τάξιν χοροῖσαντι κωον ου καταλυΘὲν, arcanum intellectualium ordinem vel Ieriem, medium quiddam eapientem non extrinsecus infusum deri-uat et haec ad Filium D Ex more Alexandrino applicat. Εκ his vero intellectualibus sontibus reliqua per emanationem deducit, ita enim ε:D beata natura Naturaeque protra Laudat o beato suas abnis Regis auris De tuis eoalibus

Et ut scias, huic emanationis sonti, huic filio, aeotaque summae, Adam-Κadmon, et quae alia eius nomina inter huius furfuris homines fuere, etiam materiam deberi ,. ecce pergit:

Deductar

Provolutatque. Tu namque immens Moderator mundi

Natura ra naturarum. Vnum autem omnium.

Es unum ante smma Semen omnium Radix et summus ramur Natura inter intemgentiaι oemina et maF,

MUica aurem mcn Haec atque illa dieit Profunditatem in abilim. Circa ducent choreat.

Tu er , quod parit, Tu es, quod paritur, Tu qui illustras Tu qui illustraris.

Vnum et omnia

Vnum in te ipso Et per omnia.

530쪽

sis PERIOD. IL PARS II. LIB. I. CAP. II L

o naturam fouer Vt etiam ima Originem mortalium Pars in mundo Immortalis Sortiatur vitam Imaginem, Alternam.

Cum autem systema emanationis periodicam reuolutionem refluxumque rerum omnium in lantem primum postulet, haec quoque mysteria in filio demiurgo ponit canens ἡ:

Neque enim fas erat Fecem mundi In summo vertice satuereat quod statutum omnino

In eoetu entium

Nunquam posthae interibit Aliud vero ab alio Mutua vicissitudina

via fruuntur. Rerum intermurium Orbis aeternu

Tuo spiritu reuiuiscens Tibi per omnia

Statuit eboreas Mater natura

Suis coloribur Stiis operibus Picta variis.

Ex hac breui fundamentorum theologiae Synesianae delineatione iudieari sine negotio potest, qualia eae iis conseruria fluxerint, digna nempe his patellis opercula. Animam enim vocat Ex mundis in tellectualibus bonum principium stiritus, qui sine diuisone diuisus et delapsus in materiam et particula siue e uium diuinoram parentum est. Nempe has ex anima m di e xisse dicit, haneque unam ob que in totum infusam coelos torquere, uniuersum conseruare, es praemere ei in diuersas formas distributam canit. Nec aliter de stellis, angelis, malisque geniis materiae praesidentibus, quas formas esse dicit huius animae diuinae naturaeque subsidenti tribuit, id quod Κlippoth siue cortices Cabbalistarum Gnosticorumque daemones , et

Alexandrinorum ἀντιθέους accurate resert. Animam vero ex materiae

vinculis ad intellectualia lumina reuocari et saepe optat, et hunc philoso rhiae suae finem ponit M. Et huiusmodi quidem detestandis nugis catent hymni Synesiani, qui et dogmatum et plarasium monstra alunt vix in Proclo alioue philosopho gentili ferenda. Quis enim aequo animo ferret, Spiritum sanctum dici centrum Filii et Patris λ ex sinu Filii emicuisse lucem, intellectum et animam Z Filiam nempe suam inibus inclusam mortalibus latique terreitri mensura λ Corpore elapsam animam posse posthac mergi in terrae noxa 3 Fouere atque ferre hominem malis morbis animae quasi compedibus Vinctum, diuinum semen serre, generosae scintillam mentis in profunditate materiae absconditam 3 De en disse animam a Deo, terrae Ut famularetur, ex famula vero laetam esse seruam, materiae magicis irretitam artibus. adhuc tamen ei inesse exi guas quasdam vires abditae pupillae; hoc itaque semen exiguum alendum

a Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION