장음표시 사용
531쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE sis
a Deo aetendendumque et excitandum esse f3 Plura addere ex hoe ste quilinio et piget et pudet. Totum ut cardinem philosophiae Synesianae, et Orientalis, Cabbalisticaeque ostendamus, ecce ita de Filio ε:Tibi parto pater annuit, ut parias Tu abditum es patris semen, Te enim originem pater dedit mundis Vt deduceres eorporibus fremas ex intellectualibus Tu coeli sapientem orbem circumagis
Ei silerum greges semper pascit,
Tu angelici O Rex, ordinis Tu daemonum phalangis imperium obtinet.
Indiuiduum circa terram spiritum diuidis, Et cum fonte, quod datum est rursus coniungis
Mortales mortis liberans necessitate.
Haec quo tendant, et quam immensum a Christianis mysteriis ita nent, quamuis locutiones nonnullae Christianis astines sint, norunt, quibus philosophia orientalis et Aegyptiaca non ignota est, quique sciunt a quibus praeceptoribus Synesius philosophiam hauserit. Probe id vidit N I C E p Η o R v s -, cui commentarium in librum de Insomniis debemus, quamuis, ut valde corruptum erat illius temporis, quo Nicephorus vixit, de philosophia iudicium, id in laudem Synesii adducat. Gloriatur enim de Aegyptiaco philosopho; habendum esse eum omnium Chaldaicorum steriorum sodalem, et quaecunque rvrsus a lacris scriptoribus priscis apud Aeraptios de rebus admirabilibus libri ac musticae ceremoniae subsequentibus temporibus tradiderint, quaecunque dogmata Delphorun theologi praescripserint, his omnibur eum initiatum bisse. Verum et haec ipsa et eum ipsis, quaecunque Plato ab urbe Atheniensi et e Samo orba ras ad Aegntios disiendi stratia ventitantes assecuti sunt, etiam illam virum fortiter et ca r lem debacchatum esse mensem. Ibi porro curae fuisse omnia, quae Magorum et praestigiatorum voces instituerint, nunquam tamen ista exercuisse. Tolle his antiquitatis frustra iactatae personam, et ad philosophiam orientalem et Alexandrinam, siue Aegyptiacam, reuoca, et habebis genuinas tam foedae sentinae scaturigines. Haec vero mysteria, hos thesauros tanti secit Synesius, ut se hominem popularibus praeiudiciis desecatum ea dimittere non posse candide fratri lassus sit. Non mirandum itaque, et diuinam corporis Originem, et eius resurrectionem Synesium inter populares errores retulisse. Quis enim corporeae molis resuscitationem inter sua a beneficia diuina retulerit, ubi corpus carce
rem h Comm. in librum da Insomniis P. 3s
f Confluendus totus hymnus tertius. x Hymn. VI. v. N. seqq.
532쪽
PERIOD. IL PARS IL LIB. L CAP. II L
rem animae catenamque spiritus materiam omnem esse iudieat 3 Et qui potuit hanc spem Christianorum alere Synesius, Deum tam ardentibus votis flagitans , ut se a daemone, in materia robur habente et a compedibus corporis liberet Τ Aut itaque Synesius factus episcopus totum Plat nismum suum Alexandrinum abiicere debuit, quod quidem refert Ph tius, aut mystam potius gentilem, quam Christianum praesulem se praestitit. Certe luculentum Synesius specimem esse potest, quanta damna Platonismus in Aegypto reformatus in Ecclesiam inuexerit, et quam malo exemplo philosophi Platonici sanatico doctrinae generi innutriti, ad sacra ciuitatis Christianae munera promoti fuerint. Ex his vero larga manu datis intelligi quoque potest, ad quam Platonicorum classem Synesius referri debeat: quem si veteri Academiae adscripseris ρ, plurimum errabis. Nam Platonem quidem more sectae suae sibi philosophiae cem elegit, sed ad normam philosophiae Orientalis resormatum, et ita mutatum, ut natiuos vultus veteremque faciem vix agnoscas. Cautio itaque in comparati ne philosophiae Platonis et Synesii adhibenda est,ne systemata confundantur, idque pro genuino Platonico dogmate habeatur, quod adulterinas manus passum, et ad nouas hypotheses relictum est. BALTI autem hoc quoque loeo impudentiam vix satis mirari licet, negantis in Synesio Platonismi post conuersonem ad fidem Christianam reperiri vestigia, caussantisque hymnos et epistolas quasdam de rebus proianis ante susceptam Christianae fidei tesseram scripta esse. Qui si maiori attentione, quam solebat, ad scripta Synesii respexisset, depreliendisset sine dubio, praeter us Iu brationes , quas inter gentiles versatus conscripsit, alias esse a Christiano prosectas, quae eandem Platonicorum impietatem spirant. Quod ut pace Lectoris luculenter demonstremus, unum adducemus specimen.*mno quinto ita canit de Christo Synesius: Canamur filium sponsa
Sponsae non nuptae Hominum mortali connubis
Instabile patris eoisilium e Sorum Christi partum. Venerandin virginis partu Hominis edidit formam sui inter mortales deductor Venit lucis fontis.
Haec a Christiano scriptore prosecta esse, ne ipse quidem Baltus negauerit. Hum vero ecta Platonice delirantem:
Ex tus emicuit sinu D lux et infestietas et anima. Tuae miserore Aliae tubus inclusae mortalibus Fatique terrefri mensura.
Vt ex materia purgatus Oblitum reditus iter properem. Fugitans testae laborat,n miscear eum animas font .
533쪽
DE PHILUS. PATRUM IN SPECIE. sat
Alia ex hoe hymno supra iam allata non repetimus. Haec cum Platoni-co- Alexandrina esse intelligant, qui vel primis labris philosophicam historiam degustarunt, aut non legisse Synesium, et coccus de coloribus iudicasse censendus est Baltus, aut quid sit Platonicum quid non, non intellexisse, aut studio celauisse Synesii Christiani errores iudicandus. Quorum nullum decet virum doctum, tam strenuum sanctorum patrum defensorem, tam seuerum aliorum iudicem. q. XXXI. Eiusdem commatis suit luci iuga, qui venerabile in E D UAMLelesia DIONYSII AREOPAGITAE nomen mentitus est: -- nempe philosophus talecticus siue Alexandrinus, qui nugis Platonicis
Christianae fidei simplicitatem deprauauit. Non morabimur eos, qui haec opera, quibus Dionysi Atheniensis nomen praefixum est, pro genuino eius sietu habent; hos enim paucos hodie esse, et ab omni criticae artis sensu procul remotos Constat, postquam virorum doctorum argumentis euictum est, nihil esse in scriptore luxuriantis ingenii, licet erudito, quod seculum Apostolicum deceat: ignotumque fuisse tenshrionem doctoribus Ecclesiasticis, qui quatuor primis seculis post C. N. vixerunt. Id vero ab historiae philosonhicae maris non sine iucundutate ex comparatione Platonismi Alexandrini, qualis seculo quinto viguit, et in Procli scriptis extat, cum his scriptis colligi cupimus, vix potuisse hunc pseudonymum ante seculum quintum scribere. Eas enim nugas et deliri a Platonica suppeditat, quae in immensum aucta ex Syneretismo dein testabili hoc demum seculo in schola Plotiniana personuerunt, et de quihus Platonici paulo vetustiores vel nihil praeceperunt, vel aliter statuerunt . Id quod facile exemplis luculentis demonstrari posset, si criticam historiam Ecclesiasticorum scriptorum traderemus. Et hoc quoque obstat, quo minus probari posse videatur eruditissimi PE ARso NII
coniectura, quam et suam secit Gυ . CAUEus, ' ante Hieronymum , et sorte circa extrema Eusebii Caesariensis tempora eum vixisse Eo certe tempore nondum tam impudenter nugabatur schola Plotini, ac
fecit seculo quinto et seκto, ut ex collatis inter se Plotini et Plutarchidiscipulorum scriptis clarissimum est, et negari nullo modo potest. Quo magis enim Syncretismus, et imprimis accommodatio ad Christianam doctrinam inualuit, quod tum factum, cum Christicolae rerum potiri coepissent, eo magis versicolor quasi et Centonis instar consarcinata eua. sit philosophia Alexandrina: cui mixturae et confusioni haec scripta Di nysiana tribuenda esse omnes sere paginae loquuntur. Verum de his dispum
unum dabimus exemplam a Deum in p) See. IV. eum vivisse plaeuἱt quoque tun ealigina latentem. omni Deitate superiorem. quam prope eerrum Cel. Nosti aiato Ilia. n l . supra et t. ΕαIes see. IV. P. II. e. a. p. 323. ob Ilis . Lit. Ser. Eees. p. 34I.
534쪽
PERIOD. II. PARS IL LIB. L CAP. II L
disputandum alio loco est. ViX autem serenda eorum opinio, qui Apollinario patri tribuendos hos laetus esse existimant. Recte enim obseruatum ΡΕARSONIO, Dagmentis eius, quae supersunt similes haud esse, nec dogmatibus eius consentaneos, licet hunc, cum Alexandriae natus esset, Platonicae philosophiae, non expertem suisse credere quis possit. Ea quoque, quae de illo tradit Sozo MENvs ε, conciliaricum his scriptis Pleudo - Dionysii viκ possunt. Resert enim historicus:
Prohibitis a Iuliano imperatore Christianis, Graecis disciplinis institui, Apollinarium jumtis ex Scriptura sacra azumentis liberalium disia
plinarum breui tempore lucub rationes composuisse, et numero et praestantia aequales iis, qui apud Graecos celebres extiterunt, seu genium,
seu dictionem, seu formam, seu dispositionem operis spectes. An vero
tantae facundiae et elegantiae scriptor opera protrudere potuit, in quibus ingenium poetico furore extra orbitam raptum, stilus illactatus, inflatus atque turgidus, nihilque natiuum habens, scatensque vocibus vacuis et
sono amplissimo nihil clarum significantibus dictio regnat λ Quale dicem di geuus seculo quinto Proclus obtinebat, cui similem esse tam in noti nibus quam dictionibus Dionysium vidit, qui cetera parum acute vidit S v I D A s Nec Apollinario iuniori tribuenda sunt, cum nonnulla contineant, ab eius placitis diuersa. Quod si tamen placuerit coniectura doctissimi LE Q vi EN ', et Cl. LA CROIE , ab Apollinaris a quodam esse conficta ista meletemata, sub Dionysii nomine ambulantia, non morosius refragabimur, modo concedatur, quod extra dubitationis aleam positum videtur, hunc sibi potissimum sconum praefixisse auctorem, ut quemadmodum Platonis philosophia Alexandriae reformata et in Synereti Lmum ire coaeta est, ita ipse Christianam doctrinam secundum Platonis Alexandrini praecepta emendaret, et redigeret cum iis in concordiam. Hoc qui negat, eum vel summa tantum capita libelli de theologia mastiea
legere oportet, in quibus disserit: quae sit diuina caligo 7 et quod nihil sit
eorum, quae ratione intelliguntur, auctor omnium, quae animo Cernu tur. Haec enim πρῶτα καi δογματα Platonicorum, de Deo abisscondito nullique rationi Pemio, ex cuius caligine omnia eminerinta
aperte redolent. ν His apertiora passim auctor subministrat, ad quae fiattendissent, qui pro librorum horum γνησιότητι tanto seruore pugnarunt, parcius ad venerandum Apostolorum seculum hominis fanatici et deliri apertumque Platonismum Ecclesiae obtrudentis somnia retulissent. Ce te nostra id aetate , qua in clariorem lucem posita est, horum tenebrionum doctrina, totaque scholae Plotinianae historia, fieri id non debet. Quod si citius obseruauissent, qui Ecclesiae praefuerunt, et pestilentem hominis scopum notassent, atque detexissent consilia pseudo - philos phiae huius, non tot innumera damna intulisset scriptor υποβολιμαος et
535쪽
nugivendulus Eeclesiae, et eκ impuris impiisque his scaturiginibus non illi in moralem Christianorum Ecclesiam errorum rivuli introducti essent, ex quibus cum animae iactura tot hauserunt homines, laudabili ceteroquin contilio pietati et coniunctioni cum Deo inhiantes. Exempla eius rei in sequentibus dabimus β. XXXII. Hi, quos enarrauimus, philosophi in Oriente vixerunt, in quo hoc seculo philosophia Platonica siue Alexandrina, ut et in inciriin Aegypto et in Graecia florebat. In Occidente alia rerum extitit facies, M'. harbarie paulatim caput erigente. Cum enim harbararum gentium in- uasionibus, partes imperii Romani occidentales valde concuterentur, omniumque sere literarum honos extingueretur, et sub armis vilesceret, philosophia quoque decrementa pati coepit grauissima, paucique hoc seculo inuenti sunt, qui eius sibi gloriam vindicarent, et tanquam stellae quaedam ingruentes barbariet tenebras aliquantisper dispellerent. Inter
hoes CLAVDIANVS MAMERTUS presbyter Viennensis m. ri
nominandus est, qui circa A. C. CCCCLXII floruit, eius enim libros tres Ma oriri. de statu animae a C A s P. BARTHIo illustratos legenti patebit, eum a philosophiae praesidiis imparatum haud suisse, unde a SIDONIO ν valde laudantur. Qui, quantus eo tempore vir Claudianus etiam in
philosophia suerit, hoc elogio prodidit: Vir fuit prouidus, prudens, doctus, eloquens, acer, et hominum aeui, loci, populi sui ingeniosissi mus, quique indesinenter salua religione philosopharetur. Vnde hoe
quoque ab eo meruit epitaphium :
Germani decus et dolor, Mamerti Mirantum unica gemma episcoporum. i Hoc dat cespite membra Cutidiantas.
Tripto bibliotheca quo magis Romana, Attica, Christiana fui tr
ouem tota monachur virente in aeuo
Secreta bibit institutione Orator, dialecticus, podia. Tractator, geometra, musicusquo Doctus Ioluere vincula quaestionum
Et verbi gladio secare sectar Si qua eatholicam fidem laressor. Εκ ultimis carminis huius versibus patet, Claudianum dialecticae quoque Aristotelicae vel Stoicae peritum suisse, eiusque argutias contra haereticorum strophas feliciter adhibuisse. Id enim hoc praecipue seculo su venit, is, cum haeretici Aristotelicao potissimum dialecticae armis validissime contra orthodoxos his praesidiis non satis munitos, insurge-V v v a rent,
536쪽
rent, Ecclesiae doctores ad Aristotelem, inuisum prius et contemtum, respicere cogerentur, silcque imprimis in Occidente Aristoteles caput circa haec tempora iterum attollere inciperet. Quem cum dialecticae subtilia ratis caussa Eclectici quoque commendarent et praelegerent, etiam in Graecorum ditionibus iterum libri Aristotelici comparere coeperunt, et ab iis inter Latinos, qui in scholis Eclecticorum philosophiam didicerunt, commendati sunt. Quae epocha surgentis inter Christianos Peripateticismi probe notanda eli. Sed ut ad Claudianum reuertamur, si S i D o-Nro fides est, amico eius familiarissimo, non uni is philosophorum sectae addictus haesit, sed ex pluribus more sui temporis sua conflauit. Ita enim ait, cum non abnuere cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horologium, cum Perdice circinam, eum Vitruvio perpendiculum, neque unquam investigare desistere cum Thalete tempora. cum Grasippo numeros, cum Euclide mensuras. Addit porro: Ad exIremum nemo seculo meo quae voluit
a mare se valuit. Siquidem dum sese aduersus eum, quem contra loquItur, excitat, morum ac studiorum linguae utriusque Dinbolam iure Iibi vindicat. Sentit ut othagoras, diuidit ut Socrates, exilia eat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ete. Eadem habet ALANus Φ, Sidonium haud obscure exprimens, qui de
eo canit: Vt Samius sentis, sapit ut Plato. quaerit ut Hermet, Dividit ut Socrates, ut Zeno relligit. insιrt
Vt Brisse. sudet ut Crisiar, speculatur in Argus. Non tamen haec, ut solent Panegyricorum verba plus dicere, quam res est, nimis premenda, et sorte ad varietatem magis disserendi, quam philosophandi principia reserenda sunt. . XXXIII. Ineunte seculo sexto magna ingenii et eruditionis claritate et philosophiae laude floruit A NICIVS MANLIUS
TORQUATUS SEVERINVS B O ET HI VS, summis
honoribus perfunctus, de cuius vita et historia literaria adeundi sunt, qui scriptores veteris Ecclesiae enarrarunt . Nos ex ea id tantum notamus,
quod ad historiam huius aetatis philosophicam pertinet. Puer adhuc bonis literis instituendus Athenas missus est, quod in ea tempora incidit, quibus Proclus cathedram tenuit philosophioam. Proclus enim Anno C C C C L X X X V. fatis concessit, quo tempore in senatum iam Cooptatus patriciusque laetus est Boethius. Qui cum oelodecim annos Athenis . degens
Ep. 3. Paris. in a. v. Vs . Histoire de Bo te, sensishq in Eneyelopaed. p. 343. Opp. teur Romain, avee i' analysi de tous ses ouura e J Vid. ouos laudat Fallax eius assi a xes, des notex et des distetratiunx historique Lal. T. I. P. εκα seq. T. III. P. aca. seq. Prodiit et theologiques.
537쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. 52s
degens omnium artium atque disciplinarum mysteria et reconditos recessus explorauerit, recte inde colligimus, Boethium in Eclecticorum scholis et forte a Proclo philosophiam didicisse. Vidit id iam L v c A s HoL-s T E N I V s ', monuitque Boethium, Porphyrium prae reliquis Aristotelis interpretibus commendantem videri Platonicam philosophiam cum Aristotelica coniunxisse. Cuius argumentum aliud adducere opus haud est praeter ipsam viri undecunque doctis limi scriptorum inspectionem. Vbique cnim regnat Syncretismus ille Eclecticus, Platonica et Stoica cum Aristotelicis in unum coniungens, et Aristotelica magis Platonice, et ex mente talecticorum, quam secundum interpretationem scholae Alexandreae explicans. Prodidit id ipse, doctrinae de categoriis, de quibus scripta Aristotelis et Porphyrii a se versa Latinis auribus dedit, et commentariis illustrauit, ex Pythagoreorum meterematis lucem aecendere promittens ' Maxime vero in elegantissimo de Consolatione Philos phiae libello, quo veterum Veneres assecutus videtur, hanc Eclectic rum methodum Platonica, Stoica et Aristotelica miscendi prodidit. Dahimus ex multis pauca eius exempla. Fatum Platonicum vel Stoicum potius his verbis commendat f:
Ouantas rerum flectat habenas Stringatque ligans irresoluto Natura potens, quibus immersum Singula nexu. placet arguto Letibus orbem prouida seruet. Fidibus lemis promero eantu.
De Deo demiurgo pari modo Platonice ita diserito qui perpetua mundum ratione gubernat, Terrarum coeliquι fator, qui tempus ab aeuo Ire tales, sabilisque mamr, das euucta moueri, Ouem non externae pepulerunt fingere caussae Materiae fluitantis opus a verum in ta summi Forma boni, liuore carens r te euncta super
Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimur ima Mundum mente gerens . similique imagine forman/Perfectasque iubens perfectum absoluero partes Tu numeris elementa ligar, ut frigora flammis Arida conueniant liruidis, ne purior ignis
Olet aut mersas deducant pondere terras. Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem Connectis animam, per consona membra refluis
suae cum Iecta duos motum glomerauit in orbeis In seme3 reditura meat. mentemque profundam,
538쪽
s16 PERIOD. IL PARS IL LIB. I. CAP. III.
cireuit et simili conuertis imagine eoelum. Tu eau s animas paribur vitasque minores rimebis et leuibus sublimes curribus aptans In eoelum terramque seris, quar lega benigna ad te eo resar reduci facis igne reuerti. . Da pater augusam menti conscendere sedem. Da fontem tu rare boni , da luce reperta In te conspicuos animi defigere visus, Disiice terrenae nebulas et pondera molis. Atque tuo splendore mice : tum namque serenum Tu requier tranquilla piis, te cernere sinis Principium, victor. dux. semita. terminώr idem.
Elegantissimo hoc carmine breuem totius philosophiae Platonicae, minime prout Athenis tum a Syriano, Proclo, Marino docebatur, si mam complexum fuisse Boethium, lector paulo attentus et Platonis gnarus ut moneatur, opus haud esse putamus, adeo luculenter, et causiam efficientem mundi siue demiurgum, et rationes siue ideas aetemnas in Dei mente comprehensas, et animam mundi ex indiuiduo et di uiduo constantem, et periodicum rerum omnium in Deum reditiam, et finem philosophiae, intuitiuam Dei visionem et liberationem a materia exprimic Similia ubique crepat, et in prosis latius deducit, et imprimis Platonem commendat. Ita e. c. de reminiscentia et interna
ε mentis luce ε: Non omne namque mente depulit lumen Olliuisam eorpus inuehens molem. Haeret profecto semen introrsum ver Ouia excitatur ventilante doctrina. Nam cur rogari sponte recta censetis. Ni mersus alio viveret fomes eoiae tsiuia A Platonis Musa personat Nerum. Ouod quisque discit, immemor recordatur.
Plura addere institutum vetat, quod hic prolixis nobis esse non peris' mittit. Meretur autem ipse libellus elegantissimus ut lectionem, ita attentionem ad hanc philosophiam Boethii, qua simul patebit, qua ratione diuersa sectarum placita in unam philosophiae consolationem ire non tam coegerit, quam iucundissimis modulis persuaserit. Ceterum et propriis meditationibus et versionibus de philosophia optime meruit, et fugientiuhus Musis manum iniecit. Ad illas pertinent liber de Vnitate et uno,
libri duo de Arithmetica, et libri quinque Institutionis Musicae, in
quibus Pythagoricorum, m ineque Archytae partes contra Aristoxenum tuetur. Quod nouum argumentum est, cum pluto pluae praecepta
539쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. sa
cepta in scholis talecticorum hausisse, quos similem in modum de Musica
praecepisse alibi notauimus. Porro commentarii quoque huc pertinent, quibus versiones nonnullas Porphyrii a Victorino consectas, librosque plerosque Aristotelis dialecticos docte illustrauit. Versiones autem librorum quorundam Aristotelicorum ipse consecit. Scripta alia ecclesiastica, quae huc non pertinent, tacemus. De quibus omnibus, qui literariam eorum historiam nosse cupit, adeundus est Io. ALBERTUS FABRICIVS Φ. Animus erat viro optimo totum Platonem et Arist telem ciuitate Latina dare, et utriusque philosophi demonstrare Conm diam. Sed laudabiles conatus satorum sumaminauit aduersitas, qua in carcerem insons detrusus, ct capitis tandem poena affectus est, dignus qui meliori et elegantiori seculo vixisset: suorum enim temporum se ream et ad harbariem inclinantem conditionem ingenii venustate et eruditi
onis praestantia longe superauit L Ab aliis Boethiis suo loco iam addu- .ctis facile hunc distinguit et aetas, et consulatus dignitas et Christianae religionis professio. g. XXXIV. Floruit quoque exspirante adhuc seculo quinto A -- --
AENEAS GAZAEVS, professione sophista, ex philosopho gen- 'tili Christianus. Is nomen obliuioni eripuit dialogo, cui nomen secit Theophrastus, in quo immortalitatem animae et corporis resurrectionem demonstrare aggressus est. Qua ex schola progressus sit, ipse prodit, Hieroclem se praeceptorem habuisse innuens quo celebrem illum Alexandrinum philosophum, cuius commentaria in aureum carmen supersunt, verisimiliter intelligendum esse, Tomo secundo iam notauimus. Conspirant enim et tempora et secta, satisque docet Aeneas, se iuniorem quendam Platonicum magistrum habuisse. Post conuersionem errores gentiles abiecit, philosophiam tamen Platonicam non omnem eiurauit, licet id nobis persuadeat BALTUs ; unde in quibusdam codicibus msc. regis Galliae dialogo praefigi nomen Aeneae sophistae et Platonici Christiani COTELER ivs resere. Ipsum quoque dialogi argumentum testis est, philosophiam eum inter Christianos non totam neglexisse, sed
ad rationum Christianarum normam emendare voluisse. Erudite enim contra Platonicos disputat, aeternum mundum statuentes, iisque non
mundi modo, sed materiae quoque Origines aliquando coepisse, opponit, et ad Plotinum, Porphyrium et oracula Chaldaica prouocat, quos scriptores idem, ac Christianos arbitrari statuit ' Qua in re sesellisse philosophum eruditissimum, sed vel ad Christianorum, vel ad Platoni O-rum doctrinam de materia non satis attendentem, iudicium, eκ eo interuligi potest, quod Cluistiani materiam per creationem diuinam ex nihilo,
540쪽
313 PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
Platonici per emuxum vel eductionem ex. sinu Dei derivent, quae diue sissima sunt, licet Platonici hi cum Christianis statuant Deum materiam ex non praeexistente subiecto produxisse. Sed et alio loco manifestum feeit, confudisse se Platonicorum et Christianorum dogmata. Patrem
enim, ait ', Spiritu sancto instrare intellectualia et sensualia facul
tatibus suis complere, et complecti et ad sese trabere.. Quibus verbis animam mundi Platonicam cum Spiritu S. confundi, apertum est, lucet hune errorem multi quoque veterum Christianorum errauerint.
Reliqua quae ad literariam huius philosophi historiam pertinent, dabit
g. XXXV. Paulo post, seculo sexto, inter philosophos Christianos nomen sibi secit ZACHAR IAS , cognomento SCHOLAS T l C V S, quo a rhetore, historiae Ecclesiasticae auctore quidam eum
distinguunt , aliis eundem Vtrumque iacientibus . Is Alexandriae in philosophiam incubuit, deinde Beryti iurisprudentiae operam dedit, tantumque eruditione et pietate se commendauit, ut tandem in metropoli Lesbi insulae, Mytilenensis Ecclesiae metropolita constitueretur, a quo munere etiam Mytilenaeus quibusdam audit. Is praeter disputationem de duobus principiis aduersus Manichaeos, de qua scriptores historiae literariae Ecclesiasticae videndi sunt, dialogum quoque, cum adhuc Beryti versaretur, contra philosophos scripsit, qui mundi aeternitatem asserunt. Huic Ammonii nomen praefixit, non quod Ammoniuin habuerit condiscipulum, quod vult CAVE VS ε, sed quod praecipuum Ammonianae scholae dogma refutaret, quae caussa fuit, cur cuidam Ammonii discipulo, qui studii legum caussa Berytum se contulisset, Ammonii sententiae de mundi aeternitate propugnandae partes dederit. Tradit tamen se eodem quoque de argumento cum Ammonio Procli discipulum intelligendum esse, tempora postulant et cum Gessio disputauisse Alexandriae, quem inter Ammonii discipulos praecipuum suisse, et meis dicinam publice docuisse, id est, inter latrosophistas Alexandrinos excel-Iuisse scribit . Non malo itaque consilio hunc dialogum AENEAE G A et L E I Theophraso subiumit C Asp. BARTHI Vs. In eo vero
legendo, ad Platonicorum recentiorum hypotheses omnino respiciendum est, quas ita exuere omnes Zacharias non potuit, Ut non quaedam Platonismi vestigia relinqueret. E. c. mundum huno visibilem productum esse ait με rα την τῶν οντων δημιουργίαν Et tamen omnem eum Platonisinum eiurassem re suo contendit B ALTUS L
Gessio Damas eius apud PMox via Cod. CCXLI l. et ex eo Sut vas in r/e M. STEPH. B TE. in r/a. Extant ad eum Pa o copia GA Ea a i epistolae.
