장음표시 사용
541쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. say
g. XXXVI. Seculo sexto exeunte, et circa initia seculi septimi mi. magnum inter philosophos Christianos Alexandriae nomen fuit I O A N N I S, cui ab incredibili laboris improbi patientia et industria PHILOPONI nomen haesit. Grammaticum et ipse se vocat et ab aliis quoque haud raro ita appellatur, unde coniecere non fine verisimilitudine viri docti, Grammaticam eum Alexandriae publice docuisse. Is Ammonii Hermeae discipulus fuit, quem eκ Proeli schola progressum, Peripateticam magis, quam Platonicam philosophiam illustrasse, ted m
re Eclectico vel Syncretistico, Tomo fecundo narrauimus. Quae quoque causa est, cur inter commentarios Philoponi occurrant, etiam Ammonii scripta nonnulla, in quae ille commentarios scripsit. Et ab hoc praeceptore suo Peripateticismι amorem hausit, cum ratione ab Eclectica schola petita ductus, non differre re ipsa a Platone Aristotelem, tum a gumento Ecclesiastico permotus, quod videret, Aristotelem inter Christianos caput erigere, crederetque infignem philosophiae eius, praecipue dialecticae contra haereticos usum esse. Scopum itaque philosophiae suae hunc posuit, ut Aristotelem interpretaretur. Scripsit enim commentarios et annotaIiones ex scholis Ammonii Hermeae cum quibusdam propriis meditationibus in anablica priora: itemque in analytica posteriora, in quatuor priores libros phisicorum, in librum primum meteororum, in libros de anima, de generatione animalium, et in libros metaph icos, de quibus eius lucubrationibus videsis FABRICI v M . Platonem vero non totum neglexit, sed more scholae Pl tinianae commentariis quoque illustrauit, qui tamen hodie desiderantur. Vitam vero Artitotelis, quae a plerisque Ammonio, praeceptori eius, tribuitur, nonnullos ad Philoponum referre, Tomo primo iam obseruatum est. Cum autem Christianus esset, contra mundi aeternitatem, quam tum strenue propugnabat Procli schola, acerrime disputauit 'Iamblichum quoque simulacrorum, diuinitatem asserentem peculiari libro aggressus est, qua tamen in arena leuiter eum decertasse, parumque iudicii et argumentorum roboris attulisse visus est PROTIO ' Qui etiam laudata eius perspicuitate, putidum atque imbecillem eum in argument tione esse pronuntiat, Vt ne umbratili quidem veritatis specie propria potuerit colorare aduersus pios sophismata. Aliter tamen NI C E p H oiast v s , qui eius in disputando demonstrandoque accurationem et peritiam mirifice extollit. Et de libris quoque contra Proclum S v I D A s notat, eum Proeli argumentis maxima lectorum omnium admiratione occurrisse, et praeclarissime illum refutauisse, cumque vel in ipsis Graecis disciplinis, propter quas magnifice de se sentiebat, atque efferebatur,
542쪽
ueao PERIOD. II. PARS II. LIB. I. CAP. III.
indoctum atque amentem esse demonstrauisse. Videtur autem Photius Iotissimum ad errores eos respexisse, quos ex incauta philosophiae Ariuotelicae ad Christiana mysteria applicatione proseminauit, scilicet, unucam tantum esse in Christo naturam, tres in diuinitate naturas siue su stantias: quem errorem Utrumque seductus Aristotelicis notionibus passim propugnauit, de quo alibi dicendum L Sed et defunctorum corpora tam quoad materiam quam formam interitura esse, aliaque a Deo in resurrectione excitanda diuinoque sistenda iudicio statuit, de quibus eius placitis videndi annales Ecclesiastici L. Ceterum quanta auctorit te gauisus sit apud Amrumum Saracenorum ducem, et qua ratione e pugnata ab Arabibus Alexandria dari sibi bibliothecas frustra petierit, ut flammis eas eriperet, praecedenIi libra in historia philosophiae Sarace nicae narrauimus, quae repetere non libet. Ex hoc vero loco de aet te Philoponi iudieandum, et in qua philosophiae tempora inciderit, st, tuendum est. Εκ hac enim AB ULPHARAII ο narratione liquet, capta eum Alexandria adhuc, et post eam aetatem, vixisse. Capta autem est urbs teste ELMACI No - A. C. IDCXL, mense Decembre Sed et porro ex PHOTIo discimus, imperante Iustino II. sedente Constantinopoli patriarcha Ioanne Scholastico, institutam disputationem esse inter duos Tritheitas, duosque Seuerianos, siue Eutychianos, id quod fieri debuit intra annum DLXIV et DLXXVIII, quibus pontificatum urbis regiae Ioannes tenuit. Hoc itaque tempore cum iam asseclas Phuloponus habuerit, iuuentutis eum annos tum iam superauisse, recte muligimus. Cum autem ab anno DLXXVIII ad annum DCXL, stragimta duo anni emuxerint, manifestum inde est, Ioannem Grammaticum valde senem, et octogenario maiorem obiisse, et inter philosophos μακροβίους esse numerandum.
Nemesiσι. XXXVII. Non omittendus quoque in hac philosophorum Christianorum serie NEΜESIVS ex philosopho episcopus, uti volunt,
Einisenus, eleganti libello de natura hominis clarus. Incerta eius te pora sunt, silent enim de eo veteres, Unde eum tanquam incertae aetatis huc reiicere visum. Qui enim ex epistolis GREGORII NAE IAN-ΣΕNI ad Nemesium argumentum capiunt, Nemesium episcopum et suisse saliuntur, et Cappadociae praesectum, antea a Christi na fide alienum, et iudiciali potestate conspicuum cum Christiano doctore confundunt Non refragabimur tamen virorum doctorum coniect rae t , contendenti, vixisse eum seculo quarto, antequam adhuc Pelagii, Nestorii et Eutychis haereses Ecclesiam turbarent: nec magnopere a - dien-
543쪽
DE PHILOS. PATRUM IN SPECIE. sar
diendam putamus PAM ELII et doctissimi. M I cIl. LE Qvrgu 'coniecturam, libellum hunc Nymno tribuere malentium. Quaecunque vero scriptoris aetas fuerit, certe inter elegantissima philosophiae inter veteres Christianos florentis specimina tractatio haec de natura hominis
Nemessiana reserenda est. Nam et corporis et animae considerationem instituit luculentam, multaque asseri non ex triuio hausta, quae frustra apud alios quaesiveris, quaeque insignem veteris philosophiae peritiam produnt. In plerisque etiam capitibus Graecorum philosophorum opiniones eleganter et perspicue recitat, et nonnunquam EX minat, Plera que autem ad diuinorum dogmatum illustrationem refert. Praecipue magnam et insolitam inter Cluistianos doctores rerum naturalium, ad hominem pertinentium notitiam ostendit, cuius exempla esse possunt, quae de usu hilis, de splene, renibus, glandulis aliisque humani corporis partibus disserit, quae in summam lucem posuit nostrae aetatis virorum doctorum curiositas. Inter quae hoc loco indictum praetereundum haud est, quod mirabilis ille sanguinis circuitus eum non totus latuerit. Scribit enim ': Diducitur vehementer et contrabitur arteria, harmonia quadam re ratione, initio morus a corde sumto. Sed dum diducitur a proximis venis vi trahit tenuem sanguinem, cuius respiratiost alimentum spiritui vitali. Dum autem contrahitur, quod in se fuliginos es, per totum corpus et occulta foramina exhaurit. Sunt
tamen in pulchro corpore naeui nonnulli, inter quos reserendusia quod προυπα es animarum Origenianae fauere videatur quae tamen Cond nari scriptori elegantissimo facile possunt. Sane inter omnes, qui inter Christianos philosophati sunt, Nemessio si non primas, certe potiores paries tribuendas esse, licet in hoc capite ultimum eum occupare locum aetas incerta coegerit, non inuiti fatemur.
544쪽
DI PERIOD. II PARS IL LIB. IL CAP. L
DE PHILOSOPHIA CHRISTI,NORVM MEDII AEVI.
GRAECORUM A SECULO SEPTIMO AD EMPvGNATAM CONSTANTINOPOLIN.
g. I. 8 narrata historia philosophica veterum Christianorum, eorum x. O nempe, qui sex primis post Christum natum seculis vixerunt,
ordo iam poscit, vi sequentium quoque sectulorum fortunam, ouam philosophia habuit, exponamus, et qua facie aeui, uti haec perio dus vocari consueuit, medii temporibus Comparuerit, enarremus. Quod temporis spatium in historia philosophica valde memorabile est. Quemadmodum enim circa eius initia philosophiam gentilium cum secta Eclectica e spirauisse, imperatoribus omnem cultum gentilem exstirpantibus, Tomo secundo demonstratum : ita infelicibus Barbararum gentium inuasionibus, Romanorum imperium in oriente valde quassatum amictumque, in occidente tantum non penitus deletum est, victorumque Barbarorum mores, barbaries quoque in omni eruditionis circulo secuta, et hoc etiam malo philosophia vehementer pressa est. Itaque philosophiae noua et peculiaris cum medio aevo merito periodus statuitur, et quam aduersis ea satis succubuerit, plenius enarratur. Dabimus insequentubus operam, ut hoc quoque munere, quantum per vires licet, defungamur, et succinetim quidem, accuratam tamen medii aeui condamus phulosophiae historiam. Quod cum a nemine hactenus praestitum sit 'dabit Lector veniam, si nonnunquam vel cespitauerimus, vel lapsi fuerimus, eo quod in tam densis, quae tum ingruere coeperunt, temporibus euitari id vix queat. Omnem tamen adhibebimus cautionem, ne Lectori imponat fraus harbari ei, et videat suis oculis, quantum nebulae illae veritatis luce dispellendae permittunt, quid de his seculis credendum sit. Veniam vero exoramus, si dictionis quoque, quae tum Vehemem ter inualuit, barbaries, aliqua sermonem nostrum labe conspurcauerit. quod
545쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. GRAEC. . 533
quod euitari vix potest, uti pro instituti ratione ipsa saepe numero seripi
Tum verba adducenda sunt. Eum vero seruabimus ordinem, ut primum
quidem philosophiae faciem in Oriente ad captam usque Constantinopolin exponamus , eo enim tempore Oriens philosophari desiit, Graecique
philosophi in occidentales terras dilapsi sunt: deinde fata philosophiae
enarremus, quae in Occidente inter Christianos a seculo septimo usque ad duodecimum passa est. Quibus subiungemus scholasticae philosophiae, quae ab isto tempore usque ad renatas literas regnauit his oriam. Et respiciemus quidem ad philosophiam unice, quia vero arcte tum tempore cum angusta illa, quae obtinebat, encyclopaedia cohaerebat, eκliteraria quoque historia ea tangemus, sine quibus philosophiae acta intelia ligi nequeunt. I. II. Quam sortunam habuerit schola Platonica, hoc loco non repetemus, nili quod iterum monendum sit, accidisse Iustiniani erga bis philosophos gentiles odio ', et interdicto, ne philosophiam publice doce- -υ. rent, ut primo quidem ad Chosmem Persarum regem deficerent, facta autem seculo sexto fere medio pace redirent quidem in Romanum imperium, paulo post vero plane exspiraret tota secta atque deficeret, ut suo loco probatum. Philosophia itaque Platonica vel Eclectica potius a Christianis discenda erat, inter quos multos quoque extitisse. qui ei adhaeserint, hactenus copiose probauimus. Quamuis autem inter orthodoxos quoque essent nonnulli, qui hoc philosophiae genere erant imbuti, potissimuin tamen Origenis assectae ei tenaciter adhaerebant. Caussa huius studii neminem latebit, qui nouit, Origenem totum systema suum ex philosophia atque theologia Platonico - Alexandrina hausisse. Eius
itaque partes qui sequebantur, ex hac ipsa philosophia praesidium petebant. Potior autem Origenistarum pars eκ monachis constabat, qui vitae austeritate, quam expressit Origenes, ad eius admirationem permoti, citatim in eius sententiam, non obstantibus, quas ideo patiebantur, persecutionibus, transiuerant. His itaque mediantibus philosophia ,. Platontea vel Alexandrina in sacros monachorum secessus atque monast ria aufugit, cumque singularem viam, propius ad Dei vilionem accedendi, et solutis corporeis vinculis, arctius se cum eo coniungendi commendaret, theologiae illius mysticae condendae occasionem dedit, quae, cum Pseudo- Dionysii scripta tanquam genuina inter hos homines irreis psissent, magnamque obtinuissent auctoritatem, amplissime latifundia sua dilatauit, et in Occidentis quoque partes propagauit, ut suo loco ostendemus. Et haec quidem philosophiae Platonicae seculo septimo et sc-X κ κ 3 quenti-h videndus P a o e o p i u in Ane oti . bus urbis Romae et Constantinopolis aliud te- quem evseripst Z o M A a a s. Dubitat de stentur: sed eonstabit Procopio fid/s sua, s id Prorepit hae in re fido Coiani No v. Anti- de pro moribus intelligatur gentilibus. quibu-quit. Aeadem. supplem XVlil pig a38. seqq. Rhiram esse eo tempore salatia alii quoque eo quod Codiei, iustinianei tituli de professori- scriptores testantur.
546쪽
saι . PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. I.
quentibus sata inter Graecos suerunt, quae qui nosse cupiunt, eos theologiae mysticae inter Graecos vigentis, tanuemque ad Latinos propagatae historiam consulere oportet L Aliter res cum Aristotelica philoso- phia se habuit, quae ab isto tempore laetiora, quam prius fata habuit. Cum enim ab haereticis orthodoxi armis quoque dialecticis pugnare didiscissent, magnum illud, quod ideo veteres doctores Christiani aduersus Aristotelem conceperant odium, in admirationem Conuersum est, Coeperuntque philosophiae studiosi Dialecticae Aristotelicae operam dare, illos imitati, quos acerrime cum orthodoxis dimicasse nouerant, quod Dialecticam Aristotelicam excoluerint. Nulla enim tum secta erat, quae non ad iras machinas confugeret, adeo, ut Iacobus quidam Edessenus, Monophysita, ut suae parti hae ratione consuleret, Dialecticos Aristotelis libros in Syriacum sermonem hoc seculo conuerteret ' Quamuis autem haereticorum nonnulli, qui scholas Alexandrinorum philosopho rum frequentaverant, praeter Dialecticam Aristotelis ab illis prolixis commentariis explicatam, Platonicam quoque theologiam nonnunquam in subsidium vocarent, quod imprimis Amnophysiitae, et Apollinarii se ctatores fecisse constat tantum tamen abeii, ut hoc modo Platonicae philosophiae sequendae inque usus suos vertendae auctores et exempla orthodoxis postea fuerint, Vt potius Platonismus ea re in contemtum adiaduceretur , eoque proscripto triumpharet philosophia Aristotelica. Quae eo magis applausum meruit, quo magis recti verique sensus indies codirumpebatur, et conculcata eruditione solida, superficiaria quaedam doctrina Colorque aliquis quaerebatur, qualem egregie sundebat Dialectica Peripatetica. Ea enim cum theologiam in sinet, et hoc habitu diuinioris doctrinae capita pingerentur, persuaserunt sibi plerique, egregie ita Ecclesiae consultum esse, quod his quasi muris munita essent aduersus haereticorum insultus Christiana dogmata. Factum inde est, ut semoto eκ hominum conspectu Platonico pnilosophandi genere et in monasteria detruso Peripateticum florere inciperet, quod ubi paulo post Saracenis quoque placuit, veterno, in quem plerique collapsi erant excusso Graeci postliminio ad philosophiam Peripateticam redierunti Hincque euenit, ut ab hoc tempore vita unum alterumque inter Graec S inueniamus, Alexandrinae philosophiae peritum, eorum vero plures fuerint, qui Peripateticam philosophiam haud indiligenter excoluerunt, quorum poti res et celebriores iam' temporum seriem sequentes enarrabimus.
f. III. Primus, qui post Philoponum in hoc stadio impigre currendi Graccis auctor extitit, suit IOANNES DAMASCEN usa patria, ab eloquentia Chrysorrhoas, et Arabibus Almansor dictus, patre
Dieeretis ea de re quaedam infra. Ihua dictum In historia philosophiae Sarae au) Vil Cai. Io . si M Assa M A Nus nieae. cons Ilo TTINGaa. Bibl. orient. e. blioth. orient. Vatiean. T. I. pag 498. Perti- IiI. p. 29 . seqq.nent hue versones Aristotelis Syriacta a Chri- e9 Cons L a C ora His . du Christianismasianis sub saracinis viventibus consed ae . da d Ethiopie p. s.
547쪽
DE PHILOS. CHRINIANO R. GRAEC. 533
tre consiliario secretiori inter Saracenos natus, inter quos parentis defuncti locum in auis Chalisae primarium tenuit, postea vero dimissionem a Chalisa nactus, ad S. Sabae Lauram discessit, ut philosophiae atque the logiae operam daret, scribendisque libris magis otiosus vacare posset. Quam eius historiam, et quae reliqua ad eum pertinent, post historiae literariae scriptorum ecclesiasticorum fauctores diligenter enarrauit docti L simus operum Damasceni editor MICHAEL LE Q v I EN, qui Vide dus Nos instituti nostri memores, id hoc loco de eo notamus,inugnem pro sus fuisse eius in philosophia et mathematicis disciplinis peritiam, quam magnopere extollit vitae eius scriptor Ioannes Hierosolymitanus. Id quod tamen pro captu et conditione eius, quo vixit, seculi cum quod intelligendum est, inter Arabes hoc tempore viam tandem philosophiae pararet, ut in historia philosophiae Saracenicae dictum, occalionem inde Ioannes nactus est in Philosophia, quae tum commendari coepit, Peripatetica proficiendi.
Quam commutata vita aulica cum monastica otium amplius nactus scriptis
quoque excolere non destitit: legunturque inter eius opera Capita phialosophica L quae Dialecticum argumentum exhibent, itemque Di ri . tiones de animae partibus tribus, virtutibus quatuor, facultatibus quinque f. Physicam autem, quae ei tribui a nonnullis solet, Nicephori Blemmidae esse, infra dicemus. In scris quoque, quae scripsit, Parallelis, quamuis collectionem theologicam exhibeant de Deo, homi ne et virtutihus atque vitiis, multa attulit, in historia philosophica non negligenda, cum . haud contemnenda lectionis copia esset instructus. Maxime vero ideo notandus hoc loco est, quod si non primus, inter primos tamen fuit, qui doctrinae Christianae capita methodo philosophica enarrauerunt, et philosophiam Peripateticam ad theologiam transtulerunt, cuius rei specimen est Exposito eius accurata Mei orthodoxae. Vnde
non errant, qui inter primos systematum theologicorum conditores Damascenum reserunt M. Et hac quoque caussa permoti viri quidam eruditi, Damascenum inter proauos Scholasticorum numerant, i pliusque philosophiae Scholasticae initia ab eo derivant Quod utrum recte fiat, insta dicendi locus erit commodior, ubi historia philosophiae scholasticae erit explicanda. Illud certum, Damasceni vestigia secutos ab hoc tempore suisse plures. qui theologiam habitu induerunt philosophico. De quo tamen alibi dicendum est. Qua ratione virum studio illo Christum cum
Aristotele sociandi magnopere de re Christiana Damascenus meruerit, aliis expendendum relinquimus. Ceterum cum superstitioni, maiorum
N A v ti a Addit. a i Histoire de Louis XL p. v. seqq. aliique.
548쪽
636 PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. L
que venerationi adeo fuerit addictus Damascenus, ut nec a mendaciis abstinuerit , iudicabunt inde, qui norunt, quid phil ophia sit, quanam in philosophorum classe is sit ponendus. Ioannem Melue Damascenum, Medicum inter Arabes celeberrimum, aliosque huius nominis cum hoc monacho confundendos non esse, supra in historia philosophiae Sarac
3. IV. Inter Graecos Romano imperatori parentes hoc et sequenti seculo magnae obortae sunt tenebrae, et tantum non penitus abiecta iacuit cum reliquis literis philosophia. Cuius caussae praeter torporem ingeniorum, qui plerosque eo tempore inuasit, coniiciendae sunt partim in ignorantiam imperatorum, literis neque honorem neque pretium si tuentium, partim in critas Arabum incursiones, quae Graecorum diti nes vehementer presserunt. Illius exemplum esse potest Leonis Isauri harbaries, his verbis ZONARAE enarrata: Domus erat basilica proxime forum aerarium, in qua multi codices et humanae et genero
Oris et diuinae pientiae asseruabantur, ab antiquis temporibus ei ad habitandum os gnara, qui eruditione excelleret, quem oecumenicum doctorem appellabant. Is duodecim contubernales habebat excellenter eruditos e his publicus victus praebebatur, hos eruditionis et cognitionis auidi accedebant, hos imperatores ad rerum gerendarum confli a
adhibebant. Eos Leo se ce let et in Dam sententiam c περι μονορι- pertraxisset, omnia i co/fecta putabat. - - Sed cum saepe cum iis egissetjrustra, eos domum dimisi in illas aedes regias, invia
tamque materiam aridam circum eos collocatam noctu incendi iussit, atque ita aedes cum libris et doctos illos ac venerabiles viros combussit. Fatemur quidem, dubiam ea in re nobis videri Zonarae fidem, cum nec sceleris atrocitatem alius scriptor tradat, nec collegii eius doctorisque Oeeumenici alibi fiat mentio; satisque notum sit, Zonaram more seculi sui, non semper esse accuratum, animoque interdum scribere variis praeiudiciis impedito; unde historiam hanc FRAN cis Co PATRI - ei ορ indubiam visam, se haud temere affirmare velle recte pronuntiauit H E R M A N N V s CONRINGIVS f. Quodcunque vero Zonarae narrationi pretium statuatur, illud certum histori eorum fide, et imprimis ΡΑvLI DIACONI est, imperatorem in Amei ματρας iure
tem, et suppliciis, et tormentis, et quibuscunque posset saeuitiae generibus viris doctis fuisse grauissimuin vereque intolerabilem, et, quod ille addit, eruditionum scholas et piam eruditionem a Constantino Magno bum que conseruatam extinxisse. Quantam itaque iacturam tunc philosophia secerit, facile ex his intelligitur g. U.
m) vid. Ra oti ius ad Ann XXX l. n. 7s. II 2 Diseuss. Peripat M. T. I. Lib. I. p. 243. CA va. Exerc. Antibaron. Xlli. n. 38. P. 3 s. q3 Antiq. Acad. Diu . l. p. 29. n) Cons. Fa ani cavs lue. cit. τὸ Lib. XX i. c. i. Ob Ann. T. Ili. p. ia3. sI Oinmiadarum vero familiam . quibusetiri que
549쪽
I. V. Rediit tamen lux quaedam, ut dieris reliquis ita philosoplatae, reus Mis
culo nono medio Michaele et Barda imperantibus. Hic enim cum lite- 'te r ras Omnes extinctas iacere videret, intelligeretque, quanta inde damna δ' reipublicae accerserentur, quae suh ignorantiae et barbari et iugo gemebat, valde autem Chalifarum Saracenicorum exemplis excitaretur, de resuscitandis literis reuocandaque philosophia serio cogitauit, et pro temporum istorum conditione perfecit. Testem iterum damus Z o N A-R A M , qui haec de Barda habet: Nihil autem fecit, nis quod eruditionis prouehendae magnum studium habuit: nam philosophia neglecta racebat, ac prope omnino extincta erat, ut ne scintilla quidem eius superoset: in causa fuerat imperatorum inscitia. Sed his cuiuis disciplinae scholas constituit, et doctores des auit et sagulis
publica stipendia decrevit. - - Et Leonem cum otium c entem inu
nis et, ceteris magistris praeposuit. Itaque essecta, ut literae res
rescerent, exiguoque tempore incrementa caperent. Idem etiam leges ciuiles, quarum cognitio iam pene omnino obsoleverat, reuocauit. Vbi non contemnenda vidctur coniectura CONRINGII , suspican
tis, illud omne benescium Photii consitis deberis hune enim fuisse ab
eruditione quam optime instructum eundemque gratia atque auctoriatate apud Bardam valuisse. Et haec quidem seculo nono contigerunt. Maior autem lux assulsit seculo decimo, quo rellituisse philosoplatae ho- ne. M M. norem Constantinum Porphyrogeniactam auetor est anonymus, cui r iam rmoponicas eclogas Constantini debemus. Is enim imperatorem in ' χ' praelatione ita alloquitur: Primum philosophiam et rhetoricam iam δε- perditas et ad immensam obliuionis profunditatem demersas mirabiliari scio et prudentia retraxisti, robusta dextera rva illis exporrecta. Deinde vero etiam alias omnes sesentias ae artes renouausi. Quod
ne a laudatore dictum videatur, ecce ipsa quoque Zo NARAE verba: δι κώ-φιλοσοφίας ἀυτῆς, mure λησμ i ης ηδη σχμῶν, αλλα μιστοι - διδασκαλους. ἐπιπησας κώ πια πυρησας is λειπόυσας αυτας,
Curam etiam ad ipsam philosophiam conuenit, quae iam fere intercia derat , et sesentiarum doctores constitvit, ut descientes eas iterum a cenderet. Idem C E D R E N v s habet: Scientias arithmeticam, muscam astronomiam, geometriam, et omnium principem philosophiam, quae iam ungo tempore ob incuriam et inscitiam imperatorum perierant sua industria instaurauit, conquistis qui in quouis genere excesserentae constitutis doctoribus, et diligentibus receptis ac conductis. Puo factum est, ut exiguo temporis decursu barbarie proslata urbs denuo titerisque possent. locis expugnatis literas exstinxisse. in historia Saraeemea iam probauimus, et Alexandria eapta exemplum es . Qtiod non potuit non barbariem angruentem vehementer
550쪽
s33 PERIOD. IL PARS II. LIB. R CAP. L
literis foruerit. Ab hoc itaque tempore usque ad captam urbem phulosophiae ibi honor habitus est. Quam tamen cave cum pristinorum
temporum elegantia compares 'MOι. M β. VL Inter primos, qui ingruente barbarie sugientibus Musis maia uel us I nus iniecere, etfinualescenti ignorantiae se obiecere, suit MICHAEL P S E L L V S, cum iuniore huius nominis, de quo infra dicemus, non confundendus. Is in Antro insula versatus, Cum ubique tenebras ob riri literis videret, humanitatis et philosophiae studia, quantumpote excoluit, tantoque studio Alexandrinae quoque theologiae pernoscendae se tradidit, ut gentilismi suspectus fieret, et imprimis Constantinus discrupulus eius atroci accusatione ei obiiceret, repudiata eum Christianorum fide Graecorum τελεταις amplexum suisse, Deos gentilium exosculatum. Cuius accusationes colorem sine dubio a philosophia et theologia Alexandrina, quam curiose perquisiverat Michael, accepit. Cui calumniae occurrendum ratus, et prolixo carmine, ad quod prouocat LEO ALLATI vs , se defendit , et ut omnibus constaret, se Christianum esse, Photio patriarchae, post Ignatii restitutionem intimioribus Chri stianae doctrinae mysteriis imbuendum se tradidit, quamuis aetate iam pro-ueetiori esset. Ita maturus annis et eruditione ad scribendum se a cinxit, hodieque multa Pselli supersunt opuscula, quae tamen pleraque . iuniori Psello tribui solent: inuito ALLATIO ε, monente : Cum
scripta omnia, quae Psellum patrem indigitent, nec Iractandi ratione, nec inueniendi acumine, nec dicendi forma, nee figurarum coloribus conveniant, sed alia incomtam illam et Graecam philosophiam, non hambaram scilicet, sed virilem, et quae sio splendore nitefiat, prae se
ferant, alia eum Musi ludant, et Gratiis et verborum 'sculis, et comto periodorum instructu hilariter subsellant, diversos Mi parentes pro ingenii diuerstare repsere. Contenditque hoc stili et scribendi
charactere ductus, praecipue ad seniorem Psellum reserenda esse, quae Aristotclis libros plerosque per modum paraphrasis non ineleganter eXp nunt. Semperque addit, se de dialogo illo, in quo operationes dae- monu/n asseruntur, deque eius auctore subdubitasse, duetum consideratione stili floridioris, rerumque extra Peripateticorum scholas Platonis et Zoroastris sententiis allinium, et magicorum illorum nugamentorum, quae Pselli et Leonis discipuli colloquia mire reserant. Quam coniecturam incertam quidem esse, at verisimilitudine tamen non destitui omnino fatendum est. Vt enim alias, quas asseri Allatius, suspiciones omittamus, longe propius ad verisimilitudinem aecedit, seculo nono, quo spl-rabant adhuc monumenta philosophiae Alexandrinae, et Orientalis,
quorum vestigiis plenus est iste dialogus, virum ob horum dogmatum cognitionem atque studium in suspicionem vehementer adductum, talem liberu
