Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR. GRAEC. s 9

eius enim scripta recensita a MONTE FALCON Io sunt quoque nomnulla, quae ad philosophiam pertinent, quibus tamen nihil ad incrementa philosophiae attulit. Commentatum autem fuisse in SYNEs1i lia brum de insomniis, supra iam in vita Synesii diximus. 3. XV. Sunt et alii inter viros doctos huius aetatis, qui philosophiae non inutilem curam habuere, quos tamen recensere omnes nec institutum poscit, nec circumstantiae scriptionis huius patiuntur. Facile vero, quales fuerint, inuenient, qui PATRICII et post hunc, qui maiori cura in hoc staclio cucurrit, FABRICII lucubrationes euoluent. Hi enim viros eruditos, qui philosophiae extremis Graeci imperii annis operam nauarunt, tetigerunt tantum non omnes. Inter eos valde Commendatur

GEORGIVS CYPRI V S, postea Gregorius vocatus, eκ diaco no Ecclesiae Constantinopolitanae patriarcha, qui circa finem Sec. XIII inclaruit, de quo videlis LEONEM ALLAT iv M V. Hunc insigni

lacundia elegantes Graecae literaturae numeros et Atticam illam linguam longo iam tempore obliuionis gurgite demersa in ingenii dexteritate ac si imgulari studio in lucem produxisse, ac velut ab inseris reuocauisse, tradit NICE pilo RVS GREGORAS i , Ε pii RAEMIO autem audit Σοφός τις- Γρηγόρασς K-ροθει

Λογων σοφῶν μοτιδυμα μουσων ἐςm. Sapiens quidam vir Gregorius ex Cypro, Sermonum rapientum alumnus et myarum fuerarium.

Hunc, addit, a prima aetate patria patereaque domo extorrem eruditio nis ac mathematum amore fagrontem ad Constant 1ni urbem se recepisse; ubi discipunis et laboribus deditus in magnum sesentiae culinen peruenerit. In utraque eum philosophia, Platonis et Aristotelis, egregie euin versatum fuisse, testis est Io. UEccus ', qui ei nimium utriusque studium, eiusque iactantiam eκprobrat. Nec alio sorte eκ sonte laudes hausit, quas de Dionysio Areopagita cecinit. Eius ciuis fuit GEORGIUS LAPI T HA Barlaamo coaevus, et Palamae, inter quos ille hunc iudicem constituit, seculo XIV sere medio φ. De eo Agathangeli locum affert A LOTIUS ', ex quo patet, Georgium hunc in maximo honore apud Cypri regulum suisse, tum ob grauitatem morum, tum ob rcrum omnium, qua pollebat, scientiam, regem enim

ipsum Latinorum philosophiam apprime calluisse, praetereaque m. tos ex Latinis Iapientes ac doctos penes te retinuisse, sed Gregorii doctriana ae consuetudine summopere delectatum fuisse. Gregorium autem in utraque sapientia et lingva dexterrimum fuisse: ideoque eum lia Z 2 2 3 benter

562쪽

sso PERIOD. IL PARS IL LIB. II. CAP. Lbenter audiuisse saepissime eum doctoribus Latinis, qui apud eum erant disserentem, et demonstratiuis Ollogismorum iaculis peniti me

percutientem, ac eos superantem. Et paulo post scientiam eius astro

nomicam vehementer commendat.

Me Πρω- XVI. Nemo tamen extremis his Graeci imperii temporibus eru-- ditionis et philosophiae nomine celebriore sama gauisus est, quam MICHAEL PSELLVS iunior, quem eo natura fine produxisse videtur, ut ultimas in literis vires, circa imminentem earum inter Graecos interitum demonstraret. Hunc enim supra seculi sui conditionem longe emersisse, latebuntur, qui docti viri scripta unquam legerunt. Aetatem eκ discipulo Michaele Duca cognoscere licet, cuius etiam parentis, Constantini Monomaclii temporibus Vixit, ex quo intelligitur, seculum eum undecimum exornasse literis. Huc tamen referre eum voluimus, ut, quid Graecia ultimis his temporibus valuerit, uno exemplo quasi ἐν δακεφαλαι-res Ostenderemus. Fuit patria Constam tinopolitanus, et seliciorem nascendi habuit originem, quam vivendi conditionem : consulari enim et patricia prosapia ortus cst. Filium optimae indolis praestantia et Uelocitate mentis diuina adiutum matrem ardentissimis per crebras vigilias continuatis precibus impetrauisse tradit ANNA COMNENA '. Puer quinquennis praeceptoribus admotus supra aetatis conditionem in literas serri coepit, adeo, ut ludicra, praeter

eas omnia sordescerent. Id ipse testatur : dulcem Mi facilemque fuisse disciplinam omnem, prae quolibet alio ludo, aegre itaque tulisse,s non magister per rotum diem delicias illassu gereret. Actate prou ctior Ioannis Chrysostomi et Apostolorum monitu, qui matri in somniis visi erant, ut ipse refert , literis totus dicatus est. Plus tamen in eo erudiendo naturae bonitatem indolisque praestantiam, quam praecept rum diligentiam et institutionem effecisse, cκ ANNAE narratione conflati Dignus locus est, qui hic totus adscribatur, eo quod statum literarium istius seculi luculenter depingat. Ita vero illa : Cum vero exinde inclutus isse Georgius Mani aces, imperante Monomacho, o

rannide assumta, Siciliam occupasset, aegre illine Itali pater trepida fuga cum flio se recepit in Longobardiam Romanis subiectam adhue. Ninc iam nescio quo casu quave fortuna se Italus Constantinopolin

venit, in urbem eruditionis et artis ratiocinandi nequaquam tum e Gniam uuanquam enim inde usque a principatu Bassii Porpbrogeniti ad prius memoratum imperium Monomachi melioris doctrinae studium a plerisque neglectum iacuerat, non tamen ut extinctum planeque sepul-tνm e siet. Extitit ergo arque emersi illasrius, excitatum ingeniis

excellentibus qualia circa tempora imperatoris Alexit magnus prouentus apparuit.

563쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR. GRAEC. 5si

apparvit. Iiserio veram eruditionem arripuerunt, nugante antehac fere iuuentute otiosique aucupiis coturnicum aut aliis exprobrabilioribus ludicris aetatem discendi per inertem lasciuiam conterente, insummo

contemtu elegantium literarum atque eruditarum artium. CeIerum

quando Italus in urbem venit, excussus hic Iorpor fuerat, magnusque vigebat in studia liberalia eoncursus ingeniorum cum quibus et ipse confictatus, quotidianis concertationibus scholasticorum contentio rum et agresti pertinaeia cedere nesciorum hominum, cuiusmodi haud pauci tum Constantinopoli erant, logicam didicit. Deinde etiam MLchaeli raedo dedit veram, illi late incluto, homini non tam cura mσμsrorum sapientum, quorum limina non multum triuerat, quam indolis praefantia et velocitate mentis diuinitus adiutae in emineruissimum sapientiae atque eruditionis omnis apicem euecto, quippe qui ad Graecorum literas atque artes omnes quas perfecte norat, etiam Chaldaeorum di ciplinas adiunxerat, famamque meruerat doctisoni omnium, qui tune essent. Eκ quo notabili loco non hoc modo discimus, inter re nascentia philosophiae studia seculo hoc maxime viguisse dialecticam quod et frequentes philosophorum commentationes in Aristotelis libros dialecticos, qui ab eo tempore prodierunt, confirmant, et amor artis disputandi contra haereticos et schismaticos poposcit: sed et hoc invelligimus. Psellum inter primos, et sere solum et primum suisse, qui pulsis

teneliris literarum et philosophiae lucem reuocauerit, cum prius non magnopere esset, a quo eas disceret, adeo ue suo Marte in haec studia tam feliciter indubuit se, ut renascentis eruditionis auctor άυτρδθασκαλος

haberi potuerit. Nihil itaque iactantius dixit, ubi de se in funere XL philini patriarchae prosessus est : Et ego quidem ad artem dicendi et disiciplinas philosophicas animum applicui et mathematica attigi non ab aliis tradita lumen enim eorum exstinctum euanuerat. Sed ipse denuo 1llud accendens, qui ilium desiderio renebantur, illis praeluxi. Ita

vero suomet ingenio eκ optimorum librorum lectione ad philosophiae et mathematicarum disciplinarum mysteria perductus iuuentuti Constantinopolitanae se ducem noui itineris praebuit, ingentemque adolescentium numerum ad haec sacra adduxit, adeo ut communis Graecorum praeceptor haberi posset. Ipse sane ad Constantinum imperatorem hoci stentat, quom ita alloquitur: Vides o diuini me imperator, sacrum hunc inreque philosophum coetum. Omnes sunt meae culturae foeIus et germina ; omnes ex meis laticibus biberunt, oi ex meo fonte hauserunt: et nune quidem lingva ad artem dicendi promti sunt et parati.

non tantum Di dividant, argumenta ducant, curiose elaborent, et Uariis idearum formis orationem persciant, sed et ut emblemata con-

fruant. Praeter philosophiam de qua, eodem loco fe essecisse, ait, ut novo lumine elucesceret, Medicinae quoque operam posuit, tantoques in

564쪽

ueuel PERIOD. IL PARS I l. LIB. I l. CAP. I.

in uniuersum eruditionis campum seruore excurrit, ut lateatur naturam siuam cuiuscunque studii auidam nunquam scientiis potui faturari,

adeo ut prauorum etiam notitium et abomINundorum Ilar comparauerit, ut inde haberet, quod ea usurpantibus opponeret. Hac vero eruditi nis praestantistinae copia in aula imperatoris commendatus negotiis publicis adhibitus est, et in maXimi quoque momenti rebus proiicua eius reia perta est opera. Teste enim Z O N A R A cum aliis ad rebelles in comcordiam reuocandos legatus missus est, των φιλοσοφων ων ζατατος , qui

tunc princeps esset philosophorum s et dux senatorum Michaelem D cam imperatorem renuntiauit, et quod ii ne philosoplita non feliciter imperare posse reges cum Platone Credebat, hunc imperatorem philosophiae praeceptis honisque moribus instruxit. Id quod tamen vehementer reprehendit Z o N A R A s η, eo quod in his literarum deliciis detentus a Psello princeps imperii curam cum damno publico neglexerit. Scribit enim : Homines arterebantur, et aerumnis premebamur, et nemo erat, cui illa curae essent. Nam imperator puerilibus rebus occupatus

a principe philosophorum et honorat imo Melis ad literarum studia de

duci videbatur, ac modo rn arte grammatIca Persibus, et linguartim disierentiis erudiebatur, modo declamationibus rhetoricis, modo historus assiιesebat, modo ad audienda philosophica praecepta parabatur, quamuis ad haec omnia ineptus. Huiusmodi igitur studiis Romanorum imperator Visus, rerum administrationem alteri, eique uni commist, ut legis auctoritatem haberet, quod logothetae visum esset. Quamuis itaque tanta inter Omnes fama et existimatione floreret, multum tamen ea nimio illo imperatori S in philosophiam et elegantiores literas stultio quod Psellus urgebat, diminuta est, conquestique sunt Byetantinae historiae scriptores Psellum imperatorem, nugis et ludis puerilibus perpetuo vacantem ad Omne Opus inutilem et minus idoneum reddidisse. Alia eorum loca, breuitatis caussa omittimus, in quibus conqueruntur, imperatorem a Psilo τῶν φιλατο - - ω principe philosophorum quod peculiare in aula imperatoris axioma sui ite, ex his locis est mani-lasium deceptum et illasum totum mundum perdidisse. Valde ita rue ab eo. tempore Pselli imminuebatur auctoritas, quo factum, ut aduerarium nancisceretur Ioannem Italum, qui quamuis longe impar esset Psello de philosophiae tamen, quam eo magistro didicit, ut supra dictum, gloria cum illo non sine felicitate Contendit. Qua de re iterum ANNA

E O M N a N Α Φ: His itis, Italus) turbis admirationem sibi et plausum parauit, non plebis Iolum, sed mognatum quoque, atque adeo

ipsius

a) Cum enim avemplo Imperatoris tota ausa philosophiae studio serueret, et findique ad aulam philosophi amuerent. philosophantibus eum sngulari honoris axiomate Hellus dux etύπανει praesemas est. Alexiad. Lib. καὶ D. admirab. Lec . apud AL A et vu

565쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR. GRAEC. sn

ipsius Michaelis Ducae tune imperantis et fratrum ipsus. Hi enim licet primum doctrinae et existimationis locum Psedo reseruarent, Italo tamen isti delectabantur, et eius opera utebantur in logicis concertationibus. Erant.enim Merarum et eruditarum 'artium studiorissimi Ducae, cum omnes, tum fratres imperatoris, et Augustus ipse Miachael. Puorum Italus fauore alens consedentiam, ardenti P sellam semper in congressibus eriurioso Aebat oculo, facile se extricantem ex eius laqueis, et aquilina celeritate volacris mentis perplexas captium eulas odisse Sophistae alte supervolantem. Pua ille re urebatur priamum intime ae ringebatur, tum stomaehuis erumpebat in iactationes eorporis ac clamores impotemes. Quae res tandem fuisnesta fuit Psello: exauctorato enim Michaese Duca, sua quoque dignutate deiectus a Bolaniata Nicephoro, monachi habitum senex induere coactus est, eique sub Nicephori successore Alexio Comneno in honoribus τὼ υ πατου των φιλοσοφων, aduersarius eius Italus surrogatus, princepsque philosophorum declaratus est in quo tamen splendidum nouumque hoc aulae munus si non exspirauit, certe in contem tum adductum est, atque euiluit. Psellus autem tonsus et delitescens vitam diu non prorogasse videtur, incertum tamen mortis eius tempus est. Et haec quidem viri, quem σοφώτατον Graeci salutant, fata fuerunt, quem extremam philosophiae inter Graecos aetatem ad summa honorum culmina evexisse, ex dictis constat. Non iniuria vero laudes illi tantas tributas esse, si temporum istorum conditionem respicias, fatendum est, libris eius doctissimis abunde testantibus, parem eum in Phil sophia non habuisse. Quae qualis fuerit, non tantum ex Paraphrasin bus in Aristotelis libros logicos et phaseeos, aliisque eius commentationibus philosophicis intelligitur, verum etiam eκ Compendio suaesionum et responsionum in gratiam. Michaelis Ducae conscripto, quoci editum debemus lo. ALB. FABRICIO, itemque ex Expossione oraculorum Chaldaicorum, quae hodie adhuc superstes est. Εκ utroque enim libello patet, verum esse, quod Annam Comnenam supra dicentem audiuimus, philosophiae illum Graecae Chaldaicae quo ue notitiam adiecisse:

Quae philosophia Chaldaica nihil aliud est, quam Alexandrina, Orientalibus placitis attemperata. Id quod satis probant scripta Pselli ab A L

LATIO prolitae enarrata, etiam ubi dialogum de operatione daemonum ad seniorem Psellum reserimus, quod Allatium facere supra indicauimus. Vt enim plurima Psellus scripsit, omnino inter πολυγραφους καὶ πολυχορας referendus, ita oraculonum Chaldaicorum exposito, liber de animae facultatibus aliaque docent, hospitem ex haci philosophia animum eum non retulisse. Quamuis, ut verum fateamur, in explicandis mysteis

566쪽

sue PERIOD. IL PARS IL LIB. II. CAP. IL

mysteriis Alexandrinis ingenio plus iusto indulsisse videatur, unde non sine examine testis adduci de L

g. XVII. Potiore hi fuerunt viri docti, qui ad deplorandam usque urbis Constantinopolis expugnationem, quae A. C. CIOCCCCLI. accidit , de philosophia inter Graecos bene meriti ad nostra usque tempora eruditionis famaeque memoriam propagauerunt. Abierunt paulo prius nonnulli, rerum confusione, quae ubique in Oriente regnabat, permoti in occidentales terras, Graecamque literaturam et philosophiam illuc detule runt, quod imprimis secit Emanuel Chrysoloras. Ipsa vero urbe a Turcis capta, quicunque Iiteris et philosophiae honorem locumque inter gentem barbaram fore desperabant, in Italiam aufugerunt, inque eius regionis historia quaerendi sunt. Qui cum restaurandis literis et Philosophiae diligentem admouerint manum, inter res lauratores philosophiae Tomo sequenti enarrandi sunt, ubi pluribus de Ioanne Argyropulo, Georgio Gemisto Picthone, Bessarione, Michaele Apostolio, qui philosophiam Platonico. Alexandrinam inter occidentales propagauerunt, item ue de Theodoro Gaza, Georgio Trapezuntio et Georgio Scholario, incerioris Peripatetici uni in his terrae plagis cultoribus tractabimus. Ibi itaque philosophorum Graecorum seculi XV historia quaerenda est, ex qua constabit, usque ad captam urbem philosophiam Constantinopoli non totam defecisse c

CAPUT SECUNDUM,

DE PHILOSOPHIA CHRISTIANORUM

OCCIDENTALIUM A SECULO SEPTIMO USQUE AD DUODECIMUM.

E Oriente in occidentem a Graecis ad Latinos iam progredimur,

. Vt, quae fata habuerit philosophia in his regionibus, disquir , Sau mus. Qua in parte historiae philosophicae nos duce destitui, qui impeditum ante nos inter ingressus sit viamque in densa et caliginosa seculorum harbarorum sylva ostendat, supra iam conquesti sumus Vt enim ipsa philosophia situ squaloreque obducta et abiecta iacuit, ita humani quoque intellectus historia prorsus neglecta est. Ad eos itaque

recum P Cons. A a N A x A s S sevius Epist. is1. manus nostrae peruenemini, quae integri opuscula. U. C. Coa, tvs Da xva eus desiderium valde exeitatunt Nihil tamen eius Noentvs Historiam philosophieam medii sperandum esse, inde eolligimus. ouod publi- aeui meditatus est. sed morte praeuentus non cas preees nostras. ut qui reliqua habent, edant, Perfecit. Eius laboris particulae quaedam in per decennium exaudiuerit neino.

567쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 553

recurrendum est, qui literariam eruditionis atque disciplinarum historiam suo modo enarrarunt, deque scriptoribus Ecclesiasticis eius temporis tractationes instituerunt, vel horum temporum uniuersalem et monasti cam quoque historiam scribere aggressi sunt. Qui enim generali catalogo vel viros doctos cuiusuis generis, Vel Ecclesiasticos recensuerunt,iaepe numero eorum de philosophia merita stimul exposuerunt, cum non alii, quam ex hoc genere virorum doctorum, philosophi fuerint. Annalium autem ciuilium conditores, eruditionis decrementa, conatus, fata

et vicissitudines scholarumque origines descripserunt, sicque philosophi in carum quoque scientiarum acta haud raro tetigerunt. Cumque philos phia in monasteria tandem secesserit, ibique sibi, utcunque potuit, nidum paerauerit, monasticae quoque historiae conditores non sine fructu consuli possunt. Qui vero eκ his historiae literariae, classibus scriptores euolui debeant, prae lde aliis commendandi sint, nostri loci non est, coispiose exponere, suincitque paucis indicasse, quibus nos potissimum auctoribus vii simus, curque fidem illis adhibuerimus. Inter eos scriptores historiae literariae et Ecclesiasticae medio acuo illustres primo loco

AN ONYMUM MELLICENfEM, quos laudabili consilio et non sine egregio historiae literariae medii acui commodo iunctim odidit Io. ALHERTIFAgkrcii diligentia ' Qui cum I o. TRITHEMII quoque libellum de Scriptoribus eccloiasticis, et Ava ER TI MIRAEI Auctarium de Scriptoribus ecclesiasticis, praeter alia adiecerit, horreum aliquod nobis aperuit eruditae eκ medio aeuo historiae. Adiici his de-het Io. SAR Isa ERIENs Is infra pluribus commemorandus, eo quod in utroque Policratici et Metalogici opere fi plurima nobis con seruauit, quae lucem haud contemnendam historiae philosophicae medii

aeui accendere apta sunt. TRITHEMIus autem praeter Catalogum

de scriptoribus Ecclesiasticis et Catalogum illustrium virorum, Vermmniam suis ingeniis et lucubrationibus omnimariam exornantium, li-hrumque de viris illustribus ordinis S. Benedicti, de quibus auctores historiae literariae scriptorum Ecclesiasticorum consulendi sunt, iisque adiiciendus, qui diligenter Trithemii historiam literariam enarrauit ὀ πανυFAs Icius 6, immo ipse TRITHEMIus, qui in libro de scriptoribus Ecclesiasticis ' et in Catalogo scriptorum illuserium Germaniae f, et in libro de illustribus Benedictinis ς, et alibi quoque in seriaptis suis Φ, rerum suarum memoriam consignauit; in Annalibus

hὶ In Bibliothaea Melesiastim Hamh. aras. eJ Cap. Ult. l. edita. ε) Cap. 3o .eJ utimur nos editione Lugd. Bat. 3638 g. κ) Lib. IV.d9 In Biblioth. mediae et infimae Latinit. Lib. no Annal. Hirsaur. T. Il. p. seqq. edit. IX. Vol. Iv. p. 4II. seqq. is erit instar omnium. saugall. et in libello de studiis et seriptis suis a Pueritia

568쪽

sue6 PERIOD. II. PARS IL LIB. IL CAP. II.

potissimum Hirsugiensibus tot nobis monumenta historiam philosophi

cam conoementia reliquit, ut iis, secunda Vice ab auctore editis et insigni accessione auctis, atque labente seculo superiore a monachis Beneia

dictinis Sangallensibus laudabili consilio editis in historia philosophiae

medii acui nemo magnopere carere queat, cum philosophiae fata in monasteriis plerumque more suo haud indiligenter connotauerit. Idem de historicis tantum non omnibus, qui medii aeui annales condiderunt, maxime vero de vitarum scriptoribus tenendum est, qui more sui temporis dum res ciuiles et eccleliasticas, in gente sua gestas, et historiam celebrium virorum tradunt, parallelismo cum reliquis actis publicis et priuatis instituto ea quoque tetigerunt, quae ad rem scholasticam literariamque pertinent, quibuscum philosophia arcte tum temporis connexa suit. Εκ recentioribus, quamuis desiit, qui ex instituto historiam philosophiae medii aeui scripserit, plurimi tamen fuere viri docti, qui res literarias et philosophicas medii aeui non contemnenda diligentia exposuerunt, quos

tamen heio cumulare omnes nec licet nec libet, cum in sequenti tractatione multoties ad eos prouocandi eosque in partes trahendi occasio se ostendat. Prae reliquis tamen virorum longe doctissimorum I O A N-NIs LAVNO II, HERMANNI CONRINGII et Io. ALBERTI FABRI cII commendanda est singularis in hae literariae historiae parte industria. Quorum primus in libro de fcbolis celebrioribus εelegantissimas de statu literario, scholastico et philosophico medii aeui memorias ex scriptoribus illius temporis collegit: secundus in Antiquitatibus academicis medii aeui literaturam pulchre depinxit, tertius in t horis improbi opere, cui Bibliothecae Latinitatis mediae et in ae titulum praefixit, cuiusque telam non sine magna huius partis historiae il-terariae iactura abrupit mors viri beati inopinata, scriptorum a seculo VIad XVI, Latinorum res literarias, omnium plenissime descripsit . Quia vero philosophia in coenobiorum secessus his temporibus maiori ex parte coacta est aufugere, et S. Benedicti quoque familia, una sere et tota, usque ad scholasticorum tempora, eruditionis possessionem et publice tradendi munus sibi vindicauit, hinc non sine insigni utilitate pra ter splendidum Actorum M. Opus aBOLLANDO coeptum, egregia ΜABILLONII

pueritia repet ἱtis. eui Nepiathi nomen praefiκit, duobus Tomis tharacter bus Iu lentis edid et Corpori seriptoriim medii aeui T. ii. p. 18as. runt Monaehi Benedictini. seqq. inseruit Io. GEoactv Eexa anus. v Eum recusum dehemus eurae optimi FA- ι) Dederat primo Trithemius Chion leon Barcit Ilamb. 37a7. g. eum M A a i L x o N I INiriaugiensis eoenolii. ab A. C. 83 3. ad annum Itinere Germanico. Ino. quod primum lupis Orodiit Basil isso. soL IJ Eas rarius Oeeurrentes eum Auctaria edi ex quo loea historiam literariam et seholastieam curauit nuper praestantissimus C. A. H Eν MAN concernentia ex rpsit Io. La v Notus de Nus. in vitam vocamus nos; quam posside- scholis celebrioribus. Illud vero postea eopiosa mus veterem editionem Helmst ad i574. 4. uxit mutauitque Trithemius anno isi . cuius m) Historiam praεstantissimi operis ab A. actramen auro γeae , si tali ineendio deletum est. in decurrentis ordine alphahelteo exponit Cl. 'Aπε ea*as autem. quod in monasterio Sin H a M. fAM. RE MAE in Comm. dastallensi vidit Io. MAarix otii. , . . id. l .et vita et scriptis Io. Λlb. Fabricii f. ad. p. Igi. seqq. eius Germ. p. 37. tandem Sangalli 169 . sol. .

569쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. sue

LONII et RUINARTI Opera, quibus Annales et Acta Benedictis rum recensuerunt, in consilium adhiberi possunt. Immo tota historta Ecclesiastica simul diligenti intuenda est oculo, quae cum philosophica

arctissimo circa haec tempora vinculo cohaeret, et sine qua multa in hac intelligi nullo modo possunt. Nos his omnibus pro virium modulo ita utemur, ut nunquam scopum, quem tractationi nostrae fiximus, dimita Oraeo, πιι tamus ex oculis, respectuque ad philosophiae sata habito, ea eκ historia sacra atque literaria, quae tangere res nostin postulabat, quanta fieri pota est, breuitate notemus, sontes vero in fine paginae fideliter indicemus, ex quibus plura hauriendi curioso Lectori dabitur copia. Ita enim in immensae prolixitatis argumento modum aliquem scribendi, ne nimis longi simus, tenebimus, iaciliusque origines commixtae foedo errore philosophiae gentilis et impurae, cum sacris dogmatibus patebunt S le enim meridiano clarius elucescet, et scholasticam et mysticam theol giam illi confusioni natales suos atque incrementa debuisse, et utramque, licet externo habitu valde disserant, illaque externam veritatum diuina rum confirmationem ex philosophia, haec internae contemplationis alisque unionis promotionem ea auxiliante intenderit, utraque quoque pars alteri contradicere solita fuerit, ex hac inepta atque praepostera applicatione philosophiae Peripateticae et Platonicae ad theologiam Ortam esse. Quae res quidem theologis discutienda est, quorum est, in utriusque theologiae origines, dispulsis praeiudiciorum et opinionum nebulis, inquiurere ue huius vero tractationis usu vehementer iuuari potest. Haec enim clara in luce ponit et demonstrat, scholasticam theologiam eκ introducta in Ecclesiam valdeque commendata dialectica, quae hoc aeuo medio maxime extollebatur, ortum suum habuisse, et, traducta ex seculo RVI et VII, inepta applicatione eius ad sacram doctrinam, confusionem illam inter lucem et tenebras peperisse, vi sequenti capite rationibus haud contemnendis probabitur: mysticam autem theologiam, quae hos laetus adulterinos iam seculo V Ecclesiae obmisit, idem cum Platonica

tentasse, et eκ syncretisticis Alexandrinae philosophiae mysteriis propi rem viam ad unionem cum D Eo ostendere voluisse, hocque pestis genus maxime supposititiis operibus Dionysii adiutum, opera Ioannis Erlienae Scoti, qui ista scripta Latina secit, ut siro loco dicetur, in occientalibus Ecclesiis propagatum fuisse. Quod utrumque quam graui vulnere Ecclesiam afflixerit, dici pro dignitate satis hoc loco non potest,

certe ex insano philosophiae gentilis amore et praepostera applicatione ad Christiana dogmata exortum sinceritatem diuinioris doctrinae misere corrupit, humanarumque virium dignitatem commendando, gratiae diuinae necessitatem atque efficaciam nefando crimine adulterauit, ita vero

dum philosophiae gentilis adminiculis Christianis coloribus pictis facilius ad salutem perueniri posse persuadebat hominibus, intolerabili in comscientias imperio locum fecit. Mirum itaque non est, utramque the

4 A a logiam,

570쪽

sues PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II

logiam, scholasticam et mysticam, quales nempe eo tempore viguere licet inimicis inter se signis concurrerent, ad eundem tamen lapidem offendisse, Christo Platonem et Aristotelem reapse praeserendo; rationisque lumen ineptiis gentilis μιαταιολοίας corrumpendo, Viribus illic intellectus, hic voluntatis nimium tribuendo, et haec tamen .omnia obtentu diuinarum veritatum strenue negando. Ineptis quoque, vagis salsisque regulis veram Christiani cultus indolem in inanem loquacitatem transi nutasse, et schol allicam theologiam intellectum, mysticam voluntatem mi sere corrupisse : ae duos ita hostes veritatem diuinam grauissime fuisse persecutos. Quae hoc loeo in limine paucis ideo monenda suerunt, ut constaret, quem usum historia philosophica medii aeui in Ecclesiiastica historia habeat, quamque necesse ut, abiectis praeiudiciis ad veros errorum fontes ea duce respicere. Ouod semel monuisse sussiciat, cum ad alium id locum proprie pertineat, demonstratumque sit a viris doctissimis, qui ea de re adeundi ' . II. Finiuimus superiori capite historiam philosophiae inter veteres Christianos cum Boethio, quem elegantissimae eruditionis fulgore, et philosophiae Platonicae atque Aristotelicae cognitione Occidentem inter barbararum gentium irruptiones literarum solem tantisper retraxisse probatum dedimus. Ab eius tempore, ineunteque seculo Ieptimo tanta literarum barbaries, et imprimis philosophiae ignorantia inualuit, ut rara avis esset philosophus vel mediocriter talis. Caussas eius rei intuentibus mirum id videri non potest. Orientem enim ea aetate grauem quoque noctem iressisse incuria imperatorum pereuntibus literis superiori iam capite emonstratum est, inde vero cum e ditionis, et praecipue philosophiae flumina in oecidentales terras istis temporibus derivata suerint, non potuit non ibi quoque sons sapientiae naturalis exarescere, perdique philosophia. Valde aurit hoc malum Iustiniani in philosophos odium, qui cum salaria, iis Athenis docentibus subtraxisset, et gentili religioni addictos tolerare amplius nollet, cum secta Eclectica omnem sere philosophantium in Academia Atheniensi chorum dissipauit. Quo cum ingenia excitatiora mittim occidentis regionibus solerent, praecipua haec atque egregia occassio discendae philosophiae perlit. Idem de Alexandria dicendum, licet Latini illuc parcius iam ante commigrasscnt. Ea enim Academia' paulo liost, capta a Saracenis urbe, dissipata est, et philosophia personare deiit. Porro Barbarorum populorum incursionibus adco infesta facta sunt itinera, ut peregrinationes tales literarias suscipere nee tutum esset, neci iucundum. Ipsa quoque, quae prius inter orientalem et occidentalem Romani imperii partem intercesserat coniunctio, rupta per istas gentes et dioluta, in causia fuit, vet Graeci quoque sermonis usus et cognitio tandem

SEARCH

MENU NAVIGATION