장음표시 사용
571쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. sues
tandem perderetur, paucique et sere nulli essent, qui Graecorum philosophorum libros legere ponent, quod plerosque etiam melioris ingenii et acutioris homines coegit relictis sontibus aridos consectari riuulos, et versiones quasdam librorum Aristotelis et Platonis eosque philosophiae magistros eligere, qui ad pristinorum temporum eruditionem minime adspirabant, ut postea prolixe ostendemus. Ipse quoque illius temporis genius, cum ubique seruitus inualuisset, obstitit, quo minus homines ad philosophandum animos liberius attollerent, nee erant inter principes Barbaros, armis magis quam literis delectatos, qui favore et beneuolentia Viros doctos complecterentur, multo minus qui philosophos alerent, ct philosophandi consilia gratia sua adiuuarent. Ita vero silenti hus inter arma Musis siluit etiam philosophia, et tantum non omnem honorem amisit.
f. III. Magnum id iam in se malum; sed accessit maius et pestilem μ' mistius ex superstitione ineptoque de philosophia iudicio, quo tantum non
omnis literarum humaniorum et seueriorum vigor extinctus est, et eXquo mari fonto ad sequentia secula immanis derivata est barbari ei colluuies. Rem ripae ab ovo ut repetamus, operae pretium existimamus esse. Obtinuisse iam si V '
seculo a C. N. primo et secundo, ut Astrologi, Genethliaci, Chaldaei huiusque sursuris homines alii honesto philosophiae nomine abusi, mathematicos se et pixilosophos iactarent, et pro talibus quoque haberentur,
multis veterum scriptorum, eius aetatis locis constat, et vel eκ Vno
GELLIo e discitur, qui diserte : Vulgus quos gentilitio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit. Ea significatio etiam sequentibus seculis, et hoc quoque, de quo agimus, tempore obtinuit, ut vel eκ uno Codicis Iusinianei Titulo X VIII Libri decimi, de malescis et mathematicis, ac Libri noni in Codice Theodosano ', de ma-rhematicis urbe Roma ae omnibus esultatibus pellendis et eodicibus
eorum cremandis constat. Hos porro homines summopere non quidem
inter profanum vulgus, quod istiusmodi studiis delectari solet, inter summos tamen principes eorumque ministros exosos fuisse, eo quod ad artes illicitas in vitam principis haud raro recurrerent, et nefandis vatici ritis rebellium animos alerent, supra iam Tomo fecundo de secta talectica disserentcs annotauimus. Factum inde, ut et urbe pellerentur, et ciuitatibus Romani imperii eiicerentur, et grauibus poenis coercerentur , et seuerius castiusque philosophantibus summo essent odio. Ipse sane notabili loco IvLivs Fraxi Icvs ε de illis ita: Cave ne
quando de statu reipublicae vel de vita Romani imperatoris aliqvidrnIerro anti respondeas. Non enim oportet, nec licet, vi de statu reipublicae aliquid nefaria curistate dicamus. Sed et sceleratus
572쪽
166 PERIOD. IL PARS IL LIB. IL CAP. II.
atque omni animaduersone dignus est, s quis interrogatus de fato
dixerit imperatoris, quia nihil nec dicere poterit, nee inuenire. Scire enim te conuenit, quod et aruspices quotiescunque a priuatis interrogari deflatu imperatoris fuerint, et quaerenti respondere volu rint . exta seinper, quae ad hoc desinata juerant, venarum ordines inuoluta confusone conturbent. Sed nec aliquis mathematicus verum
aliquid de fato imperatoris de ire poterit, solus enim imperator stellarum non subiacet cursbus, et solus es, in cuius fato stellae decer
nendi non habent potestatem. Cum enim fuerit totius orbis imperator et dominus, fatum eius Dei summi iudicio gubernarur. Transibat
eo magis hoc odium aduersus mathematicos au Christianos, quo magis .in pietatem iniuriosa videbatur pestilens curiositas. Hinc non solum libris eam pestem eiecerunt ex republica Christiana viri docti, quod imia primis monachum quendam MACA IVM edito aduersus Mathematicos libro secisse scribit GENNADIus sed et episcopi tum in conciliis synodisque, certis statutis ea de re canonibus, tum ad populum orationibus habitis ab eo hominum genere auditores auocauerunt. Illius exemplum erit Canon XXXVI Concilii Laodiceni , huius testimo-mum habes apud IOANNEM SARISBERI ENfEM qui sanctos patres eos, qvi nocentiora praefigia, artesque magicas et varias de etes mathematicae reprobaIae exercent, iam pridem ab aula amoveri iussisse, scribit. Horum exemplum secutus fuit chegorius Roma Aepiscopus, quem Magnum vocant, qui partes eius tuentur ' doctorem exigui iudicii volunt, qui in magnis quoque viris errores reprehendunt, conspicuos φ. Ille enim, telle iterum S stis HERI ENs I Doctor
sancti mus Gregorius, qui melleo praedicationis imbre rotam rigavit et inebriauis Ressam, matbesu iussis ab aula recedere. Qui si in
tollendis inutilibus et impiis nugis, quibus a vera philosophia et pietate leuia seducuntur ingenia, hanc solum diligentiam atque prouidentiam probauisset, non haberemus sorte, quod non tanto praesule dignum laudaremus. Sed duplici ratione is in literas et philosophiam magnopere peccauit. Nam, ut haud Obscure ex Sarisberiensis verbis colligitur, ad plerasque disciplinas mathematicas hanc censuram ecclesiasticam superstitione magis, et immaturo aduersus cruditionem a gentilibus philoibphis traditam etelo ductus, quam rationibus prudentibus instigatus extendit, et,
quod longe peius est, irreparabilem literis et philosophiae iacturam, praepolicro seruore inflammatus attulit. Narrante enim S ARISBERIEN si ut traditur a maioribus incendio dedit probatae lectionis: Scripta
573쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 56r
'ipta Palatinus quaecunque tenebat Apollo. In quibus erant praecipua. quae coelestum mentem et superiorum
oracula videbantur hominibvs reuelare. Palatinum vero Apollinem vocat bibliothecam ab imperatoribus in aede Apollinis iuxta palatium conditam, quae cum ex parte iam coelesti igne tacta sub Commodo const grasset, tandem a Romano antistite tota deleta est. Fecisse id Gregorium eo fine, ut sacrarum literarum lectionem hominibus eo sortius commemdaret. alio loco SAR Isa ERIENS Is profitetur, scribens Fertur
tamen, beatus Gregorius bibliothecam combussisse gentilem. quo diu ianae paginae gratior esset locus, et maior auctoritas, et diligentia studiosior. Qui, dum publico tantum et incerto rumore hace se nosse, ait, effecit, vi de tota hac re subdubitarent viri κριτικώτατeι ΡE T R v sBAYLE et IOANNEs BARE LYRACIvs Nobis autem eo minus in dubium vocanda esse videtur traditio, quam maiorum fide niti ipse SAR Is BERIENs Is f testatur, quo magis id Gregorii de literis profanis omnibus iudieio conforme est, quas vehementer contemnebat, indignasque putabat homine Christiano. Cuius ut exemplum faciamus, ecce, quae ad grammaticae doctorem quendam Christianum scribit ι:Peruenit ad nos, quod Me verecundia memorare non possimus, fraternitatem tuam Grammaticam quibusdam exponere. Puam rem ita
moleste si cepimus, ae sumus Debementius aspernari, ut ea, quae prius dicta fuerunt, in gemitum et tristitiam verteremus: quia iutino se ore Iouis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere, quod nee laico religioso conveniat, considera. Et post pauca : Si posthac euidenter ea, quae ad nos perlata sunt, falsa esse elamerint, nee vos nugis et scularibus literis
sudere constiterit: Deo noro gratias agimus, qui cor vestrum maculari bla semis nefandorum laudibus non permisit. Eκ his vero vel mediocri iudicio instructus facile colliget, quam grauia vulnera literis humanioribus et philosophiae inflixerit papa Gregorius. Εκoso enim mathematicorum nomine cum omni philosophiae macula turpisque nota inureretur, et id a tantae auctoritatis atque dignitatis doctore hominibus diuini oraculi instar inculcaretur, non posse cum Christiana fide constare literas seculares, easque esse instar blasphemiae, non potuit non horroris et abominationis praeiudicium animis altissime imprimi, excutique et ad flammas ultrices deserri philosophicorum librorum copia sanctioris vitae cupidis, quibus ipse episcopus exemplo praeluXerat suo, optimosque i dices delendo penuriam eorum inter Romanos introduxerat. Quo magis etiam mathematicorum nomen inuisum secerant philosophi Eclectici,
574쪽
sta PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. II.
ci, qui his artibus se magno studio dedere, facti propterea inter Christia.
nos merito abominabiles; eo magis philosophia ipla in Contemtum a
duci, ista Gregorii prohibitione debuit, cum studio in se laudabili haeo
infamia amicaretur, esse eam nefariarum artium parentem. Quod
equidem superstitioni, et iudicii paupertati, quam ubique, praecipue in dialogis, prodidit - , adscribi debet, sed magno philosophiae damno euenit. Cum enim vir tantus, qui summam tibi auctoritatem conciliabat, et ex cathedra definiebat, tantis praeiudiciis occupatus in literas seculares et inter eas in philosophiam, debaecharetur, gregem sane totum iudicium pastoris, quamuis ineptum et miserandum sequi oportuit. Alia, quibus scholasticae theologiae praelusisse Gregorium M. viri docti obseruarunt, e. g. rituum multiplicationem, sanctorum cultum, etc. hie non tangimus, alibi enarranda. Id nemo paulo cordatior negabit, inmopere inseruiuisse Gregorium scholasticis, et multoties ad eum illos tanquam ad auctorem classicum prouocauisse Getin 7 M. f. IV. Forte tamen meliora et pietatem Christianam magis decen-- Γα--- tia philosophiae praecepta surrogauit Gregorius λ Ita quidem visum Ro- ρι ιδενι- mano epist opo magna de se opinione occupato, ita creditum quoque hoc seditum et sequentibus aeui medii seculis. Is cum inligni in philosophiam odio arderet, puriorem doctrinam moralem tradere aggressus est, et celeberrimos illos moralium libros consecit, de quibus consulendi sunt, qui scriptorum Ecclesiasticorum historiam literariam exposuerunt. Quicum ab auctore prosecti essent, cuius summa erat auctoritas et tum pietatis tum cruditionis opinio atque existimatio, mature summam sibi famam fidemque conciliarunt, plurimique habiti sunt. Cuius specimen esse po est, quod de his libris diuina reuelatione repertis eius aetatis scriptores narrant L Chinta suintum Hispaniarum regem coacta in Toletana urbe synodo, eaque probante mississe Romam episcopum Caesaraugustanum ad obtinendos a pontifice Romano libros moralium Gregorii M. eo quod in nulla Hispaniarum bibliotheca reperirentur. Pontificem autem, sumta in triduum mora, libros eos in bibliotheca reperire non potuisse, episcopum vero in basilica SS. Petri et Pauli noctem unam insomnem in orationibus traduxisse, et circa medium noctis eorundem apostolorum visione
locum illi reuelatum esse, in quo libri illi delitescerent, quo facto et prodito libros eum istos accepisse et in Hispaniam a pontifice quem Theodorum non Martinum fuisse probabiliter contra Baronium viri eruditi disputant traditos attulisse. Idem vero episcopus Trio, ex his Gre
gorii scriptis quatuor sententiarum libros ipsis pontificis verbis collegit,
M Non negant hoe eandidi viri Nate M.
DD. scholasticis cap.vl. pag. asa. seqq.hὶ Facta id inductione probauit C A s.
575쪽
git , qui in quibusdam bibliothecis hodie adhue, exiguo rei literariae damno delitescunt. Eandem operam scriptis Gregorii praestitere seculo Xodo Cluniacensis abbas, seculo XI Alulsus monachus, seculo XII
Guamerus Canonicus Parisiensis, qui compendia et compilationes eiusmodi eκ his moralium Gregorii libris confecerunt. Quae luculenter Probant, libris philosophorum moralibus, quos tanquam impios et hiaLphemos fugiebant et detestabantur haec secula, Gregorii moralia surrogata fuisse, liancque sibi normam constituisse, qui de animis emendandis ad populum dicere statuerant. Ast male hac ratione philosophiae morali consultum fuisse, fatebuntur; quotquot sanum rebus iudicium eiurato sectae et auctoritatis praeiuditio interponere, quam coeca adoratione ea, quae improbanda sunt, magnifice extollere, malunt. Vt enim nulli rei nainus aptus erat Gregorius ab omni philosophiae praesidio imparatus, quam tradendae morali doctrinae, ita nihil eum reuera in istis libris prae titisse, quo vel mediocriter philosophia et theologia moralis iuuari possit, latendum est. Adeo enim omnem humanitatis cultum se neglexisse in istis libris fatetur, ut videri queat, eos ideo scripsisse, ut omnis elegantioris doctrinae iugulum uno ictu peteret. Scribit enim in dedicatione:
Unde et ipsam artem loquendi, quam magisteria disciplinae exterioris sinuant, seruare despexi. Nam scui huius quoque epistolae tenorenuntiat, non metarismi collisonem essumo, non barbari mi convivisionem deuito: stus motusque praepositionum casusque seruare contemno, quia indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi
restringam sub regulis Donati. Ex his Leetor, qui iudicium adhibere
potes, de tanti praesulis acumine iudica. Mirandum itaque non est, ita confudisse dogmata inter se Gregorium, ut luculenter appareat, nullis eius doctrinam principiis niti, vagasque sequi notiones, ct haut raro inter se dissidere sibique contradicere. Cuius exempla plura apud eum Oc runt, adducta iam ah acutissimo BARBAYRACIO ', quae apud itulum, ne longi simus, legi possunt. Nos unum notamus: Recte is ponit vim in persuadendis religionis dogmatibus locum habere non posse, et nouam esse atque inauditam istam praedicationem, quae verberibus esigat fidem: et tamen alibi haereti eos cogendos compellendosque esse statuit, ut in Ecclesiae ovile redeant, qua de re legi merentur, quae monuit κριτιοι τοσος P. BAYLE. Et quis quaeso philosophicum iudicium trihuet viro, omnem sere pietatis rationem externorum rituum solennitatibus elumbem reddenti λ quis patrem hunc ceremoniarum
simplicitati morum apostolicorum adhaesisse assi abit λ quis hunc philosophice, id est, secundum rationalem viam methodumque de moribus praecopisse statuet, qui fundamentum praeceptionum suarum constituit sensum mysticum, allegoricum, anagogicum eae λ Plura non dicimus
576쪽
Ad theologis expendenda relinquimus, utrum hi moralium libri mereantur, ut, quod FRAN cIs Cus P AGI 8 fecit, instar promtuarii do trinae moralis Euangelicae doctoribus Christianorum publicis commendentur. His vero sontibus via est a seculo septimo Ecclesia, ut moralis doctrinae praecepta disceret. Hos thesauros carbonibus, ut putabat, episcopus Romanus surrogauit, haec in locum cessere philos phiae, blasphemiae cuiusdam instar exterminatae. An fieri, quaeso, aliter potuit, quam ut omnem occidentem literarum et philosophiae loco coeca obumbraret ignorantia, et ingenia foeda corrumperet barbaries λannon ita turpiter confusa inter se philosophia et theologia, utrumque ra- tionis et reuelationis, lumen, certe eius sobrius rectusque usus extinctus, et quasi sepultus est λβ. V. Non desuere tamen his temporibus viri quidam docti, qui
supra vulgi conditionem sapiebant, quique non obstante isto praeiudicio secularis eruditionis et philosophiae scriptores legere audebant. Cum autem et librorum philosophicorum penuria, et Graeci sermonis ignorantia vehementer obstaret, quo minus ad meliorum philosophorum m letemata possent pertingere. in Latinis scriptoribus, qui philologiam et philosophiam attigerunt, subsistere coacti sunt. Inter hos auctores, quibus tanquam classicis usi sunt medii aeui homines, primus et praeci
puus sere suit MARCI AN VS MINEUS FELIX C
PELLA, philosophus et philologus Madaurensis ex Africa, qui imperante, ut videtur, Leone Thrace, Seculo V decurrente nouem Libro rum noram edidit, dictioneque, ut tum mos erat Afrorum, aspera et semibarhara interdum, philologiae αποθ ιν, siue Nuptias philologiae et Mercurii, libris primis duobus; reliquis septena singularum artium liberalium laudes ac praecepta complexus est, de cuius Satyrae historia legendus qui nobis otia secit Io. ALB. FABRICIvs q. Magna attemtione hunc scriptorem, licet delicatas aures asperitate sua radentem, cum meliores non suppeterent, legerunt seculi sexti, septimi et sequentiumviri docti. Nam OaΕGollivs TvRONENs Is hos libros egregie laudat, quod in grammaticis doceant legere, in dialecticis altercationum propositiones aduertere, in rhetoricis persuadere, in geometricis rerrarum livearumque mensuras colligere, in Urologicis cursus derum contemplari, in artihmeticis numerorum partes colligere, in harmoniis sonorum modulationes Davitim accentuum carminibus concrepare, testaturque opus hoc in scholis praelectum esse. Diligenter quoque Dialecticam S. Augustini et Marcianum de liberalibus artibus, inllinctu et exemplo praeceptoris Remigil euoluisse monem Cluniacensem , qui seculo nono et decimo vixerunt, refert Io A N N E s eius discipulus in Vita
577쪽
DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. 56s
Praeceptoris L Nec deposuere ex manibus Capellam sequentia secula, SARISBERIENs Is enim ad eum prouocat, ut alios IcriptoreS medii aeui taceamus, breuitatis caussa non adducendos, quos facile colligere poterit eκ indice scriptorum qui laudarunt Marcianum Capellam, quem praestanti silini FAa Ricii industriae debemus, Lectoris diligentia. Recteque obseruatum ex Nic. de Clemangis relatione, CAs P. BAR T H I o hos Marciani libros in scholis praelectos esse. Sane Ioannem Scotum, Alexandrum Necham et Remigium Antisti odorensem in Marcianum commentatos csse, viris doctis r obseruatum est, quod argumento est, huic scriptori medii aeui viros eruditos plurimum tribuisse, Verum-
poribus Capellae fuisse auctoritatem, ut qui eum teneret, videretur omnium artium arcana nosse. Hic vero cum praecipuus ad elegantiores et seueriores literas aeuo medio dux suerit, iudicari inde facile potest, quam exigua eius temporis fuerit in utroque disciplinarum genere eruditio. Quamuis enim scriptor ipse varia eruditione non careat, et imprimis multa habeat, quibus veterum de artibus liberalibus sententiam licet cognoscere, et sartago tamen loquendi et tractationis obscuritas inutiles prorsus ins licibus his seculis has Satyras secerunt, quarum lectio virum poscit Velinris literaturae probe gnarum. Id quod ab horum temporum genio longe absuit, quae scriptorem, ad quem intelligendum duce et interprete opus est, ducem sibi et interpretem in philosophiae et philologiae studio et gerunt. Senserunt id viri docti ipso hoc aevo, qui de obscuritate Mamciani conquesti sunt. Inter quos GAM FREDvs CANONICVs Epistola ad Petrum de Buxeria, quam edidit En MuNDvs MARTE NE ', hoc in eo vitium taxat, scribens: Non petimus nos aut lascia uire cum Sidonio, aut Dernare cum Hortenso, aut involvere cum Mamζicno. In ipsa quoque argumenti traelatione cum operose saepius Ma Cianus ineptiat ε, apparet inde, quam malus philosophiae dux is seculis his harbaris datus fuerit. Post Marcianum Capellam lecti sunt a philos phiae discendae cupidis his temporibus praeter versiones a Victorino consectas, ad quas GERE ER Tvs L liue Sylvester II. pontifex R manus prouocat, Boethius, Macrobius, Iulius Firmicus Maternus et
Chalcidius. Et BOETHII quidem magnam iam seculo VI fuisse
famam et existimationem eκ CAssIODORO et EN NODIO intelligitur. Id quod minime mirandum est, quod virum eleganter do ctum nemo sua aetate eruditione antecelleret, cumque Graeca paucissimi legere nossent, ipsius scripta sussicere viderentur, ex quibus Graecae
578쪽
PERIOD. II. PARS II. LIB II. CAP. II.
philosophiae praecepta hauriri possent. Multum autem tune eius aucto citatem confirmatam suisse inter scholasticae et monasticae vitae homines oportet, si verum est, quod TRITII EMIus f tradit: Boe hium
sancti Benedicti amicitiam habuisse, et in monte Cassino eum Tertullis Placidi monachi patre senatore in eius mensa comedisse. Illud dubio
caret, omnibus Boethium a seculo septimo Vsque ad renatas literas suisse praelatum, et primum quasi auctorem classicum in plutosophia sui sie. Cuius non contemnendum eXemplum est, quod ipse Alfredus Angliae rex, de cuius in literas meritis infra dicemus, librum Boethii de consolatione philosophiae, metaphrasi Anglo- Saxonica expresserit, quam sub fine nuperi seculi φ publici tandem iuris secit RAwLIN so Nus.
Ab hoc enim purpurato metaplualle non potuit non Boethius his temporibus magnopere commendari. Certati In itaque ad Boethium prouocarunt, eumque laudauerunt medii aeui scriptores, in fine paginae, ne Lectorem moremur, nominandi Φ. Multum vero auxit Boethii auctoritatem his seculis, quod de musica arte scripserit. Haec enim cum et artibus liberalibus adnumeraretur, et Gregorii M. cura exumium in Ecclesia loeum teneret, studiose colebatur, librique huc pertinentes diligenter legebantur. Tertium, qui inter clalscos medii aeui auctores numerandus est, nominauimus MAGNUM AURELIUM CASSIODORUM , senatorem Romanum seduli sexti. Is cum de septem disciplinis librum edidisset, et pro temporum suorum captu de grammatica, rhetorica, logica, arithmetica, musica, geometria et astronomia egisset , quibus disciplinis olim praecipua Encyclopaediae ars absoluebatur, avide a viris doctis his temporibus lectus et commenatus cst, ut exemplo PAVO DIACONI i, PETRI BLEsEN-s i s t aliorumque constat. Quartus MACROBIVS fuit, de cuius Somnio Scipionis et libris septem Saturnalium conuiuiorum suo loco, Tomo secundo quaedam attulimus, notauimusque veteris philosophiae opiniones eum haud in liciter expressisse. Fecit scriptoris erit ditio et perspicuitas, ut illis, qui paulo melius sapiebant, Macrobius magnopere probaretur. Cuius specimina multa in historia medii aeui literaria o
currunt. De geometricis enim nonnullis in Macrobium commentatum
esse, Elbodum Episcopum Wi urgensem peculiari epistola ad Gerbe tum testis est continuator B E D A E de gestis Anglorum. Saepe numero
579쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT OD
etiam ad Macrobium prouocat HONORI Us A vG V S TODU N E N-s i s in libris de philosi bini mundi ' Maxime vero Io. SARISBERI ENSIS ' Macrobium commendat, eo quod sit conspicuus in sententiis, in verbis floridus, et tanta morum venustare redundans, ut iuinstitutione conuiuii et dispensatione Socraticam videatur dulcedinem propinare. Addi his potest P. PITHOE I et VssERII coniectura, Excerpta de diserentiis et societatibus Graeci et Latini verbi, quae eκ Macrobio deflorata recentioribus eius editionibus solent adiici, medii aeui laborem suppeditare, et Io. ERIGENAE Sco To, tribuenda esse. Alia testimonia, quibus comprobari potest, Macrobium viris doctis medii aeui valde placuisse, ne nimii simus, practerimus. Macrobio iungendus est
IVLIVS FIRMI CVS MATERNUS, libris octo de mathes, siue astrologia apotetismatica , deque potestatibus sella
rum ex Aegyptiorum et Babloniorum doctrina clarus; qui cum seculo sexto talia in ea philosophiae parte, quae de mathematica agit, magni fieret, ut ex SIDONII ApoLLIMA RIs epistola ad Pontium Leonem ', videre est, multos quoque, non obstante dodiorum Ecclesiasticorum ira et clamoribus contra philosophiam et mathematicam, lech res reperit. Meminit eius HONORI Us Ausus ToDUNENSIS et post eum inserioris aetatis alii . Tandem adiiciendus his est CHALCIDI US , cuius Commentarium in Timaeum PDIonis a philosophis emunctioris naris media aetate lectum suisse ex Io. SARI sis BERI ENfE et THOMA BRAWARDt No discimus. Εκ his vero intelligimus, non defuisse his seculis viros doctos, qui oculos attollere ad profanos scriptores, qui de artibus liberalibus commentati sunt, auderent. Sed quo minus inde philosophiae incrementa emergerent, temporum infelicitas, et ingeniorum paupertas obstitit. Plerique enim ex adductis scriptoribus, quos auctorum classicorum instar eos habuisse probauimus, aut non eκ instituto artium et scientiarum philosophicarum praecepta tradidere, sed aliud agendo ea insperserunt; aut commentationes quidem philosophicas scripserunt, sed ex penitiori philosoplitae consideratione petitas. Vtrumque genus magnam Veteris doctrinae et phlialosophiae peritiam postulat, qua qui imbuti praeparatique non sunt, frustra ad eorum auctorum lectionem accedent. At haec omnia infelici aeuo deerant, quod nee ingenium satis cultum habebat, nec lectionem in veterum scriptis subactam, nec iudicium in philosophia Graeca exercitatum, adeoque fructum ex hac lectione exiguum poterat reportare. Id quod ea scriptorum medii aeui loca, quibus ad illos prouocant legentibus erit in propatulta
580쪽
563 PERIOD. II. PARS II. LIB. IL CAP. II
f. VI. Praeter profanos illos, Vel ut hoc tempore vocari consueuerunt, se lares scriptores, ecclesiasticus quoque magni nominis auctor silentio inter eos praetereundus haud est, qui ducis instar in philo- Aueusisus. sophia hac aetate electi sunt. Fuit is sanctus AVGUSTINUS, cuius magna semper in Ecclesia tum ob eruditionem tum ob pietatem sui texis linatio, lectioque scriptorum eius eo gratior hisce seculis quo acutius disputauisse, et scholasticam scribendi methodum seruauisse videbatur. Id quod nonnullos ex recentioribus permovit, ut doctissimum praesulem inter anteambulones scholasticorum eorumque philosophiae atque the logiae resurrent ' ; iure an iniuria λ alio loco dispiciendum est. Is quam peritus suerit in arte Dialectica, quamque acute more Academic rum disputauerit,adeo,ut contra Ambrosii uindisserens eum coegerit ad preres confugere, ne sophismatis eiuS Caperetur antecedente Capite accurate exposuimus. Cum itaque hanc eius dialecticam cruditionem nossent, quilus seculis vixerunt, isque ob reliqua quoque, quae conscripsit, opera in Ecclesia esset commendatis limus , libcrque sub cius nomine ferretur, qui Dialecticae praecepta exhibebat, aliusque Augustini nomen praefixum haberet, quo categoriae explicantur, hi libelli hermathenae instar phil sophantibus commendati et publicis lectionibus in scholis explicati sunt, ita ut praestantior inter libros philosophicos auctor haberetur nemo. Eius rei documenta plurima in sequentibus occurrent, unde ea hoc loco breuitatis caussa non tangimus, sed id unum modo oblemamus. in publicis philosophiae lectionibus sundamentum hanc Dialecticam posuisse Remigium et
Odonem Cluniacensem, ut ex huius vita constat . Nec alius mos fuit seculo. rum reliquorum, quamdiu contemta et abiecta iacebat Aristotelis Dialectica . Quo e puluere et squalore caput extollente, Augustini Dialecticae auctoritas diminui, et ex scholis illa proscribi coepit. Deceptos autem esse philosophiae studiosos seculis his mediis, dum Augustini auctoritate, famaque permoti hunc libellum ad discenda rationalis philosophiae Praecepta adhibuerunt, ratos ita magni in Ecclesia viri se opera aci hoe sapientiae genus duci. ex iis manifestum est, quae Aperiori Copite deline Dialectica Augustino tributa disieruimus. Ibi enim monuimus, praestantissimos operum Augustini editores monachos Benedicti nos ex Congregatione S. Mauri in Gallia non sine iudicii sagacitate et ariis critucae calculo hunc libellum ex serie scriptorum Augustini eiecisse, eo quod Dialectica, quam Augustinus seripsit, ipso teste, Pythagoricis et Platonicis principiis superstructa fuerit, haec vero Stoicam Dialecticam exhibeat : in libro quoque de Categoriis antipodes asserantur, quos alibi fAvGUSTI Nus negat. Vnde suspicatus est editor FORTUN
a I Ballax vllae. de Hil. reor. patrum d y vid. L A v M o i v s defctolis eel. III. praef. p. 3 aliique plures. are. I. p. 378b serm. sa. e) Cons. t v x M de fori. Arist. e. v. p. 337. ea vid. Evii Nua aura iri vita Caroli M. so De C. D. Lib. Xul. e. s.
