장음표시 사용
591쪽
DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. xs
losophiae ineptus, quo sussiciebat, ex aliis scriptoribus consarcinata re. petere, nihil reuera, quod momentum habeat, in philosophia praestare potuit. Hinc videas, multum quidem fuisse Bedam in argumento philosopluco. parum autem promouisse. Scripsit Commentarium in Boe
thii consolationem pbilosophiae, libros quatuor de philosophia; senten
tias ex operibus Aristotelis et Ciceronis; de natura rerum, de diuinatione mortis et vitae; de tonitruis, de inciis; Aristotelis axiomara
exposta ', ut alia taceamus, astronOIniam, chronologiam, geograin Phiam, computumque atque musicam ecclesiasticam illustrantia, et ad artes liberales eκplicandas facientia, quibus demonstrauit, nec voluntatem, nec studium et industriam tibi defuisse, ut magnus philosophus
euaderet. Horum vero scriptorum omnium ea est conditio, ut vires eum in tanto conatu defecisse constet. Ut taceamus enim, in plerisque alios
eum tantum exprimere, et in libro de schematis Cassiodorum, de numero Apuleium et Boethium, de diuisone temporum Isidorum diligenter
sequi, et in sua eos arua derivare: confusis omnia notionibus, aeui illius harbariem prodentibus scatent ri Vcruin inter coecos luscum quoque imperasse mirum non est, adeo ut ipse conqueratur ', se ob librum de tonitruis in magiae suspicionem adductum fuisse. Ex quo luculento exemplo foeda illorum temporum ignorantia et superstitio intelligi potest. Ceterum hoc quoque monere eκ re nostra est, non omnes Bedae libros
enuinos videri viris doctis, et suppositionis suspecta esse axiomata phiaosophica, sententiasque excerptas ex Cicerone. Libellum etiam de philosophia a quibusdam G v I LIELMO DE CONcHIs, de quo infra inter Scholasticos dicetur, tribui, de quibus scriptis Bedae suspectis videri potest C. OvDINUS g. XIII. Bedae coaevus et familiaris fuit A C C A, paulo post A M.
Bedam deiunctus, monachus et postea episcopus Hagul stadensis, hoc loco ideo memorandus, quod et Bedam ad colendas et propagandas literas exincitauerit, et ipse ecclesiastica atque seculari literatura pro aeut illius com ditione satis tinctus, hibliothecam sedi suae donauerit, cuius usu colla-henti eruditioni suppetias ferre viri docti possent. Eiusdem sere commatis eo tempore fuit Felix Croylandensis siue Gerivensiis, quem secularium literarum cognitione egregium fuisse scriptores ε memorant. Tum EGBERT VS sue Echenus Anglus, regio sanguine natus Eram .
tandemque ab A. C. DCCXXXII archiepiscopus Eboracensis, huc res 4 D a rendus
xam fuisse obseruauit etiam Cotia ING. Ioc. citi
q In Prael. Libri da Tonitruis.1 loco eit. p. i6M. seqq. Est Inter haresuspecta seripta Bedae libellus quoque de substantiis. Hune esue later libros philosophicos reseras . est enim eollectio variarum praeeentionum tam Herieia quam latius utilium, et titulum aeeepit. quod etiam de substantiis monasteriorum non alienandis agat. s) C a v a L e. p. 4 . V o v s de Hist. Lat. Lib. II. e. ag. p. 179. O ia uva T. I P. 1672.
592쪽
sgo PERIOD. IL PARS II. LIB. U. CAP. IL
rendus est. Is enim inter viros suae aetatis literatissimos eminuit, eum. lue elegantiores atque seueriores disciplinas impense amaret, auctoritate ua eorum culturam, quibus poterat viribus adiuuit, eruditorum moeeenas optimus promouendisque studiis natus. Hinc de bibliotheca quoque suis prospexit, et ad literarum studia quibus reliquias philosophiae admixtas fuisse. uno hoc loco semel monemus) adolescentes serio excita. uit. Ita enim ALcVINus in epistola ad Carolum M. Date mi
hi exquisitioris eruditionis scholasticae libellas, quales in patria habui, per bonam et deuotissimam maximi mei uberIi archiepistopi industriam,
et se placet, excellentiae vestrae, remittam aliquos ex pueris nostris, qui excipiant quaeque necessaria et reuehant in Franciam fores Bri. Hareus An ranniae. Maxime vero Estherium memorabilem facit F L A C C v sALCVINVS, vel Albinus, inter praecipua huius seculi ornamenta eaque praesidia numerandus, quibus literarum et philosophiae ruina inter Anglos Gallosque paulisper cohibita est. Is gente Anglus, veroque
nomine Alchwinus, et praenomine et cognomine eruditionis testimo. nium meruisse nonnullis visus est. Flacci enim nomen aut ab imitatione
Horatii, aut a Caroli M. gratia, illi simili, qua Flaccum prosecutus est Augustus, ei inditum esse nonulli contendunt . AlchWini autem, id est veteris vini explicationem ipse hanc dedisse videtur, in epistola ad Carolum M. r Alios vetere antiquarum disciplinarum mera inebriare studeo '. Prodiisse Alduinum ex Bedae disciplina, testatur Md. NA C It V s SANGALLENs Is, qui de gestis Caroli revis Francoris et imperatoris libros ad Carolum Crasum duos compotuit , is enim Albinum vocat in omni latitudine scripturarum supra ceteros modernorum temporum exercitatum, utpote discipulum docti mi Γedae, perhtissimi post S. Gregorium tractatoris. Id quod recentiores plerique se litur ' Sed obstare temporum rationes dudum viris quibusdam ἐγmis obseruatum est. Eo enim tempore, quo Beda vita decessit, quod vel A. C. DCCXXXI, vel quod plerique volunt A. DCCXXXV sactum, vi κ vitalem auram primum hausisse Alcaenus videtur. Hie enim A. C. DCCCIV obiit, ad quod tempus ab emortuali Bedae anno emtaxere septuaginta anni, ut sere impossibile sit, Alcuini adolescentiam
ad Bedae tempora extendi, cum vix natus tune videatur. Nisi statuamus, Alcaenum octogenario maiorem obiisse, dicamusque puerum prima tantum literarum rudimenta a Beda accepisse. Nec displicet conie- stura Io. L A v v o II - , hunc scriptorem Albinum ex ignorantia γγ
fudisse cum illo Albino, cuius Beda meminit in pra fatione historiae sη-glorum his verbis: ductor ante omnes atque adiutor opusculi huius a bisus
593쪽
DE PHILOS. CHRISTIANOR. OCCIDENT. 58i
hinus abbas reuerendi mus, vir per omnia doctosmus extitit. Quae coniectura inde confirmatur, quod cum Bedae mentionem facit Alcvinus, non suum utique, sed sui temporis nobilissimum magistrum appellat LIllud vero certum est, eκ Egberti disciplina Alcvinum profecisse, ut ex verbis supra adductis conitat, aliisque eius locis demonstrari potest. Hoe praereptore non tantum Latinae et Graecae atque Hebraicae linguae notitiam sibi Alcvinus acquisiuit, sed et mathematicas atque philosophicas scientias, supra captum seculi sui, si Anglis credimus, didicit. Sane PiTs Evs ε, eum, scribit, fui e ingenii felici ma, mitis animi, facundae linguae, mirae modestiae, moderatae grauitaIis, maturi iudicii, mynae pietatis, singularis eruditionis, tres sermonis, sui Ib cincti, Ismplicis, puri: polite tum versu tum profa scripsisse: cum
Latinarum literarum scientia Graecarum etiam et Hebraicartim cognitionem coniunxisse : has enim linguas et perfecte calui se, et publice Geuisse. Omnes denique scientias matbematicas, philosphicas et theolog1cas accurate tenuisse, atque etiam docuisse. His alia addit,
iactantiora, quae non exscribimus. Io. BALAEvs autem ad annales
Cantabrigientes prouocat, testantes, quod omnes illis artes liberales post Bedam docuerit, Latine, Graece et Hebraice peritus; et quod tandem Eboraci sub Euerto praelegerit philo phorum sui temporis antemnanus. Et paulo post addit: Hune inserractorem prae aliis omnibus Carolum Caesarem habuisse in rhetoricis, dialecticis, mathematicis ae theologios, qui et simul computandi a tem atque siderum cumfus varios sub eo didicerit. Horum auctoritate V o s s I o f quoque
Alculnus audit philosophus et mathematicus nobilis. Sed hoc recte intelligendum, et comparate tantum accipiendum,quatenus nempe cum si is sui seculi hominibus ignauia et ignorantia sepultis conferri potest, alias nimium dixisse laudatores istos omnino fatendum es L Id enim in literaria et philosophica aeui medii historia uniuersali quadam obseruatione probe notandum est, viros doctos,qui tunc eminuerunt, ideo tantum extolli,quamuis mediocri enituerint doctrina, quod inter coecos lusco etiam imperandi occasio suerit. Non itaque elegantiorum seculorum viri eruditionis Iaude commendatissimi cum his viris doctis medii aeui comparandi horumque elogia ex istorum laudibus dimetienda sunt, sed id eruditioni eorum pretium st tuendum, quod temporum patitur conditio. Idque imprimis de Alcuiano notandum, quem primorum seculorum literatissimis viris silmilem faciunt medii aeui scriptores, quos in extollenda gente sua diligentissimi sequuntur scriptores historiae literariae Britanni. Nos medio tutissime ibimus, nec Alcvinum summorum virorum choro, et primae philos phantium classi inseremus, dabimus vero hanc meritis eius laudem, quod temporum suorum conditionem, qua rarissima auis erat Graece et Hebraice doestum esse, longe superauerit, ingeniumque quod natura acin
594쪽
sga PERIOD. IL PARS IL LIB. IL CAP. IL
tum habebat et elegans, quantum seculi sui indoles permittebat, eximie
disciplinis omnibus ornauerit, adeoque inter aetatis suae homines literatos principe loco numerandus sit, quamuis cogitandum esse moneamus, aeuo eum barbaro vixisse, eiusque vestigia quam plurima eius eruditi nem referre. Maxime vero aeternam sibi meritorum de literis fecit
memoriam, quod et eruditionis suae, et auctoritatis, qua apud Carolum M. florebat praesidiis usus sit ad restituendas et amplificandas literas. Cuius primam occasionem habuit, cum in Galliam a Carolo M. euocatus, vi ipsi in Felicis Orgesitani haeresi et canonibus pseudo- synodi Nicaenae expugnandis consilio et doctrina adesset, imperatorem A. C. DCCLXXXI
prima vice Parmae conuenisset. Ibi enim tantopere eruditionem, fidem et prudentiam magno principi probauit, Ut altera eum Vice ad se inuitaret A.C. DCCXCII,eiusque opera ad restituendas eXcitandasque literas uteretur. Quod duplex iter ex serie vitae Alcuini luculenter demonstrauit M A B I L L oia N I v s r. Ab eo tempore nihil in imperio Caroli M. accidit, quouvel statum ecclesiasticum vel scholasticum et literarium Concernebat, quod non ex Alcvini consilio gestum siti Nam et scholae palatinae eum praesecit, et comitem ad Synodum Francos tanam sibi adscivit, et patribus eius synodi maxime commendauit, et eius potissimum instigatione et persuasionane complures scholas in Gallia, Germania et Italia erexit. Inque his aliisque ludis literariis e. g. Fuldensi, Parisiensi etc. Alcumum publice docere iussum csse, scriptores eius aetatis tradunt ε. Tandem viribus senio consumtis cum ab aula et secularibus negotiis, melionem diu frustra expetiisset, rudi donatus in coenobium suum S. Martini Turonense secessit, et, quod reliquum vitae erat, otio literario, iuuenumque, qui ibi magno numero confluxerant, institutioni vaeavit, frustra saepius in aulam ab imperatore reuocatus. Qua de re ipse ad imperatorem scribit Ego Flaccus vester secundum exhortationem et bonam voluntatem no
stram aliis per ima sancti Martini sanctarum in olla scripturarum
ministrare Iat ago, alios Detere antiquarum disciplinarum mero inebria are studeo, alios grammaticae subtilitaris pomis enutrire incipiam, quosdam stellarum ordine ceu picto cuiuslibet magnae domus caseine
illaminare gesto, plurimis iactus, ut plurimos ad profectum sanctae Dei Ecclesiae, et ad decorem imperialis regni vestri erudiam, ne sit
vana Dei omnipotentis in me gratia, nee vestrae bonitatis largitio inanis. Quibus ea subiungit, quae supra iam adduximus, quibus librossihi exscribi petit. Tandem senex A. C. CΜIV Miit. Haud parum autem gloriam famamque eruditionis eius auxere discipuli, qui ex eius disciplina prodiere, clarissimi postea magnique in Ecclesia nominis, Rha-hanus Maurus, archiepiscopus Moguntinus, Ludgerus Monasterteiciis Hamo Halherstadiensis episcopus, et innumeri alii. Cumque erudi tioni supra aetatis suae conditionem eleganti insolitam lunxisset industriam
595쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 683
et docendo et scribendo inter primaria eruditionis fulcra numerari meruit. Scripsit multa, pallim a viris doctis, qui scriptores ecclesiasticos recens erunt ρ, indicata, quae pleraque edidit ANDRE As D v CHESNE,
siue QV ERCET AN usu cuius tamen editio ex MABILLONII Anain
lectis et B A L v Σ i I Miscellaneis augeri potest, quaeque passim extant, recenset Io. ALE. FABRI cIvs . Inter haec scripta Alcuini sunt nonnulla philosophica, de virititibus et vitiis ad Guidonem comitem; de natura et immortalitate animae ad Eulaliam, sororem virginem; de
dialectica, de septem artibus, de musica et astronomia, de disserentia aeterni et sempiterni, immortalis et perpetui seculi, aeui et temporis,
et quae huius generis sunt alia. Non vero propter solam eruditionem seculo suo maiorem laudandus est Alminus, seu et propter magnum, quo barbari ei se obiecit, animum, et propter egregiam, quam in docendo scribendoque demonstrauit prudentiam, modestia et perspicuitate stipatam, qua sacrarum literarum studio philosophiam et mathesin iungere, Et discipulos maiori accuratione, quam tum fieri solebat, de disciplinis cogitare et iudicare docuit. Qui si in meliora tempora incidisset, neu obstitisset optimo viro infelicitas seculi sui, quam nec diligentia eius, nee Caroli M. gratia vincere potuit, dubium non est, quin inter primi ordinis ingenia fuisset numerandus. Ast istis impedimentis prellas, secit non quantum voluit, sed quantum potuit, dignus tamen cuius grata in historia philosophica conseruetur memoria. .
g. XIV. Alcvinus CAROLVM MAGNUM imperatorem Caran M. Mnobis in mentem reuocat, cuius ille gratia ad restaurandas literas et philosophiam vis est. Qui licet philosophus non suerit, Omitti tamen eius misimmemoria in historia philosophica non potest, cum non maius in toto aevo medio disciplinae omnes praesidium hahuerint, quam hunc prinzipem. Quem ideo natura dotibus instruxisse videtur praestantissimis, ut rei pu-hlicae, sacrae, ciuili et literariae, quae tantum non tota depressa iacebat, succurreret; quique si aliam habuisset educationis rationem, praecept resque in adolescentia iudicio et eruditione meliores, praeter ea, quae magni nomen illi parauerunt, facinora , maiora edidisset, immo maxima. Huic certe principi ea rei scholasticae, literariae atque ecclesiasticae facies accepta reserenda est, quae sequentibus seculis harbariem aliquo modo dispulit, et quicquid sere usque ad renatas literas memoria dignum obseruat historia philosophica. Vitam eius et res gestas qui descripserint, nostri non est recensere, notique qui in hac arena ex medii aevi et rece tioribus scriptoribus desudauerunt, quos copiose quoque enumerauit im
u Paris i6ia. sol. praelisa est eius vita, pram traditione struis distipuli elua per Anon uinum.
- loeo eit. Quaedam etiam edidere. Coinutius, Mahillonius, Peatu .
596쪽
384 PERIOD. II. PARS IL LIB. IL CAP. R
defessa I. A. FAs Ici I diligentia Nos hoc loco ad ea tantum
respicimus, quae pro restaurandis literis, propellenda barbarie, proque artibus liberalibus, inter quas tunc temporis numerabatur, quicquid philosophiae supererat, suscepit princeps optimus. Magno vero literarum emolumento accidisset, si in adolescentia praeceptores nactus esset haud ignavos, qui eum melius, quam pro Captu seculi et Conditione artium in eo vigentium ad literas manu duxissent fideli. Teste autem Eo 1N-Η A R D o ' in discenda tantum grammatica 'Irum Pisanum audivit, diaconum senem, id quod hoc modo sine dubio effecit, ut aliquo litera rum sensu afficeretur. Multumque ei obstitisse temporum infelicitatem, quo minus persecti quid assequeretur, ex duabus vitae eius circumstantiis colligi potest. Refert enim EG IN HARD vs 8: Tentabat et scribere tabulasque et codicillos in lectulo sub ceruicalibus circumferre s lebat, ut cum vacuum tempus esset, manum e tandis literis assue ceret. Valde haec narratio Eginhaesi torsit viros doctos, cum aliunde constet, pingendarum literarum usum Carolum Magnum habuisse. Ut enim taceamus, ipsum EG IN HARDUM reserre: Antiqui mae-mina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scrip e et memoriae mandauisse: in concilio apud S. Macram A. C. DCCCLXXXI habito inter alia hoc traditur ': Carolas nunquam sine tribus de sapientioribus et eminentioribus conssiariis suis esse patiebatur, Ied vici per Iuce ones, ut eis pos iis foret, secum labebat, et ad eapitiam lecti sui tabulas cum graphio habebat, et quae sue in die, sue in nocte de utilitate sanctae Ecclesae, et de profectu ae soliditate regnι
meditabalur, in eisdem tabulis annotabat, et cum eisdem constiariis,
quos secum habebat: et quando ad placitum fisum veniebat, omnia subtiliter tractata plenitudini conssiariorum suorum monstrabar, et communi conssio itu ad Uectum perducere procurabat. Cui dissiculta
ti qualem medicinam attulerint viri doesti, huius loci non est enarrare: nobis vero tanta non esse videtur, Ut conciliari cum Eginhardo nequeat, quem testem αυτ πιν rerumque imperatoris gnarissimum fidem omnino mereri nemo temere inficias tuerit. Nempe quod ad antiquissima carmina heroica a Carolo scripta attinet, ea lacile ad illud tempus resem possunt, quo estigiandarum literarum artem aliquo modo tenuisse Eginia hardus dicit. Quae vero ex concilio isto incruntur, sine necessitate adscribendi artem applicantur. Non enim id dicit historicus, eum in
n a Bibl. Latin. med T. I. p. 9 9. add. perillastr. Hatia. Da sv Nau Hist. imperii Germ. et imperatorum Germ. T. II. in ealee, qui monumenta vetera pleraque ad histori in Caroli M. pertinentia reeensisit. Maxime ver hiae reserendi sunt. doctissimi histoliae literaistiae Prantiae seriptores Gilli. eui Tomo lv.
597쪽
DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. s
tabulas suas scripsisse, quae de regni sui et Ecclesiae necessitate et utilitate consultanda memoriae occurrerint; sed tantum, in eisdem illa tabulis adnotasse; nec dicitur, eum notata consiliariis praelegisse, sed monstrauisse. Εκ quo, nisi sallimur, sponte sequitur, imperatorem,
quamuis artem scribendi non calleret, ut tamen memoriae succurreret,
certis signis notisque ea in tabulis suis distinxisse, sicque meino uticis characteribus quibusdam , quos facile ex lubitu fingere vel etiam rudioribus literarum ductibus, poterat impedivisse, ne, quae cogitationem subiissent, ipsi iterum exciderem Quod cum valde molestum Carolo accideret, et sorte multoties confusionis caussa existeret, accurate pingendis literis animum adiecit. Ita sane sine dissicultate omnia coluerent, et illorum temporum harbaries intelligitur, quae impedivit, ne inscribendi arte puer purpuratus erudiretur. Ex quo suspicamur, scribendi artem tum, ut pleraque alia, solis clericis reseruatam suisse, nobilesque laicos
inter arma et venationes in ruditate consenuisse. Alterum argumentum, quod non satis accurate in adolescentia doctum suisse Carolum prohat, hoc est: Habuit, teste iterum EG IN BARDO in ceteris dis plinis praeceptorem Albinum cognomento Alminum item diaconum de Britannia, Saxonici generis hominem virum indecunque doctiss--: apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris impendit; discebat et artem computandi et intentione sagaci siderum cursum curiosessime rimabatur. Alcaenus autem A. C. DCCXCII ad aulam imperatoris altera vice euocatus, ut supra monuimus; Carolus M. autem A. C. DCCXLVIIIngelahemii prope Moguntiam in lucem editus est. Ex quibus constat, quadraginta quinaue annos natum suisse, cum ab Alcaeno liberales artes et philosophiam viscendi consilium oppido rarum cepisset, adeoque adOlescentiam et iuuentutem in hisce rudem exegisse. Ab eo vero tempore, quo scientiarum semina in tam nobilem agrum Alculnus sparsit, laeta literarum seges in tanto principe effloruit, et non ipse tantum imperator artium liberalium ornamentis animum excoluit, sed ut id quoque seret ab aliis, omni nisu viribusque sategit. Non abs re erit, hoc loco
narrationem asserre Monachi Sangallensis, qui de gestis Caroli regis
Francorum et imperatoris ad Carolum Caluum duos libros conscripssit, qua occasione literarum studia sub hoc principe restorescere coeperint. Is ita refert se Omnipotens, regum di linitor ordinatorque regnorumis et temporum cum illius admirandae statuae pedes serreos vel testaceosis comminuisset in Romanis, alterius non minus admirabilis statuae caput
598쪽
sin PERIOD. IL PARS IL LIB. II. CAP. IL
is aureum, per illustrem Carolum erexit in Francis. Qui cum in occu uis munci partibus solus regnare coepisset, et studia literarum ubique is propemodum essent in obliuione, contigit duos Scotos deis Hibernia cum mercatoribus Britannis ad littus Galliae deuenire, o viros et in secularibus et in sacris scripturis incomparabiliter er ti, qui cotidie, cum nihil ostenderent venale ad conuenientesis emendi gratia turbas clamare solebant: Si quis sapientiae cupidus est, is veniat ad nos, et accipiat eam; non venalis est apud nos, quami ,, men idcirco venalem se habere professi sunt, quia populum non gr Multa, sed venalia, mercari viderunt, ut sic vel sapientiae, sicut ceteris is rebus coemendis eos incitarent, vel, sicut sequentia probant, peris tale praeconium in admirationem Uerterent, et smaporem. Denique se tamdiu conclamata sunt ista, donec ab admirantibus is insanos illos se putantibus, ad Caroli regis semper amatoris et cupidissimi sapientiae, aures perlata suissent. Qui sub omni celeritate ad suam eos praeia entiam euocatos interrogauit, si vere, Ut ipsa fama comperit, sapi--entiam secum haberent. Qui cum inquisisset ab illis, quid pro ipsa
se peterent, responderunt loca tam opportuna, et animas ingeniosas, et
sitime quibus ista peregrinatio transigi non potest, alimenta, et quibus h legamur. Quo ille percepto ingenti gaudio repletus, primum qui-
isdem utrumque apud se paruo tempore tenuit. Postea vero cum adis expeditiones bellicas UIgeretur, unum eorum nomine Clementem is in Gallia residere praecepit, cui et pueros nobilissimos mediocres etsi infimos satis multos commendauit, et eis, prout necessarium habu- runt, victualia ministrare praecepit, habitaculis opportunis ad medi- .istandum deputatis : alterum vero in Italiam direxit, cui et monasterium si S. Augustini iuxta Ticinensem urbein delegauit, ut qui illuc ad eum is volument, ad discendum congregari potuissent. Audito autem Albi- onus de natione Anglorum, quod gratanter sapientes viros religiosissi--mus regum Carolus susciperet, Conscensa naui venit ad eum: qui erat, in omni latitudine scripturarum supra ceteros modernorum temporum, eκercitatus, utpote discipulus doctissimi Bedae peritissimi post S. Gre--gorium tractatoris. Quem Usque ad finem vitae iugiter secum retu
uit, nisi quando ad ingruentia bella processit, adeo ut se discipulumis eius, et ipsum magistrum suum appellari voluisset. Dedit autem illi se abbatiam S. Martini iuxta Turonicam ciuitatem, ut quando ipse a sesens esset, illic requiescere, et ad se confluentes docere deberet. ἡ Cuius in tantum doctrina fructificauit, ut moderni Galli sive Franci anti--quis Romanis vel Atheniensibus aequarentur. His alia subiungit, examen puerorum Clementi traditorum a Carolo institutum reserentia, quae
ehus uti volunt Benedictinus, de quo vid. med. Tom. L Pag. Caa. TQ x nam i va de S. Ε. cap. as a. de cratis
599쪽
DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 38
quae ne Lectorem moremur, non describimus. Eandem historiolam repetit VINcENTI Vs BELLO UACEN sis , qui his addit, quatuor adfuisse in Gallia ex disciplina Bedae, Rabanum, Alcainum, Claudium et Ioannem Scotum. Et hos nugatores, Ut mos erat illorum temporum, alii quoque sequentis temporis scriptores secuti sunt, quos nominarunt L AVNO Ius I et CONRINGIus ' Qui si paulo aceturatius ad hane narratiunculam attendissent, fabulas fabulis non auxissent. Nam ut taceamus, nec Rabanum, nec Ioannem Erigenam Scotum huc reserri posse ob temporis rationes, nec unquam ex disciplina Bedae prodiisse, et, ut supra quoque Obseruatum, Alcuini aetatem extendi ad Bedam docentem non posse : falsum oppido est, ipsum Aleuianum audita heneuola ciuium suorum apud Francos receptione ipsum ad Carolum M. accurrisse, cum eκ ipsis ALCv IMI verbis constet, eum ad Carolum vo atum et ex Anglia accersitum fuisse. Palsum porro est, literarum studia per totum Caroli imperium tum floruisse; unde dubitandum non est, quin tota illa narratiuncula de duobus Scotis eκ Hibernia in Galliam ad vendendam sapientiam nroseistis, inter fa-hulas reserenda, et ab originibus scholae Parisientis expungenda sit; apertum, enim, in cerebro otiosi monachi enatam esse, ut simplicitate sui temporis abuteretur, quo non facile credebatur quicquam, nisi το Θαυματον simul reserret. Illud vero in dubium vocari nequit, Carolum M. ab Alcvino edoctum, emendandae eruditionis, et reuO-
candi philosophiae honoris cupidissimum suisse. Supra enim iam inhaesi verta attulimus, quibus refert, Alcvinum Carolo praeter
rhetoricam dialecticam quoque, et astronomiam sulerumque cursus plicuisse, itemque imperatorem et computum ecclesiasticum et cantum
in Ecclesiam a Gregorio introductum ipsum didicisse : id quod non potuit non magna disciplinarum illarum c quibus tum temporis omnis fere philosophiae cursus absoluebatur, ut in sequentibus dicemus mmmendatione euenire. Praecipue autem inter rara purpuratae matheseos exempla reponendum est, quod, praecipue teste bi Ompho, plurimum et temporis et laboris astronomiae discendae impenderit. Adram scientiam usum eum fuisse opera illius, qui conscripfit annales rancicos a Nu ARENO editos , coniicit HERMA N NusCONRINGIus , eo quod et illo tempore vixerit, et sideralis scientiae haud fuerit indoctus, immo pro conditione illius tempestatis coelestium ignarae et incuriosae seaulus scrutator. Quam tamen coniecturam merito in medio relinquimus, cum nihil sundamenti loco ponat, nisi, vixisse eum scriptorem isto tempore et astronomiae peritum fuisse: quod, nisi sallimur, nondum euincit, nullum alium eo 4 E a tempore
x in Spem . histori I. Lib. XXIII. e. 73.
600쪽
s89 PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. T
tempore sideralis scientiae paulo meliorem notitiam habuisse, vi necessario hic scriptor praeceptor imperatoris in addiscendis siderum cursibus esse debuerit. Immo, nisi nos oculorum fides decipit, alium nobis in astronomia quoque praeceptorem Caroli indicat Egi Mardus, cuius haec verba sunt: In ceteris disciplinis Albinum cognomento ALevinum, item Diaconum de Britannia, Saxonici generis hominem. viarum undecunque doctis um praeceptorem habuit, apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen Uronomiae Mycendae plurimum et temporis et laboris impendit. His enim verbis aperte indicat biographus, Carolum astronomiae praecepta ab Aleuino hausisse. Praeter hoc eruditionis philosophicae studium Germanicae quoque linguae cultu ra merito in Carolo M. laudanda asset, quam tot laboribus promouit, si historia nobis literaria scribenda esset. Sed cum nostrum ea institutum non tangat, scopumque seriat, eam praetermittimus, dabit autem, quan tum satis est, desiderantibus D A N I E L MORA OF Ius qui historiam Caroli literariam eleganter illustrauit. Et huc quoque pertinet, quod de eloquentia principis magni E G IN MAEDus - tradit: adeo facundum fuisse, ut etiam dicaculas appareret. Quo loco dicaculus idem est ac copiose et prolixe disertus, sic ut necessarium non sit, provoce, dicaculus, quam codex quoque Florentinus habet, reponere, di in dascalum, ut vult L A v No Ius. Copiosam enim Caroli facundiam
alii quoque scriptores eius aetatis extollunt et commendant '. Alia eius merita quibus memoriam sui fecit commendatissimam, aetemamque i mam meruit, tum haeresibus obicem ponendo, et insanum imaginum cultum reprimendo, tum animos propagata Christiana religione emem dando, et vitia cleri corrigendo, annalibus ecclesiasticis enarranda relinquimus: id monuisse contenti, praeparauisse cultum eruditionis et philosophiae quamuis tenuem animum imperatoris, ut talia et Videret, et emendare auderet. Ceterum non omittendum hoc loco est, quod biographus quoque refert s: Inter coenandum aut aliquod aeroama
aut lectorem audiebar: legebantur ei historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur et libris S. Augustini, praeeipue iis, qui de ciuitate Dei praelitulati sunt. Esse in his Hipponensis praesulis libris plurima ad
historiam philosophiae Graecae pertinentia constat, supraque obseruatum est. Hos itaque libros cum legerit Carolus, minime dubitandum, quin harum eκ historia philosophica particularum, quas Augustinus tetigit, eam sibi notitiam comparauerit, quae ad intelligendam saneti doctoris mentem requirebatur. Id quod eo facilius fieri potuit, cum peregrinis quoque
