Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. 589

quoque linguis, teste EG IN HARDo ν, ediscendis operam impende rit, inque his Latinam ita didicerit, ut aeque illa ae patria lingua orare sit solitus e Graecam vero melius intelligere, quam pronuntiare possit. Et haec quidem inter curas imperii non deponehat princeps

optimus: ubi autem earum partem in Ludovicum filium deuoluit, paulo plenius otium nactus, maiori studio ad promouendas literas conuersus

est. Unde T REGANus - refert, postquam diuis fuerint Carolus et Ludovicus, nihil aliud coepisse agere Carolum, nis orationibus et

eleemo nis vaeare, et libros corrigere, librosque euangeliorum anno ultimo ante obitus fui diem cum Graecis et Θris optime correxisse. Quod cum ipse Imperator, Syriacae linguae imperitus sacere non potuerit, constat inde, aluisse eum viros doetos, qui In promouendis studiis

et scientiis ementindis ipso auctore, duce et hortatore gnaviter exercit ii non inutilem operam posuerint. Ex his vero, quam ipse personam tantus princeps in theatro eruditionis sustinuerit, intelligitur. Maius est, quod ad incrementa literarum artiumque liberalium contulit, in quo immortalia eius merita suisse, omnino fatendum est. Cum enim volu

tate impelleretur optima, satisque intelligeret princeps acumine iudicii sensuque recto non destitutus, quanta damna intulerit reipublicae sacrae et ciuili ignorantia et barbaries, summo seruore in pellendos tantos a finiabus imperii sui hostes insurrexit. Quod eius studium voluntatemO non sine voluptate intelligere licet, ex epistola eius ad Bavgulfum abbatem nidae, quam integram exhibet IOANNEs L A v No Ius in qua inter alia conqueritur: Sibi eum in his annis a nonnullis monasteriis

faepe scripta dirigerentur, cogηouisse, inplerisque praefatis scriptionibus eorundem et sensius rectos et sermones incultos, quia quod pia devotio interius Meliter dictauerit, hoc exterius propter negligentiam discendi lingua inerudita exprimere sne reprehensone non valuerit. - Quibus ubi damna inde enascitura exposuisset, addit: uuamobrem hortamur vos literarum studia non negligere, verum etiam humillima et Deo placita intentione ad Me certatim discere, ut facilius et rectius diuinarum scripturarum inseria valeatis penetrare. Cum autem in

sacris paxinis, schemata, tropi et cetera his smilia inferta inueniantur, nulti dictum est, quod ea unusquisque legens tanto citius Dir tualiter inteliuit, quaruo prius in literarum magisterio plenus instructus fuerit. Sed et reliqua legenda sunt, quibus ardentistimum imper toris desiderium promouendi literas artesque liberales exprimitur. HUNero ratione ubique episcopos abbatestiue, in quorum Ecclesiis sola pe sonabat literaria institutio, ad pellendam ignorantiam excitauit, damna ex barbarie oriunda depinxit, officii memores praesules fecit, suisque et verbis et factis cohortatus est, ut ad excitanda eruditionis incrementa,

602쪽

s9o PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

suo quisque loco, quantum posset conserret: quem in finem constitutio nibus quoque, ecclesiasticis caueri iussit, ne pristina ignorantiae tempora, pulsis his tenebris, reuerterentur. Testem huius rei damus Coniacilium Cabilonense anno DCCCXIll habitum, quod auectoritate imperatoris Caroli iniungit, ut episcopi scholas eo lituant, in quibus et sit raria solertia disciplinae, et sacra Scripturae documenta discantur.

Alia huius generis statuta ex hoc seculo attulit L AVNO Ius ', qui videndus. Hoc promouendarum artium liberalium atque eruditionis uni uersae desiderium ab Alcvino consiliis et exhortationibus auctum confirmatumque esse, Eginhaesus non negat; hae autem ratione seliolas quoque partim restauratas partim recens excitatas esse, sicque respirantiliteraturae vires potissimuin ipsum Carolum addidisse, latetur, et potissimum constitutis praemiis et salariis doctores publicos ad excolendas tu uandasque literas instigauisse docet. Scribit enim Artes liberales studioseissime coluit, earumque doctores plurimum Deneratus, magnis asciebat honoribus. Inter has artes liberales autem, quas in scholis a Carolo excitatis, eius iussu praemiisque illectos viros eruditos d euisse biographus tradit, fuit etiam philosophia, vel eius tamen scientiae aliquot, ut ad seculum decimum dicemus. Hinque derivam dum, quoη in academia Parisiensi artium liberalium, et inter eas dialecticae professo antiquissima sit , ceteris facultatibus, quas vocant, nondum constitutis, quamquam nec integer philosophiae circulus tune absoluebatur. Ex quo intelligitur, quam fidem mereantur verba Ggo GII Bu CHANANI , qui a Carolo, scribit Galbam non

minus literis auam armis illustrare cupientem accersitos fuisse ex Scotia, qui philosophiam Lutetiae Graece et Latine docerent. Apud Scotos enim adhue fuisse monachos vetere disciplina nondum extincta, literis et pietate insegnes. Inter has vero scholas, quas prom uendis artibus liberalibus destinauerat Carolus imperator, ea imprimis illustris est, quam in aula sua, siue palatio instituit, quod Alcuin consilio laetum suisse, huntque doctorem praecipuum ornamentum habuisse, ipse in epistola supra iam adducta innuit ALCv IN us:

Ego unarus nesciens Aeg tiacam scholam in palatis Dauidicae versari gloriae, ego abiens Latinor ibi dimis. nescio quis subintroduxit Aeraptios. Pluribus id probat, et loca scriptorum eius aetatis, quibus constat scholam Palatinam floruisse, eκhibet I o.

LAv No Ius , qui adeundus. Tantae autem auctoritatis ea schola fuit, ut et omnium scientiarum, quarum tunc usus erat, cum

laeularium tum sacrarum doctrinae in ea personarent, et ιibri ad eam

kὶ loea eit. p. s. ri Capitularia Call. xl mi Faeultatam philosophiem hodie diei-

603쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 59i

deserrentur, edendi, ut a prudentissimis huius scholae magistris examinarentur, et vel probarentur, vel repudiarentur. Ad quam scholae huius famam plurimum contulit, quoci ipse imperator et consiliarii eius curam illius habebant peculiarem, quo paeto iuncta palatio imperat ris schola, artium liberalium et sacrae Scripturae explicationem diu tradidit, et adhuc sub Lothario claruit. Id quod ex ANGELO MI, monachi Luxoviensis Praefatione in canticum eant. 8 colligi potest, qui se ait, in imperatoris sacro palatio sub obtentu traditionum liberalium artium, enucleationumque divinarum sicripturarum excubuisse. Eo autem effectu artes liberales in hac schola Palatina doctae sunt, ut ipsi, qui palatio inseruiebant, imperatoris ministri, ex hac schola ornati comtique prodirent, synodusque apud Carisiacum habita ad Ludovicum Germaniae regem scriberet : Domum regis scholam dici, id est,

disciplinam, quia non tantum scholastici, id est, disciplinati et correcti sint, sicut alii, sed potius schola ina, quae interpretatur discia plina, id est, eorrectio dicatur, quae alios habitu, incessu, verbo et

auctoritate atque totius bonitatis continentia co=γigat. Et similiter Est xcvs monachus Antissiodorensis de aula regia: Merito, vocitaIur schola palatium e euius apex non minus scholaribus, quam militaribus cosuescit quotidie disciplinis. Auxit scholae huius famam et incrementa Bibliotheca, cuius tamen sub Ludovico demum fit mentio Praeter hanc scholam Palatinam in potioribus quoque Galliae Germaniaeque urbibus scholas excitauit, artesque liberales, interque eas philosophiam doceri iussit imperator Carolus. Quarum omnium historia alibi quidem exponenda est, quam quoque more suo eleganter condidit L A v No IVs , hoc tamen loco quaedam S lae a C celebriorum ex illis mentio facienda est , ut constet, quibus locis M- reflorescere coeperit philosophiae studium. Inter eas vero scholas Parisiensem suo iure primo loco ponimus, de cuius originibus, quas nonnulli ad ipsum Carolum M. reserunt, negantibus aliis hoc loco disceptari non potest Nobis pro instituti ratione sussicit, monuisse: quamuis via in dubium vocari possit, eam celeberrimae sch lae faciem , quam postea accepit, Caroli M. temporibus nondum fuisse, distinctam scilicet in quatuor iacultates, ut hodienum obtinet, immo

604쪽

sρα PERIOD. IL PARS IL LIB. IL CAP. II.

Immo nee sacrarum literarum explicationem tune temporis in ea fuisse traditam, sed solas artes liberales siue philosophiam, latiori significatione, more illius aeui, suisse doctas : certissimum tamen esse ex locis scriptorum coaevorum adductis scholam publicam , in qua artes liberales exponerentur, Partitis fuisse constitutam. Quamuis non magnopere repugnare velimus, si quis contendat, scholam hanc post Caroli M. excessum ex hac vita demum florere Coepisse , eo quod Remigius Antissiodorensis monachus primus apud striptores huius aetatis occurrat, qui in schola Parisiensi dialecticam et

musicam docuisse dicitur, qui A. C. D C C C L X X XII floruit: et lab eo demum tempore philosophicae iacultatis siue artium liberalium apud Parisienses doctarum frequens fiat mentio. Qua de re , qui plura cupit, ei praeter reliquos, qui celeberrim Musarum emporii historiam condiderunt, legendus est, qui prolixe in hoc argumento versatus est IOANNES LAVN Ius . Post Parisiensem Iul. densis schola a Carolo M instituta memorari meretur, quam eo imperante iam floruisse, ex epistola Caroli ad Baugulfum abbatem Fuldensem, supra iam adducta constat. In ea enim imperator abh,

tem vehementer hortatur, Ut ad auertendam monachorum suorum

inscitiam eiusmodi scholam erigeret. Literis vero eo tempore in illa schola operam dedisse LV PVM FERRARI ENSEM ex epist

la eius ad uinhardum discitur, et ex Rhabani Mauri, quia eum ibi instituit, disciplina colligitur. Qui cum seculo sequente vixerit, in sequentibus de philosophiae studio, quod in hac schola viguit, quaedam asseremus. Addi his debent Os brugensis, Tumnensis laliaeque scholae, hic singulari tractatione non enarrandae, quod lotium nobis secit doctissunt L A v No II diligentia. Has scholas

omnes imperatoria Carolus M. auctoritate constituit, viros iis doctos praefecit: reditibus auxit, stipendia doctoribus decreuit, legibus muniuit, priuilegiis ornauit, et imprimis id egit, ut et sacrarum disciplinarum et artium liberalium studium in iis vigeret. Tantis laudatissimi imperatoris in artes liberales et philosophiam omnemque eruditionem meritis hoc quoque adiiciendum est, excitasse optimi imperatoris et exemplum et cohortationes episcopos nonnullos, visimili contentione ad restauranda literarum, et artium praesidia animum applicarent. Quamuis enim laudabili virorum piorum instituto, qui monasteria condiderant, et episcoporum cura cautum esset, ut in his locis sacris, et praecipue in Ecclesiis cathedralibus scholae excutarentur , in quibus iuuentuti sacrae literae traderentur, eaque ad

diuinarum rerum cognitionem muninque sacrum praepararentur , ut vel ex solo regularum monasticarum codice, quem H O L s T EN I V s

605쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. Davi us edidit, colligi potest, secit tamen partim odium quod in disciplinas se

culares monachorum et Inonaster orum conditores conceperant, partim episcoporum negligentia seculi infelicitate et harbararum inuasionum tumultibus enutrita et aucta, ut in his scholis nihil sere, quod ad artes liberales et philosophiam pertinebat, sit Hiberniam et Scottam, uti supra dictum, excipias ) , audiretur, sed foeda ubique regnaret ignorantia. Cuius testem cum ipsum Carolum Μ. iam supra ad duxerimus , ibi diista nolumus otiose repetere. Huic itaque malo ut O Curreret princeps prudentissimus, Alcuint consiliis adiutus pristinum institutum in usum reuocare suscepit. Vt itaque artibus liberalibus et scientiis Iocum saceret, serio epilcopos exhortatus est, ut Ecclesiarum cathedralium sedibus scholas iungerent. Id quod eo euentu factum, vi in plerisque sedibus eptaopalibus sub Caroli, et Ludovici Pil lm-terio scholae ab episcopis et canonicis instituerentur. Et quamuis arum scholarum scopus hic potissimus fuerit, ut ingenuorum et semuorum filii, grammaticam, musicam et arithmeticam docerentur, ut ex Angessi verbis probat H. CONRINGI vs , adeo ut osis brugensi scholae singulari priuilegio imperator concesserit, ut Graecae et Latinae literae ibi docerentur, ne unquam deessent clerici utriusque linguae gnari: patet tamen eκ testimoniis scriptorum huius aeui a L A v N o I o collectis,' artibus liberalibus locum quoque concessum in his scholis suisse. Id quod luculenter exposuit I o. TRITHEMIus qui, ne nimii simus, ipse videndus est. Εκ eius enim testimonio constat, in his scholis Episscopalibus et monasteriorum praeeunte scholastico siue prolatare praeter sacras lit ras, scientias reliquas siue triuii et quadrivii cursum suisse

explicatum. Qua de re cum prolixe egerint, qui historiam literariam et scholasticam medii aeui tradiderunt, in his copiosi esse nolumus. Haec enim ea fini tantum adduximus , Ut constaret, Car L M. studio episcopos abbatesque eκcitatos fuisse, ut bonarum artium palaestras aperirent. Qua de re digna sunt, quae consulantur C roli M. Capitula, quibus imperatoris ea de re cohortationes ad epuscopos abbatesque exhibentur, et ecclesiasticae constitutiones comprehenduntur. Quae omnia quem effectum sortita suerint, ex sequentis seculi elucescet historia. . XXVI. Respirauisse inim reliquis literis philosophiam iamiam exspiraturam, Carolique beneficio publice doceri iussam esse, ex dictis

loe. eit. pag. 67. EJ In Chronteo Hiriang. ad A. C. 9 a. edi'. irimae. in altera enim pleniori . haec stritissima tantum prosequitur pag. 9s.

rimatas Carm

606쪽

594 PERIOD. II. PARS IL LIB. IL CAR IL

intelligitur. Nee immerito optimi et prudentissimi principis Iaudegideo extulimus, quem si temporum conditio adiuvisset, dubium non est, quin ad pristinam elegantiam philosophiae faciem reduxisset. Sed obstitere tempora ferrea hominumque in iis viventium conditio, vi laeta inde reparatio elegantioris eruditionis et comtioris philos phiae sequi haud posseti Caussam, nisi sellimur , recte in ingeni

rum paupertatem coniicimus, quae optimis Alcaeni consiliis et laudandis imperatoris constitutionibus parere nec poterant, nec Vole bant. Conquestus ea de re est L U P v S FERRARIENs Isin Epistola ad Eglatardum scripta his verbis: E arammatica ad

rhetoricam, et deinceps ordine ad ceteras disciplinas liberalis transire hoc tempore fabula est. Sed et probro vitioque versum esse scribit, literis operam dare. Qualia barbariei specimina passim apud huius aetatis scriptores prostant, in sequentis seculi historia ex parte quoque adducenda. Nos Lectorem ea recordari iubemus, quae supra de Bedae et Alcinni eruditione philosophica disseruimus. Hi enim, quos philosophorum huius seculi antesignanos fuisse omnes latentur, cum parum in philosophia viderint, quid mirum reliquos, infinitis paralangis ab istis distantes, luscos suisse coecosque λ Cumque deessent viri docti, qui philosophiae praecepta paulo melius omatiusque iuuentuti traderent, situs squalorque, qui ingenia obduxerat , detergi non potuit. Maxime vero incrementis philosophiae obstitit sterilis et ieiunus artium liberalium circulus , quo , quicquid philosophiae supererat. tanquam claustris quibusdam Constringehatur, vixque ex toto philosophiae ambitu, si quasdam scientias mathematicas exceperis, sola supererat dialectica, quae ex libello , qui Amgustino tribuitur, inani leuique opera iuuenibus explicabatur. Maiora enim et praestantiora qui vel concupisceret, vel attingere auderet , inuentus est fere nemo. Solum itaque triuium et quadrivium cum cursum philosophicum absolueret, dici non potest, quam e pressa , non obstantibus Caroli M. conatibus, philosophia iacuerit. Triarumn f. XXVII. Monet nos triuii et quadrivii mentio , ut ho loco paulisper ab historiae nostrae via digressi exponamus , quae illitis aetatis de artibus liberalibus sententia suerit , quemque illae philoso- Ihiae et humaniorum literarum circulum absoluerint, eo quod sineis philosophiae fata in sequentibus enarranda intelligi nequeant.

Artes autem liberales quae fuerint, et quot numero humanitatis circulum apud veteres constituerint, et quid aeuo medio isto nomine comprehensum sit, ex MARCI ANO CAPELLA, CASSI ODORO et IOANNE SAEIs BERIEN s I ε discendum

h Libros eorum, quibus de artihus liberalibus disseruerunt, initio huius capitis nominauimus.

607쪽

est, ex quibus recentiores nonnulli sua collegerunt, et argumenis tum curiositate Lectoris non indignum erudite illustrauerunt K Nos pauca , quae ad institutum nostrum sussicient, dabimus. Et I. quudem monendus est Lector , apud Veteres Graecos et Latinos diue iam artium liberalium significationem suisse , eosque ab ea notione abiisse, quam medium aeuum sahi concepit. Illi enim per artes λοικας, σεμνας, liberales , interdum intellexere propae leumata, siue disciplinas encyclicas; quo sensu artibus illiberalibus et populari-hus opponebant; interdum vero nomen etiam ad philosophiam eκ- tenderunt. ARIs To TELEs - enim diserte : Δῆλον egν, ὼς δἰ αυδεμιαν ἀυτην ζητοῖμεν χασέαν ἔr0αν , ἀλλ' ἄσπερ ἄνθρωπός

itaque, quod ob nudam aliam utilitatem quaerimus, sed quemadmodum dicimus, liber homo de eo, qui sui ipsus et non alterius

gratia est , ita et haec Iola scientiarum metaphysica) libera es,

quidem Iola haec fui ipsius gratia est. Ex Latinis autem non minus diserte SENE cA : uuare liberalia studia dicta fuit, viades , quia homine libero digna sunt. Ceterum unum sudium vere

liberale es , quod liberum jacit, hoc sapientiae , sublime, fom

re magnanimum: ceIera pusilla et puerilia snt. Quae prolixe

postea persequitur, multisque contendit, grammaticam , musicam, geometriam , astronomiam, hoc artium liberalium nomen non mereri , eo quod ad liberandum ab affectuum iugo animum nihil conseiarant. Ex quo loco patet, ab artium encyclicarum significatione recessisse, qui artes liberales ad plutosophiam retulerunt, illae enim animum tantum praeparant ad philosophiam virtutemque recipiendam, ut ipse Seneca monuit. Uncie dudum Pythagoras de his artihus pro- paedeumaticis f: 'L2ς diis τῶν μεγαλων τά μι α παφαλτερ κώ προ φιλοσοφίας παιδέαν, ut ante maiora musteria tradi debent

minora, sis et artes liberales ante philosophiam. Quod ad musicam , arithmeticam , geometriam potissimum pertinere, et de his disciplinis παραri αα κως dictum esse, Lector ex illis colligere poterit, quae Tomo primo de methodo philosophica scholae Pythagoreae prolixe disputauimus. Ad hanc vero disciplinarum propaedeumaticarum numerum relata est Bhilosophia rationalis, eo quod ad reliquas scientias viam struere videbatur. Id quod tamen in Aegypto inter philo-

608쪽

s96 PERIOD. IL PARS IL LIB IL CAP. IL

phantes potissimum ex philosophia Pythagorico - Platonica obtinuisse .ridetur, cum reliquae sectae, quae in Graecia florebant, Iogicam ad ipsum philosophiae corpus reserrent, ut suo loco dierim, et ex LAERTII prooemio intelligitur. Sane PHILOν ita ratiociis natus logicam ad artes praeparationi ad philosophiam destinatas retulit,

scribens: M sapientiae famula musica , logicaque, qua liberalia ter instituimur. Sicut enim in domibus usibula sunt rare imnuam , et urbes habent sua suburbia , per quae adeuntur: ita et ante virtutem artes liberales Atae sunt: nam illa per hane

viam adisur. Sciendum autem, quod magnorum argumentorum magna esse conuenit etiam prooemiat atqui virtus es argumentum maximum; habet enim materiam maximam, videlicet rotam hominum vitam. Merito lisur non paruis utetur prooemiis , sed grammatica, geometria , Uronomia, rhetorica, musica, rei qua contemplatione logica uniuersa. Addimus T E E T E L Ecarmen ε, luculenter hunc artium liberalium circulum describens:

Grammatices, rhetoricer, ψ Huc philosephiae , Et quatuor artium sub ipsa positarum.

Arithmetices, musices, geometria Et raelam ascendensis ipsius astronomiae,

Circulares diseiplinae secundo hae omnes sunt: Vt seripsit Porpbrius in vitis philosophorum, Et alii innumeri doctissim viri.

609쪽

Quo carmine TZetzes luculenter innuit, ipsius philosophiae pamtes nonnullas Platonicos ad artes liberales et encyclicas retulisse. II. Ab his autem patres hunc artium liberalium circulum accepisse, dubium haut est, earum enim distributio Avsvs TIN o tribuenda videtur, qui cum Platonicos reliquis praeserret, hane quoque eorum opinionem assumsit, et ut artes istas accuratius distingueret, alias dixit esse propter usum humanae vitae, alias propter cogniationem rerum. Post quem C Ass Ionost v s - , eadem distinctione usus illas artes vocavit, has disciplinas appellauit. Hinc celeberrima illa artium liberalium distinctio , quae per totum fere aeuum medium in scholis personuit, in duas classes artes istas diuidens, quarum illa grammaticam , rhetoricam , dialecticam , haec

musicam , arithmeticam , geometriam , astronomiam comprehendit. De quibus, ut seculorum barbarorum voces quoque ea de re habeas, en sequentes versicultas μν μνε-rimis, G R A M M loquitur , DI A. vera docet , RH ET. verba

colorat.

Εκ his facile quis assequetur , quid celeberrima in historia m dii aeui philosophica distinctio cursus artium in triuium et quadmulum sibi velit. Scilicet triuium inferiorum artium ternionem CD prehendebat , grammaticam, rhetoricam et dialecticam : quadriuium superiorum circulum absoluebat, nempe musicam, arithmeti cam , geometriam et astronomiam. Ita enim sui temporis diuisi nem artium liberalium exponit Io ANNEs SA Is BERI EN-s I s Sed eum artium multa sint genera, ingenio philosophantis animi primae omnium liberales occvrrunt. Hae quidem omnes aut trivii, aut quadrisii ratione clauduntur: et tantam dicunt obtinuisse GPaciam apud maiores, qui eis sistenter insuerant, ut omnem aperirent lectionem , ad omnia inteuectum erigerent, et omnium qu sionum, quae probari possunt, di cultatem DELeerant enodare. Neque enim doctore egebant in aperiendis libris, aut quaestionibus dissoluendis hi, quibus aut ratio tristi omnium sermonum, aut quadrivii lex totius naturae secreta exponebat. Haec in sequentibus latissime persequitur . et Metalogici Libro secundo totus in eo est, ut demonstret, isticam ad hanc philos

610쪽

shq PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

platae praeparationem pertinere. Qui autem laetum sit, ut contra mentem plerorumque philosophorum Graecorum rationalis scientia philosophiae choro exemta st . ex dictis facile colligi potest. Cum enim Plato logicam in dialeeticam et rhetoricam diuisisset, quam eius diuisionem Stoici quo ue suo modo secuti sunt, medii aeui philosophi, ipso sorte Augustino praeeunte, non separari posse rhetoricam et dialecticam credentes, Cum ad artes liberales illam retulitasent , hane quoque huc referendam esse iudicarunt. Id quod nec satis Platonicum, nec Peripateticum est, at in hac medii aeui confusione, ubi seruatis vetustis disciplinarum nominibus , ipsae sciuentiae immutatae sunt , aliamque faelem acceperunt, eo magis o tinuit , quo magis reliquae philosophiae partes sere omnes tacebant, negleelaeque iacebant, sola triumphabat dialectica , cuius vis tam necessarius habebatur, ut in omnibus scholis doceri iuberetur , unde triuiales dictae sunt; illis autem , qui sublimius philosophari cuperent, τα μαθηματοι destinarentur. Has itaque artes liberales esse praeparationem non modo ad philosophiam omnem, sed imprimis ad scientias, uti vocabant, superiores, iurisprudentiam, medicinam, et praecipue ad theologiam statuebant hoc aeuo , cuius testimoniaeollecta exhibet I Aconvs THOMAs Ius ' Et in his quidem plerique medii aeui viri docti consentiebant. Ast cum III. am-higua esset dialecticae notio, nec satis eam nossent a rhetorica , et

a philosophia ipsa distinguere, cum et consulas sibi notiones de scientiis finxissent, et mentem veterum , partim ad rhetoricam , par tim ad philosophiam eam reserentium , non intellexissent, imprimis autem a Peripateticis sedueli omnem logices vim ad nominum verborumque et propolitionum interpretationem retulissent, ipsam vero analyti eam partem quo referrent, nescirent, hinc factum, ut mire ea de re inter sedissentirent ' Id quod huius aetatis philosophos legenti aliquoties obseruandum occurri L Ita vero dum de voce litigant, dum in instrumentis philosophiae versantur, dum, quid vera sit scientia, ignorant, solis dialecticarum argutiuncularum subtilitatibus insudantes, philosophiam ipsam amittunt: et dum instrumentalem sibi fingunt,

philosophiae partem, deque ea potissimum solliciti sunt, quod in rationali philosophia praecipuum est, negligunt. IV. Accidisse id magno philosophiae damno, negari non potest. et aperte testatur historia huius aeui philosophicae steliquae enim scientiae philosophicae

prorsus periere, eum vix inuenirentur, qui triuium absoluerent,

quadrivium paucissimos Pliores haberet. Nam paucissimi de naturali

SEARCH

MENU NAVIGATION