Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. ἄγ'

non quaesiuisset in philosophiae praeceptores, si quos nactus esset in m nasterio; sed plus sibi ex isto loco sumit, quam par est Non enim scrubit Almoinus , nihil artium liberarum eum domi didicisse , sed triuium

persecte tenuisse Abbonem fatetur, quadrivium tamen non recte tenuisse ait. Id quod hoc modo innuit, scholam Floriaeensem, Abbonis aetate non habuisse magistrum, vel Scholasticum, in quadrivii artibus satis versatum; non vero euincit, nunquam illas fuisse eo loco doctas. Immo nisi sallimur, contrarium probat Almoinus, narrans, ipsum Abbonem Scholasticis praesectum suisse, id est professorem constitutum esse, et artes lias omnes docuisse. Id vero munus illi non collatum eκ more suisset, nisi in philosophia excelluisset. Id quod lueuienter probat, abbatem Floriacensem ad restituendam philosophiae artiumque liberalium professionem, ut hodie loqui soleinus, tum respexisse, eo quod a Caroli M. tempore in his scholis ex Alcvini consilio moris esset, cum iuuentuti praeceptorem dare, qui et sacrae et secularis doctrinae esset peritus. Refrixisse vero superiorum artium siue quadrivii studium ineunte seculo decimo, et tum demum Abhonis industria, de quo infra ditemus resuscitatum esse, facile congedimus. Eadem sere celebritate floruit hoc seculo Schola Leodiensis , quam imprimis Franeo episcopus Leodiensis nobilitauit. Hunc TRITHEM rvs ait, fuisse in diauinis scripturis eruditi um, et in studio secularium literarum egregie doctum philosophum, rhetorem, poetam et musicum excellentem, ingenio acutum, fermone disertum, vita et conuersatione deuoIum am

que sanctissimum , et pluribus annis publicae scholae praefuisse . et multos in omni scientia discipulos doctissimos enutriuisse. Hunc Fran

conem secuti in professione artium liberalium sunt alii, quds L A N o I U S nominat, et inter eos alius Franco Scholasticus Leodiensis, quem distinguunt ab abbate Amighemensi viri docti , seculo XI cI rus, et propter librum de quadratura circuli memorabilis, de quo post SIGEBERTUM GEMBLA CENSEM ' recentiores historiae literariae Ecclesiasticae scriptores videndi sunt . Addi his scholis possent plures, si id ageremus, et nisi argumentum occupasset L A V N o I I i dustria. Ex his igitur bonarum mentium literarumque ossicinis, quae hoc seculo vel excitatae, vel confirmatae et in usum pleniorem traductae sunt, manifestum est, barbarici, quae Omnes sere Occidentis regi nes, maxime vero Hispaniam, Galliam, Italiam et Germaniam inundauerat, se et summos imperantes et episcopos opposuisse, nec defuisse viriscordatis et ingenium et industriam: ast cum ipsis cum infelici seculo colluctandum esset, parum ad pellendas has tenebras promouerunt. Huie

622쪽

εio PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

sane seculo in selicitatis parte ponendum est , quod grauem noctem stellae quaedam distinxerint, quae luce eruditionis cuiusdam satis magnae , si temporis conditionem respicias, caliginem dispungere conati , uniuersalein cruditionis interitum auerterunt, licet diem reddere non possent. f. XXX. Inter hos statores literarum pereuntium, qui fugientibus Musis manus inlecerunt, easque aliquantisper retraxerunt, & purpurae splendore, & eruditionis amore, & reuocandarum disciplinarum seruore . aliis praeserendus est ALFREDUS, vel Aelfridus, quem et alii Alure- dum et Ealfridum vocant, Cognomento Magnus, Aethelwolphi Occidentalium Saxonum regis quatuor filiorum natu minimus, qui ab anno

DCCCLXXI, post fratres defunctos Angliae sceptrum usque ad initia

seculi decimi tenuit. Is cum natura tantae tarditatis esset, ut duodecim annos natus nondum literas nosset, stupenda industria 'discendique desiderio prorsus insatiabili difficilem naturam, sola memoriae vi quadam insignem ita vicit emendauitque, Ut omnes sui temporis doctos viros non modo facile aequaret, sed et superaret, mereatur ue inter summa, quae seculis his emicuerunt ingenia connumerari. Quem tanta animi comtentione studiis inuigilasse tradunt, qui de vita eius rebusque gestis commentati sunt ut cum grauissimis regni oneribus curisque premeretur, quae ex incursionibus hostium ipsi enascebantur, quotidie tamen octo horas literis traderet, inque iis, aut legeret, aut dictaret, aut meditaretur, aut oraret. Inde factum, ut in grammatica, rhetorica,

philosophia, historia, mathesi et poeti paucos sui temporis haberet pares, superiorem neminem. Id quod hodie quoque intelligi potest ex scriptis eius doctissimis, quibus probauit, sibi Musas curae cordique, et philosophiam in specie in delitiis fuisse. Supra enim iam memora-Dimus, expressisse eum lingua Saxonica BOETHII Iibrum de e statione philosophiae a Clios Topi . RAwLIN so NIo editum , ut alia eius scripta taceamus recensita a C A s. OvDINO et I. A. FABRICIO . Quemadmodum autem purpurata eruditione seculo huic, quod honoremitterarum tantum non omnem amiserat, nitorem suo exemplo restituit, ita omnem lapidcm mouit, ut literariim et

imprimis, philosophiae interitum auerteret, barbariem pelleret, disciplianas reuocaret, sicque aliam eruditionis faciem induceret. Iunctis ita, quas regia potestas subministrabat, viribus sategit, ut viros undecunque conquireret doctissimos, eos in insulam inuitaret, magnificisque stipendiis illectos vinctosque suos redderet, hosque subditis suis publicos professores doctoresque constitueret. Quo sine celeberrimam Oxoniensem seliolam,

aovis scriptores histor. lit. medii aevi Cavava ovo oo s. vos sius alii, qui in notissimis li-htia res eius literarias tetigeiunt. De S. E. T. II. p. 3O9. seqq.

623쪽

DE PHILOS. CHRISTI A NOR. OCCIDENT. su

scholam, ab hoc tempore ad nostram aetatem magno doctrinae cuiuscumque in eremento florentem, condidit, ut a viris doctis demonstratum Linque ea grammaticam et rhetoricam, itemque philosophiam atque the logiam doceri iussit. In quo llaudatissimo consilio eκequendo Neotus monachus eum adiuuit ad quem in exilio aliquando diuerterat. Recensuit quosdam viros do stos ab Aelfrido in Angliam euocatos IMGvL- p v s Abbas Croilandiae cuius haec verba sunt: In diuinis libris et

sacra lectione tam assiduus erat, quod Dauidicum P alterium vel alium aliquem librum aedificatorium in Mu suo semper secum ferret, et via ros lueratissimos de terris exteris ad se accerseret, aliquandiu in palatio sitio secum pro sacris literis addiscendis retentos, demum diuersis

praelatiis et dignitatibus promovebat. Hine S. Grimbaldum artis muri Iicae peritissimum et in diuinis scripturis eruditusimum euocatum e Francia, nouo suo monasterio, quod Mintoniae construxerat, praes cit abbatem. Similiter de ueteri Saxonia Ioannem eo nomento Scotum

acerrimi ingenii philosophum ad se alliciens, Aethelingiae monasterii sui es Uituit praelatum Athesanum s Newulphwn ad se aduocans de Mercia, qui ambo facerdotes erant devotissimi. Plexmundum etiam postea promotum in Archiepiseopum Cantuariae, ae Asiarum abb rem Ban rensem, postea Schireburnensem Episcopum illis in temporiabus d fores celeberrimos suo lateri adiunxit. Aliorum da maκimi

viri meritis loca, et imprimis luculenta verba POLYDORI VIRGI- , ne nimii simus, praetermittimus. Fon diu tamen haec inter Anglos durauit eruditionis felicitas; paucis enim post annis crudeles Danorum incursiones factae sunt, quae tantum non omnia euerterunt, qui hus accestit Haraldi regis immanis crudelitas, quae totam sere Angliam inque ea ipsain Oxoniensem scholam sanguine cineribusque miscuit. Quam calamitatem durauisse usque ad Normannorum dynastiam, supra iam obseruauimus. Supersuisse tamen in Οκoniensi schola, qui humaniores literas Se philosophiam docerent, collegere istius Academiae historici ex verbis Ingulfi, qui Seculo XI. floruit, quibus stoxoniensi studio traditum in Aristotele arripiendo supra multos coaetaneos profecisse scribit, ut suo loco et tempore notabimus. Sed reuera reflorescere coepere demum literae in Anglia sub Henrico Il, et Richardo, de qua re insequentibus quaedam monebimus. f. XXXI. Ad illustre hoc exemplum, quod praecesserunt Caroli Cura viso M. filiique et nepotis eius, Ludovici Pii Carolique Calui, in artes et philosophiain studia, composuit se, quicuruid bonae mentis, cordatique aniuini inter viros ecclesiasticos crat, nec deerant inter nobiles paulo liherius Iulua Ser.IX. e luxu et ignauia, qua plerique detinebantur, emergentes nonnulli, qui

624쪽

εia . PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

desideriis honestis eorum, quibus literae curae Cordique erant, annuenies, filios suos in scholas episconales, et monasteriorum mittebant . . Quo factum est, ut, quae valde minabatur, plena omnis eruditionis mina auerteretur, viverentque in hoc seculo viri quidam doctrinae, et philosophiae laude non priuandi, qui si meliora attigissent tempora, inter primae magnitudinis ingenia reserri meruissent. Et hos strictim quidem recensebimus, literaria enim illorum historia pallim inuenitur, et plerique eam attigerunt, qUi scriptorcs ecclesiasticos enumerauerunt. inter hos viros doctos seculi post Christum natum noni coryphaei instareminet, & primo loco suo iure nominari meretur RABANVS MAVRVS, seculo adhuc octauo natus. Teste enim TRITHL- ω I o A. C. DCCCXIII, annum agens vigesimum quintum scholae Fuldensi praesectus est, adeoque natiuitatis annus incidit in A. C. DCCLXXXVIII. Moguntiae fuisse natum recte obseruatum est doctissimis viris AN T. PAGI et Io. MABILLONIO , inde etiam nomen Magentii vel Magnetii apud quosdam habet, qui vero vel Britannum vel Fuldensem faciunt, hos errare apertum est, Fuidam enim admodum adolescens missus est, ct tum demum a Radgario abbate Alcuino commendatus in eius disciplinam concessit , ab eoque in omni eruditionis sacrae et profanae genere eruditus est. Qui cum ingenium attulisset naturae muneribus Ornatissimum , magnoque discendi desiderio arderet, sub hoc praeceptore tam egregie profecit, Ut se illi esset carissimus, et inter condiscipulos unus excelleret, et ab Al-

ino vehementer commendaretur. Et ab eo nomen Mauri quoque a cepit. Solebat enim Alculnus ad honestam veterum imitationem excitandam, nomina antiquitatis celebvia suis imponere; e. g. Brunonem ainpellauit Candidum, Riculphum Damaetam, Angilbertum Homerum, ipsumque Carolum M. Dauidem s. In tanti itaque artificis ossicina egregie krmatus, cum spe omni maiora incrementa in literis cepisset, diaconi ordine auctus, tandem A. C. DCCCXIII Scholasticus Fuldensis

a Radgario abbate constitutus est. Quam prouinciam tuendam nactus Rabanus laudabile praeceptoris exemplum sequendum, iuuentutemque Ecclesiasticam antequam ad sacrarum doctrinarum adyta perduceretiar, ad secularium literarum et inprimis philosophiae cognitionem excitandam formandamque esse statuit. Teste enim TRITHEMIO ε, Moserat in Futilens coenobio his temporibus, monachos non solum in Scria pluris sanctis instituere, sed etiam in omnis secularis retine literatu ra ad plenum erudire, probe enim iudicabant viri sapienti mi, diuianas scripturas neminem posse intelligere, quem lis eras secularis dot tria

nact

hὶ id in Puldensi factum εsse. supra Trithemil

aestimonio docuimus. e) De s. E. cons L A v Notus de schol. cel. g. 8 p. 42. Errant itaque, oui eum C A v x o l. c. y 4s6. An. natum volunt.

625쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. sia

ae contigisset ignorare. Puo pacto autem hoc consilium executus sit Habanus, idem TRITHEMIus - enarrat, qui locus cum luculei ter seculi huius eruditionis hiltoriam illustret, quibusque satis sub cel bri magistro philosophia usa sit, exponat, dignus est, licet aliquas partie las supra iam adduxerimus, qui hic totus adscribatur : Raigarius memo. bilis abbas utilis ali cupiens conssulere plurimorum, de fratrum suorum consili cholam in monasterio Fuldens publicam instituit, cuius in xisterium Rabano commendauit. Anno itaque dominicae natiuitatis DCCCXIII, indictione Romanorum sexta, Rabanus annorum XXV, monasterii monachorum scholae praescitur, et eum docendi modum, quem ab Albino nunc id cerat, etiam apud Fuldenses monachos Invio Iabilem feruare iubetur. Pui mox ut docendi subluit inicium , per Omnia curauit Albinum sequi et imitari magistruin, ut rumores videliaeet monachos primum doceret in grammaticis , et cum apti viderentur ad maiora, grauioribus etiam frmarentur institutis. Cumque novae huius institutionis apud Germanos fama transisset in publicum, plures coenobiorum praelati eam docendi formam laudantes, alii monachos suos

ad Fuliam miserunt, sub Rabani ferula sacris imbuendos stadiis: alii

vero βholas erexerunt in monasteriis propriis, quibus praeceptores de praefato coenobio doctiores quosque praefecerunt. Sed in tempore brotii valde o evit numerus discipulorum Rabani docentis, et per totam Gemmaniam et Galbam eruiIionis et sanctitatis eius veneranda opinio sed uir. Vnde factum est, quod non Iolum abbates monachos, Ied etiam nobiles terrae suos suos Rabani docendos magisterio subdiderint. Ovos

ille, ut erat mansuetivismus, omnia summa cum dii gentia inform bat ete. His reliqua subiungit f. XXIX iam allata, ex quibus discimus, et diuinam ct humanam philosophiam Rabanum discipulos suos docuisse. Qui cum doctissimo magistro uterentur, ad elegantem, pro illius aetatis conditione eruditionem peruenerunt. Cuius exemplum csse IMilant, qui ex Rabani disciplina prodierunt Walfridus Strabo , Seruatus Lupus, et Oufridus, weinenburgensis monachus, Euangeliorum metaphrasi The tisica clarus, aliique, qui ex Fuldensi hac schola progressi sunt hoc seculo, quos nominatos vide a TRITHEMIO Inter hos Hi augiet sis quoque scholae monasteriique magistri eius cura , cuin abbas Fuldensis esset electus, constituti sunt, ut idem Sponheimensis abbas prolixe

narrauit. Tantus autem doctrinae amor virum literatissimuin occupauerat, ut monasterii cura et regimine Hattoni tradito sola abbatis dignitate contentus tantummodo literis vacaret. Quod occasionem dedit monachis ignauiam seculi sui literarum studiis praeserentibus et disciplinam Rabani ferre recusantibus, ut de neglectis a Rabano monasterii reditibus, cum totus literis se traderet conquerentes, eum eX Coe bio , cui tanta cum laude praesuerat, elicerent. Qui ad aulam Lotharii

626쪽

si PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. II.

Imperatoris conuersus, frustra reuocantibus ingratis monachis ibi moran,

πός 'in hireuntio m eueheretur, id quod laetum A. CU

D L, ALVII . Quo loco positus illustri controuersiis Gotte haliaci, aliisque momentis inclaruit, de quibus in historia Ecclesiastica dis ci tari solet. In his vero omnibus et ingenii magnitudinem , & eruditionis praestantiam et laboris assiduitatem tantopere probauit ut non suae modo aetatis homines in admirationem raperet, sed sequentium quo Meseculorum potissmus duκ et arbiter esset. Id quod mirandum haud est cum in tanta literarum penuria stellae instar Cuiusdam primae magnitudinis etalserit, et tum libris plurimis suae aetatis ignorantiam distinauerit tum ex disciplina sua dimiserit, quotquot sere Galliam Germaniananiae eruditione postea nobilitarunt. Nobis ideo laudandus hoc loco est. nuod philosophiae crin tionem necessariam esse, ad intelligendas sacras literast tuis tradiderit discipulis, nam haec ipsa regula tum quidem nrorsus in obliuionem deuenerat, id quod magnas in Ecclesia nugas et ineptias tiroduxit. Hine calamum quoque in argumento philosophico exercuit scitentque ei tribui libra de υ3Ius et Dirruribus, de anima et virtutibus' poquibus ut reliquis scriptis theologicis eam silai famam comparauit oua nec nostris euiluit temporibus f. Magistro iungimus discipulum et notarium siue ammanuensem WALAIRIDVM STRABONEM vel Strabum, carminibus quidem, Vitis SS. et scriptis hermeneuticis si cris conspicuum , sed et artium liberalium atque philosophiae neritissimum. Quamuis enim scripta eius philosophica hodie non extent testis tamen ei T R I Υ Η Ε M I V S , eum cum in Scripturis diuinis' studioβρη, tum insecularibus lueras omnium sui temporis docti Hum Gisi se, id quod in chronico quoque confirmat, ubi narrat, eum magistro in regimine Scholarum Fuldae successisse. Hoc ita lue auctore in moliasteriis

habuit , studia artium liberalium viguisse , est longe verissimillimum. f. XXXII Nemo tamen hoc seculo philosophiae laude matri

nuit, quam IOANNES SCOTVS, dictus ER I G ENA A.

quo nomine eius disceptatum est inter viros doctos. allia eum Scotii messe contendentibus ex oppido Aire, aliis perhibentibus ob patriam Hiberniam, quae Eri siue Eris olim dicta fuit, ita vocari, quum & Scotia nomen illi regioni haeserit: aliis Wallum facientibus, ex Ergeno ira confin1is Walliae , in comitatu Angliae Hersordiensi sita ' Cui lisio,

lae iudicium interponere nostrum nec libet nec licet, monentibus no patriam, nec tempus eius satis Certum cognitum esse, Cum vehemenωrde utroque scriptores dissideant; quorum rationes illis eκpendent linquimus, qui historiam literariam scriptorum Ecclesiastico um eruditionis medii aeui colligunt, serine enim nemini, qui in hoc armi

627쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDUNT. sis

l mento desudauit indictus abiit. Sapientis autem nonien ob philosophiae notitiam prorsus singularem a scriptoribus medii aeui accepit, qui persiai caris ingenii ac mellitae facundine philosophum appellare non recusa, riant '. Hunc in iuuenitate in Graeciam prosectum Athenis philos , pli iam didicisse, per Aegyptum autem Italiam et Galliam in Angliam reducem ingenii philosophici diuitias attulisse, historiae literariae Britan-j norum conditores, Baleus, Pliseus aliique asserunt. Qui tamen assen- sum non merentur, eo quod nullo teste fide digno constet, Ioannem Eris genam in Orientem abiisse, notuinque ex antecedente capite sit, quam ieiuna hoc tempore cruditionis et philosophiae conditio inter Graecos . fuerit, quodque Athenae tunc temporis obmutuerint. Nec aliunde haeus abula originem accepisse videtur, quam quod Graecae, Hebra zae et Ara-hicae linguae gnarus suit, quae cum a plerisque ignorarentur, facile ad eam nonnulli coniecturam delati sunt, has Scotum linguas cxoticas in Oriente didicisse. CONRINGIus e autem eκ Erigenae appellatione coniicit, in patria Hibernia , quae semper doctorum virorum ieraκ sui eum philosophiam didicisse et numanitati quoque literarum litasse. Quod tamen vel ob solam nominis Erigenae incertam significationem attenti nem non meretur, cum sint plurimi, qui gente quidem Hibernum, patria vero Scotum vel Anglum fuisse contendant. Quocunque autem loco et linguas peregrinas et philosophiam didicit, in quibus naturae magis perspicacia et diligentiae selicitate, quam institutione profecisso nobis videtur 3 illud certum est, in pusillo corpore habitauisse magnum ingenium, non facetum modo et iucundum, feci et supra moduin acuIum et excellens, sic ut nemo illi ista aetate in philosophia praestiterit, in linguis eκoticis parem habuerit neminem. His autem praesidiis instructus cum ad libros Graecorum legendos se accinκisset, illud ad philosophiae cognitionem iter detexit, quod reliquos omnes latuit, et in intima Graecae philosophiae , maxime Platonico - Alexandrinae, mysteria

penestauit. Qua eruditione mature fama per omnes terras notus, inque

subtilissimis philosophorum speculationibus versatus Carolo Caluo imperatori innotuit. Is enim, testibus scriptoribus Britannis Gur L iEL MOMALMEsBVRIENSI , SIMEONE DUNELMLNs I , MATTHAEO WEsT MONAsTERIENSI , eum ob doctrinae cele-hritatem ex Anglia in Galliam euocatum clementer habuit, et inter sa- miliares allectum mensae cubilisque individuum comitem apud se retinuit,

ac tum in rebus seriis tum in ludicris erat enim Ioannes ingenio mire festiuo multoque sale condito) eo familiariter usus est. Id quod magnam ei auctoritatem peperit, quam cathedrae quoque Parisiensi admotus et in schola Palatina docens tuitus est, auditoresque et asseclas habuit plurimos. Cum autem mirae subtilitatis philosophus in caussa Praedestinatiana

628쪽

sis PE RIO D. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

lana contra Goreeschalcum pro Rabano strenue decertaret, aduersarios passim expertus est, quos recensent annales Ecclesiastici . Cumque nec ingenii eius acumina hebes aetas et ignaua assequeretur, nec summam imperatoris gratiam aequo ferre posset animo inuidia, eκ eruditione et diligentia grauis et enata est persecutio, quae res digna est, quae naulo lenius enarretur; quo enim pacto philosophia Alexandrina Chriltiano abitu induta ad occidentales peruenerit, memorat. Miserat Ludovico

Pio imperatori Michael Balbus Graecorum imperator A. C. DCCCXXIV, seripta Pseudo . Dionysii Areopagitae de coelest hierarchia. Quae cum

magna in veneratione essent apud Graecos, ut in antecedente capite demonstratum, et in videndis se thesauris incidentis dominum beare haud obscure sigqificauisset Imperator, cupido incessit Ludovici filium Carmium Caluum, qui literis impense fauebat, hos libros legendi, & cum

Graeca non intelligeret, ut in Latinum sermonem verterentur curandi.

In quo eum consilio sine dubio valde confirmauit uniuersalis, quae tuno obtinebat, opinio, Dionysinam Areopagitam suisse primum Galliae Christianum doctorem, siue Apostolum : ad hunc enim cum ea scripta referenda esse, ignara criticae artis aetas sibi certissime persuaderet, non potuit non apud hanc gentem magna esse scriptorum horum auctoritas. Huic itaque desiderio imperatoris cum .lus ponet velificare Ioannes Sc

tus, laborem istius vernonis suscepit, librosque de eoelesti hierarchia, de E Hesiostica hierarchia, de diuinis nominibur, et de rustica rheologia

in Latinum sermo ηem transtulit. Qua in versione licet se Graecae linguae gnarum Scotus probauerit, merito tamen reprehenditur nimia Graecismi asseetatici, qua Latinis eam auribus non satis intelligibilem esse dudum animaduertit ROGERvs Ho v EDEN Vs , et post eum

quidem cum his libris, ipsa quam exhibent, philosophia vel theologia potius Platonico - Alexandrina in occidentales regiones translata mysticae theologiae locum fecit, interpres autem Scorus magnam eo labore gratiam apud Carolum quidem meruit, non autem apud pontificem , cui paulo post occasio viciscendi hanc contemtae auctoritatis Romanae neglia gentiam se obtulit. Cum enim passim rumores de Ioannis disseminarentur, perlati ad aures pontificis Romani tantos irarum fluctus Commouerunt, ut plenas minarum literas ad Carolum Caluum is scriberet, quibus Scotum aut Romam mitti, aut elici eκ Schola Parisiensi postulabat. Negat hoc Io. ΜABI ONrvs I, omnium de ordinis sui historia meritissimus, et Ioannem Oh opus de corpore et sanauine Domini Romam euocatum esse contendit. Sed his ipsa Nicolai Epistola recte opponitur, qua

Mausu Na collectio operam et fragmento. rum veterum Auctorum . qui See. IA. de pta.

629쪽

DE PHILOS. CHRISTI A NOR. OCCIDENT. σιν

qua inter alia scribit ad Carolum pontifeκ : Relatum est pomiscatui n stro, quod opus P. Dion is Areopagitae, quod de divinis nominibus vel coelestibus ordinibus Graeco descripsit eloquio, quidam vis, Damnes Scotus genere, nuper in Latinum transtulerit, quod iuxta morem

nobis mitti et nostro iudicio debuit approbari, praesertim cum idem Ioannes, licet multae sesentiae esse praedicetur, olim non sane sapere

in quibusdam frequenti rumore dicatur. Hanc itaque caussam mouisse Nicolaum, ut Ioannem posceret, ex ipsis Iiteris patet, quod nec probatum nec emendatum opus ediderit: quamuis suspectum fuisse Romae Eria genam, ipsa epistolae verba innuant, quibus tacite sententia eius de Dei praecognitione et praedestinatione ante conditum inundum, de libero hominis arbitrio eiusque cum gratia Dei concursu de punitione reprobarum malorumque Angelorum, et . tangitur, quam seruente Praedeliina . tianae caussae lite a nonnullis oppugnatam furie a uales Ecclesiastici res runt Neque tamen pontifici morem gestit imperator, sed carum sibi semper Erigenam habuit: qui vero, cum se satis tutum non crederet, P xiliensem Scholam reliquit: et priuatam pastina vitam in Gallia delitescens egit, ut obseruatum C. E. B v L A E o et L. E. DuPINio '. C rolo autem fatis Conredente, cum ab insidiis sibi caueret, in Angliani rediisse, dicitur nouum Moecenatem nactus. Valde dubium est iter hoc Erigenae in Angliam, variisque virorum doctorum disceptationibus co trouerium. Qui enim Scotum hunc in Anglia miserabili morte periisse poli summam regis Aelfridi gratiam narrant, quod magno conatu polt alios defendit C AsIMI Us OvDIN Us , rem ita exponunt I .egem Angliae in accersendis ad se viris undecunque doctissimis alliduum. vi Oxonientis scholae studia augeret, hunc quoque Ioannem Scotum ad se vocasse, eumque in Britanniam cum Grimbaldo A. C. DCCCLXXVII soluisse, et a rege clementer exceptum nouae Academiae Oxoniensi praefectum esse, ut philosophiam artesque liberales, et in primis geometriam et altronomiam praelegeret: immo regem ipsum eius institutione Usuci suisse. Post triennium autem exorta inter Scholasticos Oxonienses discordia Malmestarium eum secessisse, et in celebri illo monast rio ludum literarium instituisse , ibi autem cum morum seueritatem et disciplinae rigorem non ferrent discipuli, quos alii monachos faciunt

Anno DCCCLXXXIII, vel ut alii volunt D C C C L X X X V III,

stilis et graphiis eorum confossum periisse. Ualde vero huic na rationi restagantur, qui Contendunt, Consundi Ioannem Scotum Erigonam, cum ioanne presbytero et monacho e Saκonia oriundo Aethel in-giae abbate e Saxonibus Occidentalibus, quem A. C. DCCCXCV

erat . ut non in utramque partem disputari si stit. ha sibi. des AM. EM. T. VII. p. 7ὐc L. e. p. an. seqq.

630쪽

εis PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

a monachis trulidatum refert , et ab Erigena distinguit Lelandus , inter doctos cum viros numerans, Plemundum , werefridum, Asterium Meneuensem et Grimbaldum , quos praeceptores et familiares habuit Aelfridus rex. Hunc enim a scriptorihus Anglicis vocari Ioannem Esd- Saxonem, quod in Ioannem Erigenam non quadret. Ita quidem MAE ILLO Nivs et qui dissertationem de Ioanne Scoto dedit lingua Gallica AN SELMUS PARISIVS , ut alios taceamun adductos a I. A. FABRICIO L. Nos ab hac quaestione enodanda eκ-plicandaque, quam alibi s suse tetigimus, eo magis abstinemus, quo magis et ad annales ecclesiasticos pertinet, et nobis curis secundis eam examinantibus in utramque partem disceptari posse videtur ρ: unde arbitrio Lectoris eam permittimus. Duplici autem nomine singularem attentionem meretur in historia philosopnica Ioannes Scotus, cum ob vulgatos inter Latinos libros Pseugo Dionysii, tum ob librum de natura rerum editum. Illos enim Latinis auribus accommodando chaos simul Alexandrinum, quod plerosque hactenus in Occidente latuerat, notum fecit, ansamque dedit, ut cum theologia scholastica, mystica quoque caput extolleret, rationi sanae et philosophiae non minus inimica , quam illa, ut

supra dictum. Ita vere Enthusiasmus ille philosophicus, quem Orientalis philosophia genuit, Platonica nutrivit, Aegyptus educauit, Asia firmauit, Graeca Ecclesia irrepentem admisit, in occidentales quoque

Ecclesias praetextu auctoritateque magni et Apostolici viri introduci damnis Ecclesiam assii Xit plurimis, ut moκ dicemus. Libro vero de natura omnium rerum, et acumen atque subtilitatem ingenii demonstrauit et post fata demum damnationis notam meruit. Diu latuit foetus hic Ioannis Scoti in bibliothecis, donec tandem a THOMA GALLO vulgar tur, hoc titulo: Io. Sco TI ERIGENAt de divisione naturae libri

quinque, diu desiderati. Accedit appendix de ambiguis S. Maximi

Graece et Latine Ipse Scotus Graccum titulum praefixit, περὶ φωεωνν μυρι σμοῖ. eo quod naturae diuisiones in hoc dialogo inter discipulum et magistrum explicandas sibi sumsisset. Nam mox in limine naturam diuidit in eam, quae creat, et non creatur; in eam, quae creatur et creat, in eam quae creatur et non creat, emn eam, quae nec creat, ne creatur. Et hac quidem ratione entium genera fere omnia persequitur,

cuius disputationis summam ipse in limine Libri quarti complexus eae Non patitur loci angustia, ut eκ libro memorabili, cui similem haec quiadem aetas non habet, potiores, more nostro, assertiones excerptas exhibeamus, restinguet tamen sitim illis, qui librum extra Britanniam rarius obuium

SEARCH

MENU NAVIGATION