Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. sis

philosophia solliciti erant, cum in ea versarentur opinione, astron miae et geometriae studio, omnia, quae hue referri queant, abin solui. Quod cum rarissime attingeretur, factum inde est, ut omnissere naturalis doctrina , proscriberetur. Licet enim ipse Carolus imperator praeter triuium etiam quadrivium pernovisset, et imprimis siderali scientiae diligentissimam operam posuisset, tam illustre tamen

exemplum, qui imitaretur, inuentus est serme nemo, nam quae musicae discebantur rudimenta, ad cantum ecclesiasticum tantummodo relata sunt, reliqua in ipsis elementis atque initiis haeserunt. Et de his rudimentis intelligendum est, quando ECKEHARD Us

auctor vitae S. Norkeri ' scribit, in monasterio S. Galli septem liaberalium artium studium foruisse , eumque sub Mone magistro hoc in tempore literatissimo artium liberalium subtilitates non pro gloria seu fauore feeuli, sed pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae admodum satis edoctum suisse: quod et in sequentibus asserit. Alia

loca, quae in schola Sangallensi septem artes liberales personuisse, docent, quaeque collegit L A v No Ius G eadem ratione intelligenda sunt. Nec feliciora fuere fata philosophiae moralis, quam naturalis, ea enim in exilium eiecta erat per compilatores Gregorii M. qui moribus instrui homines non posse censebant, nisii centonis in star moralis doctrina ex diuersistimis auctoribus conscriberetur, et quasi consueretur. Restabat dialectica , quae qualis fuerit, ex supra dictis, nobis non monentibus intelligitur, et ex Bedae atque Alcuini scriptionibus dialecticis cognosci potest. Caussas tam arct --.rum in philosophia finium varias afferre licet. Inter quas ipse artium liberalium circulus referendus est. Nam qui eum tenebant, se philosophos esse censebant. Accessit magistrorum, qui reliquas qu que philosophiae partes docti essent, inopia, sub qua luccubuit, uicquid ad eas addiscendas caput extulisset. Cumque in solis mona eriis istae artes docerentur, solisque clericis destinarentur , laetum est, Vt, cum alia praeter triuium, et musicam ecclesiasticam ab ipsis ad obeunda Ecclesiae , vel chori magis, munera non postularentur, nemo ad maiora et sublimiora adspiraret, laici autem de his omnihus prorsus non essent solliciti. Immo ipsi quoque libri philosophici, qui tum eruditorum manibus versabantur, inter has caussas reserendi sunt. Nam Marciani Capellae, Cassiodori, Isidori et similium de artibus liberalibus libelli , introductiones magis erant ad artes liberales, haud raro male compilatae, quam inititutiones, Victorini et Boethii versiones autem cum a philosophis suissent pr laetae, qui Eclecticae philosophiae addicti suerant, magnam, Ut intell,

612쪽

ωo PERIOD. IL PARS IL LIB. II. CAP. a

intelligi possent, veteris philosophiae Graecae notitiam poscebant, quae in his ignorantiae seculis albo erat coruo rarior, praecipue cum nemo serme Graece doctus esset, nugisque contemtis veterum libris legendis occuparetur. Tacemus scripta dialectica Apuleii, Augustini, Victorint, Boethii partim Stoica, partim Platonica Peria pateticis miscuisse, quo iactum, Ut cum pnilosophica historia a nemine coleretur, logica haec ex diuersis consarcinata sectis male intelligeretur , sicque etiam dialecticae exiguus esset usus, eo quod ex turbidis fontibus hauriretur, donec postliminio Aristoteles reuocaretur, sicque aliqua philosophiae lacies iterum eniteret, de qua ita sequente capite dicemus. Hoc enim tum demum factum est , cum

Saracenorum cura inter occidentales Aristotelis opera innotescerent, vi ex sequentibus patebiti Aliam caussam cur et mathematicarum scientiarum et philosophiae naturalis cura paucissimos tangeret, attulit CHRIsTIANUS THOMASIVS , nempe, parum

utile visum fui e clero et monachis, ut Diei in talibus scientiis

profundius i ormarentur , aut exercerentur, quae omnem auctoritatem humanam respuunt, et vel rationes palpabiles, vel affensum sensus communis demerant, quales prae ceteris sunt sciemriae mathematicae. Haec si ad laicos reserantur, nolimus praefracte negare , talia respexisse ex clero nonnullos, certe laici illas scholas rarissime frequentabant, quanquam aliter cautum erat a Carolo M. Licet fatendum quoque sit, et Voluptates linumque et arma, quae sectabantur nobiles, quenciam literarum conteintum inter potentiores excitasse, extremam autem oscitantiam et superstitionem inter inserioris conditionis laicos literarum culturae obstitisse, et occasionem dedisse, ut sibi soli eruditionis honorem, commoda et munera clerus Vindicaret, hacque ratione ignorantiam inter eos Conseruaret, quorum erat, Collum iugo subdere , nec rationes superstitionis poscere. At hoc ad ecclesialticos viros, episcopos, Canonicos, monachos non pertinet , de quorum tamen in praesentia supina in his scientiis negligentia et oscitantia quaeritur. In quibus caussis definiendis non suspicionibus, sed historia duce utendum est. Verum haec ὼς ἐν παρeδω. Ex hac itaque breui obseruatione de artibus liberalibus constare arbitramur , quam arctis philosophia limitibus circumscripta , vel si dicendum , quod res est, prorsus eiecta et pulsa fuerit, id quod ad cognoscenaa accurate sata philosophiae in sequentibus seculis probe est notandum. Sed in viam reuertendum , et philosophiae facies detegenda est, quam seculo nono habuit.

. XXVIII.

613쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 6or

. XXVIII. Eo ineunte praesidiis suis adhuc Puebatur eruditio μώ

et, quae illi ex parte cohaerebat, philosophia. Quamdiu enim ipse eon tria Carolus M. imperii habenas reκit, quod non sine magna auctoritate factum est , tamdiu episcopi, abbates , canonici clerusque reliquus etiam huius seculi initio literis fauere non intermittebant, ita imperatoris desideriis, quae multis constitutionibus ecclesiasticis exposuerat, velificature Alcurius quoque , qui initio huius seculi adhuc vixit, cohortari principem, et literas Commendare non destitit. Cumque via nouae illae scholae, quibus originem dedit Caroli cura et munificentia, florere coepissent, aliquo , ut fieri solet, seruore in literas incubuere , qui clero adnumerabantur. Verum ubi cura rum imperii partem Carolus deposuit , sibique atque Musis suis vixit, paulatim restirit ardor discendi, et quae cum eruditione colluctata erat, vincere iterum coepit ignorantia et barbaries. Cui vires a cessere ab imperatoris morte, quae literis ipsique philosophiae adeo funesta accidit, ut , quod supra iam tetigimus, sabula fuerit e

rammatica ad rhetoricam, et deinceps ordine ad ceteras disciplinas liberales , dialecticam puta et mathematicam , transire. Quam labem ad sacras quoque literas progressam esse, ex conciliorum cano nibus , querelisque virorum cordatorum manifestita est, id quod alibi demonstrandum. Caussas eius rei in antecedentibus iam exposuimus, et grauia illa impedimenta ostendimus , quae magnos C roli conatus sufflaminaverunt, et eκ potiori parte fecerunt irritos. . Plurimum autem hoc seculo ad contemtum neglectumque eruditionis artiumque liberalium contulere cleri vitia, quae hoc seculo regnaue- runt, longe maxima. Cum enim laici vel omnem ipsi a se doctrinae rationem procul esse iussissent, voluptatibus, seculique curis toti dediti; vel a clero excluderentur, arcerenturque ab eruditionis limitibus, triumphante de literarum possessione sacro ordine , simul cum hominibus vitia quoque triumphauerunt, captiuamque eruditi nem duxere omnem. Quibus autem scelerum vitiorumque sordibus

se hoc seculo polluerit ordo ecclesiasticus, hoc loco ob instituti nostri rationem exponi haud potest, et in Ecclesiae annalibus solet

referri, solae autem imperatorum atque conciliorum constitutionescensuraeque satis superque de uniuersa hominum ecclesiasticorum corruptione loquuntur. Dabimus , ne in re cuiusdam momenti in hac historiae philosophicae parte abeamus ασυμβολοι , AUENTI

NI verba , eo quod pleraque, quae huc pertinent, in compendio

ea Annat Lib. IV. p. 3sq. .

614쪽

eoa PERIOD. IL PARS IL LIB. IL CAP. II.

pendio exhibeant : In eodem eoncilio de vita et honestate sacri culorum, quorum mores a disciplina maiorum laps ad luxum libidinemque, plus quam profano licet, tendebant , leges latae sunt. Et paulo infra : Post natalem Christi deinde imperator

Ludovicus conventum ad Aquas Graneas cogit z pontifces, monachos, sacerdotes vitam Christi auctoris nostri legatorum eius aemulari, spretis negotiis profanis , literis operam dare, sacrae philo phiae studere, pueros docere , libros omnium professionum scribere ivssiit, scivit. Et alibi ' de synodo Colo

mensi : Sacerdotes, episcopi auari, veneri ventrique deditii nominia notari tribuque moIi sunt. Ceteri iussi sunt vitiere iuxta Christi Seruatoris nostri placita. Imperatum misis, ut literis , sacrae philosophiae operam darent, vi oues pascerem,

neve gregem a Deo creditum malis exemplis trucidarent, neu laeconismerent, de lanis se eonregerent. Quae omnia statuta cano. nesque synojorum luculentissime probant. Tales cum suerint, et ambitionem, tyrannidem, auaritiam, luxum , licentiamque cum impura Venere consectati essent, quibus solis eruditionis , nempe artium liberalium et sacrae philosophiae; id est , theologiae cura tota erat relicta ' commendataque, fieri aliter non potuit, quam ut ipse, qui surgere coeperat eruditionis vigor in 'ipsa sere origine lasso aretur. Nam cum literatorum sacrorumque hominum vitam in omni philosophia et sacra doetrina tantopere abhorrentem viderent homines laici, aut exemplo pastorum iisdem sceleribus perdebantur, et, quam domesticam habebant, ignorantiam ad gignendam vitiorum colluuiem transferebant, aut, si cordati essent hora e viri, graui odio eos prosequebantur, apud quos literarum praesidia esse dicebantur, quae inuidia tandem ad ipsas artes disciplinasque tran

iit , turpissimamque ignominiae notam philosophiae quoque amicui Quod ne odiose magis, quam decebat, dixisse Videamur, ecce verba SERVATI Lup I, optimi et cordati viri, haec sui seculi vulnera graui planctu querelaque prosequentis 3 is enim ea

de re ita : Nunc oneri sunt, qui aliquid discere σμctant , et velut in edito stos loco studiosos quoque imperiti vulgo assectantes, Ii quid in eis culpae deprehenderint, id non humano vitio, sed qualitati disciplinarum asserant. Id dum alii dignam sapientiae paseam non capiunt, alii famam verenIur

indignam, a tam praeclaro opere destigerunt. His ea verba subium git, quae in antecedentibus iam attulimus, sabulam suisse e grammatica et rhetorica ad philosophiam transire. Rari itaque apparebant

nantes

2 Annal. Lib. IV. p. sis. I p. 433. u loco supra ait.

615쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. Ma

nantes in gurgite vasto, et ubique triumphum agebat ignorantia. Non deerant quidem , quae vel acutius videbant, Vel meliora opta hant cordatorum virorum ingenia. Illi vero aut laici erant aut cler, ci. Istos si non vitae luxu detinere possent, magnis praemiis ad sacros ordines suspiciendos sub opinione sanctitatis meritique apud Deum singularis pelliciebant: Hos ita odio, calumniis et innumeris aliis m dis vexabant, ut filere et intra monasteriorum parietes uniuersalem harbariem literarum morumque deplorare, quam ignorantiae telis confodi mallent. Et tamen hoc non obstante doloris grauitas querelas nonnullis , qui meliora Optabant, e res sit. Hae vero cum ad imperatorum aures peruenirent, qui a Carolo eruditionis amorem, laudisque atque gloriae ex doctrina Commendata cupiditatem haereditario quodam iure acceperant , illi ad quaerendam tanto malo medicinam animum laudabili contentione applicuerune. Idque imprimis dignus parente Carolo filius Ludovicus Pius sategit, inque id summis viribus connisus est, vi parentis consilia ad maturitatem quandam deduceret, caueretque, ne in spongiam prorsus incumberent. Hinc constitutioni: hus sacra dignitatis summae auctoritate munitis sanxit, ut liuiliorum cura reuocarςtur, scholae diligenter curarentur, literis honor haberetur. Ideo eo Capitulari quod A. C. DCCCXXIII ediderat, inter alia praecipit: Scholas sane ad flios et ministros Ecclesiae instruendos vel edocendos, Hur nobis praeterito tempore ad Attinim eum promi is, et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi nee dum perfectum est, a vobis ordinari non negligant. Aperuit laudatissimi imperatoris candor et voluntas seria epileopis oculos, ut quam grauia Ecclesiae et reipublicae damna eκ hac harbarie sequerentur , obseruantes , ipsum precibus suis imperatorem adirent, rogarentque , Ut eius auctoritate publicae in imperio suo regnisque scholae aperirentur , in quibus disciplinae artesque doceri possent. Inter quae eorum desideria maxime notari merentur, Parisiensis concilii sexti, quod A. C. DCCCXXIX celebratum est . preces. Ita enim memorabili Constitutione patres sanxerunt γ: Miniliter obnixeae suppliciter vestrae restudini suggerimus, ut morem paternum Rauentes, saltem in tribus eongruentis is imperii vestri locis sobolae publicae ex vestra auctoritate fant . ut labor patris vestri et vester per incuriam, quod absit, labefactando non depereat, quoniam ex hoc facto et magna utilitas, et honor sanctae Dei E

clesiae , ' et vobis magnum mercedis emolumentum et memoria sempiterna aceresset. Quod consilium virum exsecutus sit Ludovicus, dici non potest, nee audemus subscribere coniecturae CONR IM. AG a GII,

616쪽

GII , iam a Carolo M. tres scholas in imperio fuisse erectas. Illud vero ex hoc concilii loco posse euinci putamus, aut prorsus desiisse

literarum mercatum, quem Parisiis instituit Carolus M. aut ita obscuratum et neglectum tu iste, Ut in ipsa hac urbe patres concilii scholas excitari praeoptare necesse habuerint, Utque id fieret, imperatorem rogauerint. Pari sere modo etiam episcopos ad tuendum litera. rum honorem excitarunt synodi, Ut ex concilio, quod in Aquarum Granearum urbe coactum est, et cuius verba supra adduximus, disci potest. Ludovici exemplum secutus est filius Carolus Caluus,

magnus literarum literatorumque Moecenas, cuius infra in Ioanne

Scoto Erigena exemplum dabimus; is cum pestem hane eκ imperio proscribere cuperet, ubi posset, de eruditis sibi viris prospexit, magnisque praemiis propositis eos ad se UOCauit, Uenientes clemenia ter suscepit, honoribus et diuitiis auxit, literisque pretium , quantum valeret, summum statuit. Testimonium ea de re illustre habet E st 1 cvs ANTIss I ODORE Ns Is, qui in Dedieatione vitae S. Germani ad Carolum Caluum inter alia multa haec quoque scribit rNe nostra inertia, quae suam sponte amplectitur coecitatem, velum i excusationis de ignorantia obduceret. neue de prasceptorum imopia merito causaretur, id tibi Angulare studium efffecisti, ut,

cubi terrarum magistri forerent artium nomen hoc aeuo medio philosophorum suisse, quod hodie quoque obtinet, ex supra dictis repetendum est quarum principatim operam philosiophia pollicetur,

hos ad publieam eruditionem undiquaque tua cestudo conduceret, comitas attraheret, Opssitas prouocaret. Luget hoe Graecia, nouis invidiae aculeis lacesista, quam sui quondam incolae iam dudum eum Asianis opibus aspernantur , tua potius magnanimitate delectati , Istidiis idem liberalitate confise dolet, inquam, se olim sngulariter, mirabilem a suis desitui: dolet certe illa, sua

priuileYia, quod nunquam hactenus inrita est, ad elimata nostra transferri. Puid Hiberniam memorem, ereremto pelagi discrimine pene rotam eum grege philosophorum ad litora nostra migrantem pSimilia complura his addit, ne longiores simus, non exscribenda. Magnifico monachum hunc loquendi genere , ut solet in dedicationibus fieri, ista scripsisse, non negamus, facileque nobis persuade mus , tantum , quantum ille crepat, lumen philosophiae sub Car Io Caluo non sume ortum e recte tamen, nis fallimur , ex hoc loco euincitur, imperatorem de accersendis euocandisque viris doctis, praecipue philosophis suisse maxime sollicitum, hancque eius in literas et philosophiam beneuolentiam in caussa fuisse, ut sugientes Musae retraherentur. Ita enim laudatus porro scriptor ad imperatorem:

617쪽

DE PHILOS. CHRISTIANOR OCCIDENT. Cos

se Ita namque spretis ceteris in eam mundi partem , quam tua pol inas complectitur, uniuersa optimarum artium studia confluxerant, si ut verisimile habeam, iam dudum eas humanae perosas inertiae terris is penitus excessisse , nisi tuae integritatis amplitudine tenerentur, insequa etiam Vnicum suae prosessionis culmen ac fastigium , ut palamis eminet, mirabiliter collocarunt. Hinc est, quod cum sit peram Miqua sententia, leges silere inter arma, hae tamen tam belli, ,, quam pacis ten ore apud te plurimum semper obtinent dignitatis: is ita ut merito ichola vocitetur palatium , cuius apex non minus is holaribus quam militaribus consuescit disciplinis. Quicquid lite- serae possunt, quicquid assequuntur ingenia tibi debent, tibi in- ω quam , qui natus ad agendum semper aliquid dignum viro , cum se virtute praecellis, tum etiam sapientia re fulges . In sequentibus a tem hanc imperatori gloriam tribuit, ,, quod aut sui Hudium erga

se immortales aisciplinas non modo eκ aeqUO repraesentet, verum etinis iam incomparabili feruore transcendat, dum quod ille sopitis is eduxerit cineribus, ipse lamento multiplici tum beneficiorum, istum auctoritatis usquequaque prouehat . Alia loca scriptorum huius aetatis ε, ne Lectorem nimis diu detineamus, Omi timus. Ita vero ex Graecia, Hibernia aliisque, ubi Iiter rum decus paulo melius florebat, locis, euocati traductique sunt, in imperatoris ditiones viri docti, interque eos philosophi. Exemplum augusti secuti sunt pontifices nonnulli et concilia , quae

literaturae diuinae et humanae studium vehementer Commendau ruiit; cuius exemplum esse possunt, quae concilium apud Saponarias A. C. DCCCLIX celebratum , statuit : si Vt scholae sancta-Drum Scripturarum, et humanae quoque literaturae, unde annishPraecedentibus per religiosorum imperatorum studium magna illumia senatio Ecclesiae et eruditionis utilitas processit, deprecandi sunt puis principes nostri, et omnes fratres ac coepiscopi nostri instantissunes, commonendi, ut ubicunque omnipotens Deus idoneos ad do-

ω cendum , id est , fideliter et veraciter intelligentes donare dim istur, constituanturque undique scholae publicae , scilicet ut utriusque is eruditionis, et diuinae scilicet et humanae in Ecclesia Dei fructusis Valeat accrescere , quia quod nimis dolendum est , et perniciosumis maxime , diuinae Scripturae veraκ et fidelis intelligentia iam ita dia dabitur, ut via eius extrema vestigia reperiantur . I. XXIX: His itaque hoc secuto Ludovici et Caroli, Imper torum curis et laudatissimis conatibus, tot scholae debentur, quae his temporibus surrexere, et ex quibus prodiit, quicquid literatu-

618쪽

ω6 PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. IL

ram sacram et profanam, quicquid philosopli iam omauit. Non permittit amplissimi argumenti, quod tractatio nostra suscepit, prolixitas , ut scholarum hac aetate conditarum et viris destis ornatarum historiam exsequamur, licet ab instituto nostro haud procul abeat. Peculiarem hoc corum operam poscit, qui literariam medii aeui historiam scribere aggressi sunt, eo quod historia eius scholastica potissimam partem absoluat. Tangemus tamen summam rei vi quibus fatis viae fuerint paucae illae philosophiae reliquiae, quas haec media secula exhibent, intelligamus. Inter istos vero ludos literarios Lugdunensem scholam primo loco ponimus, eo quod vivente adhuc Carolo M. excitata testibus scriptoribus illius aetatis magnopere floruerit, qua de re Midradi episcopi Lugdunensis verba attulit IO. LAVNO Ius - , qui Uidendus, seculo Vero nono tam non sacrarum tantum disciplinarum, verum etiam philosophiae laude inclutam fuisse, ex o D IL O N I s verbis in Vita S. Maioli constat scribentis: Iuvenili iam imminente aetate altiora. et potiora in diuinis , acriora in humanis studiis et graviora non disulis attentare, et ideo per ruramque exercitatus doctrinam non timuit accedere Lugdunensem ad aram, deinde apud hane urbem philos phiae nutricem et maIrem; et quae rotius Galliae ex antiquo more et ecclesiastico iure non immerito retinet arcem, Antonium erudiatum virum et prudentem in liberalibus sudiis habere voluit praeceptorem. Antonium hunc magnae deditum philosophiae vocat Anonymus Diuionensis apud LAv Noxv ML Philosophiam autem et artes liberales eo tempore idem significasse , ex supra dictis repetendum est. Post Lugdunensem Fuldensi scholae locus esse debet quam Caroli M. cohortationibus ad Baugulsum abbatem originem sumsisse ex supra dictis notum est. Passim de hac schola loquuntur medii aeui scriptores , quorum verba legi possunt apud L A v No IvM , ex quibus discimus, a Caroli M. aetate hanc stholam floruisse. Quamuis enim celeberrimum monasterium a Bonifacio , qui Se VIII monasteria resormauit, ad Benedicti regulam extructum exactumque sit, nihil tamen ille praestitit, quo eruditio iuuari posset, sed exemplo Benedicti a literarum studio monachos auocauit, et ad manuum opus deduxit, cum et ipse nec literatus esset , nec lit ris saueret. Caroli M. Cura autem, et Ludovici Carolique Calui studio schola in artium quoque liberalium cultura eleganter proscci Rabano Mauro, qui ex Aleuini disciplina prodierat , plurimum ad haec scholae Fuldensis incrementa , Conserente. De quo memora

bilis hic est locus Tali THEMII qui de Lutberii primi

619쪽

DE PHILOS. CHRISTI A NOR OCCIDENT. 6or

Hirsaugiensis coenobii abbatis institutione haec habet: si Consuetudo is fuit eo tempore in monasterio Fuldensi, quam Albinus praeceptoris Caroli M. imperatoris, Bellae quondam discipulus introduxerat , ut si monachis praeficerentur doctissimi praeceptores, qui eos non Iumis in Scripturis diuinis , sed in omni quoque literatura se utarium stu-- diorum instruerent , et qui post longum exercitium literarum eu sisissent doctiores, ceteris magistri praeponerentur, et ad similia d.

seces. Inter quos duodecim semper erant praecipui, quorum consiliose abbas in arduis rebus utebatur. Et quoties aliquis ex eorum nu- is mero vel morte fuisset sublatus , vel ad aliud monasterium missus, is mox alius, qui magis videbatur idoneus, in locum eius consue-ouerat computari; unde non solum Fuldensis Coenobii monachos, is sed etiam complures , qui propter studium de aliis mittebantur coe- ,,nobiis , illi duodecim in omni facultate scripturarum instituerunt. Haec Trithemius in altera pleniorique annalium Hirsaugiensium editione 3 qui in prima hoc quoque addit: ,, Cum nouae huius instituistionis apud Germanos fama transiuisset in publicum , plures coeno torum praelati eam docendi formam laudantes, alii monachos suosis ad Fuidam miserunt, sub Rabani serula sacris imbuendos studiis: alii is vero scholas erexerunt in monasteriis propriis , quibus praeceptores de praelato coenobio doctiores quosque praefecerunt. Sed in tem--pore breui valde crevit numerus discipulorum Rabani docentis , et is per totam Germaniam et Galliam eruditionis et sanctitatis eius vene-

Manda opinio se diffudit. Vnde factum est, quod non solum abba- is es, monachos, sed etiam nobiles terrae filios suos Rabani do- ω cendos magisterio subdiderint. Quos ille, ut erat mansuetissimus,ri omnes cum summa diligentia informabat, prout uniuscuiusque velis aetas Uel ingenium permittebat, alios in grammaticis, 'alios vero se in rhetoricis, atque alios in altioribus diuinae atque humanae philo-

ophiae scripturis, sine inuidia communicans , quod singuli ab eois postulassent ; omnes vero, quos in auditorium suum docendosis admisit, non solum prosa , sed etiam carmine, quicquid occurrisset, is scribere insormauit, multos insignes doctos atque sapientissimos au--ditores habuit. Hanc scholam ex Alcvini contilio condiderat Ralgarius, eique Rabanum praefecerat, Baugulso tamen prima eiussundamenta ponente. Post Fuldensem scholam Cocteiensis memoratu digna est, quam seculo nono doctis viris abundauisse scriptores testantur, qui in diuinis scripturis et secularibus literis iuuentutem

monasticam instituerunt, quae loca cum collegerit L AVNO IV. S',

uno intuitu apud illum cognosci positat, qui in hac arena desuda

uerunt. λὶ Ioeo eituo Pax N

620쪽

6 PERIOD. II. PARS IL LIB. IL CAP. IL

uerunt. Idem de Corbeia veteri apud Gallos testatur T I T Η g. M i v s - , qua in schola Paschasius, Ratbertus, Ratramnus et Odo, horum temporum sere doctissimi do erunt. Floruisse quoque hoc seculo Remensem scholam, inque ea philosophiae praecepta iuuentuti tradita fuisse, en FLODO ARDI narratione constat, qui

de Fulcone , qui Remensem Ecclesiam A. C. DCCCLXXXII

admilustrare coepit, haec haset: se Praefatus praesul honorabilis Fullo se sollicitus circa Dei cultum et ordinem ecclesiasticum amore quoque si sapientiae seruens , duas scholas Remis , canoni eorum scilicet lociis atque ruralium clericorum iam pene dilapsas restituit , et euocatois Remigio Autissiodorensi magistro liberalium artium studiis adolescen- istes clericos exercere secit, ipseque cum eis lectioni ac meditationiis operam dedit. Sed et Hucbaldum S. Amandi monachum , viserum quoque disciplinis Sophicis nobiliter eruditum accersivit, et se Ecclesiam Rhemensem praeclaris illustrauit doctrinis Hunc autem Hucbaldum peritia liberalium artium ita insignem fuisse , ut philos phis aequaretur, refert SIGEBERT Vs ' Alia de hac schola testimonia videsis apud L A v No IVM ', quibus confirmatur, liberalium artium praecepta in ea suilla tradita. Excitata quoque est exoriente hoe seculo schola Floriacensis apud Aurelianenses postea celeberrima. In qua philosophiam personuisse, cum artium liberalium doctrina ex Abbonis vita recte colligitur, qui cum Rector scholae fuerit, philosophiam quoque ibi sine dubio docuit. Resert enim in Visa eius A IMO IN us': se Ipsum adhuc maiora gliscentem sciis entiae scrutari arcana, diuersorum adhuc adiisse sapientiae ossicinas is locorum , Ut quia grammaticae, arithmeticae nec non dialecticaeis iam ad plenam indaginem astixisset, ceteras ingenio suo pergeretis superadiicere artes. Quapropter Parisios atque Remos ad eos, is qui philosophiam profitebantur prosectum , aliquantulum quidem in is asstronomia, sed non quantum cupierat, apud eos profeciste. Εκ quo loco LAv No Ius e quidem concludit, ante Abbonis rectoratum , qui seculo X demum contigit, artium liberalium studia in Floriacenti schola non viguisse, quia alias hic monachus alios

inhibet illud praeter alios B a v a Aduers. Lib. XLV i. e. aa Alio etiam nomina Huebaldus lotum hie posti lat. Nam testasi a x v x aeto G Ma ACEN su I. p. Icis. seripsit librum de Atta Musea. se eontemperans ehordas monochordi lit.ria inlphabeii, ut possi quis per eas sine magisterio. alteriua discere ignotum sibi eantum

s. cap. I84 de illustr. Bened. Lib. I l. eap. 40. F a a.a i c. Bibl. Lat. med. Tom. ill. p. 84o. Ab hoe earmen habemus in laudem Cal. Hormn . ad imperatorem Carolum Catinim .

cuius singulae votas iaeipiunt a litera C. hoc initior

SEARCH

MENU NAVIGATION