Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 62

Iaudabiliori quidem conatu, quam feliciori euentu, adspiraret. Inter hos fuit AGOBARDVS, ex Hispania in Galliam Narbonensem traductus, et inobara . ad sedem Lugdunensem promotus quem celebrem feoit, singularis, quam in errore Felicis Vrge litani detegendo et eradicando posuit, diligentias ulliumque, quo filios Ludovici perduelles Lothariuin et Pipinum prosecutus est, ipli tantum non exitiale. Scripsit enim librum de grandine et tonitruis, in quo laudando consilio insulsam et execrabilem vulgi superstitionem, quae tum temporis ob summam in rebus naturalibus imperitiam inualuerat, rationibus et theologicis et physicis iugulauit. Sed et alio specimine ostendit, se ad res naturales paulo diligentius, quam aetas ista solebat, attendisse. Cum enim eo tempore epidemica quaedam epilepsita aliique insoliti morbi grassarentur, rogatus a Bartholomaeo Narbonensi caussam, haud ineleganter de naturalibus eius rei caussis

respondit LXXXV. Possent his alii adhuc addi, nisi modus esset renendus, - sone prolixior fiat nostra tractatio. Paucis ita reliqua, quae nomen alia quod artium liberali uita studio consecuti sunt, adiicimus. Inter hos CLEMENS SCO TU S merito nominandus est, quem supra monuimus, Alucvino a Carolo M. socium in instituenda iuuentute et iuuandis literis db tum , egregie reuiuiscenti eruditioni operam suam commodasse, inque Seholis Galliae et Italiae constituendis diligentem gnatiumque fuisse ι .Hunc in secularibus et in Sacris Scripturis incomparabiliter eruditum sui L , supra quoque eκ monacho Sangallensi audiuimus. Sehola quoque Prumiensis hoc seculo viros duos aluit doctores, philosophiae artiumque liberalium fama insignes, wANDELBE R T V M Djaconum et in d--- REGI NON EM Abbatem. wandelbernam enim TRITHEM 1 v s - vocat uirum in divinis Scripturis eruditum , et infecularibus literis magnisce doctum, ingenio promtum et clarum eloquio, curn ille ait inter doctores sui temporis in philosophia, rhetorica et poesi eminui sese. Alioque loco testatur, eo magistro Prumiense monasterium optimarum artium studiis viguisse. Alius eodem sere tempore Wandelbe tus Scholasticus Sangat leniis fuit, quem undecunque doctissimum et metro excellentem et profa multa scripssse idem testatur Tlli TnLM i v s ρ. Reginonem autem et sacris et saecularibus literis egregie R.tino. doctum. ingeniojubtilem, eloquio clarum, vita et conuersatione deuorum, facile inter doctores sui temporis obtinuisse principatum. IDEM in assirmauit. Horum virorum aetate studia prorsus collapsa in Gallia, resuscitata esse, Vandalbertus alicubi scribit , testatus: Apud Gallos

4 K 3 multos

642쪽

61o PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

multos annos literarum studia iacuisse. quousque sua aetate principutu liberalitate, et optimorum virorum solertia disciplinarum studia iterum profecerint. G RIM B A L D V M quoque ad Aelfridum vocatum in Amiliam renascentibus literis sortissimas manus adhibuisse, supra iam tetigimus s in synodo Londinensi regi persuasit, ut omnibus clericis ac comitibus tribunisque studium literarum ac disciplinam artium liberalium essicacissime commendaret, quod quo effectu factum sit, eκ dictis intelligere est: tbWώι. ornauit quoque hac aetate Germaniam RVTHARDVS Scholasticus

Hirsaugiensis, de quo haec habet TRIT REM Ius ': Hildufo primo huius coenobii Scholastico Ruthardus monachus Maue dotirissimus successit, qui et ipse unus ex primis quindecim monachis extitit, quos Rahanus abbas Fuldensis in Hirsugiam misit. Hie Strabi quondam auditor iuuenis in omni doctrina consummatus evasit, ingenio subtilis, eloquio disertus; metro excellens et prosa, ac magnae apud principes et magnates eo tempore aestimationis etc. Hunc tintopere literarum studia deperiisse, scribit, ut Halberstadiensem episcopatum otio literario mi. postponereti Possunt his addi Felix Vrgelitanus, Elipandus Toletani.

Paschasiius Radbertus, Godeschalcus et Ratramnus, quorum in annaliabus Ecclesiasticis ob errores, quos in agro Dei sparsisse visi sunt, celaberrima est memoria. Hos enim in artium liberalium studiis, praecipue vero in dialectica exercitatis limos suisse, et scripta eorum ostendunt, et controue sae, quae haud alios sontes, quam dialecticae alicuius argutiis et cavillisIudentis abusum et rationis atque reuelationis confusa inter se principia agnoscunt. De quibus tamen hoc loco dicere quicquam nec licet nep libet, cum in sacrae historiae enarratione res omnis prolixe soleat exponi. Alios huc non asserimus, facile ex catalogis seriptorum ecclesiasticorum colligendos ἔvix enim fuit hoc sedulo seriptor paulo celebratior, qui non artes liberales

eo sensu, quo supra descripsimus, attigerit, et paucas illas philosophiae

Neque tamen reliquias degustaverit. Ast quamuis haec barbari ei seculi huius pellendae suffecisse, merito videri queant, cum et principes omnes neruos intenderent, ct episcopi virique docti vires in id omnes conferrent, fatendum tamen est, eos multum quidem mouendo parum promouisse, et rediisse Cimmerias illas, quas paucae istae stellae illuminare coeperant, tenebras. Id quod mirandum non est, cum tam dirae tempestates rempublicam ciuilem pariter atque ecclesiasticam affligerent, principumque dissensiones tantas strages tantum non omnis selicitatis ederent, ut quicquid elegantiae apparebat, necessario Interire debuerit. Hineque propudiosa seculi huius inscitia, bellorum tumultibus sustentata et aucta, qua an turpius quid a cidere trimusque potuerit, merito dubitandum est. Praeter multa alia

passim a viris cloctis adducta, ad testimonium formulae inquisitionis prouocamus, secundum quam inquirere debebat episcopus per Vicos , pagos atque paroecias suae dioeceseos, quae extat sub initium operis REGI

NONIS

643쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 63r

n o N I s de disciplina recte inea. In ea enim inter alia circa presbyteros iubetur inquiri, s evangelium et epistolam bene legere possit, at aue Ialtim ad literam eius sensum manifestare. Item, s sermonem Atl nasi de Me n. Trinitatis memoriter teneat, et sensium eius intelligat, et verbis communibus enuntiare sciat ete. A quae verba recte doctissimus BALvetrus: Ea erat seculi idius infelicitas, ut necesse esset presb-teros ab episcopis interrogari, virum bene legere nosserat. Additque,

electum Caroli Calui tempore Gistemarum quendam in archiepiscopum Remensem, oblatum textum euanseliorum aliquatenus quidem legere, nihil tamen eius intelligere potuisse. Εκ his itaque et timilibus depi randam rerum literariarum faciem si quis considerauerit, miserebitur et ipsius philosophiae, coelestis doni, et humani generis, cui ea aetate uterque velut oculus effodiebatur. Quamuis enim scholae passim superessent, sparsimque vir quidam doctus emergeret, obiici tamen tam infirma muniis menta barbari ei, quae Omnia inundauerat, torrenti non potuerunt, sed seculi infelicitate quasi rapta et in praeceps simul data sunt. Quod enim scholarum otium, a quo nomen habent, esse potuit, cum omnia ciuilibus bellorum tumultibus personarent, et sanguine maderent λ Cuncta enim ita conquatiebantur, ut Musae, ipsae iam cultu suo priuatae et in 'u

lore oberrantes, non potuerint non, penitus aufugere. Normannorum

enim bella, quae omnia in Gallia concutiebant, et lanesta fratrum Lothais rii Caroli et Ludovici dissidia omnia fatali rerum conuersione perdebant, praesertim cum A. C. DCCCXLII proelio commissores Galliae valude attenuarentur. Hunnorum vero irruptiones in Pannoniam et Ger

maniam, Danorumque et Normannorum in Angliam succiderunt, qui quid literarum adhuc marcidos equidem flores ostentabat. Quae omnia in ciuill seculi huius historia enarrari solita, hic quoque in memoriam re Vocanda sunt, ut caussae intelligantur cur cum literis sere omnibus philosophiae qusque nitor penitus disparuerit. Neque tamen ipsa cleri vitia hic tacenda sunt, quae has obices vehementer promoue runt, et quas ille solus promouere et debebat et poterat, artes liberales otio, luxu, ignauia, Venere, et mille aliis scelerum generibus suppresse-xunt. Cum enim Scholastici officium canonicis commendatum esset, qui, ut ad regulam viverent, demandatoque Osselo sacerent satis, fidem Oh-1trinxerant; et ad promouenda literarum studia, eiusmodi munera rediti Lus a principibus non malo consilio essent aucta, degenerante in licem tiam auctoritate ex abusu proventuum satis opimorum, ignavia otiumque inualuit et Scholastici nomen, dignitas , emolumenta seruata sunt, officii vero cura et literarum doctrina vel prorsus periit, vel hominibus obscuris et nulla eruditione nobili hus permissa est, qua Ie re A L B E R-TI KRANEII ' verba oppido memoratu digna, cum passim adducta sint a viris doctis, adscribere nolumus. Vnum canonici irregularis vel secularis

644쪽

όια I' ERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

ferularis nomen, quantum a laudabili regula discessumsit, inepta pro sus appellatione ostendit. Nec dubitamux asserere, summam Caroli M. filiorumque beneuolentiam in clerum, et liberalitatem insolitam, cetera quidem, si homines rectae mentis et sobrii consilii aluisset, non reprehendendam, sed indignos plerumque pascentem, multum ad haec mala augenda contulisse. Dum enim inter mensae lautitias, inter venationum strepitus, inter eombibonum ouationes, et reliqua Voluptatum genera clerici consenescunt, qui literis dicati erant, aetas ipsa in plumbeam conia

ditionem abiit, et infelix illud seculum X genuit, de quo iam porro

dicemus.

dies Iu - β. XXXVI. Quale fuerit seculum post Seruatoris natiuitatem deciarum et pM mum, et quain infanda infelicitate ex omni parte Corruptum suerit, nemo' ' ignorat, qui res lauius temporis attento perlustrauit oculo, nec Opus erit, rem omnium consessione certam prolixe probare. Facient hoc, qui annales Ecclesiae scribent, respondebuntque iis, quae in contrarium dixit ANTONI vs A R N A L D v s 8. Nobis hoc loco lassicit eruditissumi B A R O N II Vox : Nouum nunc inchoatur seculam, quod sui ast ritate ac boni seriorate ferreum, malique exundantis defraestate plumbeum, atque inopia scriptorum appellari consueuit obscurin D passim repetit annalium Ecclesiasticorum scriptor, consentientibus os datis quibuscunque , qui miseram ct deplorandam reipublicae tacie et ciuilis faciem detestari satis non possunt. Haec vero uniuersalisnam non Ecclesiam modo et regna afflixit, sed literas quoque et Ohilosophum penitus prostrauit. Testem Unum prouoeamus Rhementem synodum apud BARONIVM , ita inter alia conquerentem: Sed cum hoc tempore Romae nullas pene si ut fama συ qui titeras didicerit, He qui bus, ut scriptum es vix, ostiarius emitur, qua fronte aliquis docere

audebit, quod nunquam didicis p Vnde miramur, GAROLvM SI-s o N I V M cum in sterilitate huius seculi literarumque ignorantia de pingenda vertaretur , statum reipublieae sub Ottone I. ita descripsisse: Literarum ea aetate studia ferme nulla, nisi philosophiae ac theologioe nam ius ciuile Romanum usqme ad GIharium imperatorem prope Ita hae fuit incognitum et medicorum usus semperfuit maior quam digni ras. Poetae et oratores , s qui hoc nomine digni erant, Abi potivi

quam populo canebant. Oui vero ceteris antecedere eloquentiae laude ac varia titerarum doctr/na putabantur, ii plerique monachi erunt, Quod plane salsum esse, et veros huius seculi vultus non reserre, eX dicendis constabit. Certe philosophiae usum tum quidem pene nullum suisse, apertissima aeui medii monumenta testantur. Neque obiiciendus est Gerberius quidam vel alius huic similis . quos supra aetatis suae C

Ptum in philosophia sapuisse in sequentibus dicemus. Hi enim al

M De perpet. fidei P. HI. p. 367. τὶ Ad an. 992.qὶ Ad M. - . n. l. De regno Italiae L. VII. s. 173.

645쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 633

rum coruorum instar erant, nec serebat eos infelix seculum. In quo quam pauper et miserabilis conditio artium liberalium et philosophiae suerit, ex eo intelligi potest, quod non modo triuii et quadrivii circulo totus eruditionis ambitus absoluebatur, et de naturali, morali, transcem dentalique philosophia altum erat silentium, sed plerique etiam quadriauium non attingehant. Id quod adductis huius aetatis testimoniis docte probauit IACOBUS THOMAs Ius , qui videndus. In ipsa sane grammatica et rhetorica plerique balbutiebant, et rara erat auis , vir docibus, qui paulo conatius ornatiusque diceret, aut scriberet. Dialecticae vero aliquod nonnullos hoc seculo studium trihuisse operamque in ea discenda collocauisse, non negamus; sed ut omnis rationalis philosophiae ratio vera et usus diu iam evanuerat, ita inanibus liticulis et inconditis clamoribus , dum rationis et reuelationis principia confundebantur, et miseebantur quadrata rotundis, pleraque absoluebantur, et tamen qui in his reliquos superassent inter seculi lumina reserebantur, reliquis ita stupidis ut vix legere possent. Id quod in historia huius seculi philosophiaca et literaria probe tenendum est, ut quales illi fuerint, qui philosophiae laude mactari solent, intelligatur. Nempe cum artes liberales et philosophiam ancillari theologiae statuissent, qui superiori seculo scholas condiderant, hocque sine eas in his animorum ossicinis introduxissent, rati huius seculi homines, nihil earum addiseendum esse, nisi quod ad hune scopum collinearet, virisque Ecclesiasticis inseruire posset, solos qui vitae ecclesiasticae et monasticae destinati erant, iuuenes triuium edohecant, nec plus discendum esse statuebant, quam literatura eius aeui sacra postulabat. Quae cum valde esset tenuis et ieiuna, et in solis verborum disputationibus et inanibus contentionibus versaretur, dialectica quoque riXO-sa, absurda ct canina quaedam sola inualuit, quae ad sacra theologiae dogmata applicata monstra et portenta opinionum peperit, ut vel eκ sola Paschasii Ratberti factione, quae hoc seculo valde fimbrias suas dilatauit, intelligi potest. Hincque laetum, ut philosophoruin huius seculi praestantissimi in dialecticis disputationes consenescerent. Fassusque est Ι Ο Α N-NEs ΡΑ vvs , fuisse esseque adhuesuo tempore, dialecticae ira

sudiosis, ut clament in compitis, et in triuiis doceant, et in ea, quam solam prostentur , non decennium aut vicennium, sed totam consium si rint aetatem. Nam cum senectus ingruat, corpus eneruet, sensuum retundat acumina, et praecedentes comprimat voluptates, solam hanc in

ore volui, ver fari in manibus, et aliis omnibus studiis praeripere locum. Fieri itaque illos in puerilibus academicos sues omuem dictorum aut scriptorum excutere Dilabam, immo et literam , dubitautes ad omnia , quaerentes semper sed nunquam ad scientiam pervenientes , et

Iandem

646쪽

cu PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. IL

randem corruerti ad vaniloquium ac nescientes quid loquantur, aut de

quibus afferaui, errores condere nouos, et antiquorum aut nescire aut dedignari sententias imitari. Compilare omnium opiniones, et ea quae

etiam a Diligonis dicta Glycripta Dat, ab inopia. iudicii describere, ex

referre; proponere enim omnia, quia n stant pra ferre meliora. Tantam esse opinionum oppostionumque congeriem, ut vix suo nola esseptimi auctori. Haec Sarisberiensis , qui eleganter natiuam philosophiae faciem, quae a seculo decimo usque ad literarum obtinuit, depinxit, quamque hoc quoque seculo inualuisse eκ illorum scriptis intelligi potest, qui in arenam descenderunt et velitationes subierunt literarias. Vnde non errant, qui Scholasticam philosophiain iam hoc seculo prima accepisse stamina formatamque quasi in utero matris fuisse contemdunt, ut infra dicemus. Et hi tamen heroes erant, reliqui infantummore balbutiebant summamque exosculabantur ignorantiam. Qua de re querelas summorum virorum in antecedentibus iam eκ parte attulimus, passimque plura viri eruditi cumularunt, qui, ne prolixi simus, adeundi sunt. Pleraque enim a scriptoribus historiae literariae et ecclesiasticae medii aeui tanguntur L Nos speciminis loco unum modo alterumque adducimus exemplum ; Ioannem abbatem Gorziensem, cuius vitam scripsit I o A N M E s abbas S. Arnulfi Metis, quam exhibent BoL D v s et socii r et MAE ILLO Nivs neglecto non modo quadrivio

sed et triuio, primas tantum partes Donati ex Bernero audiuise, eaque introductoria aspersone contentum divinis se omnino transtulisse scripIis r et Meinwercum episcomam Padectomensem ne recto legere quidem potuisse, et in psalterio legisse ' : Benedie domine regibus et regianis mulis et mulabus tuis, pro famulis et simulabus tuis. Vnde viκ credi potest, quod idem vitae Meinwcrci scriptor reseri, studiorum multiplicia sub eo sorvisse exercitia, et bonae indolis iuvenes et pueros sir

nue Dirue institutos. Neque mirum ue puerum enim quinquennem Eri-herti Aquitaniae ducis filium adhuc ἀναλφαβντον archicpiscopum Remensem constitutum suisse, narrat et indignatur BARONIVS , hancque rem pessimo exemplo in consuetudinem abiisse dolet. Quam eruditionis pestem secuta cst summa quoque, ut solet fieri, morum corruptio, quae sceleribus, superstitione, et ἀσωτία cuncta repleuit; Ubique enim regia hant ambitio, voluptas, calliditas, aemulatio, et quo quis nequior, eo erat honoratior. Qui fructus esse solent inscitiae et harbari ei, quae non intellectum modo invadit, sed et voluntatem corrumpit perditque. Neque vero id mirandum magnopere est, cum sedem Romanam monstra magis hominum, quam viri pii doctique occupassent, non negantibus BARONIO - , et, qui totus in dealbandis comis alias esse solet , FRANCISCO

647쪽

DE PHILOS. CHRISTI A NOR. OCCIDENT. su

cis o PAGI . Cuius exempla in annalibus ecclesiasticis inuenient, qui primas huius seculi paginas euoluent. Non ignoramus quidem, fuisse passim in scholis monasteriorum viros quosdam doctos, pro aeui conditione non illiteratos; e. g. in schola Sangallensi, Mediolanensi, Fl riacensii & aliis, de quibus supra, quantum satis, diximus: verum parum aut pene nihil hoc ad emendandam seduli huius infelicitatem contulit: adeo enim angustis limitibus horum virorum eruditio coarctata est a seculi illiterati genio, ut ferme nihil valeret. Nam et exiguo triuii quadri-

utique circulo ea Concludebatur, et ad paucos quosdam iuuenes, qui monasticae vitae se mancipauerant, extendebatur, et quis Vsus, quae exercitatio esset, a nemine ostendebatur, et, quod supra tetigimus malum, di lecticae studium ad sacra dogmata inani perversoque labore applicatum, apud excitatiora ingenia inuehebatur, sicque monstrum Scholasticae philosophiae sensim generabatur. Naturalem philosophiam et mathematicas disciplinas cum plerique in antecedente seculo ignorauerint, facile eκ eo colligi potest, hoc seculo, quo barbaries in dies magis adoleuit, eas tantum non ab omnibus inter artes occultas relatas esse; sane tam suspectae fuerunt, vi magiae insimularentur, quod Gerberio accidisse infra narrabimus. Ethica vero et politica doctrina plane ex circulo eruditionis excludebantur, et quid moralis quid ciuilis philosophia esset, ignorabatur. Licet enim essent, qui de principe scribere, vel subditorum ossicia explicare

auderent, caue tamen putes, praecepta cos suggessisse philosophica ; quaecunque enim blaterabant, confusum chaos exhibebant compilationemque dictorum et sententiarum eκ vulgata, patribus Latinis et canonibus conciliorum decretisque pontificum, quae satis barbaro loquendi genere effutiebant: quique reliquis meliores et peritiores erant Gregorii moralia ducem sibi eligebant, fontemque proponebant. Plurimum Uero m ratis doctrina corrumpebatur inepta illa diligentia vitas sanctorum conscri-hendi. Eas enim ita consarcinabant, qui huic studio se dederant, ut rationes politicae cleri postulabant; hinc nec fabularum neu nugarum tanis, quae eo 3pertius et audentius cumulabantur, quo pauciores erant,

qui vel ab ignorantia vel a praeiudicio auctoritatis vel a puerili superstitione immunem serilauerant animum. Quae tamen omnia, non qui

dem sine veritatis damno, contemni negligique potuissent, modo ipsi d .ctrinae morali neruos non succidissent scriptores ineptissimi. Illi enim cum, quoscunque Vel naturali quadam morum austeritate seucros, vel imaginationis seruentis emotaeque mentis enthusiasmo notabiles, vel propter insignia in clerum beneficia piorum nomine dignos iudieauerant, in sanctorum album retulissent, initaque cum perditissimo 'hominum , qui tune vivebant, grege sui seculi comparatione meliores existimauissent,

cam virtutis consummatae notionem tanquain verum vitae typum hominibus commendauerunt, quo neque a vitiis cmendari animus, nec ad Ue-

L et ram

648쪽

ω PERIOD. IL PARS II. LIB. IL CAP. II.

ram virtutem formari, neque a turpissima superilitione liberari potuit. Quo pacto omnis philosophiae usus misere periit. Id quod vitas M. hoe tempore sine praeiudicio legenti erit in propatulo. Accedit, quod qui

sanctitatem Commendabant morumque probitatem, ad vitae monasticae

laudes et persectionem cxtollendam respiciebant. Quod quidem homines

laicos ad summam cleri Venerationem Cultumque etiam sanetorum permouit, effecitque, ut cum vitiorum sordes illorum precibus detergi posse crederent, i pli moribus inquinatissimi, manus cruentas et Medas, auro plenas, ad hos homines extenderent, ut faeta intercessione pro peccatis suis sibi consilio et auxilio adessent: ita vero omnis sana ratio de moribus st tuendi, et emendationem animi commendandi euersa est. Quod nos teste historiae fide dixisse, ipsa huius seculi monumenta loquuntur, et imprimis ex scriptis eorum, qui hoc seculo Vitas SS. scripserunt, e. g. Hubaldi, Odilonis, Stephani Leodiensis aliorumque disci potest. Sed et

aliud malum tangendum est, quod, ut ex philosophiae neglectu contem- tuque ortum est, ita omnem quoque philosophiae restituendae spem euertit. Superstitionem atque credulitatem innuimus, quae ad summum hoc seculo gradum promota est. Quemadmodum enim impossibile fuisset tot miracula hominibus persuadere, qui vel suminis tantum labiis philosophiatia degustassent, ita incredibiles ineptiae, quae tunC Coeco applausu summaque veneratione excipiebantur impediuere, ut ad veritatem philosophia duce respicere nemo posset. His longe deterior pestis erat vita cum laicorum tum cloicorum adeo perditissi ina, ut virorum cordatorum quere-Iae non sine stupore et admiratione hodie legantur. Quod ne sine teste dixisse videamur, ad unam Edgari Britanniae regis Orationem ad clerum Anglicanum prouocamus, qua ei luxum, verborum impudentiam, lasciuiam morum, negligentiam in cultu diuino, et quae alia suscipere solent voluptatum mancipia exprobrat: qua de re tamen prolixi esse nolumus , cum in H. E. de ea pluribus soleat agi f. His animorum vitiis et sceleribus occupatis utrum postibile suerit philosophiae operam dare, Lectoris esto iudicium. Haec vero in clero videbant Laici, qui cum hominum vitia a cultu literarum discernere non nossent, ipsam eruditi nem, quam possidere se solum cleriis iactabat, summo prosecuti sunt odio, qua ratione philosophiae nomen quoque in contemtum adductum est. Doluisse hane eruditionis omnis et praepipue philosophiae , quam serre coacta est, infamiam viris nonnullis cordatis, ut de eius honore restituendo, de debellanda barbarie et emendando eruditorum grege cogit rent, et consilia quoque eius rei caperent, fatendum est. All hi albis

corvis rariores erant, et si surgerent, tot calumniis et persecutionibus usque ad nominis infamiam vitaeque pericula impetebantur, tamque grauintimis calamitatibus premebantur , ut tot tantisque malis deterriti sibi via uere atque philosophari, quam cum tanto periculo laterem in emendan-

. dis

649쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 63

dis ingeniis lauare mallent, ut Gerberti exemplo disci potest. Et sane inter selicitates suas numerabant, si intra monasteriorum claustra paucis quibusdam certioris fidei discipulis melioris sapientiae praecepta quaedam instillare liceret. Et ita quidem tenebris, squalore situque obnubilatum

est, quicquid cruditionis nomen tueri aptum erat, nec emicabant, nisi ex angulis quibusdam scintillae aliquot, quae prohibebant, ne uniuersalis literarum pernicies inualesceret. Mirandum itaque non est, in tanta philosephiae inopia, tantam malorum omnium copiam in Ecclesia et republica extitisse; semper enim ita euenit, teste historia philosephica, ut pereunte philosophiae honore et usu , ingentia a superstitione et malitia

damna pateretur, respublica sacra et ciuilis, eo emergente, animumque emendante, et sobrium rat Ionis Vsum commendante, surgeret quoque publica felicitas. Et prosecto, nisi nonnullos inter summos imperantes, et inter doctos viros hoc seculo excitauisset diuina prouidentia, qui plenas Omnis eruditionis ruinas auertissent, actum hoc seculo fuisset de philosophia cunetisque literis. f. XXXVII. Inter haec artium et scientiarum asyla supremum iure tiro rum suo locum obtinent OTTONES summo imperii fastigio admoti. Et pr esi hoc primus quidem, qui ob res gestas Magnus audit, illiteratus fuit, obseria ' ψμ' uante M AB ILLONIO t, habuit autem generum Conradum, Franciae Orientalis ducem, qui sapientis cognomen accepit h. Filius autem Otto II. cognomento Rufus scholae Hilde siensi edueandus traditus et in literis institutus est. Quae refert Io ACH. CVREvs , inter

alia scribens: Collegia canonitorum olim fuerunt scholae, in quibus adolescentia erudiebatur in doctrina coelesti, in bonis artibus, σ .ul habebat exercitia precationum et lectionum in remplis illis, quam do epi opus tanquam praecipuus rector et inspector doctrinae et discia plinae ecclesiasticae praeerat: sicut eirea idam aetatem into fecundus Aius praefantissimi imperatoris intonis primi adolescens didicithteras, et Ecclesae doctrinam in Collagis Hildestimens et publice cum ibis aequalibus in templo precatus est, et cecinit. Et hoc quidem satis

cuincit, illiteratorum numero, qui tum potiorem nobilium partem comprehendebat, otio ista II. eximendum esse; artes autem liberales & philosophiam attigisse vix credi potest, si ad ea attendatur, quae ex T A N G M A R i vita Barreardi obseruat CONRINGIus - , Hild sensem hanc scholam rudimentis tantum docendis. destinatam suisse, quanquam in ea vita legitur Bcrmvardum proposuisse magistro quaesti Ones ex intimo adyto plutosophiae; has enim non in ista schola uidia

cerat. Superauit autem Ottonem secundum eruditione Otto tertius, Ob rerum magnitudinem ceterasque, quibus ornabatur, dotes et sata firmgularia mirabilia mundi dictus, qui, si illius aetatis scriptoribus fides dan-

650쪽

sag PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

la, In eius temporis eruditione suit versatissimus. Habuit enim matrem Graeci imperatoris Nicephori II. filiam Theophanam , eκ quo no nulli colligunt, et patrem Graeci sermonis peritum suisse, eiusque Minneficio aliquando periculum euasisse, qui tamen coaevorum scriptorum testimonio destituuntur; et filium eandem linguam calluisse. Illud dubio caret, a Gerberio, quem unum haec aetas tulit philosophicis scie tiis supra vulgi conditionem apprime eruditum, imperatorem in adolescentia institutum, itemque Bernwardi, Hildinensis episcopi disciplinasormatum artium liberalium elementa hausisse. His quidem meruisse utrumque, ut philosophis huius seculi annumerarentur, dici non potest: ait effecit tamen sensus eruditionis institutionis literariae beneficio formaistus vi et ipsi, quantum possent, harbari ei conatus suos opponerent, et

Gestertum aeriori iudicio talia conantem, pro rerum et aetatis eircumstantiis adiuuarent. Quo factum, ut ex ruinis pereuntium literarum rosurgerent pastim viri quidam eruditi, qui, quodcunque eruditionis a tiumque hoc seculo superfuit, conservarunt. Paulo melius hoc se-ετιι insitast. culo sidus illuxit Angliae, in qua plures tum temporis viri docti supererant, cum in reliquis regionibus omnis pene cruditio exaruisset. Aelfridi enim exemplo ipsi reges literarum incrementis obstetrices porreXerunt manus. Inter quos Athelitanus, Guardi senioris filius, qui

ab A. C. DCCCCXXIV, ad DCCCCXXXIX regnauit, non

solum cruditorum conatus promouit, et rarissimo exemplo, a doctis quibusdam Hebraeis in regno eius ad fidem Christianam conuersis vetus testamentum ex Hebraico sermone in Anglicum verti curauit, sed et teste PiTs Eo ipse haud pauca scripsit et Anglice et Latine quae mst.

seruantur, interque ea praeter correctionem legum antiquarum, et leges nouas, librum de rebus ostrologicis. Similiter Eadgerus rex, teste eodem scriptore, a Durastino, Ethel oldo et Osrualdo viris optimis doctissimisque eruditus est, valde ideo laudatus a gentis suae historicis. Ab Viri Gai in liis regibus Oxoniensi scholae de doctoribus idoneis prospectum est, in

qua hoc seculo nonnulli docuerunt, ceteris in occidente meliores et do- aeri serit s. eliores. Inter quos eminuerunt BR ID FERT HVS, LELANDO

Bighthesertus, Saxo, qui eκ Abbonis disciplina piodiit, et in philos

phia atque disciplinis mathematicis se non hospitem animum gerere demonstrauit. In monasterio enim Rametiensi literis diligentissimam operam collocans. Bedam sibi et imitandum et explicandum sumsit, & in . eius librum de rerum natura et de temporibus commentatus est. Memorat etiam B A L E v s ' librum de principiis mathematicis I et in Bibliotheca Bodleiana in . seruatur Computus Latinorum, Graecorum, Hebraeorum, Aegstiorum et Anglorum ab eo consectus que cκ quibus scriptis patet seueriores literas in Anglia tunc temporis non apud omnes μ' - - intercidisse. Maxime vero DVNST AN VS hic nominandus est, episcoPUS

SEARCH

MENU NAVIGATION