Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 6 s

in in diremus. Quemadmodum vero in instituendis summae capacitatis ingeniis doctrinae acumen demonstrauit Gerberius, ita eruditionem qu que comprobauit scriptis doctissimis, ex quibus discimus , meliori quam reliquos nutus seculi omnes, iure eum philolaphi nomen tueri. Ea cum enarrauerint praeter reliquos historiae literariae S. E. auctores , O v-DIN vs k, et FABRICIUS Lectorem ad illos ablegamus. Maxia me vero in Epistolis, quas numero CLXI hodie habemus , multa ad plutosophiam spectantia pulchre explicuit. I lac vero philosophicae erudiationis praestantia meruit philosophus κατ' ἰυχυ appellari. Ipse enim imperator Otto in litteris ad eum hoc eum titulo compellauit: Gerberto

philosopho peritissimo atque tribus philosophiae partibus laureato. Quo

nomine eum, cum iam pontificio diademate fulgeret, gauisum fuisse, ex inscriptione sermonis de informatione episcoporum, quem cum libro de Sphaera edidit Io. Μ AB ILLO MI us', colligi potest, quae haec est: Sermo Gerberti philosophi, papae urbis Romae , qui cognominasus est Θluester, de informatione πίβoporum. In tanto autem et .honorum fastigio et eruditionis famaeque splendore, quo obscurissimi seculi ten bras illustrabat, non defuisse illi aduersarios nemo non intelligit, praecipue cum in perstringendis indoctorum hominum ecclesiasticorum vitiis esset acerrimus, eaque efficeret artis mechanicae Opera , quae attonita contemplabatur stupebatque aetas infelicimina. Iunctis itaque inuidia atque ignorantia manibus cum euertere ob summos, quibus Gerbertus si uebatur Moecenates, eius felicitatem non possent, famam arrodere Con

ti sunt, et philosophum de ingrato seculo meritissimum magiae criminis accusarunt. Cuius fabulae scenam instruxit seculo XI, Benno Cardinalis, ornarunt Sigebertus Gemblacensis, Martinus Polonus, Bartholomaeus Platina, et qui nuper demum editus est LEO URE Evi TANVS '. Cuius verbis, ita Lector accipe calumniam: is Hic primum i istaenis Floriacensis coenobii in Aurelianensi ioecesi monachus suit, sed si dimisso monasterio hoinagium diabolo secit, ut sibi omnia ad votum se succederent, quod diabolus promisit implere. Ipse obsequii diaboli imis siliens frequenteri supet desideriis suis cum eo loquebatur. Veniens si autem Ilispalim Hispaniae, caussa discendi, in tantum profecit, quod si sua dictrina etiam maximis placuit, habuit enim discipulos Othonem se imperatorem et Robertum Franciae regem , et Leoteringum, qui post si suit episcopus Senonensis. Sed idem Gilbertus quia plurimum honoressi ambiebat, diaboris, ea quae petebat, ad votum impleuit. Fuit enim si post Remensis archiepiscopus, post Rauennensis vel Rauennas, tandem is papa:

o) in Delieiis eruditorum a diraestantissima LAMio. plaudentibus Musis editis T. I l. p. io, R.

662쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

M papa: et tunc quaesituit a diabolo, quantum Viueret in papatu; responsumis nabuit, quamdiu non celebraret in Ierusalem. Gauisus fuit valde, spe serans se longe vivere, et longe esse a fine, sicut longe fuit a voluntate si peregrinationis in Ierusalem Vltra mare. Et quum in Quadragesima in ,, ecclesia, quae dicitur in Ierusalem, celebraret, ex strepitu daemonum si praesensit, sibi mortem imminere, et subspirans ingemuit. Licet auia sitem sceleratissimus esset, de misericordia Dei non desperans, coramis omnibus reuelando peccatum suum , membra omnia, quibus diabolo,, obsequium praestiterat, iussit praecidi, et demum truncum mortuum is super bigam poni, ut Ubicunque animalia perducerent, et subsisterent, si ibi sepelirent; sepultusque est in Lateranensi ecclesia, et in signum mia se sericordiae consequutae sepulchrum ipsius, tam ex tumultu ossium, sequam eκ sudore praesagium est morituri papae, sicut in eodem sepul-- chro est in literis eκaratum. Haec pudenda illa sabula est, qua tanti viri memoriam inuidia et ignorantia Conspurcauerunt, quaeque merito

digna visa est viris doctissimis, post Guillelmum Malmesburiensem, quae

ex sacrae historiae eiiciatur annalibus 8. Eo magis autem eliminanda

est eκ philosophica historia , quo magis philosophiae , cuius honorem

unus hoc seculo defendit seruauitque Gerbertus, summo est dedecori et ignominiae. Neque dissicile est anilem sabulam argumentis inuictis eκ- plodere. Vt enim taceamus, quae de huiusinodi pactorum impollibilitate morali et physica a viris summis disputata sunt, eκ quo superstitionis

imperium desiit; ipsorum scriptorum maeuorum silentium, laudesque, quibus Gerbertum ornant, recte opponuntur. Dudumque obseruatum viris doctis est, fabulae parentem suisse Bennonem cardinalem, eo fine ab eo excogitatae, ut Gregorio VII,quem aduersarium expertus erat Henricus I aegre faceret. Huius enim partes secutus est, eiusque vitam scripsit Benno. Non caret tamen verisimilitudine, primum calumniae sontem eκ ignorantiae et inuidiae conspiratione suisse ortum. Cum enim ex obscura origine ad summorum principum gratiam, et ad maximas Ecclesiae dignitates, Gerbemtus progressus esset, isque ignorantiam, moresque perditos cleri acri censura notasset, non potuit non ei insensum esse, quicquid literas et virtutem oderat. Vt igitur ulciscendi occasionein captaret livor, ipsa Ger Nil eruditio materiam subministrare debuit. Quae cum in astronomia, astrologia, reliquisque artibus mathematicis ea praestaret, quae nemo i telligebat, et is imprimis machinis mechanicis plerosque in stuporem coimuerteret, et, quod non sine verisimilitudine coniici mist, anahitiosius amrem singularem iactaret, facile suit magiae eum inimulare , et suspectuineum commercii alicuius impuri cum maligno spiritu reddere. Quod avide arripiens Benno, fabulam com sit, et ita instruxit, ut aduersario

molesta esset. Certe plerisque philosophis summis idem accidisse, ut conspirante liuore et ignorantia magiae suspecti haberentur, historia philosophiCa

663쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 6si

losophica exemplis testatur plurimis, et erudite demonstrauit G A B R I E L

f. XLII. Laudantur plures hoc seculo viri docti a scriptoribus m dii aeui, quod artium et philosophiae studia excoluerint. wOL DG A N G U M episcopum Rathbonensem a Stephano Italo triuium et quadrivium doctum esse , ita ut condiscipulis Martianum Capellam inte pretaretur, testatur biographus eius r. Qui et hoc addit : Molnamgum Trevirensescholae praepositum et literarum et morum studia ursisse, iuvenes etiam, quos ad erudiendum sincepisset, non solum liberal, bus exercuisse doctrinis, verum etiam moratibus informose disciplinis. Insequentibus autem narrat, qua ratione disputatione logica, de quadriformi modo aceti dentis disserens haeretico cuidam os obturaverit. Perintinent huc quoque Wido episcopus Aurifliodorensis , Di tmarus abbas Hirsatagiensis, et Heraclitis episcopus Leodicensis; quem Coloniae erudiatum summis parem philosophis fuisse, scholasque restituisse, in quibus ipse

dolens auditores vel e Calabria aduocauerit, tradit AEGIDIus deg Ilis epistoporum Leodicensi . Porro ODONEM quoque CL V- OG G--.NIA CENSEM apud Martinum Turonis grammaticae artis et liberalium disciplinarum elementa hausisse, sed a Virgilio a legendo absterritum, tandem Parisios abiisse, ibique a Remigio dialecticam musicamque didicinia, supra iam ex parte, ex Uita eius notauimus. Et praeter Compendium moralium Gregorii tres quoque libros occupationum siue collationum d hemus, quibus vitia hominum sui temporis emendat: quemadmodum eκ eius quoque disciplina multos viros Goctos prodiisse eius vitae script res reserunt. Laudantur etiam Antonius, magnae deditus philosophiae et Maseli abbatis Cluviacenses praeceptor apud urbem Lugdunensem phialosophiae nutricem et matrem ab O D I L o N E in vita Maioli : itemque Theodoricus Metentis episcopus, Brunonis Coloniensis discipulus et Sobrinus, eiusque succestor Ecbertus ; Sigismundus Halberstadie sis antistes, quem in humanis diuinisque ὸisciplinis omnes suimet con- temporales praecelluisse scribit DITHMARus 3 Adso, Deruensis ab- has , otthricus Scholae Magdeburgicae Magister et denique episcopus sTiathelmus, Bremensis Scholasticus, et his similes, quos eκ vitis SS. aBOLLANDO et sociis, et a M AB ILLO Nao collectis, eκ TR ITH EM Io aliisque, quos in partes hactenus vocavimus, facile colligere licet. Hi quamuis numerus fuerint, parum tamen luminis ad dispellendas huius seculi tenebras contulerunt, et ex adductis colligi sacile potest, quales philosophi fuerint. Eorum enim biographias legentibus palam est, superstitionem plerosque occupauisse, cosque artium liberalium ci

N et culum

664쪽

PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

culum non vltra usum, quem in Ecclesia habebat, extendisse, data autem opera id egisse, ut superstitionem augerent, quo non potuit non omnis philosophiae sensus iudiciumque rationis extingui. Cuius non manis uius signtim est, quam vitae SS. in quibus describendis occupati suerunt, quotquot fere hoc seculi eruditione praestare. Caeteris cupiebant. II quod mirum non est, cum ita rationibus , quas fouebat cleri perditis uni ignorantia, consuleretur, nec, qui paulo honestiora spirabant, contra

torrentem niti auderent. Dum trame certatim ad externam quandam pietatis speciem cuncta reuocantur, dum ceremoniae multiplicantur, dum

in his occupantur episcopi, scholastici, monachi, philosophia perditur. Quae cum absurdo satis consilio cantum computumque ecclesiasticum intra parietes suos recipere fuisset coacta, ipse, remanente quidem nomine, deperdita apud plerosque est. Cauendum itaque, ne sit hoc seculo phil sophi nobis commendentur exigui, nostro hos sensu talas suisse cogitemus. n. h. I -- f. XLIII. Seculo XI laetiora philosophia sata haud habuit, eius enim

ru/' ' circumstantiae tales fuerunt, ut iam a Dit ro ob increscentem quotidie I ferreum dici meruerit, calamitatesque publieae et priuatae ita augerentur, Ut de fine mundi plerique cogitarent ε. Praecipue vero irruptiones gentium barbararum, quae ferro, igneque omnia vastaverunt, atque sanguine, cineribusque miscuerunt, multum attulerunt, ut eruditio tantis oneribus succumbens caput extollere minime posset. Et, ut tur- harum atque tumultuum mole cumularetur, quantum fieri posset, orbis, In ipsa imperatorum Romanorum iura inuolarunt, quorum erat eorum auctoritatem exemplo suo atque cohortationibus munire, ex quibus insidiis summis imperantium iuribus factis, quantae calamitates exortae sint in Germania et Gallia, testis est seculi huius historia. Immo ne malorum finis esset, expeditiones cruciatas excogitauit pontificum Romanorum calliditas, suscepit leuis et sine ratione collum submittens iugo superstitio: quibus cum hominibus, pecunia, Omnibusque rerum gerendarum ne uis regna exhaurirentur, omnis simul ingeniorum vigor pene exspirauit. Cum enim literae apud solos ecclesiasticos homines detinerentur , illi autem ignorantia et superstitione , quam eruditione et rationis usu , lateos cumulare mallent, ne ab iis illo modo turbarentur, eorum vero ad se redundarent diuitiae ; principes autem, qui hactenus labam lium disciplinarum ruinam aliquantisper auerterant, exitiosis undique bellis vel premerentur, Vel dolo malo impliearentur ; nemo sane fuit, qui occidenti eruditioni suppetias ferre posset. Immo cum ipsum literis vacandi et philosophandi tempus et Otium tum reliqua bella, tum expeditiones cruciatae subtraherent illis, qui eruditionis honorem paulisper sustentare poterant, mirum non est, magnam hoc quoque in leculo eruditionis vastitatem reperiri; et praecipue non suisse, qui philosophando magnopere rationem eκcolere vellet, si quosdam excipias qui in mo

Disit Iod by

665쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 6n

nasteriorum es austris otium ita fallebant, quod ad finem properante secta

lo demum factum est, quo ex coenobiis emergere coeperunt ingenia diae. lectica. Neque errabimus a vero, professi, eκpeditionum illarum crucia, tarum , ceterorumque hellicorum tumultuum si non unicam, quandam tamen nec leuem causam suisse, literarum ignorantiam et harbariem et

praecipue philosophiae neglectum. Si enim summi principes, quique moderandis dirigendisque eorum corditiis praeerant, cum reliquo nobialium agmine, ingenium artibus liberalibus excoluissent, si philosophiae

beneficio praeiudiciorum vim et praecipue insanam sedis Romanae veri rationem indeque ortum coecum obsequium expugnauissent, si ratiocinandi arte adiuti pessima in his suadendis consillia detexissent, ii sobrio rationis et philosophiae usu superstitionis imperium infregissent, eique collum succidissent, talia tamque damnosa nunquam sibi passi fuissent persuaderi. Ita vero dum philosophia exulabat, ubique triumphabat superstitio, insantia, credulitas, et nefandum in his rebus suscipiendis, quod plerique praestabant, obsequium stulta sibi persuasione fingehat, ita

peccatorum atrocissimorum poenas posse auerti. Quae opinio ubi imualuit, actum quoque suit de philosophia, cui superstitiosa credulitas s

res ubique obseraverat. Quamuis autem essent nonnulla ingenia acuti ra, animique cordatiores, qui hanc imposturam perspexerant, in tam graui tamen malo tamque ancipiti mussitari vix auli sibi potius philosophari, quam communis calamitatis torrenti frustraneo euentu ohialtimaluerunt. Id quod iterum magno philosophiae damno accidit. Dum enim illa aut plane omittitur, aut in angulos et recessus monasteriorum muscorumque i detruditur, in aliis occupantur , qui Musarum castra secuti non inutilem illi praestare operam potuissent. Testes damus historicos huius temporis complures, Ademarum, Adelbolduin, Aimoinum, Adamum Bremensem', Glabrum Radulphum, Lambertum Schasnaburgensem, Marianum Scotum, Amatum Hermannum Contractum, huiusque generis alios , qui licet aetatis suae sordes in Chronicis suis pro dant, ostenderunt tamen , neque ingenium ipssis desuisse, neque iudicandi vires ad philosophandum, si tutiora eius rei habuissent praesidia. Qui vero ex laicis hellis armisque non occupabantur, de philosophia artibusque liberalibus eo minus erant solliciti, quominus persuadere sibi poterant, philosophiae studium sibi ullo modo prodesse: eo quod ad eripiendos laicis oculos clerus illis persuasisset, philosophiam ancillari modo

theologiae, et ad eius usus tantummodo pertinere. Nec aliud videbat genus nominum illiteratum, quam dialecticis armis, quae sola inter philosophicas scientias hoc seculo triumphabant, non segnius disputari, quam

ciuilibus contra Saracenos pugnabant Christiani exercitus. Has vero controuersias neque magnopere curabant neque intelligebant homines cruuili vita occupati, et clero lubenter, quicquid huius philosophiae erat, relinquebant, quem laudare, quam imitari, malebant. Nec quadrivii K 3 amoent

666쪽

ε PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

amoenitates multos pelliciebant, quae supra hominum laicorum condi tionem esse videbantur; praeeipue cum ad computum cantumque DCIE- salii cum pleraque a clem reuocarentur, quorum cura laicos homines non tangebat. Ita triuialium scholarum principiis, maxime grammaticis contenti, nihil philosophiae appetebant. Eadem vero triuii et quadrivii ratio cum apud clerum obtineret, facile inde intelligitur, ph losophiae studium omnes ita neruos amisisse. Plerique enim , qui quadrivium, siue sublimiorem, quod putabant, philosophiam attingere au--fri debant, in musica detineri se patiebantur. Cuius hoc seculo tanta fuit uis excuse , auctoritas et existimatio, ut nemo scholastici siue professoris philosophiae

et theologiae munus suscipere posset, qui in ea non esset exercitatinamus, qui autem ea in arte pollerent, inter consummatae eruditionis philos phos numerarentur. Quo factum, Ut et illi, qui paulo acutius vide-hant, hanc simul artem philosophiae nomine excolerent, ut Gerberti, Constantini aliorumque circa finem Sec. X, et initia Sec. XI viventium

philosophorum exemplo constat, et ipsi reges hanc artem ecclesiasticam magis, quam philosophi eam excolerenti Id quod de Roberto Galliae rege, Gerberti discipulo, narrat TRITHEMIus Fusse in musica doctissimum, tantaeque religionis , ut horas canonicas in Ecclesia decan- taret cum clericis , et aliquando Romae summo pontisce missam cel brante, responsorium: Cornelius Centurio, S. Petro in aliari ossertorii tempore cum magna deuotione osterret. Puod cum accurrentes altaris ministri, arbitrati magni ponderis aurum obtuli e diuitem regem , schedulam esse repersent, scriptam et nοIaIam, cum admiratione ingenii et deuotionis ad pontificem detulerunt, qui in honorem S. regis, rogantibus clericis, mandauit, ut hoc responsorium in honore mS. Perri deinceps cantaretur. Tales cum reges cssent. mirum non

est, minoris axiomatis homines totos se huic studio deuouisse. Quod si mathematica et philosophica ratione eam artem excoluissent, serri id posset: at paucillimi id scientiae attingebant, suntque oppido pauci, quos ideo TRITHEMIus - laudat, Benno abbas Augiae diuitis, qui librum de musca seu ronis aliumque de mensura monochordi scripsit: itemque Οsbenus, Guido, Hermannus Contractus, Helpericus, pauci Guio inni- que alii. Inter quos GUIDO ARETINUS, Monachus Benedictinus, ac deinde abbas S. Crucis Auellanae prope Aretium, celeberrimum sibi nomen fecit, quod vetus systema musicum noua ala, ut, re, mi, sa, , la expressit, sicque Rusicae usum simplicioribus pro temporis i lius captu reddidit facilem. Qua de re ita S I G E R E R T v s G E MALA CENSIS : Guido Aretinus monachus post omnes pene muscos in Ecclesia claruit, in hoe prioribus praeferendus, quod ignotos canIus etiam pueri et puellae facilius discant vel doceantur per eius regulam,

quam

e De s. v. e. 3 4. p. 8 . aetin de musca seripserunt apud Fa O. T. d) Cap. 3i . p gi. e. 3 3. p. 231. e. 3m. p. ga. p. 644. 3as. p. 84. coni. Catalogus eorum . qui medio eo De s. E. e. t44. et in Chronico ad an. oua

667쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. su

tuam per vocem maximi, aut per Uwn alicuius instrumenti, dummodo ex literis veta iubis modulatim oppositis voces, quas lotas regulariter 1in ea recipit: hisque vocibus per sexuras digitorum laeuae manus diastinctis per integrum diapason se oculis et auribus ingerunt intentae erromissae eleuationes ves depositiones earundem vocum. Depromsisse has syulabas Guidonem e noto is o Pauli Diaconi in S. Ioannem Baptisam: VT queant laxis REAmare fibrii

MI ra ge rum Famuli tuorum Solue posititis L A biis reatum sanae Ioannes, fneruulgatum est. Nouam hanc inuentionem is vulgauit in Micrologo, siluelibris duobus de Musica r. Neque tamen site quoque Guido, quamuis musicae philosophicae ignarus haud esset, quicquam noui attulit vel pra ter veterum auctoritatem immutauit, vel musicam quoque instructiorem reddidit Φ. Nam et ante Guidonem scalam viginti sonorum Ohtinuisse, obseruatum Is ΑΑCo Vossio et vocales septem ab Aegyptiis adhibitas , literasque alphabeti primas septem, quas Gregorius M. in usum VO auit, non minus commode eam operam praestare artis huius peritis visum est. Qua de re tamen, cum ad specialem musicae artis historiam pertineat, nihiI porro addimus. Hae enim sussiciunt, ut Lectori pateat, a Pythagorea artium liberalium diuisione, qua musica quoque nobilis .

ree παιδευματων pars fuit, medii aeui homines totos recessisse. Neque magnopere a vero aberrabimus, contendentes, compilationem iuris pnn- Iuris Ponti

tificii hoc seculo institutam philosophiae culturae vehementer obstitisse. Eius primordia Burchardo vel Brocardo Hasso ex Lobiensi monacho et discipulo Olberti Wormatiens episcopo debentur. Qui a praeceptore Olberto, siue Alberto, de quo videsis TRITAE Mrv M instigatus

adiutusque Decretorum collectionem suscepisset, ex Scriptura sacra, canonibus Apostolorum, conciliisque Ecclenae Orientalis et occidentalis, itemque ex epistolis spuriis decretalibus, libellisque quibusdam poenitentialibus Romano, Theodori et Bedae; et ex scriptis PP. duodecim Tomos decretorum congessit, imitatus ea in re Pseudo- Isidorum, Reginonem et collectores huius generis alios : in quo tamen labore infelici hoc seculo praeter rem suscepto, neque iudicium, neque eruditionem, neque dexteritatem probauisse visus est, qua de re videndi sunt, qui iuris pontificii historiam excusserunt Praeter Burcharduin autem Anselmus qu que

k De illustr. Bened. T. IL e. 73. cons. FA RRI C. Bibl. Lat. med. T. I. p. 8a7.1ὸ Eos enumeratos vide apud Bunn EvM Isag. his . theol. li. e. s. p 77Ο. seqq. add. FAB Cius Bibl. Grare. Vol. I. quo omnes eollectimnes canonum veteriet ecclesiae. et concisiorum, ep, stolasque et deereta pontificum ieeensuit 1 ibi etiam P. 91. de Butchardi colle tione agitur. Vid. Uxios in Heertologio p asI. R. uin Vid. V o a s i v s de scient inathem. cap. XXll. g. 7. p. 9s. C A N G t v s in Gloss. voce interologus. h Comparauit inter se veriis systema et Gui donas nouum M. MEIllo Mius ad Euelid. i tu . harmon Seripi. Musie. T. I. p. fr. et ad Aristidem p auo.

668쪽

ssis PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.

que Mantuanus, episeopus Lucensis operi quoque', hoc seculo manum admouit , et peculiarem canonum collectionem instituit, quem in simili labore suscipiendo secutus est circa huius seculi sinem Itio Carnotensis, is enim dupleκ huius generis opus suscepit; nempe Decretorum, et quod Panormia appellauit. In priore Burchardi collectionem emendare, augere, et imprimis ius ciuile cum canonico iungere aggressus est, in altero succinctiorem ecclesiastici iuris compilationem dare constituit, quamuis sint, qui Iuonis opus hoc non esse contendant '. His igitur studiis quae sequens seculum, Gratiant opera, absoluit , dum Oe pantur eruis diti viri, et disciplinae hactenus raro exemplo cultae nouitas plures allicit, philosophia negligitur, vel ita consideratur, Vt nouo quoque iuri ancillari queat. Quod quanto philosophiae detrimento laetum sit, alibi e

poni debet. Εκ quibus omnibus parea manu datis, quae vero ciuilis et litteraria huius seculi historia amplissimis commentariis illustrat, colligi

sine labore potest, nec hoc quoque seculo, secunda fata philosophiain

eAeepisse. pHAZ0,m f. XLIV, Non desuerunt quidem huic seculo ingenta elegantiora ν pM-θ- et cuta, quibus si felicior aetas contigisset, multum sine dubio eis phi- losophia debuisset. Verum cum nox ista, quae antecedente seculo orbem erugitum oppressit, nondum cessisset, et magna ubique ingeniorum paupertas existeret, emergere non poterant, ut cupiebant. Maxime autem

principum fauor literis et philosophiae detuit. Henricorum enim magna quidem hoc seculo virtus et gloria fuit, verum non ex literis Uel eruditionis patrocinio. Et quamuis Hemicus II. siue Claudus, qui et Sanctiis dicitur, cum ME IN ER cost literis operam dedisse legatur, ex socio tamen quam leuis ea institutio fuerit, discitur. Robertus autem quamuis eκ Gerberti disciplina non ignarum philosophiae animum retulerit. superstitioni tamen et ccremoniariam amori magis adhaesit, quam

philosophiae. Et quamuis in Anglia Eduardus III, Ethelredi filius et ipse

literas coluerit et literis fauerit parum tamen eas adiutas ab eo suisse constat. Nez magnopere mirandum cst, principes summos eruditionis et philosophiae patrocinio desuisse. Adeo enim communibus calamitatibus impetebantur, tantisque pro defendendis iuribus suis turbis implic bantur, ut impossibile fuerit de literarum praesidio cogitare, ut vel sola Henrici IV historia testis est omni exceptione maior . Qui itaque a natura ingenium acceperant, studiis idoneum, sibi tantum Musisque suis viventes in monasteriis literis artibusque liberalibus, quantum temporum permittebat conditio vacabant. Quales complures hoc seculo

eo IV. seriptoresque huius aetatis ab eo eoli ctos . quos recenset F a C. l. e. T. HI.

669쪽

DE PHILOS. CHRISTIANO R. OCCIDENT. 6s

nominat TRITHEMI Us , inter quos notandi Rupertus Cassinensis, Guimundus Archiepiscopus Anuersanus, Alphanus archiepiscopus Sale nitanus, qui apud eum audit philosepbus et theologus celeberrimae opianionis ; Campanus Lombardus, qui ei dicitur philosophus et astronomus omnium opinione suo tempore celeberrimus , ingenio acurus, Iermone scholasticus, calculator et compulista insignis ; Hel pericus Sangallensis monachus, heculari doctrina valde ornatus, philosophus, poeta et Ur nomus pracsanti inus: Berthorius Cassinensis Abbas, celeberrimus philosophus et medicus ; Algerus monachus Corbet ensis, qui ei vocatur veterum lectione diues, et in seculiaribus literis magnifice doctus , ingenio acutus et satis disertus eloquio, Humbertus Tullensis monachus, in secularibus literis nobiliter doctus; Bernoldus Constantiensis sacerdos

in disciplina fecularium literarum fsicienter doctus, id quod etiam de

Mariano Seoto, wenerico episcopo Vercellensi, Theodorico monacho Benedictino, Adamo abbate de Persema, Anselmo episcopo Lucensi, Bernardo monacho Corbeiensi, Giselberto praeposito apud Anglos, Gun-thero Eluonensi monacho praedicat. De quibus omnibus reliqua quoque TRITH EM II scripta supra recensita consulenda addendique sunt, qui historiam literariam scriptoruni ecclesiasticorum aeui medii conin . . diderunt. f. XLV. Praeter laos alii suerunt, qui lucidioris eruditionis radiis πινι-- resplenduisse hoc seculo visi sunt. Inter quos suit oliuerius Malmesb. ρ- rientis vel ideo notandus, quod in naturali philosophia artibusque mathe- '--ὸ - .maticis sui ira seculi sui conditionem egregie fuerit versatus. Sic eodem tempore Angliam eruilitione sua locupletavit Οsbernus, vel Osbertus, Benedictinus monachus, praecentor ac Subprior Cantuariensis apud Lausean- Cum gratiosus. Is ob musicae artis notitiam 1 alde a scriptoribus hist riae literariae Anglicae laudatur, primamque illa aetate palmam retulisse

iudicatur ; Iungendus his est Ingulis scrilia Guillelmi Conquaestoris, et tandem post luitratam Palaestinam monachus Fontanissensis, ct properante ad finem seculo abbas Croylandensis, cuius quoque abbatiae historiam scripsit . Is enim cum in academia Oxoniensi philosophiae se dedisset, Aristotelem imprimis in philosophicis et Tullium in rhetoricis duces elegit. Praecipue autem in hoc seculo stellae cuiusdam instar effulsit FVLBERTUS ortu minus, quam ingenio, quod nactus Fut riui erat praeclarissimum, nobilis. Huic selicitas contigit fruendi institutione Gerberti, quem discipulos ad solidiorem philosophiae cognitionem perducere solitum fuisse, supra diximus Eκ hac disciplina Eutherius iis ingenii ornamentis auctus est, ut Titi TREMIO audiat, in Scripturis

670쪽

cu PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. II.ris diuinis eruditissimus, et in secularium literarum disciplinis omnium sui temporis doctorum cocti mus, poeta clarus, et dialecticus , ut alia

scriptorum medii aeui testimonia taecamus diligenter collesta a Io ANNELAv No Io I. Tanta inde nominis Fulberti et eruditionis suit existimatio, ut principibus quoque viris sieret acceptissimus, et apud Roberutum Galliae regem, et Canutum rogem Angliae et Daniae summopere gratiosus esset. Vnde dignitiatibus Ecclesiasticis admotus Abbas Fereriensis, tum Pictaviensis ecclesiae S. Hilarii thesaurarius; et quod nonnulli volunt, Roberti regis Cancellarius, tandemque episcopus Carnotensis factus est. Is cum optimos discipulos haburiet, quos magna cura Scripturae et profanarum literarum atque philosonhiae, praeceptis imbuerat, summam inde laudem retulit, et tantopere suis charus fuit, ut ADELM AN Nus Seholasticus Leodiensis in Epistola ad Berenearium cum venerabilem Socratem appellaret, et Io T SAL Do vitae odilonis Cluniacensis auctori audiat sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, in cuius morte studium philosophiae in Francia perierit et gloria facerdotum pene ceciderit. Non minorem vero tibi gloriam comparauit discipulis, quos in sacrarum et liberalium artium studio educauit, clarissimis, ut ex lo-DisH ad. R. cis a LAv No Ioh allatis liquet. Inter quos Adelmannus et AngeLrannus praeeipue commendari solent. Et priorem quidem ex clerico Leodieim Episcopum Brixi ensem TRITHEMIvs vocat virum indi

uinis Acripturis studiosum et eruditum, philos hum et dialecticum

famosum suo tempore, metro excellentem et profa. De Angeiranno autem haec habet Centutense Chronicon : Denique multorum esperientia probatum et liberalibus studiis ornati mum civitatis Carno. tenae venerabilem episcopu/n ac multo honore vocitandum Fuffert rpraeceptorem adeptus es atque didas Ium: Hic ei monitor . hic tam morum quam literarum fuit institutor. Gaudebat venerabilis praesidde tanti discipuli statio, relevabatur tam idonei auditoris indiustria atque ingenio. Tandem igitur grammatica, musca atque diatretica optime instructum Cemulum remittit oronenι amicissimum, iam tunc δε-

cerdotio ornatum, quem veluti grandem recepit congregatio Centuleienses. Quae verba de Angeiranno intelligenda esse, ex eius vita apud Μ A B I I LONIVM cognoscitur, ubi quoque narratur, tantum scientiae fulgorem abscondi non potvisse, ideoque multos nobiles eius se subdidisse magistratui, et ex his duos honorificos viros Guidonem praesulem Λmbianensem et Drogonem episcopum Tnruennensi me in his enim diasciplinae eius bonitatem se nartis, Ut ubique ab omnibus Angebamnus Iapiens specialiter non is erito vocaretur. Asteri etiam MABIL

SEARCH

MENU NAVIGATION