Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

DE SCHOLASTICIS. os

.............. .............. - . .. --.

sECTIO SECUNDA,

DE SCHOLASTICIS.

ori ,3 δε agna Scholasticorum in historia philosophica fama est atque cele- suo um

1 V britas ; totum enim illud spatium temporis Occupant, quod a seculo XII usque ad renatas literas defluκit , omnemqlle suo sub imperio tenuerunt orbem philosophicum

Ne vero in limine osse damus,

a Fontes historici, ev quibus hauriendum est. qui equid de scholasti eis eorumque historia diei gebat in philosophia. annalibus . ex ias . quae supra de auctoribus eiicit historiam philosophiae medii aeui eonsulendis dia, sunt, ex parte disti possunt. Non igni bilem enim philosophiae main dii aeui partem constituit hii otia philosophiaestholaifieae. Dolendum autem neminem hactenus fuisse , qui iustia mensurae et conditionis h sotiam philosophiae Scholasticae seripserit, cum

innumera sint, quae de ea obserituri mereantur. ea quae sciri omnino literarum . praecipue saera

rim et philosophicarum . in et est. A quo labore suscipiendo deterruisse virus doctos videntur inis gratus labor ruscipiendus, texendi libri inutilium

disputationum D leni, serenda dumeta et spineta nihil litatum ipsa sua inuti aeie animum sauciantium et conuellentium, obseur et incertae schmiastico tum opiniones, et ambiguae atque in infinitum excurrentes differtutiones. sermonis bar-haries, totiusque tractationis molestia sane inici.

eundissimi Nee a nobis in uni et iis historiae philosophiae tractatione talis historia Plena et per- hcta vel postulari vel expectati debet, quae unius seriptoria integri m studium magnamque prolixi, talem postulat. interim consudendi tamen sunt praeter seriptores hiuoriae litet amae medii aeui. supra lain memoraios qui scholasticos, letii licet plerumque brachio . et impet secta tractatione. de. scribere sunt aggressi. Inter quos primus fere fuit L AMOR et v x D A N A 1 v x , ' u in pt

Inomenis in librum primum sententiarum cum in n. Genetiaet iugo. editum Scholameorum a talem dii tribuit. eorumque breuem recensura exhibuit. Eius exemplum lecati sunt ΑLsTa Diva in Thesaurochronoloeti . et Icx AD. Ost AN . a in Chronotari historiea. Verum lii pauea habent. et solis fere nominibus contenti de phi.losophia te lestio pene nihil attulerunt. The logiae tamen seni lasticae saeiem dapingere ageret.

Isaa. edita tractitione de theologia se lastiea. in qua nonnulla sunt. quae ad haee quoque a ad riuati possunt. Eum deseripst I o. Hira Mais Ous in tri de theologia se holasti . Vid. Trio. MAs. His . sapientiae et stulti t. T. III. p. Iasi P pius hue spe tit Io. BAR et MoLDi Ni M allat oratio de sequioris aeui philosophis.

quos se holailleos vocant. eum Aristotele eonium gendis Helmst. i57s. sed is laudara magis et commendara Seholastiuos, quam de iis iudieata voluit. vixque lectionem meretur. Elegantius multo maiorique et lectionis eopia et iudiei aeie in hoc campo vetiatus est IAeoaus Tu uia Asius.

rui ut philosophima historiae cogniιione Crand suo tempore superabat, ita huic quoque H. Ρ. particulae lucem uariis seriptiun iis accendere ccma tua. est. Pettinet hue eius dis da DD. Seholasticis imseria nouae Collectioni scriptorum rariorum; itemque obseluatio ea theoloeia Sehotalica, eiusque mitio edita a F i x t o in Historia sapientiae et stultistiae T. III. p. aas sqq. quibus addenda. quae sobrie

et erudite monuit in Ctigiti. Hilh. philosophimo et Ecclesias leae p. t a. Sunt quoque inter editu eius praefationes nonnullae, quae hue pertinent. vid. Praes XL lil. de prinetino indiuidua utinis p. 24E. LXXXlli. de e ussis ineptiatum balbati aeua Sch lasti ei p. Na. Et inter orationes eius duodecima, de secta Nominalium p. adi. Eu institutu verarem aggressus est ADAM vs Tai cuo v x v s. edita Giellae i6 s. g. tractatione erudita de DD. Seholatricis ae eorrupta per eos diuinarum humanarumque rerum sc entia. Quae cum rarius appareret. reeusa est lainlatissima cel. C. A. H a v M A N N i eura , lenae iri9. qui eruditissimam praefationem bonaa frugis plenam praemisi de origine. sppellatione, natura atque theologiae et philosophiae scholasticae , quae Omnino ab illis lege ncla est, qui sobrium de ii argumento iudieiuni vel legere vel serre euphine. Et hie quidem liber inter ceteros praestae Milsrnu est. multaque asseret. non fine dorarina et lectionis coeta operole dicta, quae ad detegendos veros scholatricte philosophiae mhus plurimum i tere possunt. et detestabilem faelem in aprieopo.

nunt. Dolendum tamen affectam inagis quai iintegram argumenti nobilissimi trae ationem Ur multa auctorem attulisse peregrina . multa ex peo. ximis verisque sontibus non hausta, multa a te astibus aueema, animum mn plane a praeiudici.

722쪽

m, PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. Ut SECT. II.

eamus, vocisque ambigua significatione decipiamur, quid Scholasticustiae in tractatione sit, prius dispiciendum et accurate definiendum est. Vox enim, Seholasticus, πολύσημος est, ct diu iam inter Latinos audita, sed diuerso plane sensu atque figm sicatione. Et vigente quidem adhuc Latini sernionis puritate Scliolasticus dictus εst, quisquis in schola vers batur, discinulus. Ita enim a PETRONIO' usurpata vox, scribente:

Dum haec diligentius audio, non notaui mihi Volti fugam, et dum in

Me dictorum aesti totus incedo, ingens Scholasticorum Iurba tu porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione, nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Sed ad praeceptores quoque vocem translatam esse, praecipue in rhetorum scholis, testis est uv1N-cTILIAM vs qui sui temporis adolescentulos, indignatur, de is in scenas Scholasticorum, qui rhetores vocantur, qNos pauo ante Ciceronis tempora extitisse, nec placuis maioribus ex eo probat, quod M. Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, ludum impudentiae itissisunt. Idem itaque Sophistae et Scholastici nomen signi ucauit, et eloquentiae prosessorem designauit, unde ad ipsum orationis tersae nitidac-que studium vox translata Cit, quo sensu IlIERONYMus dixit, se cum

rhetorum studiis adhuc caleret, multa scholastico flore pinxisse. Ethace

quidem vocis significatio in medio quoque aeuo obtinuit; quanquam et sequiori aetate Scholasticum dici soleret, quicquid elegantiorum literarum in scholis tradebatur, qua de re exempla collegerunt TRIEBECH v I vs et Co N RINGIVs , qui, ne prolixi simus, ipsi videndi. Ab eloquentia scholae ad sori deelamationes tandem traductum est nomen Scholastici, quaeque prius in fictis caustis versabatur, in veris et ad iudicum subsellia directis occupata oratio scholastica dici meruit. Quo sensu in codice Theodosiano et Iustini meo vox saepius occurrit f. Nec ignotum, ab hac caussarum actione publica Agathiam et Euagrium itemque Socratem, historicos haud ignobiles Seholasticorum nomen tulisse, et passim viris doctis obseruatum O. Haec vero significatio cum parum ad rem nostram faciat, ad ca potissimum tempora respiciendum est , quibus

Echolastici vox ad doctorem scholasticum artium et philosophiae praec pia in

thorum seruantibus Cons Ven. R et 4 M M A N-Nus Cat. Biblioth suae T. I. p. 74. seqq. Multos tamen seholastieos dum recenisi M RHO. si v s Polyhis . T. H. L. I. e. 33. p. 7a. LMq. eκ o Tribbethotitus suppleri potest. pertinent hue quoque qui hil oriatu literariam seculi Xll. et sqq. setigerunt, qualta sunt L A v Norva libro toties adducto de varia fort. Aristotelit in Aeademia Parisiensi. sv L A a xa in Hist. uniuersitatis P essensis. Na vox. in Additioni hus ad Hist. Lodeuiet xl. Io. Fixx saeva in statutis faculistatis theolo . Paris et qui ordinum tetigioso eum seri plata historiam . quos in sequentibus suo lo eo nominabimus in fine paginae. va habeant. qui pleniola et prolixiora cupiunt , vade affati in hautiant.b sat r. p. 4. et . Contali de sa M. Mala

hune loeum ad rhetores reuocat, sui Gostarium Patronianum editioni Bouidetot i adiecit. dedisti-ptilia enim ei auditoribus declamatoris sermo est e) Dial. de e M.ssu eort. eloq. e 23. p. 84a. edo. Obrechti.

723쪽

pta in scholis publicis Ecclesiarum cathedralium et monasteriorum trade tem significandum adhibita est. Supra enim iam obseruatum, in collegiis canonicorum iuxta Ecclesii arum episcopalium sedes excitatis, tempore Caroli M. et Ludovici Pii itemque in abbatiis monasteriorum suisse unum, cui de scholis habendis et erudienda iuuentute cura commissa suerit - , inque eo laudatissimorum principum laborem suisse diligentissimum, ut stholae hae accurate conseruarentur, et constituerentur viri docti, qui literarum praecepta traderent. Quarum scholarum cum succitarim hist riam supra attulerimus, nihil hoc loc loco addimus. Mature tamen nota instituti quidem ratio et Scholastici nomen, res tamen ipsa, scholarumque cura desiit; cum enim amplis reditibus munus hoc ornassent imperatores atque principes, ipsique etiam cpiscopi, qui hoc pellendae igriorantiae et barbariei remedium adhibuerant, eκ diuitiis otium et ignauia ortae et scholarum inllinitum derelictum est, seruatum nomen Scholastici, ut reditibus gauderent homines otiosi et nequam, qui cum literis aut plane non , aut leuiter tantum tinisti essent, grauis fimum munus homini eκ vulgo leui stipendio conducto committebant, ipsi gulae, ventri, venati ni, strenue litabant. Quam propudiosam Scholasticorum vitam graui oratione iugulat RODE Ricvs epis opus Zamorentis , cuius .Peculum humanae vitae' longe rarissimum cui consulendi dabitur copia, mirabitur, laudabile Scholastici nomen tantopere degenerasse, Ut conqueratur: non re sed solo titulo Scholasti eos inueniri, hosque nec ipsos doetos esse, neo alios docere posse, neu unquam scholam vere vidisse , sed isnorantia,

halbutie et extrema primorum rudimentorum inscitia cum pessimis mori-hus coniumsta esse detestabiles, et tamen locum suum viris eruditis e plere aversantes. Veram eruditionem nolle promouere. Paulo melius in monasteriorum scholis conseruatum est institutum nobile, in quibus Scholastici monasticam iuuentutem, et interdum nobilium quoquo secularium filios erudiuerunt. Quo more conseruato prodiisse, quicquid plenam literarum ruinam a seculo VIII ad seculum XII auertit, supra satis longa narratione demonstrauimus. Non hoc quidem sensu philosophia, quae a seculo XII ad seculum XVI obtinuit, scholastica dicitur, ab ea tamen vocis significatione appellatio latius extensa postea et assecta derivanda est. Rem supra iam expositam tactamque strictim recei,sebimus , et

paucis comprehendemtis. Nempe ex antecedentibus notum, ex scholis monasteriorum et ecclesiarum cathedralium tandem publicas scholas et academias enatas esse, in quibus, quae olim in istis scholis cathedralibus et monasteriorum tradebantur, artes liberales siue philosophia cum the logia, sacrarumve literarum notitia explicabantur. Ita vero ex monasteriis et ab ordinum ecclesiasticorum hominibus ad professores artrtim et

philosophiae, ipsosque theologos ratio philosophandi traducta est. Ea qualis

724쪽

qualis suerit, ignotum illis esse non potest, qui ad ea attenderunt, quae

supra ea de re dicta et testimoniis virorum doctorum eκ hoc ipso aevo confirmata sunt. Nempe cum in ea versarentur opinione, philosophiam solummodo ancillari theologiae, ideoque disci, ut de rebus diuinis, doctrinaque Christiana acute disputare , et aduersariis os obstruere possent, dialectica potissimum exculta est, quae cum prius ex Augustini, ut volunt, libello Stoicorum in morem conscripto, et postea ex Aristotelis libris dialecticis disceretur , cavillandi et argute ineptiendi artem philosophiae prosessoribus siue Scholasticis instillauit. Qui cum receptam doctrinam, et praeiudicia quoque atque praeconceptas hypotheses, quas lucri cupiditas introduxerat, hac arte egregie defendi sicque et laudes innumeras acquiri, et ad pinguia munera perueniri, et amplissimas de aduersariis, quos conatibus et gloriae suae obstare credebant, victorias re

Iortari pone viderent, summa diligentia hoc dialecticae studium ad theo

ogiam adplicatum excoluerunt, et dialecticas disputandi rationes aliis praetulerunt. Factum hoc iam esse seculo decimo, et ardentius undecimo, luculenter supra demonstratum est. Cum autem a magistris contentiosis similes sibi discipuli formarentur, haecque falsae philosophiae species

in nouas academias translata uniuersalis consuetudinis morisque indolem

acciperet, ex scholis monasteriorum in publicum philosophiae mercitium dialectica traducta est. Cui cum accederent seculo XI metaphysicae spe Culationes, praecisiones mentales, et varia alia mentis otiosae deliria, seculo vero XII Aristotelis metaphysica, his elegantiis plena innotuisset, ita hominum horum subtilitas aucta est, ut plane ab humani intellectus natura degeneraret. Cumque, qui hoc modo philosophabantur aut monachi essent, aut clerici, tantum non omnes autem theologi, translata

haec philosophia ad theologiam est, ipsique diuinioris doctrinae proseia

res non tam ancillantem 'theologiae quam dominantem philosophiam sectariam, qualem stipra depinximus , retulere ad eum scopum, cui eo tempore omnis disciplina sacra inseruiebat, nempe ut hierarchia ecclesi stica cum rapite suo, et dogmatum, quod eam alebat et sustentabat, systemate sarta conseruaretur atque tecta. Huic fini egregie inseruiebat philosophia haec scholastica, quae Aristoteli male intellecto reuelationis mysteria subiiciens, de eorum sensu iuxta illius praecepta disputabat, et infinitis quaestionum et dubitationum anfractibus more vere sceptico longum ratiociniorum ipsa subtilitate sua incertorum syrma post se trahehat. Quod philosophiae et theologiae genus ubi semel innotuisset, et a summis rerum sacrarum praesulibus, quorum potestati sulcrum exhibebat firmissimum, summo esset fauore exceptum, sustentatum, ornatum, totum sere orbem Christianum secit scholasticum, re vera et doctrina, et fide et moribus barbarum. Nihil hic Lectori tradimus, quod non sacra et philosophica sectili XII, XIlI, XIV et XV historia luculentis demonstrat is stimoniis dudumque a viris doctis est Obseruatum: quos adire eos opo

tet,

725쪽

DE SCHOLASTICIS. 7r3

tet, qui grauissimum, quod Ecclesia ex hac re passa est, damnum c gnolcere, et sine partis studio et praeiudiciis rem vere perspicere o piunt A. Nos praetemiis Is ceteris , hoc unum notamus, negari non posse, philosophos, et qui re ipsa coincidunt, theologos Scholasticos, eo nomine , quamuis subtilissima essent ingenii acie praediti, pro veris phialosophis haberi non posse, quod erepta libertate philosophandi omni se

uire curiae Romanae et ad eius palatum totam philosophiam suam componere coacti fuerint. Nunquam inspexisse oportet ius canonicum, qui haec negauerit. Vnum exemplum sufficiet, Nicolai II, praecipi e tis /: Puisquis huius nostrae decretalis fententiae remerator extiterit, et Romanam Ecclesamiua praesiumtione confundere et conturbare. eontra hoc satulum Ientaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur etc. Sed et iureiurando deuinctus curiae Romanae clerus ; et qui doctrinam sacram tradehant, eo vinculo capti, ne qui Λmolirentur contra pontificis auctoritatem et utilitatem. Ita enim in fommula iurisiurandi inter alia tenebantur se obstringere : Paparum fans ae Romanae Ecclesae et regulas sanctorum patrum adiutor ero ad defendendum et retinendum contra omnes homines. Ita Romanae curiae mancipatis addictisque, qui philosophiam profitebantur, non poterat euenire aliter, quam ut omnis philosophandi ratio eo adhiberetur, ut i strumentum fieret potestatis pontificiae in immensum eo tempore auctae, quo fructu et emolumento Ecclesiae, et veritatis, cuius ministra esse de-het philosophia, innumerae testantur virorum piorum et cordatOmm qu relae, de quibus ecclesiastica huius temporis historia solet disserere. O poni quidem philosophiae et theologiae Scholasticae iam tum coepit the logia mystica, quam Ioannes Scotus Erigena eκ libris Pseudo-Dionysii in Ecclesiam introduκit, et Enthusiasmo philosophiae Alexandrinae infecit. Quae cum sterilitatem a Scholasticis ubique proditam exosa internam mentis emendationem et reductionem ad sontem suum, Deum, Urgeret, melius sapuisse sibi visa est. Hinc contentiones, iurgia, anathemata, haereticae labis obiectio, et quae alia suerunt, ridicularum litium terricula menta, quibus ad execrationes et diras usque pars utraque digladiata est. Nihil tamen ita vel emendatum vel mutatum, nec saniori philosophiae, ad eiuranda pestilentissima praeiudicia locus datus est, sed idem scopus, eaedem artes obtinuere, ut errores semel recepti, et auctoritas hieram chiae ecclesiasticae inconcusso persisterent fundamento. Quamuis autem theoretici isti theologi, quos Scholasticos voeamus, vehementer inuisi suerint practicis, siue mysticis, qui captata occasione vehementiam assectus contra illos prodere non sunt veriti, ut vel uno Bernardi et sequacium

726쪽

νει PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

quacium exemplo constat, qui hoc nomine Abaelardum, Gilbertum Poris retanum, Lombardum aliosque huius aetatis Scholasticos graui prosecuti sunt odio; qua de re legenda sunt, quae de contentione Ioachimi abbatis Florensis coenobii, et Gualteri prioris contra Lombardum narrat I o. LAv No Ius accidit tamen, vi qui Scholasticae philosophiae et the logiae non leuem posuerant operam, mysticae interdum quoque theol giae insudarent, cuius exemplum praeter Bonaventuram esse potest Hugo de S. Victore, qui propter doctrinae ubertatem didascalus appellatus est, ob assectatam autem mysticam doctrinam Lingua Augustini, et alter Augustinus dici meruit. Is enim praeter Didascalicon , in quo de Ammis theologiae dogmatibus philosophice disseruit, complures tractastis mysticos edidit, quorum recensionem post alios exhibet I. A. FABRI CIVs '. Is Uero cum Annotationes elucidatorias in Diona in

Areopagitam de coelesti hierarchia a Ioanne Scoto Latine versum scripserit, haud obscure prodidit, unde hanc philosophiam hauserit. N

que tamen id magnopere mirandum est. Supra enim iam obseruauimus, ipsum Ioannem Scotum Peripateticae philosophiae satis peritum eam cum philosophia Alexandrina siue Platonica coniunxisse ; nec adeo abhorrere

systema physicum Aristotelis, prout ab Eclecticis Alexandrinis emendatum est, ab isto Enthusiasmo, quem commendat Pseudo-Dionysii philosophia. Illud extra dubitationis aleam positum, cum ubique in philoso-ta et Scholastica infelix lolium et steriles dominarentur auenae , Coactos e Scholasticos, exulante philosophia morali, ita animis pabulum suppeditare, quod negabat doctrina Scholastica. Et hoc pacto factunt,

ut Syneretisinus quidam scholastico- mysticus inde emergeret, Ecclesiae non minus noxius, quam reliqua malorum Ilias, quae eκ vesano philosophiae falsae studio exorta est. Totus enim eo respiciebat, ut errorum cateruae, quas commoda cleri introduxerant, saluae manerent. Verum de his plura praecipere hoc loco non licet: alium enim campum postulantin is .,3M- II. De Scholasticae philosophiae, et, quae arcte cum ea coha -πε-μ- ret, theologiae origine diuersissimae sunt virorum doctorum opiniones U ' et incertissimae coniecturae. Id quod mirandum magnopere haud est, cum id plerumque accidat, ut rerum earum, origines incertae dubiaeque sint, quae non simul oriuntur, sed casu magis, et incerta temporum serie sensim enascuntur, tandemque, nemine veros natales obseruante, in

lucem persectae prodeunt. Ita enim Scholasticae quoque philosophiae euenit, quod pleud philosophiae genus non una dies genuit, peperit

altera, sed senum inualescente vi dialecticae praepostero, accedentem taphylacarum suhtilitatum norma enatum, et tandem in eos vultus sommatum prodiit, quos a seculo XII usque ad literarum et religionis emendationem habuit; eκ quo intelligitur, annum natalem, parentes, obste trices, aliasque, quibus ea adiuta est, ut in lucem prodiret, circumstantias

727쪽

DE SCHOLASTICIS.

tias accurate definiri non posse. Quae caussa est, cur in tot diuersas et dissentientes opiniones de origine Scholasticae philolaphiae viri erudit discesserint. Quidam enim ' ab ipso Augustino in occidentali, et a

Ioanne Damasceno in Orientali Ecclesia philosophiam theologiae curiosus , quam par erat, adaptantibus has origines derivant. Quos vero occasionem et praeludia cum ipsa origine coniundere palam est. Propius accedunt, qui medio seculo undecimo eam ortum habuisse coniiciunt, eo

quod isto tempore philosophia Aristotelica ad Arabum methodum in scho. 1is publicis doceri coeperit, quamuis concedant, haec quidem ab initio viam tantum in philosophia habuisse, hominesque istis principiis insectos paulo post eadem in theologiam pedetenti in intulisse , iisque non solum ad enucleandas decidendasque quaestiones theologicas, sed etiam ad n uas formandas disputationes , antea inauditas vios suisse , interque hos Ioannem Roscelinum et Anselmum, et post hos Abaelardum et Gilbertum Porretanum sere primos suisse , Otione Prisingensi rei huic ianuam in

Germania aperiente. Ita LUDO U. ELLI EsDv IN Ius , quem sequitur RIO. FRANCIS C. BUD DE Us . Vterque seculo iam XI obtinuisse inter Latinos philosophiam Aristoteli co- Saracenicam autumat. Eandem de Scholasticorum origine opinionem tuentur LAMBER TU DAN AEus ε et HEN R. ALsTEDIus improbante IACogo Tu MAs Io , qui, cum re te obseruasset, circa ipsam theologiae Scholasti eae historiam distinguendum esse tempus Occiaionum, a tempore ipsius theologiae Scholasticae, tanquam tempus conceptionis a tempore natiuitatis, monumetque, occasones eius duas ponendas esse, unam sum um conciliandi philosophiam gentilem cum religione Christiana, et defectionem a religione puriore ad impuram e alteram exortum philosophiae Aristotelicae in orbe Latino et venerationem eius post versones novas operum Ariasotelis, verum tempus nati huius abonus philosophici et theologici, nouauius repetendum esse statuit, quam ab eo aeuo , ubi in Ecclesia Latina titulo sententiarum coeperunt scribi Edistemata ibeologiae universae, id

autem factum esse Sec. XII, quo Petrus Maelardus, huiusque discipulus Petrus lambardus atque alii scripserunt quisque sententias suas. Qua

in obseruatione lieet parum a vero tempore aberrauerit Thomasius , qui in philosophiae historia plerumque acute Vidit, fallitur tamen, dum the logiae Scholasticae origines ad ortum systcmatum siue librorum sententia rum restringit. Hi enim libri nec theologiam Scholasticam exhauriunt, Omnemque eius naturam constituunt, nec qua ratione philosophia Sch lastica originem ceperit, exponunt, sine quo tamen de theologia Scholais stica nihil desinire licet. Εκ iis quGque . quae supra de ratione disputa- X a tionum

728쪽

νis PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

tionum dialecticarum ad theologiam applicatarum disseruimus, et testimoniis quoque luculentis confecimus , patet, tractationes theologicas iam See. XI, antequam libri sententiarum scribi coepissent, hae iam in thodo fuisse adornatas. Id quod eκ Lansranei et Anselmi Cantuariensis scriptis manifesto argumento constat, probatque, non errasse eos, qui Sec. XI theologos armis dialecticis de grauisllinis Christianae religionis mysteriis disputantes, inter parentes Scholasticorum referunt . Eκ his vero intelligi potuit, quo fundamento nitantur, qui vel a Lanlianco et Anselmo, vel a ROscelino , vel ab alio quodam huius aetatis homine scholasticam philosophiam theologiae admixtam derivant γ Alii probe monent , distinguendas esse Scholasticae philosophiae origines ab ortu theologiae Schol alticae, illasque a Roscelino, hunc ab Abaelardo esse derivandum statuunt. Viguit haec opinio iam sub ipsis emendatae eruditionis auspiciis. Ita enim TRITHEM ivs de Petro Abaelardo:

Petrus dialecticus Paris 'nsis dictus Abaelardus natione Gaius, vir insculari philosophia eruditissimus, et in diuinis simpluris nobihIer δε-ctus . eaudetis nouitate terminorum, et altiora se scrutari tentans, op-

pristus a gloria plures incidit errores, et agenterandio abbate Bernam do in Senonesi concilio eum prauis fuis doctrinis condemnatus. Ab hoe

tempore phi ophia secularas sic ram theoloniam fisa curiositate inutili

foedare coepit. Miratur praestantillimus HEU MANNus viros doctos IA C. Tuo MAsIVM , G E O R G. Ho NIVM , lo. L A v N o i v M , aliosque inepto Trithemii iudicio calculum adiecisse,

quasi philoso ia theologiae aduersetur, nec sobria ratione cum ea iungi possit; Trithemiurn enim non de mataeologia Aristotelico-Scholastica, sed de omni philosophia seculari in genere ita iudicare. Verum perperam haec non tantum in his viris doctis culpari, qui, ut eκ ipsorum ver his apertum est, non aliam nisi pseudo- philosophiam illam intellexerunt, et Trithemium quoque ita intelligendum esse iudicarunt, sed ipsum qu que Trithemium practer rem reprehendi ex ipsis eius verbis apertum est. Nam non culpat arithemius, Abaelardum aliosque istius actatis homines philosophiam quoque consuluisse, ct in rem suam vertisse, hoc enim in antecedentium seculorum doctoribus multoties obseruat, laudat, commendat; sed praepostero eum, et qui exemplum eius secuti sunt, discrupulos, usu ct applicatione philosophiae secularis ad theologiam huius p ritatem labefactaste, purpuraeque pannum sordi tum assuisse improbat; id quod recto, nisi sallimur, carpit Trithemius, quamuis in tempore desit gnando aberret, cum Lansrancum iam dialecticam peritiam theologiae miscuisse ipse tradat, et de Berengario obseruauerit SIGEBERT Us

729쪽

i DE SCHOLASTICIS. τi eum dum dialecticis sophismatibus contra simplicitatem apostolicae Met

abulatur, nec se excusare, nec alios aediscare visum esse. Paulo marigis primam Scholasticorum aetatem deprimunt, qui Petrum Lombardum primum eorum auctorem faciunt, Cuius opinionis Originem more suo et ganter. enarrat eruditissimus HEVM ANNUSs, hoe loco omnino audiendus, is vero summa verisimilitudine usus ita coniicit: Seculo XII Parmensis schola ira coepit e rescere, vi eneras omnes pleniori lumine obscuraret, quae verba sunt L AVNO II, qui et obseruauit, Abae lami tempore nondum Lutetiae fige scholam publieam theologicam. Cum igitur scholae publicae Parisieno initium incidat in duodecimum hoc fe- ιlum, quae et Butaei essententia, multaque suadeant, vi credamus, Lombardum illum primum fuisse, publicum in academia Parisens professorem theologiae, facile iam patet, quosen et quo iure is uocetur pater theologiae Scholasticae. Nam cum illa academia Iantum breui tempore confectitast celebritatis , ut mater ae scaturigo haberetur omnis scientiae, praetereaque Lombardus, adiecta episcopaIus Parisni dignitate, tanIum exsplendesceret, ut ipsus ostema theologiae pro absoluti moopere habereIur , ac sequentium theologorum omnis opera in eo ritu Irrando et commentarιis ornando dicam an onerando p versaretur quirnon indet, eum hoc pacto eva e theologiae Scholasticae oraculum, fontem, ne patriarcham ρ D si itaque Lombardus haudquaquam fuit primus Scholasticvs ,fostigium tamen summum theologiae Schoiasticae 6securusisii aetati visus es, eiusque vestigiis inristere putiarum duxit ipsus posteritas Scholorica. Quae sobrie et accurate dicta sunt, et quid

de Loinbardo hac in quaestione statuendum sit, luculenter exponunt. Sunt et alii, qui Thomam Aquinatem in partes vocant, eo quod hunc philosophiam Arabico-Peripateticam in Ecclesiam inuexisse autument, quos salii demonstrauit RENA Tvs RAPINus', quem sequitur Io. FR. BUD DEUS , B. CHEMNITIVS autem usque ad Alexandrum Alesium Scholasticorum origines deprestit. Quae opiniones Omnes cum incertis coniecturis niti videantur, nulli harum tribuenda duxit theol

giae vel philosophiae Scholasticae primordia Cl. HEvMANNus in, cum duitin ante eorum exorrum in monasteriis Druerint nolastici, id est , professores literarum cum theougrcarum, rum etiam , quat nus eae theologis invisunt, philosiphicarum. Horum ultimus, hoc est, omnium primus quis fuerit, scire velare monumentorum historicorum inopiam nec magnopere nostra referre. Recte ita iudicasse virum Optimum atque acutissimum, haud inuite latcbuntur, quicunque enarratas opiniones recte considerauerint. In qualibet enim est aliquid , quod reprehendes, quodque assensum cohibeat. Qui enim ex introduAa Sec. XI philosophia Arabico-Peripatetica Scholasticae Origines ad hoc secu-

730쪽

mis PERIOD. H. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II.

um referent duplici falluntur nomine. Nam hoc falsum est, primas origines philosophiae Scholasticae subministratas a philosophia Saracenico-Muhamine lana, cum huius mali luculenta iam se ostenderint vestigia, antequam Latinis hominibus illa philosophia innotesceret, quanquam supra iam obseruauimus, ad id augendum, confirmandum constituendumque eius indolem et persectionem multum contulisse versiones phialosophorum Arabicorum, et, quae istis versionibus innotescebat, meth dum Saracenorum Scholasticam. Sed falsum quoque est, Seculo Miam versiones Aristotelis et philosophorum Muhammedanorum Arabicas inualuisse. Qiamuis enim ab Almam nis tempore iam eiusmodi verissiones philosophorum Graecorum Arabicae Consectae fuerint, suo tameruloco obseruatum est, eas multo serius philolaphis Saracenorum occidentalibus, qui Mauritaniam et Hispaniam Occupauerunt, innotuisse, demonstratum quoque in praecedentibus, seculo demum XI quosdam viros doctos ad Arabes eκcurrisse, et primum Constantinum fuisse, qui libros nonnullos Arabicos verterit, nunc vero circa finem huius seculi secutum fuisse Danielem Morietum, et ab hoe demum excitatum Adeo lardum, Abaelardo συγχρονον, similia in philosophico argumento Sec. XII suscepisse, hos vero omnes tantum ad physica et mathematica respexi si , dialecticam autem, quae praecipue hoc malum genuit, multo prius introductam et ad theologica dogmata explicanda esse adhibitam. Quod vero Ingulfi Cmilandensis Continuator asserit anno MLXXX iam Camistrigiae Aristotelis Mocam iuxta Porphyrii et Averrois Isagogas exsticatam esse, supra iam ex Averrois tum nondum nati aetate falsum esse ostendimus. Quod si concedimus, quod tamen ex historia huius te poris literaria vix euinci potest, fuisse passim viros quosdam eruditos,

qui Arabica scripta legere, eorumque Vertiones conficere potuerint, quod de Hermanno Contracto nos supra ex Tristemio obserualla recordamur snon tamen demonstrari potest, ante Fridericorum aetatem eiusmodi verinsiones suisse publicatas, et in usum philosophantium traductas, quod euia denti argumento demonstrat, eκ hac quiάem caussa philosophiae Sch lasticae origines ad Sec. XI referri haud posse. Alios quoque, quam Peripatetic Arabicos dialecticae theologiae admistae fontes nobis deterit historia philosophi ea, nempe dialecticam Augustini, et Porphyrii, Victorini atque Boethii libros dialecticos eκ Graecis conuersos, ut supra diructum. Perperam itaque Arabica philosophia huc aduocatur, si de primis

originibus sermo est, quamuis negari nequeat, postquam Saracenorumve iones obtinuerunt, philosophiam Scholasticam valde adoleuisse. Quod porro inter theologiam et philosophiam Scholasticam nonnulli di stinguunt, recte quidem factum est, parum autem ad quaestionis, de qua

agitur, solutionem confert; cum non tantum sororio utraque inter se vinculo cohaereat , sed vetriusque iidem natales, eaedemque fuerint origines. Id quod nemo temere negauerit. qui, quae supra de ratione studiorum

SEARCH

MENU NAVIGATION