장음표시 사용
741쪽
Sententiarum inspectio, quemlibet conuincere potest, nihilque tota haec obseruatio euincit aliud, quam Petrum Lombardum , magistri Ahaelardi exemplo cautum, ne sui ordinis hominibus totus displiceret, seruata quidem praeceptoris methodo, patrum quoque sententias adiecisse, sicque modestius de rebus diuinis philosophari voluisse, re ipsa autem vestigiis pra ceptoris institisse, et eiusmodi systema Scholasticae theologiae composuisse, eius vero explanatores longius progressos insanire indies magis coepisse. Quae Lombardum quidem a sequentium secutoriam Scholasticorum fur re liberant, a Scholasticae vero theologiae cultura et augmento non absoluunt. Et verum quidem est, quod idem vir doctis limus obseruat, in prima Scholasticae theologiae aetat am nondum in plenam artis formam redactam fuisse, nec ad methodum Averroistarum philosophiam Aristotelia
eam pro duce fuisse habitam e verum, cum ipse vir eruditus non neget, hae iam aetate Scholasticum docendi genus viguisse, ipsamque Scholasticam
theologiam natam iam suisse, recte inde concluditur, Lombardum eκ hoc numero non esse eximendum. Tota enim aetas prima Scholastic rum longe modestior luit reliquis, ut postea dicemus, ab ipsa tamen Scholastica methodo non recessit. Petrus autem Lombardus cum tanta Parisiis auctoritate resulserit, ut tandem episcopali dignitate ornaretur, i ter doctores autem ecclesiasticos et theologos in hac uniuersitate aut primus aut inter primos publice theologiam profiteretur , mirum non est,hreui eius librum in scholis publicis solum praelectum eumque magistrum sententiarum κατ' ἐξοχην dictum fuisse, ita vero hac auctoritate suffultam theologiam et, quae huic ancillabatur, philosophiam Scholasticam , mira virilitate crevisse , quam quoque caussam esse, cur multi Lombardum pro patre Scholasticorum habeant, recte vidit cel. HEUM ANNUS, cuius ea de re vcrha supra adduximus, quae hic repetenda sunt. Maκimas tamen vires recepit philosophia et theologia Scholastica, cum Aristotelis scripta quoque metaphysica per versiones consectas innotescerent, sicque sensim totus orbis Christianus fieret Aristotelicus. Cum enim iam prius dialectica eius nota suisset, quac innumerarum disputationum mater hactenus Mecunda fuerat, sociata sorori metaphysica Aristotelis, cuius m do tenuem prius praegustum in praedicabilibus Porphyrii habuerant, subtilitates subtilitatibus augebat, et axiomata subministrabat generalia, vaga, obscura, et ambiguo usu disiicilia, quae cum ingenia otiosa, et in hoc inani acumine summam laudem quaerentia ad materias theologicas traduxissent, ipsa Scholastica theologia et philosophia magno robore et viri-hus cxcellentissimis aucta est. Qua in arena diligenter desudasse, et, mirum quantum , ad Scholasticae doctrinae incrementa contulisse Alber. tum M. et Thomam Aquinatem, ex infra dicendis constabit. Tandem ut persecta ratione et pleno habitu prodiret philosophia et theologia Schol uica effecere versiones librorum philosophicorum Arabum circa initia seculi decimi tertii vulgatae, ut supra demonstratum. Hae cum Saracenia His. Philog. Tom. Hl. 4 Z corum
742쪽
mo PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.
corum philosophorum cogitationes et φιλοσοφουμπα exhiberent, eorum ruoque methodum legentibus aperiebant. Hanc autem subtilistimarumisputationum serram diligenter reciprocauisse, et praecissionibus ment libus usam vanissimas lites disseminasse, in historia eius philosophiae luculentis speciminibus comprobauimus. Haec cum orbi Latino in manus traderentur, qui eadem hactenus methodo usus erat, effecit Arabicae philosophiae admiratio, ut in isti consuetudine non tantum confirmarenis tur , sed eximie quoque illa augeretur. Imprimis autem Averrois philosophia Scholasticam philosophiam mire adiuuit. Com cnim Reales in eius intellectu uniuersali magnum sententiae suae praesidium inuenirent, ea autem secta e eΘοδιξιτερος videretur, factum .de est, ut totus fere Schol
sticorum ordo fieret Averroisticus, quod imprimis in Italia accidisse ii fra obseruabimus. Illud dubio caret, ab eo tempore, quo Arabum philosophia inter Latinos innotuit, Scholasticam philosophiam ad furorem quoque et ineptias summis creuisse, et ab eo tempore Aristotelem non tantum omnibus philosophis , ipsisque rationis principiis suisse praelatum,std plane inter coelites receptum, certe ipsi Pauro liaud raro praepositum,
et ab isto tempore innumeras tricas naeniasque inter philosophos et the logos comparuisse. Εκ hac breui vero conceptae nascentisque et adolescentis philosophiae Scholasticae historia, quam annales Ecclesiastici inia uictis rationibus et testimoniis muniunt, manifestum est, de eius origintihus ita statuendum esse, ut dicatur, a seculo Vad seculum VIII eam fuisse conceptam, seculo IX et X in utero gestatam et sormatam, seculo XI n tam, seculo XII pueritiam et iuuentutem egressam, seculo vero XIII ad plenam virilitatem evectam, et tum spuriis plurimis ridicularum sect rum Formalium, Realium, Concepi liuin Nominalium, Seotist rum, Thomistarum, Occaminarum, Averroistarum totum orbem philosophicum repleuisse. Sed hoc quoque ex dictis manifestum est, a certo doctore et tempore philosophiam Scholasticam derivari non posse, ut Aristotelica philosophia ab Aristotele, Platonica a Platone, reliquaeque sectae
Graecae a suis conditoribus derivari solent. Non enim ab uno homine inuenta et producta , sed ut solent vitia et corruptiones sensim enata et propagata, et tandem obstetricante hominum auaritia et habendi cupiditate , ob insignem eam in rem Vsum ad masculum robur perducta est. Quod cum ineunte seculo XII factum sit, inde tractationem de Scholasticis eorumque philosophia merito sumus exorsi. Solet autem ob allatas rationes Scholasticorum aetas plerumque ab Abaelardo eiusque praeceptoribus deduci usque ad tempora reformationis, qua tota theologia aliam laciem accepit. Quamuis enim philosophia et theologia Scholastica usque ad
nostra tempora durauerit, recte tamen obseruatum D VPINio a rei
mationis annis laciem theologiae et philosophiae, etiam inter Romano-Catholicos emendatam fuisse. Quod ex iis luculenter constabit, quae insequenti Irimo ea de re ex instituto disseremus.
743쪽
g. m. Solent Scholastici in tres aetates diuidi, quarum prima a μι-ε, re Lanlianco, Vel Abaelardo eiusque discipulo Petro Lombardo, usque ad me- μω --dium seculum XIII, quo vixit Albertus M. extenditur. Hac aetate ado- lescentiam exegit philosophia, et acquisito iuuenili robore ad virilitatem
contendit. Secunda aetas ah anno CII ccxx usque ad Durandum a
S. porciano, annumque cla cc c x x x limites Scholasticae philosophiae prorogat, quo temporis spatio ad virilem vigorem progressa est; tertia ab eo tempore usque ad Gabrielem Biel, theologum Tubingensem , qui circa tempora resormat nis vixit, decurrit, et quicquid Scholasticorum adulta hac philosophiae illius aetate vixit usque ad initia seculi XVI comprehendit. Servabimus nos quoque hunc ordinem iam receptum, cum et diligentius ita temporum rationes teneat memoria, et incrementa Scholastiacae philosophiae felicius distinguat iudicium. Tribus enim his interuallis insignes accessiones accepit, et ita quoque propius ad theologiae pen tralia magno Ecclesiae damno admissa est, ut vetus quidem, iudice THo-MAfro ., Aristotelem in limen theologiae, media in adytum receperit, noua priores duas vicerit impudentia, de rebus etiam abditissmis magistraliter affirmans, quod in veteri et media laetum haud cst. Initia autem historiae Seholasticorum ducemus ah Ahaelardi praeceptore Guilelmo de Campellis, de Lanseanco enim, Anselino et Rosce l. no in ante cedentibus, quantum institutum poscebat, iam diκimus, seculi XI hili riam philosophicam enarrentes, in quo isti subtilitatis Scholasticae magiastri vixerunt ε. Quoru in aetatem dum miro errore confundit GEO
G I U S HORNIus , non excusanda se, prodit, praecipitantia historiam suam philosophicam, tot mendis et erroribus scatentem scripsisse. Multi vero sunt philosophi, quorum nomina in prima Scholasticae philo phiae aetate celebratissima fecit ingenii acumen et solertia. Inter reliquos tamen velut inter ignes luna minores excelluerunt , Gulielmus de Champcaux, siue de Campellis, Petrus Abael esus, Petrus Lombardus, Roherius Pullus siue Pulleyn , Gilbertus Porretanus , Petrus Comestor siue Manducator, Ioannes Sarisberientiis et Alexander Alesius. Quamquam et alii fuerunt, non minori ingenii laude famigeratissimi, quorum aliquos afferre , eorumque Iitcrariam historiam paucis tangere non negligemus.
sem episcopum, dictum venerabilem et ingenii subtilitas clarum secit, C me et discipuli. Petri Abaelardi sata et historia nobilitauerunt. Nomen a
cepit a natali solo, de Campellis , quod Gallice de Champeaux dicitur,4 Z a Paria
h) loe. et . p. 24 . e) Fallitur AvxNTitius Anna . Boiccir. L. D. p. 4M. Roseelinum Lotharii temporihus, anis no ii 37. seqq. adstribens, ex Anselmi enim . ad. Datiam sui. et Abaelardi dueipuli. aetate patet. eum eirea finem se ii XI vixisse. o la Historiae phil. L. vi. e. s. p. 3 o. Occa mum et Rucelinum auctores ponit time Nomi. alium . qui tribus integris feralia inter se aetate differunt.
744쪽
Na PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.
Parisiensis dioecesis in Bria, tertio a Maleduno lapide. Ibi parentibus
natus humilibus et obscuris, cum mature ingenio praecelleret, Anselmo Laudunensi in disciplinam se tradidit, quem Scholasticae philosophiae aettheologiae peritia tunc magnopere inclaruisse supra iam memorauimus. Hoc praeceptore usus, quem magnos sumos vendidisse, iisque ignis i co domum suam repleuisse ait Aa AE LARnvs , similique erudi o-nis philosophicae genere excultus in eius aetatis philosophia et theologia tantos progressus fecit, ut Parisiensis Ecclesiae archidiaconus constitueretur. Cum autem magna philosophiae opinione celeuaretur, in schola Ecclesiae cathedralis dialecticam doccre iussus est l. Quanto ibi applausu philosophiam contentiosam tradiderit, AEAEL ARDvSε testis est, qui se eius in dialestica fama permotum, cum summo bellorum dialecticorum desiderio flagraret, ad eum in hoc tunc magisterio re et fama praecipuum aduolasse scribit, et cum illo aliquantulum commoratum primo et aec piissimum, postmodum grauistimuin extitisse, ait: cuius dissensionis et inimicitiae caussam infra in Abaelardi vita indicabimus. Fecit autem vel vitae tranquillioris amor, vel altius emergendi studium, ut de habitu e clesiastico cum monastico commutando Gulielmus cogitaret, eumque in finem cum discipulis ad sacellum S. Victoris, sumto habitu canonici regularis prope urbem Parisios secederet. Prius anonyinus testatur, apud
C A s. Ovni v v M - his verbis: Eodem tempore magister Irilhelmus de Campellis, qui fuerat archidiaconus Parisienses, . vir admodum literatus et religiosus assumens habitum canonicI regularis cum aliquibus
disicipulis suis extra urbem Parisiis in loco ubi erat capessa quaedam S.
Victoris maroris, coepit aediscare monasterium clericorum. Quam animi religiola deuotionem valde laudat HILDEEERTus , qui ita ad eum: De conuersone et conuersatioue tua Iaeratur et exultat anima mea, illam prosequens gratiarum actione, cuius muneris es, quod tamdem philosiphriri decreueris. Nondum quippe redolebas philosophum, cum ex acetusta philosophorum sententia, sesentiae moram tibi minime
depromeres venusalem. Posterius autem A RAEL ARDus tradit, Oui
hunc praeceptorem suum, habitu pristino mutato ad clericorum regularium ordinem se convenus, scribit, ea, ut referebaut, 1nIentione, Ut quo religiosior crederetur, ad maiorem praelationis gradum promouerc-rur, scut in proximo contigit, eo Catalaunens epis opo facto. Qua
cunque autem caussa fuerit, illud certum, dialecticam eum professionem non abiecisse, sed in loco istius monasterii nouo eκ quo ab illo te pore multi praeclari viri, interque hos Ioannes et Hugo de S. Victore prodiere hortatu Hildcberti dialecticam et rhetoricam cum theologia
745쪽
docuisse. Testem damus AEAEL ARDUM ' narrantem, eum hunc comversonis siuae habitum neque ab urbe Parisaea, ne e a consueto phialoysephiae studio reuocauisse, sed in ipso quoque monasterio, ad quod relia gionis causas contulerat, satim more solito publicas exercuisse scho-
Ias. Sed et quo euentu ibi docuerit, cum iterum ad eum subtilillimus dia i liis accessisset, addit: Tum ego ad eum reuersus, ut ab imo rhetoriacam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam eius de uniuersialibussententiam patentissimis argumentorum disputationibus ipsi m commvIare, immo is struere compuli. Erat autem in ea sen- ttentia de communitate universalium, ut eandem essentialiter rem totam ut singulis Dis inesse adstrueret indiuiduis, quorum quidem nulla est in sentia diversitas. ei ola accidentium multitudine varietas. Sic aurem savi suam correxit sententiam, vi deinceps rem eandem non ostentialiser, ,ed inuisiduoliter diceret. Valde suspecta est haec Gulielmi sententia viris quibusdam doctis et inter hos P. BAYLE , qui in SpinoZae eum luto haesisse suspicatus est. Nihil tamen ille a communi Realium sententia receia sit, qui in hoc argumento Platonicam de ideis hypothesin secuti sunt, resque omnes indiuiὸuas ex una speciei suae essentia participare , et tantum per accidentia modificari asseruerunt. Quod quidem insigni et absurdo naeuo non caret, a SpinOZae tamen una rerum omnium substantia diuersum est, cum specierum tamen, siue essentiarum istarum uniuers lium diuersitatem ciuilelmus cum tota Realium schola agnouerit, de quare tamen infra, ubi de Realium et Nominalium secta plura dicemus , ex instituto agemus. Ceterum quae fata haec Abaelardi disputatio contra Campellensem habuerit, ille sic porro narrat ρ : Cum hane sententiamide correxisset, immo coactus dimisisset, in tantam lectio eius deuoluta es negligens iam , ut iam ad diasecticae lectionem v x admitteretur quoi in hac scilicet de uniuersalibus)ententia tota huius artis consese reisumma. Hinc tantum roboris et auctoritatis nostras cepit disciplina, ut ri. qui antea vehementius magistro idi nostro adhaerebant, et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent Icholas. In sequentibus quoque refert, quanta inuidia tabescere , quanto dolore
excrucIiare coeperII, et qua raIIone conceptae miseriae aestum diu non
sustinens, ea dide aggressus si ipsum etiam tunc remouere, de qUibus eius conatibus, cum in vita Ahaelardi dicendum sit, hic nihil addimus. E dem vero auctore , ipse intellexit, fere omnes discipulos de religione eius plurimum haesitavse, et de conuersione eius vehementer Λsurrare, quod videlicet a civitate minime reces et, ideoque eum se et conuentiaculum iratrum cum scholis suis ad villam quandam ab urbe remoram veteres cellan transtulisse , statimque, ubi audisset, Abaelardum in monte S. Genousae docere, in urbem impudenter reditust, scholasque,
746쪽
mi PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.
quas tunc habere pomerit, et conuenticula ratrum ad pristinum reduxisse monasteriuma Quibus addit, nec bella sua cum illo cessauisse , nee victoriam defuisse. Non obstantibus tamen, quibus eius claritatem olinubilauerat Abaelardus nebulis emergens sedi Catalaunensi admotus est i , id quod mirandum non est, cum tantis muneribus ii omnium Optime ea aetate susticere viderentur, qui in dialecti ea crant versatissimi, eo quod ita sacram doctrinam maxime tueri posse iudicarentur. In hac dignitate anno CIMxm constitutus, postquam octo annos sedit, fatis tandem supremis concessit, magnamque Zeli pro Ecclesia suscepti, et eruditionis gloriam post se reliquit. Testem aduocamus, non tantum elogium opinatissimi, et venerabilis, quod ei tribui solet, sed et verba Chronici Mauriniaeensis : in quo celebratur canonii Praenestini episcopi et apostolicae sedis legari auxiliator magnis Wilhelmus Catalaunenses epi opus , qui sublimes caulias rexerat, et tunc zelum Dei habens seuper omnes episcopos totius Galbae diuinarum Scripturarum scienIiaiulgebat. Aliorum BER NARDI, IMO NisC ARNO TEN sis OTTONI s F R I sI MG E M si s , iudicia et laudes de eo tacemus. Quamuis autem dialecticae potissimum eκcelleret poritia, de animae tamen natura et Origine quoque philosophatus est, quod breue seripitim ex eius sententiarum theologicarum opere , Ut videtur, excerptum vulgavit ED MUNDUS MARTE NE '. In theologico vero argumento ideo memorabilis est, quod ante Abaelardum et Lombardum sententiarum theologicarum opus scripsit, quod ni . seruari in Galliae bibliothecis testatur C s. OvDINvS , idque ait esse collectionem satis compendiosam quaestionum quorundam et dubiorum. Ex quo comstat, errare cos, qui Vel Abae lardum Vel Lombardum systematum the logico - philosophicorum primum auctorem faciunt. De morali vero theologia et philosophia mereri voluit scripto Commentario vel compe
dio potius in Moralia Gregorii M. de quo quid statuendum sit, eκ iis,
quae supra de abbreuiatoribus, uti vocantur, Gregorii M. diximus, iudicari potest. Ex his autem reselli potest P. B A Y LE γ, qui Campellensem theologiam docuisse negat, quod reliquis quoque, quae attulimus,
testimoniis aduersatur. Vtrum autem vel L A v N o 1 o credendum sit, primum cum Parisiensem professorem constituenti, Vel GERvAs Io ,
auctori vitae Maelardi, qui eum primum theologiae in hac academia doctorem fuisse asserit, lectori ex iis, quae supra de publicis hujus Musaruin sedis professoribus diximus, iudicandum relinquimus. Qui Iudaeos eum refutasse volunt Gilbertum Crispinum cum Campellenti confundunt ε.
f. V. Εκ huius disciplina scholaque, ut dictum, prodiit PETR US
ABAEL ARDVS, cuius tum ob mira, quae expertus est, sata et pa
747쪽
lamitates, tum ob eruditionem philosophicam celeberrima est in historia philosophica memoria. Cuius notitia omnium optime hauriri potest ea Historia calamitarum suarum ab ipso viro longe doctissimo scripta, quam
edidit inter opera eius FRANCIscvs AMBO Esus, eques regis in sanctiori consistorio consiliarius, Baro Chartrae etc. cui iunκit annotationes ANDRE As DU CHEsNE, siue QvERCET AN vs . In hac enim naris ratione vitae suae fata,famae incrementa,errores et labyrintha,persecutiones, quaeque alia eius Inemoriam nobilitauerunt, usque ad concilium Senonense exponit. Hanc merito fundamenti loco habemus in exponenda celeberrimi
philosophi h litoria, quae parem in aeuo medio non habet. Quod etsi displicuit memoriarum Triuolliensium auctoribus i, eo quod Abaelardum indignum de se ipso testem esse iudicauerint, parum tamen ad hoc iudicium attendendum esse, quilibet intelligit, qui quid fides sit historica didicit. Ita entin hanc calamitatum suarum historiam exponit Abaelardus, ut quid magnopere in eius fide et sinceritate desiderandum sit, non
habeamus. Nam tota, quam accurate et prolixe instituit, narratio non modo aduersariorum animum indolemque aliunde notam ex vero depingit, et cum temporum illorum circumstantiis mire consonat, sed et eam circumstantiarum seriem ordinemque exponit, qui temperamenti animique Abae lardi veram estigiem nobis delineat; quod cum ita compar tum sit, ut parum inde famae et honoris in Ahaelardum redundet, de eius in narratione sinceritate nos dubitare non sinit. Eam cnim quam cum Heloisa habuit consiKtudinem, adco non tegit, tacetve, ut ne arcanas quidem circumstantias sileat. Neque sidem eius suspectam facit, quod inuidiam cleri, et malos illorum artes, qui graui eum persecutione prenserunt, inter quos fuerunt sanctitatis postea laude venerabiles, in apria cum posuerit. Eos enim non homines modo fuisse , sed animum qumque, irarum et inuidiae plenum demonstrauisse, ipsae factorum circumstantiae loquuntur. Qui licet pessima quaeque de Abaelardo tradiderint,
et talia, quae cum hae eius narratione non concinunt, qualia multa in
epistolis Bernardi occurrunt, parum tamen fidei illis tribuet, quisquis aet testimonii fidem animum in teste requirit, a partis studio affectuque omni . praecipue ab odio et inuidia alienum, talemque, qui et veritatem de qua agitur, intelligere ex re ipsa potuerit et voluerit; quam utramque conditionem Eduersariis Ahaelardi, nisi eleganter coecutire, et tenebrarum in Abaelardi historia caussas speciosas querere velimus, merito denegamus. Conserendae tamen et Abaelardi et aduersariorum paginae, ut ex circumstantiarum serie de veritate causiae eius iudicari queat. unde non negligendae Bernardi epistolae, quem virum pium et eruditum, sed
rhilosophicarum subtilitatum parum gnarum, iisque ob mysticae theo-ogiae amorem valde infensum acriorem Vero, quam par erat, receptae
hypotheseos, et ordinis ecclesiastici in Abaelardum tantopere 4 fuissa
748쪽
dias PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II. isse debacchatum, merito dolemus. Audiendi itaque illis quoque
amici sunt, et inter eos Berengarius Pictaviensis, et Petrus Cluniacensis. qui viri minime mali, licet sorte nimio dialecticae studio deuiantis miserti sunt. Inter recentiores magnus cortini est numerus, qui samoiis limi philosophi historiam tetigerunt, quos tamen omnes, suse a nobis alibi allatos huic adducere non vacat. Vnum in praesentia GERVA si v M abbatem Trappensem nominamus, cui elegantem debemus vitam
Petri Abaelardi, abbatis S. Gildasi ordinis S. Benedicti, et Iseloi e sponsae eius, primae abbatissae Paracleti f. Is enim praeter ipse Abae-
lardi scripta acta conciliorum Galliae, et opera Petri Cluniacentis, Bern-hardi, Fulconis, Ottonisque Frisingensis, qui tunc temporis Parisiis studiorum caussa haeserat, consuluit, elegantemque nobis celeberrimi philosophi historiam contexuit. In qua laudauisse eum Petrum Abaelardum, quis in tantae, quantam Petrus habuit, eruditionis viro improb
uerit, detexisse autem vitia et artes aduersariorum, nec conciliorum auctoritate, nec Norberti et Bemardi sanctitatis laude deterritum, quis non extollet in historico, quamuis displicuerit Triuolliensibus operum eruditorum censoribus Z Idem enim dudum suscepisse Ambocium, praefixa operibus Abaelardi apologia loquitur φ. Laudandum itaque praestan-.tissimi HEvMANNI consilium, quo libelli elegantis Itini summa nostra vernacula expressa est. Nos eius quidem silum sequemur; sed duce
actorum publicorum et testimoniorum fide dignorum narratione utemur, eaque praeeunte accurate eius historiam CXc tiemus, litiam innumeris aliis memoria digniorem esse, non rerum tantum et fatorum vicissitudines mirae et intolitae probant, sed et usus, quem Lector ex hac vita capere potest, plurimus demonstrati Egregium enim sapientiae et stultitiae exemplum Ahaelardi vita nobis exhibet, et quibus fortunae procellis iactentur viri docti, quid virtus valeat, quid inuidia, qui cleri excitati ad odia et persecutiones mores sint, et quae alia, docet; luculento autem specimine in ipso Abaelardo iuuenes monentur, a voluptatis et ambitionis deuiis recedere, unumque Dei timorem et reuerenti In vitae studiorumque ducem adhibere, quorum neglectum verum sontem suisse calamitatum Abactardi, sequens attento probabit narratio.
f. VI. Natus est A BAEL ARDUS, vel, quo proprio nomine appellatus est, Abeii lardus quem ideo apem de Francia vocavit BERNARDvs M, in Britannia minore, siue Ualliae, Palatii, exiguo Armoricae oppido dioecesis Nannetensis, qui locus eius natalis occasionem quibusdam
749쪽
husdam errandi dedit. Quidam enim Britanniam minorem cum maiore confundentes Britannum siue Anglum dixere a patria a tem S ARISBERIEN s I aliisque Palatinus dicitur. Quod non obseruatum IACOBO THOMASIO , qui coniicit, ideo toties a
Sarisberienti dictum esse Palatinum, quod in palatio aliquo insigni documrit. Falsum enim hoc esse, et ad locum Abaelardi natalem pertinere, recte monuit PETRUS BAYLE, et post hunc GEx vas Ius . Nec huc schola Palatina quae Pariliis olim floruisse dicitur vocari, vel ita hos nomen eκplicari potest δε ea enim schola in palatio Caroli M. excitata liuo plane non pertinet, sed ad seculum VIII, ut supra dietum , nec ullo testimonio demonstrari potest, eam usque aὸ seculum XII, quo Abaela dus vi κit, durauisse, sed cum filiis Caroli extincta esse videtur. Parentubus natus est nobilitate insignibus: ita enim ipse ; in militaris Noriae
pompam cum haereduate et praerogarrua primogenitorum meorum fratribus derelinquens Martis curiae penitus abicarem, ut Mineruae gremio educarer 2 Ex quo patet errare eos , qui tradunt, eum splendore generis nobilem fortunam et sortem ad conditionem fabrilem deiecisse. Patrem habuit Berengarium, literaria in studiis aliisque facetiis ab ineunte aetate, et ait FRIS INGENsIS deditum, quem Caue, vel Cum Berengario Pictaviensi, de quo supra dictum, vel cum Berengario Turonensi
nostri discipulo, confundas. Vidit Abaelardus lucem anno cII LXXI incertum an natu maximus inter fratres, quod vult abbas Trappensis, vel minimus, quod Dv PINIO , OUDINo' placuit. Verba enim, quae modo adduximus, utrumque significare possunt, et vel indicant, Abaela dum eum eκ primogeniturae iure, prae seatribus nobilitatis decoribus et Martis curiae destinaretur, his praerogatiuis relictis Musarum castra secuistum, fratribus ista generis ornamenta et fauores reliquisse; vel id volunt, eum, cum propter fratres et primogeniturae ius istis praerogatiuis p tiri non posset, ad literarum studia se conuertisse. Quicquid autem eius rei fuit, illud certum, animi tantum, non sanguinis, nobilitatem Aba lardum respexisse, et insigni indole dotibusque naturae aucturim totum eruditioni et literis a parentihus destinatum fuisse. Cum autem et generosus Ortus et quaedam animi praestantissimi excellentia ad praeclara quaevis audenda eum sortissime instigaret, in literarum it dia totis ruit amplexibus, iisque omni, qua potuit, industria se tradidit. Maxinle vero ad dialecticam totus rapiebatur Abaelardi animus: huius velitationes omnes pernoscere, his signis cum omnibus Concurrere, hoc praesidio contra quosvis se defendere, hacque via ad gloriae
