장음표시 사용
731쪽
elarum re disciplinae Scholasticae, id est monastieae dissemimus, dequamunere Scholasticorum, de triuio et quadrivio etc. attulimus, attento considerauerit animo. Quamuis enim philosophiae studium, id est trisuium et quadrivium theologiae plerumque praemitti soleret, ancillari ta men ista notitia philosophica theologiae iussa, et liaec simul cum illa e culta est, eo quod philosophiae istius siue dialecticae et mathematicas praecepta lis tantum inseruire posse credebantur, qui sublimiori sapientiaci destinabantur. Rem ex supra uictis fatis notam heic Operose probare necesalarium haud putamus; unius vero IOANNIS SAR Is BERIENS Is testimonium susscit, qui integro capite demonstrandum sibi esse statuit,
in cacem esse dialecticam, δε aliarum disciplinarum destituatur subsi
dio. Quae quoque caussa est cur nullus fere doctor Ecclesiiasticus apud
Sigebertum, Honorium, Henricum, Petrum et Trithemium occurrat, de quo scriptores isti historiae literariae non obseruauerint, eum et in seculari litoratura egregie doctum et in Scripturis versatissimum suisse. Qui enim haec inter se separareti, tunc erat nemo, pauci Uero erant, qui ad iurisprudentiam vel medicinam , artesque mathematicas, dialectio
eam, quae sola sere tum philosophiae nomine Veniebat, reserrent. Ita vero iuncta dialectica theologiae, Scholasticum docendi di en liquo
genus peperit, nec fuit unus ex Scholasticis, qui non en utroquo Caea larem se praestaret. Quod, ne eκ seculo XII et sequentibus exempla ineramus, ex undecimo seculo comprobat Roscelini exemplum, qui cum summum illa aetate locum inter dialecticos occupauisset, tanta te meritare philosophiam istam verbosam et contentiosam ad theologiam applicuit, ut grauissimorum errorum accusaretur, ut supra dictum.
Non senarari itaque potest historia philosophiae Scholasticae a theologia Scholastica, quod postulat Thomasius, falla huius notione persualus. Neque ad Roscelinum initia philosophiae Scholasticae reserenda lant, i
Da enim docebimus, sectam eum Nominalium excitauisse, quod inuicto argumento esse potest, Scholasticam philosophiam eo iam tempore fuisse, cum alias nouam is illius sectam cotidere non potuisset. Qui vero Ahaelardum primum nobis Scholasticae philosoplaiae et theologiae auctorem definiunt, primum Scholasticum in academia Parisiensi, cum primo Scholastico in genere considerato confundere videntur. Non enim is contentiosae philosophiae et theologiae primus auctor parensque fuit, sed eam a Roscelino et Gulielmo de Campellis didicit, quos eiusdem farinae philosophiam excoluisse insea trademus. Quae ut certa sunt, ita euudenti ratione eos refutant, qui ad Lombardum hoc εἴρημα reserunt, Abaelardum enim praeceptorem Lombardus habuit. Ita vero nec Thorimas Aquinas, nec Alexander Alesiius parentes Scholasticorum dici possunt, quorum Uterque post Lombardum vixit, eoque tempore floruit,
quo iam adoleuit philosophia Scholastica. Quibus omnibus iusta lance
732쪽
DO PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II.
trutinatis non inuiti in eam descendimus sententiam, nullam certam aetatem, annumque, nec Cerium quendam virum doctoremque definiri
posse, ad quem origines scholasticae philosophiae resurri queant. Id quod
omnino naturae scientiarum, dogmatum et opinionum consentaneum
est, quae, ubi a certo quodam auctore non conduntur, sensim tantum irrepunt, et tacito quasi pede successivis partium suarum incrementis succrescunt, donec ad iustam persectionem perueniant. Quae obseru Mo uti plurimis exemplis, quae suppeditat philosophica et Ecclesiasti ea historia, comprobatur, ita inutilibus disputationibus de incertis opinionum multarum originibus finem imponit prudentissime. Et hac quoque regula usos nos esse in definienda philosophiae Aegyptiacae et Cata halisticae origine, inque detegendis initiis. sectamin Iudaicarum nondum poenitet, nec in hoc argumento lubet ab ea deflectere. Ceterum magii rere in hac ouaestione enodanda ad verum quaestionis statum attende um est, et leparandae quaestiones aliae, quae huic attextae miram conia sussionem pepererunt. Ita multos iuris canonici origines cum initiis theologiae et philosophiae Scholasticae perperam miscuisse, et duo quiadem fulcra Romanae curiae sibi perquam affinia, sed sua tamen natura diuersa consudisse recte notatum est IACOBO THOMAsio Phil sophia enim scholastica ante conditam a Gratiano compilationem vel, menter se iam commendauerat, nec inter theologos numerabatur, qui non his quoque sacris initiatus esset. Canonici autem iuris studium imperante demum Friderico I, inter sacras disciplinas receptum et theol gis traditum est. Deinde non de omni philosophiae in theologia usu et exercitio hic quaeri probe tenendum est , hoc enim si negligimus, ipsam philosophiam cum philosophia Scholastica, genuinamque veritatis filiam cum spuria commutabimus. Multos neglectus huius cautionis seduxit, ut de Originibus Scholasticae philosophiae et theologiae disputantes origines altius, quam par erat, quaerercnt, ipsumque philosophiae Omnis usum in suspicionem adducerent. Id quod inepte fit atque praeter rem, cum et ratio quemlibet doceat, suum esse iuxta theologiam locum phialosophiae, hancque illi haud exiguum praestare usum posse, nec repugnare reuelationis lumen rationis lumini, quod utrumque a patre lunaianum prodiit: et historia testetur, eam philosophiae, et praecipue dialecticae atque metaphysicae commixtionem cum sacris dogmatibus, quae theologiae Scholasticae nomine uenire solet, ipsamque, quae in scholis Ecclesiasticis obtinuit, philosophandi et disputandi rationem, de qua hetoloci proprie quaeritur, ab ipsa philosophia longissime disserre, nec inter se ista commutanda esse. Vt autem propius ad rem ipsam accedamus, et quid nobis quoque statuendum videatur, ut institutum nostrum poscit, modeste et distincte explicemus, praemonendum esse existimamus , esse nobis sermonem de pseudo- philosophia illa medii aeui sectaria, partim ex
733쪽
Stoicorum cauillationibus partim ex mataeologia dialecticae Aristotelicae enata, quae confusis inter se rationis et reuelationis principiis, et adii hilo auctoritatis praeiudicio maleque consarcinatis doctorum opinionibus, ipsa veri omnis principia euertit, et inutili atque anfractuoso disputati num ac subtilitatum innumerarum agmine vim fecit veritati castiori omni, et dialecticis armis omnem veram philosophiam prostrauit, erroresque induxit quam plurimos. Hanc enim philosophiae Scholasticae veram faciem, hos natiuos eius vultus esse, ex dicendis luculenter co stabiti Nam et in principiis ratiocinandi, et in ipsa forma lapsos esse, et in utrumque peccasse Scholasticos, tot eorum disputationes clarissime monstrant, et pulchre obseruatum est I A C o B o T H o M A s I o , cuius verta, cum huic tractationi haud exiguam lucem foenerentur, pace Lectoris integra huc apponemus : Vitiorum Scholasticae theologiae aliud ad conclusiones pertinet. aliud a4 medios terminos I ad conclusioner,
quod quaestionibus theologicis ex professo miscuerunt non theologicas, hoc est, eas, quae proprie spectant, ad aliquam partem philosophiae. quod conclusionibus theolossicis veris miscuerunt infas , quod utilibur mutiles, iis, de quibus iacta es nobis a Deo reuelario , curiosas, feriis denique ridiculas. Ad medios terminos et eorum discursonem refer, quod sepossis fontibus S. Scripturae ex imperitia linguarum aliisque caussis od impuros versionum riuulos defexerunt: quod saepe
in probando plus apud eos valuerunt sententiae patrum, decrera concrinliorum aut pontificum, vel rationes philosophorum etiam raristorum, imprimis Aristotelis, quam Scripturae S. et quoniam ita S tbeologiam adulteraverunt admixtione philosophiae et eius quidem gentilis non modo circa medios terminos, sed etram circa conclusiones ἰ non peccauerit fortasse, qui formalem huius vitii rationem maxime reponat in commistrone sacrae theologiae eum philosophia gentili. Pertinere haec non tam ad philosophiam, quam theologiam Scholasticam, non negamus, sed cum ea quae communem naturam habent, inter se communia
quoque attributa habeant, demtis iis, quae ad solam theologiam pertinent, vultus philosophiae Scholasticae ex his facile detegi possunt, praecipue si non ad conclusiones tantum, siue quaestiones otiolas inutiles, inepta subtilitate molestas, et vesana curiositate detestabiles, sed ad ipsa quoque ratiocinandi principia, ex suis sontibus non deducta, auctoritatis vero praeiudicio subnixa, et ex gentili Stoicorum et Aristotelicorum dialectica
Et metaphysica hausta, tum ad ipsam ratiocinandi et concludendi rati nem, Uagam, incertam, ex Vtraque parte infinitis ambagibus disputantein, ad notiones, quae adhibitae sunt obscuras, vagas, temerarias, nimiaque mentis praecisione nihil significantes, quaeque reliqua sunt oti
sorum hominum deliria respiciatur. Haec enim βαιλυγματα in Sehol stiea
734쪽
Na PERIOD. IL PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. IL
stica philosophia detexerunt viri cordati et iudicii acie praediti, non tam tum ex iis Christianorum coetibus , qui ab Ecclesia Romana secessum secerunt, sed illi quoque, qui ei publica religionis confessione adhaeserunt. His praesuppositis, probeque obseruata cautione, ut occasiones
ab ipsa re distinguantur, non dissicile erit, si ea Considamus, quae hactenus de philosophia Christianorum prolixe disseruimus, veras origines philosophiae Seholasticae detegere. Cui si cum viris quibusdam doctis diemus S. Augustinum praelusisse, nihil asseremus , quod non veritati . congruum esse, ipsa magni viri testatur historia. Qui dum dialecticam stoicam et Platonicam amat, duni Platonicam philosophiam ad sacra dogmata explicanda adhibet, dum de rebus sacris per innumeras quaestiones subtiliter secundum philosophiam, positis quibusdam axiomatibus disputat, exemplum seculis sequioribus praehuit, quod malo consilio non imit rentur modo, sed superarent. Valde veneramur memoriam summi viri, quo vix doctiorem episcopum habuit Eeclesia: Sed ficus tamen sidus et scapha scapha nominanda est, ubi his oriae veritas est detegenda. Nec
culpamus methodum philosophicain et accuratam ad argumentum quoque sacrum adhibitam, sed curiosam illam principiorum inter se diuersi rum confusionem, et subtilitatem eκ philosophia gentili petitam in magno doctore candide improbamus. Sequimur in eo LUDOV. ELLI ESDv PINIvM candide more suo ita de Augustini methodo pronuntiantem : Utata eius methodus es, praeclara principia ponere, dixeris Platonica et haud raro suspecta ex quibus innumeras elicis consequentias, adeo, ut omnia doEjrinae illius capita arctissimam inter se comnexionem babeant. In plerisque miseriis magis ratiocinatus es,
quam vitas auctor ante eum; plures quaestiones, prius non motas agiarat , harumque plures sola acuminis Iisi vi diremit. Longe saepius abiit ab eorum sententia , qui ipsum praecesserunt, ut nouam prorsus viam in sisteret, siue in Scripturarum explicatione siue in theologicis opinionibus. Circa res theologicas de eo dici potest, quod de se ipse dicebat Cicero eirca philosophiam , quod fuerit magnus opinator , id est, quod plurimas opiniones, quae meram habebant probabilitatem, in medium protulerit. Sed id iecit Augustinus admodum modeste et prudenIer, non ea. mente, ut alios ad arbitrium suum coecorum in morem
sequendum adigeret. His postquam alia de eius methodo adiecerat, addit: Argumenta innumera ex aliquo principio edisseruit, corpusque theologicum, ut ita loquar, Latinorum patrum, qui post ipsum vixerunt , estormauit. Hi siquidem ex illius libris non tantum hauserunt principia, quibus insunt, sed etiam frequenter evndem mere transiria pserunt. Quae rectissime a doctissimo viro obseruata esse, fatebitur, quisquis Augustini scripta legerit. Nec magnopere haec in pio doctore miranda est methodus 3 cum enim dimissa Manichaeorum doctrina ad
735쪽
Academicos, et ab harum fluctuatione ad Platonicos reformatos transiisset, ipsum lioc disputandi et disserendi per varios anfractus genus simul didicit, et in usus sacros adlaibuit. Cum autem summa semper Augustini in Ecclesita esset existimatio, adeo ut piaculum aeuo medio esset, ab eius placitis recedere, ipsa vero, quae ejus nomini supposita est, dial etica, cauillationum Stoicarum filia, huic philosophandi modo patrocin retur, mirum non est homines hos, neglecta optimi doctoris modestia, in has lyrtes incidisse, et occasionem sumsisse ab Augustino contentiosum hoe philosophiae genus comminiscendi. Alterum quod ad occasiones philosophiae Scholasticae condendae reserri debet momentum suppeditant versiones Latinae nonnullorum scriptorum Aristotelis et Porphyrii dialecticorum a Victorino et Boethio conlaetae. Hae cum medio aevo legerentur, ut supra dictum, Artitotelicae dialecticae notitiam quandam
his hominibus comparauerunt. Praecipue autein Porphvrii antroductio in catenorias primam iis ansam dedit de notionibus abstractis, gener
lilius et vagis dispiciendi. Et has quidem, seruento in Occidentis partihus barbarie. in Hibernia primo personuisse, ex supra dictis, certum esse putamus. Vbique enim silentibus Musis ibi philosopli iam in scholis monasteriorum doctam suisse, et ex hac insula viros doctos Scotos Anglo que in patriam eam retulisse, ex Britannia autem in Galliam Alcuino, Clemente aliisque obstetricantibus prodiisse, ea, quam supra dedimus narratio probat, et Hiberniam Scholasticae philosophiae condendae priamum sedisse locum manifestum facit. His, licet tertiis, aezestit eκ cillo VIII Damasceni inter Graecos theologiam philosophiae Aristot licae cothurno adaptantis studium, quod eum ab Arabibus didicisse s pra iam monuimus. Postquam enim librum eius de me orthodoxa,
ioannes Burgundio Pisanus Sec. XII medio in Latinum sermonem tr duxisset, quamuis satis inepte id fieret, confirmati hoc exemplo sunt aeui medii homines in illo consilio, quod antecedentium seculorurn auctoritas tantopere commendauerat. Sed haec serius facta sunt, vim de non nisi certo sensu et restrictione Ioannes Damascenus inter paremtes philosophiae et theologiae Scholasticae referri debet. Ferri haec omnia isto , quo vixit Augustinus seculo, et sequentibus potuissent, si
limites non migrauisset humana curiositas. Ingruente autem barbarie, et dominante ignorantia, cum iuris omnis diuini et humani limites coim cuterentur , et ad noua dogmata et opiniones inclinaret humani ingenii
luxuria, cx emolumento ordinis Ecclesiastici alimentum quasi nacta, delirare indies magis coepit, ct a simplicitate Scripturae , atque a rectavia philosophiae deflectere. Et tunc malum malo additum et land menta ista iacta sunt, quibus inaedificatum est philosophiae et theol
736쪽
σM PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. IL
oiae Scholasticae aedificium : Id quod hoc praecipue pacto factum est.
Cum hellici rumultus et inuasiones populorum barbarorum caussaeque aliae supra prolixe enarratae et morum et litterarum barbariem inuexissent, quique Ecclesiae non inseruiebant, homines seculares alieno ab eruditione essent animo, omnemque ingenii cultum aspernarentur, doctores autem Ecclesiastici sibi solis omnis doctrinae elegantiam vindic rent, artium Cultura, quae philosophiae quosdam vultus expressit, sed marcidos et deformes , in monasteria quali relegata est, in quibus soli clerici docebant discebantque. Quamuis enim Caroli M. et successorum studio nobiles quoque laici eruditioni destinarentur, eamque in his scholis colere iuberentur, quem in finem in ipsa imperatoris aula et palatio scholam constituit Carolus M. laudabile tamen institutum et cleriinuidia, et nobilium laicorum negligentia mature euiluit. Ita vero imstrumentis rerum omnium, tam Ecclesiasticarum, quam ciuilium bene
gerendarum in manus Clericorum delatis, hi de artibus disponere, hi animos discipulorum ad lubitum formare, hi rebus suis inseruiente hae occasione lauere , hi artium siue philosophiae culturam sibi solis vindicare poterant. Philosophia itaque se vel eius exigua potius nata dialectica ad hos modo fines respicere iussa est, ut anCillaretur theologiae, huicque diligenter atque fideliter seruiret. Quod ubi semel fixum sibi constituerunt hi homines , confirmatum audiumque est pestilens illud praeiudicium, quod philosophiae culturae medio aevo tantopere obfuit, non posse adhiberi in usus philosophiam , nisi ad explicandam defendendamque sacram illam destrinam, quam eκ apostolica se traditione permanus maiorum accepisse gloriabatur clerus Latinus. Ex hoc vero
aliud enatum est praeiudicium , quod eum canonem constituit, ad quem informanda philosophia et theologia Scholastica exigenda esse consilia, si
ex re sua sutura esse debeant, probe viderunt homines astutissimi, nempe ita philosophiam consormandam esse, prout doctrina in Ecclesia tum recepta, nouaeque quae horum hominum ingenio valde luxurianti debetantur, opiniones, postulabant, et emolumentum cleri requirebat. Ita vero omnis tum doctrina purior neglecta corruerat , vi posthabita dogmatum a Christo et a nostolis diuinitus traditorum veritate, vel parci saltem habita eorum custodia, ad unam Romani episcopi, super omnia iam tum se efferre magnis conatibus laborantis ζπεροχην cuneta referre tur. His dum armis ecclesiasticis, immo ciuilibus quoque, ipsi pontitaces velificantur, dum subditos contra imperatores, reges, principes, a mant, dum bruta vibrant sulmina, et in roboranda auctoritate sua pro sus furunt, omni nisu in eo est cleri obsequium, vi quantum posset, adfirmandam potentiam ecclesiasticam conferret, et non opes tantum in hunc finem maximas corraderet, sed et ingenia sibi manciparet, iisque homines oneraret praeiudiciis, quae catenarum instar in seruitute eos custodirent, nec permitterent ad suam adspirare libertatem. Hisce pru
737쪽
dentiae, si superis placet, ecclesiasticae finibus su Minata reliqua omnia, huc relata omnis theologorum industria et eruditio, et ad regulam hane hierarchiae ecclesiasticae cuneta exae a sunt, eo Ecclesiae damno , ut vulnera haec pati diutius vix posset. Non heic leues suspiciones adducimus , non ad vanas falsasque accusationes prouocamus, sed publicas virorum doctissimorum querelas testamur, quae cum toties in scenam ad ductae fuerint, sine pudore negari non possunt, lassique sunt, quotquot animum aluerunt liberum pectusque veritatis consessione generosum , et a turpissima adulatione abhorrens. Vna nostra Germanica natio, eo, qui illam decubat, candore, tantis Ecclesiae malis indignata, querelas effudit grauissimas, de quibus tamen hoc loco agere institutum vetat, videndus autem, qui Uno fasce eas erudite Comprehendit Ven. IA Cois avs FRIDE ICvs GEORGIvs . Innumeram ex his principiis cleri politicis disputationum segetem oriri debuisse, facile intelligit, qui sine praeiudicio ad arcanas Caussas attendere nouit. Cunx enim emolumentum hierarchiae ecclesiasticae, vel noua et inaudita hactenus dogmata inuexisset, vel maiorum fidem ita adulterauisset, ut opes et potentia, ad quam tantis motibus grassabatur, acquiri, acquisitae conseruari, Conseruatae augeri in immensum et locupletari possent, adhibita hunc in finem philosophia illa est, quam in monasteriis docetant Scholastici, siue prosessores artium liberalium et theologiae, et ad istud dogmatum genus roborandum acumen ingeniorum, quae in claustris latebant, prouoc tum est. Quae cum ὸiligentiae suae. opima satis et splendida sperare possent praemia, abbatias, episcopatus , ipsamque Ecclesiae purpuram, pugnis calcibusque pugnauerunt pro domino suo, cui se iurisiurandi sacramento obstrinxerant, et cum dialecticam hanc theologiam summa sagacitate ita comsissent, ornassent, auκissent, vi miris subtilitatibus turgeret, his armis contra viros Cordatos, qui ingruenti malo se obiecerunt, in inimica processerunt praelia, Certe illos, quos deviare ab hac norma vide-hant, quocunque etiam fiebat nomine, aduersis adorti sunt telis, quae
philosophia illa et theologia eristica a Scholasticis hominibus, id est pr lassoribus philosophiae et theologiae in monasteriis viventibus, et ad episcopatus ob haec inlignia merita haud raro euectis culta suppeditabat. T stem damus totam historiam ecclesiasticam secuti VIII, IX, X, XI, et comtrouersias Felicis Vrgelitani, Godeschalci, Paschasii, Radberti, Ratramni, Berengarn aliasque his seculis motas considerare Lectorem, seis sine praeiudicio iubemus. Quamuis enim vel de horum virorum placitis sensu que dogmatum ab iis assertorum vero et genuino dispicere, vel de eo rum veritate erroreue disquirere institutum vetet, de qua re in historia theologiae polemicae, vel ecclesiastica dispiciendum est; fatendum tamen est, ubi etiam concedimus, in errore hos homines versatos fuisse, nec
r) Comm. de grauaminibus nationis Germanicae aduersus sedem Romanam totumqua ordinem heis inameum. e I l. ili. p aD. seqq.
738쪽
-:s PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.
aliis, quam descripsimus, armis nec alio, quam indicauimus scopo. nec laetiori, quam diximui euentu eos suisse oppugnatos. Illud cerate nee ipsi acerrimi Romanae hierarchiae tune caput tanta ferocia, dure Gregorio VII. et similibus episcopis Romanis efferentis, defensores negabant, dialecticam hanc theologicam, subtili si una disputationum, praecissionum, distinctionum velitatione in armam descendisse, et nugas hum, ni ingenii istis alimentis egregie nutritas, Vtramque tune paginam fecisse. Non vero uno hoc malum genitum est seculo , sed ut ipsa potentiae ecclesiasticae auetoritas a paruis initiis ad summum fastigium progressa ei . ita paulatim quoque vires illud accepit et incrementa. Et seculo quidem nono iam valde gliscere coepisse, ex eius litibus di lecti eis in caussa Gode halci, Radberti et Ratramni rerum in Ecclesia gestarum peritos latere non potest , et famosissimae illae controuer
si ae luculenter probant, Ouas genuisse atque aluisse vesanam mentis humanae ctroa sumina mysteria diuina curio litatem ineptumque phil
sophiae salsae studiuin fatendum est, nisi in meridie mecutire libeat. Fuisse autem hoc seculo qui theologiae et philosophiae principia inter se confuderint, unius Ioannis Scoti Erigenae exemplo, quod supra copiose ora plicuimus, constat. Manifestiora vero malum hoc vestigia prodidit seculo X, quo iam eo res deuenit, Ut philosophus, theologus et clericus,
hi ue imprimis, si munus ohtigisset. Scholasticus idem esset ac significaret. Seculo autem XI, ubi paulo respirare, quae seculo lX et X depressa iacuerat. philosophia coepit, ct ad metaphylicas speculationes, plerisque
hactenus ignotas diuertit ingenii humani curiositas, vehementer malum hoc auctum et multiplicatum est. Totum cnim hoc seculum, praecipue si posteriorem eius partem consideres,dialecticum suisse,ut de rebus theologicis aeute, sed peruerse disputauisse, proliXe probare, postea , quae in praecedente capite diximus, opus haud cst. Certe totam fere vitam in di, lecticis disputationibus hoc tempore homines contriuisse, ex lo. SARIS-3 Est igNs s loco supra iam adducto, constat, docetque Roscelini, nouam iam tum dialecticarum subtilitatum sectam condientis exemplum, staculo undecimo invenustum hune pullum iam exclusum fuisse. Ineunte enim seculo XII, controuersias Nominalium et Realium dialecticas iam vehementer efferbuisse, supra clarissimo Ahaelardi testimonio demonstrauiamus. Ex quo recte conlicitur, suculo undecimo exeunte philosophiam scholasticam natam iam suisse, eam vero hoc quoque seculo afl theolo iam iam adplicatam omnes istos naeuos fouisse, quos supra indicauimus, scripta Lansranci, An lini aliorumque ex hoc seculo doctorum satis demonstrant. Ii enim, quotquot ingenio et eruditione praestabant. cum id ossicii rationem munerisque commisi indolem poscere crederent, in id connitebantur, ut theologia dialecticae heneficio illustraretur, augeretur, defenderetur. Quod ne sine testibus dixisse accusetitur, vel inuidiosius, quam par crat, attulis e videamur, ecce SI GL BLRT I GEM-
739쪽
3 hac ENs Is et HENRiCI GANDE Y gessis , hominum isto aevo medio viventium et inclarescentiuin testimonia. Ille enim de Lanseanc
ita: La rancus dialecticus et Cantuarienses archiepiscopus, Paulum apostolum exposuit, et ubicunque opporIvn1Iatis locorum occurrit, si
eundum leges dialecticae proponit, absumit, concludit. Hic de Ausci mo : Aselmus secularium literarum peritia insegnis, et praecipue fimhcticae, religione venerabilis ex abbate monasterii Beccenses archiepia scopus Cantuarieno disputator reuerasubtilis, scripsit cum adhuc priores et B 'ccensis, duos libros quos vocavit Monologion et Proselogion, multo
plus rationibus, quam Scripturarum auctoritagibus utens. His sine dubio testimoniis compulsus est LuDovic. ELLI Es DuPINIVS ,
ut obseruaret, neglectis decimo seculo studiis maxime necessariis et planioribus non esse mirandum, abstrusis solummodo quaestionibus illis ac
di ilibus plerosque studium applicuisse. In medio tandemsecvli und timi philo phiam Aristotelicam ad Arabum merbodum in scholis publicis doceri coepisse, eamque ab initio inum tantum in philosophia habui e , sed homines principiis oris infectos paulo post eadem in theologiam pederentim intulisse , usque non solum ad enucleandas decidendasque clua siones theologicas ordinarias, sed etiam ad formandas magno numero nouas, de quibus antea ne auditum quidem fuerit, Psos fuste. Ioamnem Sophistam Roscelinum, et S. Anselmum inter primos fuisse, et post
eum Petrum Abariardum , Gissertum Porretanum aliosque complures
vulgati mam ae celebrem illam reddidisse, lemonibus publicis ad eam
rem institutis. Similia obseruauit eruditi stimus M AB ILLONIUS ', qui videndus. Non tam coeci suere tunc viri docti, ut non malum hoc mature detegerent, et, quam amari fructus ex his radicibus exsurgerent, probe perspicerent. Supra enim iam Sigeberti verba produxiamus, conquerentis, Berengariuin dialccticis sophismatibus contra simplicitatem fidei apostolicae abusum suisse. Verum nulla inde morbo me dicina parata erat. Quamuis enim doctores ecclesiastici oculatissime naeuum hunc in illis detegerent, qui a receptis hypothesibus dissentiebant, vocemque docentium publicam armis dialecticis aggrediebantur, lusci t men , immo coeci, suerunt, in eo in suae partis sominibus denotando. Et ex his sole meridiano clarius esse putamus, seculo undecimo sidus hoe pestilens iam Ecclesiam asstiasse, laetumque hunc ex utero prodiisse , et vesano dialecticae studio obstetricante exclusum esse. Factum autem hoe quoque seculo, philosophiae studio iterum emergente, ut haec philosophia in acadein iis scholisque publicis doceretur, id quod in Cantuariensi et Parisiensi schola ad finem properante seculo XI, factum esse, supra testimoniis certissimis demonstrauimus. In hac vero. cum ubique celebraretur, et ad hanc Musarum sedem ex omni sere orbe sterarum studiosi conuolarent, si non primus, certe inter primos, qui hanc philosophiam contentiosam
740쪽
didis PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.
docuerunt, fuit Gulielmus de Campellis, quem hanc dialecticam strenue
excoluisse, infra dicemus. Roscelinus enim, quem Ahaelardus quoque praeceptorem liabuit, licet summus dialecticus haberetur, non publice 1 ed priuatim, nec Parisiis docuisse videtur. Et hanc quidem pueritiam philosophiae Suholasticae dicere licet, quae omni expectatione citius adoleuit, educationem curante Petro Abaelardo et schola eius. Hunc enim dialecticarum subtilitatum aeum ine, et pertinacissimarum disputationum vehementia omnes suo tempore superasse, et hoc dialecticae contentiosae genus fecisse frequentissimum, eam autem ad theologiam cum sequacibus adhibuisse, in sequentibus exponemus. Quamuis vero haec ad
theologica dogmata adplicatio philosophiae doctoribus ecclesiasticis valde displiceret, non tamen inde decrementa sensit philosophia Scholastica,
sed potius miro fato sortius adoleuit. Non imula enim erat aduersariis Abaelardi, et sequacium, ips haec philosophandi methodus, si Bernaris cham excipias, his sacris parum initiatum , et mysticis magis contemplationilius delectatum ; sed id modo serre non poterant, a doctrina euin recepta et in Ecclesia dominante recessisse, huncque, quem secerat discessum suum , dialecticis rationibus defendisse. Hinc cum aggrediendus esset hostis valde sormidatus , de iisdem armis dispiciendum erat, et in iis exercenda ingenia, quo factum, ut latissime fimbrias suas dilataret; et iuuenili robore serociret philosophia et theologia Scholasticae Virilem vero aetatem iustaeque mensurae vires sine dubio Petro Lombardo debet, qui, quamuis nonnullos ante se auctores exemplo sibi habuerit, doctrinae sacrae aedificium philosophica ratione construendi, recte tamen nisi sallimur, primus suisse statuitur, qui dialecticae quam ab Ahaelardo didicerat , peritiae auxilio ex Scriptura S. philosophia et sententiis dicti que patri in puhlicum sententiarum librum, id est systema theologiae Scholasticae composuerit. Aliter hoc visum D v PINIO , statuenti, ad asserendum malo huic remedium commotum Petrum Lombardum, πι-
scopum Parisi Uem arraginem collegiin sententiarum e sancti spatribus, inprimis Hilario, Ambroseo, Hieronymo et Augustino ad praecipuas,
quae tunc temporis inter Scholasticos mirabantur, quaestiones: persum disseque sibi, fore, ut hoc modo eorum lites componerentur, talesque fommarentvr decisones, quae ab auctoritaIe patrum, quorum sententris aelestimoniis innitebantur . venerationem adeptae, unanimi eonsensu ab omnibus re tantur. At vero Scholasticos doctores simplieitati huius liabri non acquiescentes, vasos in eius tenum commentarios edidisse, quiabus hilum et contentionum cramben centies recoxerint, principiaque
philosophica, nee non Aristotelis axiomata, quorum nullam sententia in magister rationem habuerat in theologiam denuo intrusese, proque eo, quod eius methodum sequerentur, motasque quaestiones patrum diactis soluerent, non nis principiis philosophicis ae sub ilitatibus metaplascis militose. Verum parum accurate haec dicta esse , ipsa libri
